SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO IV. QUID SIT IN NATURA UNIVERSALI APTITUDO UT SIT IN MULTIS

SECTIO IV. QUID SIT IN NATURA UNIVERSALI APTITUDO UT SIT IN MULTIS

1. Ratio dubitandi satis constat ex dictis duabus sectionibus praecedentibus et praecipue ex argumentis in sect. 2 propositis; ad illa enim clarius solvenda haec dubitatio proposita est.

2. Aptitudo essendi in multis nihil est in natura, ut a parte rei existit. — Dico ergo primo: aptitudo naturae communis ut sit in multis non est aliquid conveniens ipsi naturae prout a parte rei existit. Haec conclusio receptissima est, ut videtur, evidens, praesertim si supponamus, quod saepe dictum est, universale non distingui ex natura rei a singularibus seu inferioribus. Probatur ergo quia a parte rei nihil est nisi singulare et individuum, et in ipsis singularibus nihil est ab eis ex natura rei distinctum; ergo in natura, prout a parte rei existit, non potest esse aptitudo ulla ad essendum in multis. Patet consequentia quia in re individua ut sic non est talis aptitudo seu non repugnantia, sed potius repugnantia opposita; natura autem, prout existit in rerum natura, individua est, prorsus indistincta in re ab ipsis individuis. Dicunt aliqui, licet in natura existente non sit potentia proxima ut sit in multis, quia ut sic est contracta et determinata ad unum, esse tamen aptitudinem remotam quia quantum est ex se, si contractio auferatur, potest communicari multis, sicut materia prima existens sub una forma et sub dispositionibus illi accommodatis non est proxime apta ad alias formas, retinet tamen suam aptitudinem remotam ad illas. Sed exemplum non est ad rem, quia materia et aptitudo eius substantialis ad formam est una numero et singularis entitas distincta realiter a forma et dispositionibus quas nunc habet, quae potest hanc formam amittere et aliam recipere, et ideo mirum non est quod materia existens sub una forma retineat aptitudinem radicalem ad recipiendas alias. At vero natura communis ut contracta ad hoc individuum non est aliquid ex natura rei distinctum ab ipso vel a differentia contrahente; nec fieri potest ut natura humana, verbi gratia, existens in Petro eadem secundum rem amittat individuationem quam habet in Petro et acquirat aliam, et ideo, ut in re existit, nec proximam neque remotam habitudinem habet ad existendum in multis, nec simul nec successive.

3. Unde argumentor secundo quia omnis natura communis, ut in re existit in unoquoque individuo, ita est determinata ad illud ut non possit eadem secundum rem ad aliud determinari; ergo in nullo individuo est indeterminata ad plura individua; opponuntur enim contradictorie seu privative esse determinatam ad hoc et esse indeterminatam ad plura; ergo in nullo individuo habet realem aptitudinem ad essendum in multis quia, haec aptitudo esse non potest sine indifferentia; ergo absolute prout in rerum natura existit non habet illam aptitudinem, quia non existit nisi praedicto modo determinata in individuis. Dices non repugnare esse de se indifferentem, determinatam autem per differentiam individualem: utrumque ergo poterit habere natura in individuis existens. Respondetur, quidquid sit de vero sensu illius assumptae propositionis: Natura est de se indifferens, de quo statim dicam, tamen ex illa solum colligitur naturam non habere determinationem sine differentia individuali, quod, licet ita sit, nihilominus postquam naturae adiungitur talis differentia individualis non potest natura sic contracta manere actu indifferens. Sed ad summum dici potest quod si non haberet illam contractionem, esset indifferens; quia tamen de facto nunquam est sine tali contractione, ideo de facto nunquam existit indifferens neque cum aptitudine ut sit indifferens.

4. Tertio id declaratur quia natura universalis non existit in multis nisi per identitatem cum singulis eorum; sed talis natura identificata uni individuo non potest eadem secundum rem et secundum existentiam realem identificari aliis; ergo talis natura, ut in re ipsa individuis communicatur et in eis existit, non potest habere aptitudinem realem essendi in multis. Maior certa est ex supra dictis, in quibus ostendimus universale non distingui a singularibus ex natura rei. Immo ad efficaciam praedictae rationis sufficit identitas realis; nam ratione ipsius identitatis non potest genus iam contractum ad unam speciem, idem secundum rem et existentiam realem contrahi ad aliam. In genere igitur, specie et differentia essentiali evidens est maior propositio sumpta, quia, cum haec sint essentialia suis inferioribus et essentialiter praedicentur de illis, non per modum partis sed per modum totius, quia pars non praedicatur de toto, necesse est ut, quatenus de illis praedicantur sint in illis per identitatem, quia nihil magis identificatur cum unaquaque re quam essentia eius. De proprio vero et accidente haesitare quis potest, quia haec non videntur esse in suis inferioribus per identitatem, sed per informationem. Sed nos de prioribus universalibus praecipue loquimur; nam propriissima unitas naturae universalis est respectu inferiorum, quae sub illa essentialiter continentur. Tamen etiam in proprio et accidente ut universalia sunt, verum habet propositio assumpta. Nam proprium et accidens non habent rationem universalis, ut sunt formae quaedam physicae informantes subiecta sua, tum quia sub hac ratione considerantur in abstracto, quomodo non praedicantur de suis subiectis. Tum etiam quia etiam hoc modo nullum datur in re ipsa proprium vel accidens quod de se universale sit ad plura subiecta informanda. Et, quamvis secundum communem rationem alicuius proprii vel accidentis, verbi gratia, albedinis vel risibilitatis, possit aliquo modo dici forma universalis respectu talium subiectorum, tamen hoc ipsum non convenit huic formae nisi quatenus communis ratio eius per identitatem existit in singulis formis individuis informantibus talia subiecta. Et hoc modo talis aptitudo essendi in multis reducitur ad modum essendi in inferioribus per identitatem. Proprie vero haec dicuntur universalia, quatenus in concreto sumpta apta sunt praedicari de subiectis suis, et sic etiam sunt in illis per identitatem non ratione formae accidentalis sed ratione suppositi. In tantum enim unum de multis et de singulis vere praedicatur in quantum est idem cum illis; nam propositio affirmans hoc esse illud, ut vera sit, requirit identitatem aliquam inter praedicatum et subiectum, quia necesse est ut pro eodem supponant et quod vel explicite vel implicite idem significent. Sic igitur verum est omne universale esse in suis inferioribus per identitatem, quae erat maior propositio assumpta. Minor vero satis probata est in praecedenti ratione et fere ex terminis patet, quia natura specifica, verbi gratia, prout in re existit ita identificatur cum unoquoque individuo in quo est, ut quatenus in illo est non possit amittere identitatem cum illo, et consequenter neque possit ut sic habere identitatem realem cum aliis; repugnat ergo tali naturae ut in re habeat aptitudinem ad essendum in multis per identitatem; ergo, cum actus essendi in multis naturae universalis sit per identitatem, aptitudo realis ad talem actum repugnat reperiri in natura a parte rei existente.

5. Tertia ratio adiungi potest, quia si haec aptitudo est in natura existenti, ergo ipsa etiam aptitudo in re existit; ergo ipsa etiam aptitudo est singularis et individua, nam quidquid in re existit singulare ac individum est; ergo talis aptitudo erit in aliqua natura individua; non enim potest esse per se separata sed in natura, cum sit proprietas et aptitudo eius; cum autem sit realiter existens et individua, necesse est ut sit in natura realiter existente et individua, et consequenter cum non sit maior ratio de una natura individua quam de aliis erit talis aptitudo in omnibus ac singulis individuis naturis. Hinc autem multa absurda sequuntur. Primum, tot esse naturas humanas universales quot sunt naturae in singulis individuis contractae, quia unaquaeque earum est in se una habens suam propriam et realem aptitudinem essendi in multis distinctam ab aptitudine alterius. Neque enim fingi potest, quod eadem numero aptitudo ad essendum in multis sit in omnibus naturis individuis. Alioqui dicendum etiam esset eamdem numero naturam esse contractam ad singula individua, quo nihil potest esse absurdius. Sequela patet quia aptitudo non est nisi in natura; immo nec fingi potest res distincta a natura; ergo si aptitudo est una numero in omnibus, natura etiam erit una numero in omnibus. Item, vel illa aptitudo dicitur una numero quasi collective ita ut non sit tota in singulis naturis sed in unaquaque sit aliquid illius aptitudinis et ex omnibus resultet una aptitudo ad plura individua, et hoc extra propositum est. Quia iuxta illam explicationem in unaquaque natura individua tantum est aptitudo essendi in se ipsa et nulla habet aptitudinem essendi in multis. Quod si sit sermo de collectione, sicut tota collectio aptitudinum consideratur per modum unius, ita etiam considerari potest tota collectio naturarum; illa vero, ut sic, id est, ut una collective, non est in multis, quia tota collectio non est in singulis naturis individuis sed in aggregato omnium; haec ergo unitas collectionis impertinens est ad rationem universalis, quod ita debet esse in multis ut totum sit in singulis eorum. Vel illa aptitudo est in se una simpliciter et est tota in singulis et in omnibus individuis, et sic erit idem dicendum de ipsa natura propter eamdem rationem, et quia non est maius inconveniens hoc admittere in natura ipsa quam in illa aptitudine. Quod autem utrumque absurdissimum sit, patet; tum quia hoc multo maius est quam ponere unum accidens numero simul in diversis subiectis; tum etiam quia terminis involvitur repugnantia cum dicitur eamdem numero naturam contrahi ad plura individua; quia, si est eadem numero ergo una numero et individua; ergo incommunicabilis multis individuis. Rursus sequitur in unoquoque individuo esse aliquam intrinsecam realem aptitudinem ad differentiam individualem alterius individui; hoc autem impossibile est, quia ad id quod omnino repugnat, non potest esse realis aptitudo; sed omnino repugnat ut aliquid quod in me essentialiter et realiter est, contrahatur et individuetur per differentiam individualem alterius hominis; ergo non potest ad hoc esse in me realis aptitudo.

6. Aptitudo ad existendum in multis non convenit naturae communi secundum se ante intellectum. — Dico secundo: aptitudo ad existendum in multis non est aliqua proprietas realis conveniens naturae communi secundum se ante operationem intellectus. Haec assertio probari potest eisdem fere rationibus quibus paulo antea ostendimus naturam secundum se non habere unitatem praecisionis, nisi per intellectum; haec enim duo sese consequuntur. Nam si natura ut actu existens non est realiter apta esse in multis, ideo est quia non existit nisi contracta et determinata ad hoc vel illud individuum; ergo talis aptitudo ad essendum in pluribus non potest convenire nisi naturae ut praecisae ab omni contractione; ergo, si natura non habet hanc praecisionem ex se sed per intellectum, neque etiam poterit secundum se habere hanc aptitudinem ante omnem intellectum. Secundo, quia si haec aptitudo convenit naturae secundum se ante omnem intellectum, aut convenit naturae existenti, aut non existenti; non quidem naturae existenti, ut ostensum est, quia non existit nisi effecta individua per identitatem; neque etiam convenire potest naturae non existenti, quia, ut natura non existens possit concipi ut habens hanc aptitudinem, debet saltem concipi ut possibilis, quia posse esse in multis intrinsece includit et supponit posse esse; ostensum est autem naturam ut possibilem tam esse individuam quam naturam ut existentem; non ergo magis potest esse in natura ut possibili, quam ut existenti.

7. Tertio: nam inquiro quid sit haec aptitudo. Respondent esse modum quemdam positivum convenientem naturae secundum se, in quo fundatur non repugnantia naturae ut sit in multis; eum tamen modum non esse actualem, sed potentialem, id est, esse talem ut non possit convenire naturae actu existenti, sed tantum in potentia seu obiective existenti. Quo etiam fit ut talis modus non sit omnino inseparabilis a natura sed potius separabilis, quia natura actu existens non habet talem aptitudinem neque talem essendi modum. Sicut (inquiunt) modus essendi quem habet res in suis causis, modus realis est, conveniens rebus quamdiu non existunt, qui desinit illis convenire, quamprimum producuntur, quia iam non in causis, sed extra causas esse dicuntur. Sed haec mihi non probantur: non enim satis concipio modum realem et positivum et quod impossibile sit illum existere in rerum natura. Nam, eo modo quo aliquid positivum reale dicitur, clauditur sub latitudine entis realis; ens autem reale non est nisi in ordine ad actum essendi; ergo, cui omnino repugnat actus essendi, non potest sub latitudine entis realis comprehendi; ergo nec potest esse res nec modus realis positivus. Quod si non est modus realis, erit modus rationis et consequenter non conveniet naturae ante intellectum. Praeterea hic etiam urget argumentum supra factum, quod praedicata contingentia non conveniunt naturae secundum se sed ratione alicuius additi, statusve quem in re habet aut intellectu; si ergo haec aptitudo illi ex se convenit, et non ratione alicuius status, conveniet etiam illi per se et non contingenter; ergo conveniet illi inseparabiliter, quod ipsi merito negant, quia in individuis ei non convenit.

8. Deinde de illa aptitudine quae concipienda dicitur ut modus quidam potentialis realis, inquiram etiam an sit concipienda ut una numero vel ut una tantum specie et multiplicabilis numero. Hoc posterius dici non potest, quia oporteret concipere illam ut multiplicabilem in individuis, quod repugnat. Primum etiam vix potest mente concipi; quomodo enim una numero aptitudo realis potest concipi in ordine ad plures differentias individuales distinctas, cum revera nulla sit quae eadem numero possit simul vel successive in illis omnibus contrahi? Quod si dicatur illam non esse unam numero simpliciter, sed secundum quid, scilicet, unitate numerica communi, iam ostensum est talem unitatem nullam intelligi posse nisi per rationem. Denique vel illa aptitudo intrinsece consequitur unitatem formalem naturae specificae, vel ab extrinseco ei advenit. Si primum dicatur sequitur non magis esse posse unam numero quam sit ipsa unitas formalis, quam ostendimus non esse unam numero cum sit multiplicabilis numero. Sequitur etiam aptitudinem illam reperiri ubicumque unitas formalis reperitur, quod est falsum; alioqui reperiretur in individuis. Si vero dicatur secundum, assignandum erit unde vel ex quo principio seu causa accidat haec aptitudo naturae habenti talem rationem formalem; declarandum subinde erit in quo statu vel sub qua conditione quae se teneat ex parte ipsius naturae et non ex parte intellectus, fingenda aut concipienda sit illa natura, quae est veluti adaequatum subiectum illius aptitudinis et plane intelligetur neutrum horum posse declarari nisi in ordine ad abstractionem et separationem quae mente fit, quia hac seclusa, nulla est natura communis ex natura rei distincta ab individuis sive in statu actualis existentiae sive in statu potentiali aut in esse essentiae seu possibili, ut saepe declaratum est.

9. Modus essendi in causa an sit in effectu aliquod reale. — Exemplum autem illud de modo potentiali quem dicitur res habere in causa antequam existat, nihil iuvat praedictam sententiam. Primo, quia modus ille quatenus realis dicitur vel existimatur, est aliquando in rerum natura, scilicet, quamdiu res in causa esse dicitur. Deinde, quia etiam ille modus vel non desinit esse quando res producitur extra causas suas, vel qua ex parte desinit esse non est modus positivus sed potius privativus; quando enim dicitur res habere esse tantum in causis prius quam existat, duo dicuntur: primum est quod in causa est virtus ad dandum esse tali rei quae virtus quasi per denominationem extrinsecam denominat effectum esse, non simpliciter sed in causa, et quantum ad hoc non amittitur tale esse in causa etiamsi in se et extra causam producatur, quia virtus causae integra manet. Aliud quod indicatur, cum dicitur res habere esse in causa, est in se nondum existere, et hoc est quod amittitur quando in se producitur; hoc autem non est positivum sed privativum, ut constat. Dices ultra haec esse ex parte effectus modum quemdam potentialem, quo possibilis dicitur, qui modus amittitur ex quo incipit existere. Respondetur hunc non esse modum positivum ex parte effectus distinctum a praedictis, quia, ut dicetur inferius tractando de essentia et existentia, aptitudo obiectiva rerum possibilium ad existendum non est ex parte illarum nisi non repugnantia quaedam et ex parte causae denotat potentiam ad illas producendas. Quamquam, quod ad praesens attinet, licet daremus illam aptitudinem esse modum positivum, dicendum consequenter esset, cum res producitur, non amittere illam aptitudinem quoad positivum sed solum quoad carentiam sui actus; nam res quando existit, non est minus apta ad existendum, quam antea; sed solum habet actum existendi, quem antea non habebat; neque est verisimile quod amittat modum positivum realem per hoc praecise quod actu incipit existere.

10. Dico tertio: aptitudo naturae communis ut sit in multis solum est indifferentia quaedam seu non repugnantia, quae fundamentum habet in ipsa natura secundum se, actu vero non convenit illi nisi prout subest abstractioni intellectus. Haec assertio communis est; in eaque videntur convenire auctores citati, maxime Caietanus et alii Thomistae. Prius vero declaranda est, deinde probanda. Duobus enim modis intelligi potest hanc indifferentiam convenire naturae secundum se. Primo, quod ipsa non repugnantia per se convenit naturae ex vi suae unitatis formalis. Et hic sensus est falsus; alias non repugnantia seu indifferentia (quod idem est) esset inseparabilis a natura, et consequenter natura, ut in re existens, haberet illam non repugnantiam, quod est aperte falsum; nam ut est in re, est ita intrinsece et per identitatem individua effecta ut illi repugnet esse in multis. Alio modo potest intelligi mere negative, scilicet, quod natura ex vi unitatis suae formalis praecise sumptae non habet repugnantiam ut sit in multis. Et hic sensus est verus. Ex quo facile patet conclusio, quoad utramque partem: nam imprimis fundatur talis non repugnantia sic explicata in ipsamet unitate formali quae ex se individua non est, et hoc modo dici potest natura, etiam in re existens, habere hanc non repugnantiam, quia etiam in re ipsa non est incommunicabilis ex vi unitatis formalis suae sed ex vi unitatis individualis; quamquam enim tota natura et unitas formalis quae est in individuo incommunicabilis sit eique repugnet esse in multis, nihilominus id non habet ex vi unitatis formalis naturae, sed ex individuatione.

11. Et hinc confirmatur altera pars, scilicet, hanc aptitudinem ad essendum in multis, etiam per non repugnantiam explicatam, non convenire naturae communi prout existenti a parte rei quatenus ad rationem universalis necessaria est. Quia, ut natura sit universalis, non satis est ut ex se non habeat determinationem ad unum, si aliunde, saltem ex adiuncta differentia individuali, illam habet; sed requiritur ut absolute et simpliciter sit indifferens. Sed prout existit a parte rei non est ita indifferens sed potius est simpliciter determinata ad unum ubicumque existit; ergo natura, prout in re existit, non habet indifferentiam seu non repugnantiam. Confirmatur et declaratur, quia repugnantia essendi in multis convenit naturae existenti ratione individualis differentiae; ergo naturam esse aptam ad existendum in multis per non repugnantiam, nihil aliud est quam esse aptam ad existendum in multis per abstractionem seu praecisionem ab omni differentia individuali; haec autem praecisio et abstractio non convenit naturae ut existenti a parte rei neque etiam convenit illi in aliquo statu qui omnem intellectus considerationem antecedat, quia nullus est huiusmodi status, in quo natura secundum se abstrahat ab individuis, vel existentibus vel possibilibus, ut supra declaratum est; ergo. Tandem confirmatur a sufficienti partium enumeratione, quia haec aptitudo vel repugnantia non convenit naturae existenti secundum se ante omnem actum intellectus; ergo solum potest illi convenire ut subest conceptioni intellectus. Praesertim quia declaratum iam est hanc non repugnantiam vel indifferentiam consistere aut oriri ex separatione omnium differentiarum inferiorum seu individualium; haec autem separatio nullo modo antecedit in ipsa natura, neque in re existenti neque sumpta in aliquo statu possibilitatis, sed solum prout est obiective in intellectu; ergo.

12. Obiectio.Responsio. Individua plura quare esse possint sub una specie, non sub alia. — Sed instabit aliquis, quia, quod plura individua possint sub eadem specie multiplicari non provenit ab intellectu, sed in ipsa rei natura fundatum est; ergo et aptitudo essendi in multis convenit naturae ex se et non ab intellectu. Patet consequentia, quia haec duo, vel sunt idem vel in re ipsa se mutuo consequuntur, scilicet, individua posse sub eadem specie multiplicari et naturam specificam posse illis communicari. Antecedens autem patet, tum quia individua esse multiplicabilia sub eadem specie non est aliquid per rationem confictum sed in rebus ipsis inventum; tum etiam a contrario, quia si natura angelica (ut multi volunt) non est multiplicabilis numero, id provenit ex aliqua reali et intrinseca proprietate eius; quod in divina natura certissimum est; ergo, e converso, quod natura humana sit multiplicabilis numero est realis proprietas eius et non aliquid ratione excogitatum. Respondetur hoc argumentum confirmare conclusionem, et concludere aptitudinem essendi in multis fundamentaliter et remote esse in rebus ipsis, non autem proxime prout dicit indifferentiam et indeterminationem naturae communis ad unum. Haec autem aptitudo remota et proxima non in eo sensu a nobis usurpatur quo aliqui (ut supra dicebam) asserunt aptitudinem vel potentiam sub uno actu esse remotam ad alios, et naturam in re existentem habere hanc aptitudinem; id enim satis est a nobis improbatum. Sed fundamentum remotum huius aptitudinis voco naturalem conditionem seu proprietatem talis naturae, ratione cuius non repugnat illi multiplicatio individuorum intra eamdem speciem; haec autem proprietas non est aliqua aptitudo naturae communis ut sic, quae intelligatur quasi potentia quaedam actuabilis per plures differentias, sed est solum talis perfectio et limitatio huiusmodi naturae. Unde haec proprietas quae fundat hanc indifferentiam seu non repugnantiam non solum in natura communi et praecisa intelligi potest, sed etiam in ipsis particularibus seu individuis, ut talia sunt. Ut, verbi gratia, in specie humana unumquodque individuum talis conditionis est ut illi non repugnet habere aliud simile in specie, et utrique seu omnibus individuis illius speciei commune est ut eis non repugnet habere alia similia tantum secundum aliquod genus et non in specie, quod eis provenit vel ex eo quod materialia sunt vel ex eo quod sunt substantiae finitae, quibus non repugnat ut inter se habeant similitudinem vel convenientiam univocam. Sic ergo recte intelligitur et hanc aptitudinem essendi in multis habere fundamentum in rebus ipsis et tale fundamentum non esse positivam aliquam aptitudinem in re ipsa communem et indifferentem, sed limitationem seu conditionem talium rerum quae nihil in sua entitate includunt, ratione cuius eis repugnet habere alias res sibi similes in perfectione, vel aequales. Ac denique intelligitur hoc fundamentum indifferentiae seu non repugnantiae non esse fingendum solum in natura communi secundum se, sed in ipsismet individuis et singularibus rebus, quia, licet in unoquoque individuo natura sit determinata ad illud tantum, nihilominus ita est in illo ut ex vi eius non repugnet esse in alio simili, seu potius similem naturam esse in alio individuo; et hoc solum est fundamentum sufficiens eius indifferentiae et aptitudinis essendi in multis, quae est in communi natura ut abstracta per intellectum, et non est indeterminatio aliqua quam natura ipsa ex se vel in individuis habeat.

13. Responsio. — Ad obiectionem ergo in forma concedo antecedens, scilicet, res aliquas individuas posse similes in specie multiplicari esse fundatum in rebus ipsis et non in operatione intellectus; distinguo autem consequens, scilicet, aptitudinem essendi in multis convenire naturae ex se. Potest enim intelligi de aptitudine proxima, id est, quae a nobis concipitur per modum cuiusdam capacitatis praecise ab omnibus differentiis contrahentibus, et actuabilis per illas; et hoc sensu negatur consequentia, quia, ut individua possint in re multiplicari in eadem specie non est necessaria talis capacitas, quae in re ipsa praecedat in natura, sed sufficit ut in individuis nulla sit proprietas ratione cuius eis repugnet habere alia similia. Si autem consequens illud intelligatur de fundamento remoto in praedicto sensu, sic conceditur consequentia; non est tamen contra ea quae diximus, ut constat. Unde, quod dicitur in probatione consequentiae, nempe, haec duo idem esse, individua posse multiplicari in eadem specie et naturam specificam posse illis communicari, aequivocum etiam est. Nam in multiplicatione individuorum eiusdem speciei non est in re alia communicatio naturae, quam assimilatio et convenientia quaedam inter ipsa individua; unde neque est in natura communi secundum se alia aptitudo ut communicetur multis quam sit in ipsis individuis non repugnantia habendi alia similia. Si ergo per communicationem naturae specificae nihil aliud intelligatur, conceditur totum et nihil infertur contra dicta. Si autem (ut magis verba sonant) naturam posse multiplicari multis intelligatur per modum superioris aptitudinis cuiusdam naturae communis, quae, cum una sit, concipiatur tamquam sese diffundens et communicans multis, hoc est opus rationis et modus intelligendi noster; nam in re nihil huiusmodi antecedit neque necessarium est ad multiplicationem individuorum inter se similium.