SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO V. QUAE SIT PROPRIA RATIO FORMAE SUESTANTIALIS PROPRIAQUE CAUSALITAS EIUS IN SUO GENERE

SECTIO V. QUAE SIT PROPRIA RATIO FORMAE SUESTANTIALIS PROPRIAQUE CAUSALITAS EIUS IN SUO GENERE

1. Descriptio f ormae in genere .— Ex dictis de existentia formae substantialis, et de modo quo fit, facile intelligi potest quid ipsa sit et quem modum causandi habeat; utrumque autem hac brevi descriptione comprehendere possumus: forma est substantia quaedam simplex et incompleta, quae ut actus materiae cum ea constituit essentiam substantiae compositae. In qua descriptione substantia ponitur loco generis, eo modo quo a Philosopho distinguitur in materiam, formam et compositum. Et per eam particulam distinguitur haec forma ab accidentalibus, quae substantiae non sunt; distingui etiam potest a modis substantialibus; nam, licet hi ad praedicamentum substantiae revocentur, non tamen sunt substantiae in ea proprietate; unde neque ab Aristotele in ea partitione enumerantur, quia non sunt proprie entitates substantiales, ut est forma, quae hac ratione substantia dicitur. Additur vero simplex et incompleta ut per priorem particulam a composita substantia separetur, per posteriorem vero a substantiis separatis, quae interdum vocari solent formae assistentes, ut illae quae movent corpora caelestia, quae revera non exercent munus causae formalis, sed efficientiam aliquam; quare non sunt formae substantiales prout nunc de illis loquimur.

2. Forma quomodo dicatur actus corporis physici .— Reliqua pars definitionis distinguit formam a materia, quae etiam est substantia simplex et incompleta, tamen ut potentia; forma vero ut primarius actus illius potentiae. Et ideo Arist., II de Anima, definivit animam esse actum corporis physici, etc. Quae definitio potest facile ad formam in communi accommodari, si nomine actus substantialem actum intelligamus, ut intelligi debet, et solum dicamus formam esse actum corporis physici, reliquam partem auferendo quae animam secernit a formis inanimatorum. Possumus autem per corpus physicum intelligere, vel materiam ipsam, quatenus est altera pars compositi naturalis, quae, ut forma informetur, semper supponitur ordine naturae in suo genere causae quantitate et aliquibus proximis dispositionibus affecta, et ea ratione corpus physicum appellari potest. Vel etiam possumus per corpus physicum ens ipsum naturale intelligere quod ex materia et forma constat, cuius actus dicitur forma tamquam constituens illud; quomodo etiam Aristoteles definivit esse actum viventis seu quo vivimus, Utramque igitur habitudinem in dicta parte nostrae descriptionis explicuimus; nam forma substantialis ita est substantia incompleta ut sit actus materiae, actus (inquam) vel actu informans vel natura sua institutus ad informandam materiam, nam verba (ut aiunt) in definitionibus dicunt aptitudinem, et ita comprehenditur anima rationalis, etiamsi a corpore separata sit. Et hinc consequenter habet ut cum materia componat essentiam entis naturalis, quod est substantia composita; et ideo Arist., II Phys., c. 3, ait formam esse essentiae seu quidditatis rationem , id est, quae compositi naturalis essentiam complet et ab aliis essentialiter ac quidditative eam distinguit.

3. Atque hinc explicata etiam est causalitas formae; nam quia forma essentialiter est actus, ideo includit intrinsece habitudinem transcendentalem ad id cuius est actus, et ad actuationem quam in illud exercet; ideoque vix potest ratio formae, nisi per habitudinem ad eius causalitatem, declarari. In qua possumus quatuor illa considerare quae in omni causa expectamus, scilicet, formale principium causandi, conditionem necessariam ad causandum, causationem ipsam et effectum qui causatur, quae omnia sigillatim explicanda sunt, sicut in materia fecimus, licet, suppositis quae ibi diximus, brevius hic expediri possint.