SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXI. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI ET ALTERA EIUS ACTIONE, QUAE EST CONSERVATIO
SECTIO II. QUENAM ACTIO SIT CONSERVATIO, ET QUO MODO A CREATIONE DIFFERAT

SECTIO II. QUENAM ACTIO SIT CONSERVATIO, ET QUO MODO A CREATIONE DIFFERAT

1. In hac re est prima sententia Henrici, Quodl. I, q. 7, asserentis in omni rerum productione et conservatione intercedere duas actiones: unam, qua res acquirit esse; aliam, qua conservatur in esse; ex quibus illa praecedit, haec sequitur. Idem Quodl. IX, q. 1; Aureol. et Gregor., infra citandi. Fundamentum esse videtur quia actio qua rei confertur esse est subita et indivisibilis et carens duratione seu permanentia, et ideo statim praeterit eique succedit actio qua res conservatur in esse; nam conservatio est actio permanens. Et confirmatur primo, quia si res eadem actione conservaretur qua fit, semper quamdiu est, esset in quodam continuo fieri, quia primum fieri continuo duraret. Consequens autem videtur valde absurdum, nempe quod res substantialis et permanens sit in continuo fluxu. Confirmatur secundo, quia saepe videmus rem ab una causa produci et ab alia conservari; ergo tunc necesse est distingui conservationem a productione; ergo et semper distinguuntur. Ultimo id confirmat ex August., libro de Anim. immort., c. 8, ubi de Deo sic scribit: Haec vis et natura incorporea effectrix corporis universi, praesente potentia tenet universum ; non enim fecit atque discessit effectumque deseruit ; et infra : Illa effectoria vis vacare non potest quin id quod ab ea factum est tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est; quod enim per se non est, si deseratur ab eo per quod est, profecto non erit , etc. Alia argumenta pro hac sententia refert ex Aureolo Capreol., In II, dist. 1, q. 2, a. 2, in arg. cont. 3 concl. Alia etiam affert Gregor., In II, dist. 1, q. 6, concl. 4. Sed ea omitto, quia non habent specialem difficultatem.

2. Secunda sententia est conservationem non esse aliam actionem a creatione secundum rem aut modum realem, sed solum connotatione quadam aut negatione inclusa, seu ratione distingui, nam creatio dicit effectionem rei connotando quod antea non fuerit, conservatio autem dicit eamdem effectionem connotando, quod res antea iam fuerit. Haec est sententia D. Thomae, I, q. 104, a. 1, ad 4; de Potent., q. 3, a. 3, ad 6, et q. 5, a. 1, ad 2, et hanc sequuntur communiter thomistae. Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 1; Aegid., de Ent. et essent., q. 7; Ferrar., III cont. Gent., c. 65; Capreol., supra, qui refert specialiter, contra Henricum, Bernardum de Ganaco, Quodl. I, q. 7. Et haec sententia, per se loquendo, vera est; ut tamen amplius explicetur, distinctio quaedam adhibenda est.

Quaestionis resolutio

3. Prima assertio .— Contingit enim interdum rem ab eadem omnino causa conservari a qua fit, interdum vero a diversis, vel quia effectio fit ab una cum adminiculo vel concursu alterius, conservatio vero fit a sola una causa, vel e converso, quia productio fit ab una, ad conservationem autem multae concurrunt. Dico ergo primo: quando conservatio est ab eodem omnino agente et cum eodem concursu causae materialis; vel etiam cum eadem independentia a materiali causa, tunc conservatio non est alia actio a productione vel creatione nisi ratione tantum vel connotatione et habitudine. Quo fit ut, formaliter ac per se loquendo, actio et conservatio non sint in re duae actiones. Haec est mens D. Thomae. Et probatur, quia nullum est principium sufficiens ad distinguendas illas actiones; ergo sine causa asserentur distinctae. Quis enim credat solem vel lucernam alia actione illuminare hunc aerem cum primo applicatur et deinceps? Quid enim fuisset in causa ut prior actio interrumperetur vel cessaret et alia deinde inchoaretur? Rursus deberet prima actio tantum per instans nostri temporis durare, quia qua ratione amplius duraret, semper durare posset; subsequens actio ergo vel duraret per aliud simile instans tantum, et sic essent duo instantia immediata, vel duraret per totum subsequens tempus quo res conservatur, et tunc eadem vel maiori ratione idem dici poterit de priori actione, et vitabitur illa superflua multiplicatio actionum. Adde quod illa secunda actio inchoanda esset per ultimum non esse, Quod est praeter naturam talium actionum. Item in visione beata, verbi gratia, alia esset actio qua beatus primo videt Deum et qua deinde perseverat in visione Dei. Et ita prima actio non esset beatitudo, neque de se perpetua, quod est absurdum. Immo hoc admittere in quacumque corporali visione vel in omni intellectione et volitione est praeter omnem rationem et praeter experientiam, quantum in hac re intervenire potest. Immo vix est homini possibile perseverare tantum per instans in actione vitali quam exercet. Mirum etiam esset quod in agente naturali, verbi gratia, visu, variaretur actio non mutato principio, neque obiecto, neque passo, neque effectu. Et similiter quod in agente libero multiplicaretur actio absque usu novo libertatis. Tandem actio habet unitatem ex termino et principio, vel etiam ex passo, si versetur circa illud; sed productio et conservatio habent eumdem omnino terminum; ergo si principium sit idem, ut supponimus, actio de qua egimus erit eadem, quia creatio nullum habet subiectum; idem autem est servata proportione in actione et conservatione quae fit ex subiecto, si passum sit idem.

4. Obiectioni fit satis .— Dices, etiam ex temporis diversitate solere actiones distingui; ideo enim Aristoteles ad motus unitatem requirit unitatem temporis; creatio autem et conservatio fiunt diversis temporibus, vel saltem illa fit in primo instanti, haec vero in toto tempore subsequenti. Respondeo, ex sententia Aristotelis, idem tempus continuum satis esse ut motus sit idem, et consequenter ut actio sit eadem; at in praesenti instans quo fit creatio continue coniungitur tempori subsequenti quo durat conservatio; continue (inquam) eo modo quo potest indivisibilis terminus rei divisibili immediate copulari; hoc ergo satis esset ut illa actio esset una, et ideo saepe dicit divus Thomas conservationem esse quasi continuatam creationem. Quod non est intelligendum de continuatione propria, sed nostro modo intelligendi seu per coexistentiam ad veram successionem continuam. Continuatio enim proprie dicta solum est in re divisibile, creatio autem et conservatio sunt una actio indivisibilis; unde eius unitas maior est, eiusque duratio non est per successionem nec per veram continuationem, sed per eiusdem indivisibilis actionis permanentiam. Nam, quando non est successio in termino vel acquisitione termini, neque in actione esse potest; hic autem non est successio in termino, quia est esse substantiale indivisibile, neque in acquisitione eius, quia simul totum acquiritur et simul totum conservatur. Quo fit ut, cum dicitur productio ac conservatio durare uno tempore continuo, intelligendum id sit de tempore extrinseco cui illa actio coexistit, nam si sit sermo de intrinseca duratione, potius est unum instans aut aevum indivisibile, quod totum simul incipit in primo instanti totumque perseverat toto tempore sequenti et in singulis partibus ac instantibus eius.

5. Atque hinc confirmatur ratio superius facta, nam conservatio est una actio, prout durat toto tempore post primum instans et in omnibus instantibus continuativis talis temporis; ergo etiam est una actio cum ipsa productione vel creatione quae fit in primo instanti. Patet consequentia, quia non est maior ratio distinctionis inter primum instans et tempus immediate subsequens quam inter quodlibet instans continuativum et partem temporis quae post illud succedit. Nisi quis fortasse fingat in ipsa conservatione realem intrinsecam successionem, quod et falsum est et mihi improbabile, et adhuc relinquitur idem argumentum quod eo modo quo conservatio in se dicitur una actio, scilicet, continuatione, debeat etiam dici una cum creatione, quia non minus coniungitur pars ultimo termino quam continuativis, ut in linea punctus terminativus vere unitur, et suo modo constituit cum partibus unum integrum, sicut punctus continuativus.

6. Obiectio dissolvitur .— Unde obiter solvitur argumentum, si quis ita obiiciat: si Deus annihilaret angelum et postea eumdem crearet, actio creandi esset diversa solum quia diverso tempore fit; ergo creatio et conservatio, quae diversis fiunt temporibus, erunt actiones diversae. Respondetur enim idem argumentum fieri posse de conservatione, quae priori et posteriori tempori vel instanti correspondet, quod scilicet non sit eadem actio, sed infinitae multiplicentur in successione omnium instantium vel partium temporis. Negari ergo potest consequentia, quia in illo casu actiones essent interruptae et discretae; hic vero est una continua. Melius tamen dicitur antecedens non esse necessarium, nam posset Deus reproducere angelum eadem numero actione qua illum creaverat; non enim difficilius est eamdem numero actionem iterum efficere quam eumdem numero effectum, ut alibi latius dixi. Tamen etiam posset si vellet diversa actione uti ad reproducendum eumdem numero effectum, ut in superioribus notavi. Et ideo non dixi antecedens esse falsum, sed incertum, quia pendet ex libera Dei voluntate. Unde etiam non nego quin possit Deus, si velit, variare actionem in rei creatione et conservatione, immo et in ipsa conservatione, prout fit in diversis partibus nostri temporis; dico tamen id esse superfluum et non connaturale, supposita identitate termini et principii, maxime quando non interrumpitur actio.

7. Qualis et quanta creationis a conservatione distinctio .— Hinc praeterea facile intelligitur distinctio rationis inter creationem et conservationem; nam quod haec saltem intercedat, ipse diversus modus loquendi ostendit; quia res non dicitur conservari in primo instanti quo creatur, neque creari post primum instans reliquo tempore quo conservatur; intervenit ergo aliquod discrimen saltem rationis inter illa duo, quod non est aliud nisi supra tactum, quod creatio sub hac voce connotat negationem esse prius habiti, conservatio vero e contrario connotat possessionem eiusdem esse prius habiti. Quod vero haec sit tantum diversitas rationis, per se notum videtur. Et facile patet a simili ex ipso termino, nam ipse effectus creatus, ut existens in primo instanti, vel ut existens in toto tempore sequenti, solum ratione potest distingui; ergo idem est in actione indivisibili, et ita sunt imposita diversa nomina, quibus significetur actio sub illis diversis respectibus ac connotationibus. Interdum vero concipitur vel significatur actio sine illis respectibus, sed indifferenter, et tunc indifferenter etiam dicitur de productione et de conservatione, quomodo dicitur sol illuminare aerem, et in primo instanti et toto tempore quo lumen durat. Quo sensu etiam dicitur Deus usque modo operari , Ioan., 5, ut August. exponit, IV Genes. ad litter., c. 12, et alii Patres supra citati. Ex his ergo satis patet tota conclusio. Cur vero ultimam partem eius addiderim, constabit ex sequenti conclusione.

8. Secunda assertio .— Dico secundo: interdum conservatio est distincta actio a productione ob diversitatem efficientis vel materialis causae; tunc autem est materialis potius distinctio quam formalis inter productionem et conservationem. Prima pars declaratur et probatur, nam quantitas, verbi gratia, in mysterio Eucharistiae conservatur eadem numero, et in materia panis et separata a pane. Et ideo alia actione fuit producta ex materia panis, alia conservatur separata. Et ratio est quia prior actio fuit eductio de potentia materiae, vel concreatio cum materia, aut comproductio cum pane, iuxta varias opiniones. Posterior vero actio est ex nullo subiecto; et in re est idem quod creatio; solum non ita appellatur quia res illa iam praeexistebat. Unde obiter intelligitur hunc modum distinctionis inter productionem et conservationem, scilicet ut altera sit per modum eductionis, altera per modum creationis, vel e converso, non posse naturaliter intervenire nisi per miraculum aut supernaturale opus; nam forma quae fit per actionem dependentem a subiecto non potest naturaliter fieri aut conservari independenter a subiecto. Et eadem ratione, si accidens productum in uno subiecto transmutaretur in aliud et in eo conservaretur, actio illa qua conservaretur in alio subiecto esset distincta ab illa qua fuit productum in priori; quia esset quasi nova eductio novaque dependentia a distincta causa; tamen illa diversitas non potest esse naturalis, quia non potest accidens migrare naturaliter de subiecto in subiectum.

9. Distinctio creationis a conservatione ob variationem efficientis .— Alio modo potest distingui conservatio a productione ex parte principia, ut cum ignis producitur ab igne et postea conservatur a solo Deo, vel cum aqua calefit a sole aut ab igne, et remoto sole aut igne retinet calorem; tunc enim necesse est conservationem esse novam actionem distinctam. Quod facile patet, quia cessavit prior actio et dependentia; iam enim ignis non agit in aquam, verbi gratia, aut in alium ignem genitum, et consequenter cessavit etiam prior actio, ut erat a Deo; nam in re erat omnino eadem cum actione ignis, ut sequenti quaestione declarabitur; ergo est nova actio qua Deus se solo illum effectum conservat. Immo contingit priorem actionem esse successivam, conservationem vero esse indivisibilem et permanentem, quia per hanc nihil novum acquiritur per partes, sed quod acquisitum est paulatim, simul et indivisibiliter conservatur; loquor enim de pura conservatione, quae fit sine augmento. Denique ratio est quia actio, cum per seipsam pendeat ab agente, non potest variare dependentiam vel habitudinem ad agens quin varietur actio. Et ideo, si lumen producatur ab una lucerna et conservetur ab alia, conservatio est actio distincta a productione; et in universum idem est quandocumque est distinctum conservans a producente.

10. Ex quo obiter intelligitur hunc modum distinctionis non habere locum naturaliter in creatione et conservatione correspondente, quia naturaliter non potest res creari, neque creata conservari, nisi a solo Deo; secus vero est supernaturaliter, nam si Deus crearet rem per instrumentum creatum, et postea conservaret se solo, vel e converso, tunc etiam actio esset distincta propter eamdem rationem. Dixi autem esse collationem faciendam inter conservationem correspondentem creationi; quia ita est formaliter ac per se facienda comparatio, quoties inquiritur de distinctione inter productionem et conservationem. Nam si quis comparet conservationem ignis in materia cum creatione quacumque, clarum est esse actiones diversas. Item sistendum est in actione et causalitate causae efficientis; nam si quis comparet creationem materiae, verbi gratia, ad conservationem, prout suo modo est a forma actuante illam, sic alia est causalitas formae ab actione agentis; tamen id non est formaliter comparare conservationem activam cum productione.

11. Unde tandem intelligitur, cur in hac assertione dixerim distinctionem hanc inter conservationem et productionem esse per accidens ac materialem, in superiori vero dixerim identitatem esse per se ac formalem. Quia nimirum distinctio quam explicuimus non est inter conservationem et productionem ex eo quod una est conservatio et altera productio, sed ex eo quod una est ab una causa et altera ab alia. Quae distinctio erit eadem inter duas productiones, vel etiam inter duas conservationes, si eadem diversitas principiorum intercedat; ergo productio et conservatio per se non habent hanc diversitatem, sed potius identitatem, si formaliter ac praecise comparentur.

Satisfit argumentis

12. Argumenta prioris sententiae fere non indigent solutione. Negatur enim creationem ex necessitate durare tantum per instans nostri temporis secundum rem loquendo; durat enim quamdiu conservatio permanet; secundum nomen autem seu connotationem dicitur solum durare per instans, quia tantum pro illo instanti connotat negationem prioris existentiae. Loquimur autem semper de creatione quae est cum novitate essendi; nam illa quae esset ab aeterno, non duraret per instans nostri temporis, sed esset nunc aeternitatis, in eaque distinguerentur creatio et conservatio, modo proportionali, ut disputatione praecedenti declaravimus. Ad primam confirmationem respondetur, cum res permanens dicitur esse in quodam continuo fieri, aequivocam esse locutionem; nam esse semper in fieri, ex rigore verborum significat esse in quodam continuo transitu et successione; in hoc autem sensu falsa est propositio, non tamen sequitur ex praedicta sententia, ut per se notum est. Alius vero sensus esse potest quod creatura, quamdiu est, actu pendet a prima causa, a qua semper recipit esse per eumdem actualem influxum quo creata est. Et hoc sensu est vera propositio, tamen est impropria, quia fieri in rigore connotat quamdam novitatem essendi. Secunda confirmatio probat secundam conclusionem a nobis positam. Verba autem D. Augustini, vel nihil ad rem faciunt vel ad summum confirmant eamdem conclusionem.