SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIX. DE DIVISIONE ACCIDENTIS IN NOVEM SUMMA GENERA
SECTIO PRIMA. UTRUM ACCIDENS IN COMMUNI IMMEDIATE DIVIDATUR IN QUANTITATEM, QUALITATEM ET ALIA SUMMA GENERA ACCIDENTIUM

SECTIO PRIMA. UTRUM ACCIDENS IN COMMUNI IMMEDIATE DIVIDATUR IN QUANTITATEM, QUALITATEM ET ALIA SUMMA GENERA ACCIDENTIUM

1. Prima difficultas .— Ratio dubitandi est quia multis modis videtur posse accidens dividi in pauciora membra, quae illa novem sub se complectantur; ergo non est immediata divisio, sed implicite continens et transiliens (ut ita dicam) plures immediatiores. Antecedens patet primo, nam accidens dividendum prius videtur in completum et incompletum. Quod enim inter accidentia illa duo membra inveniantur, negari non potest, tum quia quaedam accidentia ponuntur directe in praedicamento, alia reductive; tum etiam quia dantur accidentia partialia et integra; ergo, sicut ob has causas dividitur substantia in completam et incompletam, ita etiam accidens. Unde, sicut illa divisio adaequata est substantiae, ita haec erit accidenti. Et, sicut in substantia necessaria fuit ad constituendum supremum genus, ita in praesenti magis necessaria videtur ad constituenda et distinguenda suprema genera. Quia alias vel non erit adaequata divisio accidentis, prout condistinguitur a substantia sub ente, vel non complectetur omnia quae in diviso continentur. Quia novem genera summa tantum sub se continent accidentia completa.

2. Secunda difficultas .— Atque hinc oritur secunda difficultas, cur, videlicet, hic non praemittatur divisio accidentis in primum et secundum, seu in singulare et universale, sicut divisa est substantia in primam et secundam; quia non est dubium quin illa duo membra etiam in accidentibus inveniantur et exhauriant divisum, et consequenter sint immediatiora, cum in unoquoque praedicamento accidentis inveniantur.

3. Tertia difficultas .— Tertia ac praecipua difficultas est quia accidens optime dividi potest in illud quod est propria forma realis inhaerens substantiae et illud quod tantum est modus realis afficiens substantiam extra rationem et complementum eius. Nam quod dentur hi duo modi accidentium, certum nobis est et superius probatum. Quod vero inter se valde diversi sint, patet ex ipsa ratione afficiendi substantiam, quam habent valde diversam, et ex diverso modo quo a substantia distinguuntur; ac denique ex ipsa ratione entitatis, et modi realis, quae pertinent ad primarias entis differentias, ut supra, disp. VII declaravimus. Quod denique illa duo membra adaequate dividant accidens, patet, quia includunt immediatam oppositionem et contradictionem; unde non potest excogitare medium seu accidens quod non sit entitas aut modus afficiens substantiam. Quo tandem fit ut omnia novem genera accidentium sub illis membris contineantur, quae proinde in ea subdividi poterunt. Igitur hac etiam ratione illa divisio non est immediata, sed mediata.

4. Quarta difficultas .— Quarta difficultas generalis est de multis aliis convenientiis et differentiis quae inter illa membra reperiuntur, ratione quarum confici possunt plures divisiones immediatiores. Ut, verbi gratia, dividi posset accidens in absolutum et respectivum, et absolutum rursus in quantitatem et qualitatem, et respectivum in respectivum secundum esse seu praedicamentale, quod proprie dicitur ad aliud, et respectivum secundum dici seu transcendentale, quod potest ulterius dividi in alia sex genera. Rursus posset dividi accidens in spirituale et materiale. Et rursus haec duo membra possent in alia subdividi usque ad ultimas accidentium species. Item potest dividi accidens in communi in permanens et succesivum, et sic ulterius usque ad ultimas species. Ac tandem dividi potest et maxime proprie in accidens intrinsece afficiens substantiam, et extrinsece tantum denoninans, ut prius membrum subdividatur in tria prima praedicamenta, posterius autem sex ultima sub se contineat, ut multi volunt.

5. In contrarium autem est quia, si illa divisio non esset immediata, neque esset doctrinalis neque in rigore sufficiens. Primum patet, quia divisio, ut recte tradita sit, debet per omnes differentias vel modos proximos usque ad remotiora membra procedere, alias valde imperfecte explicabit naturam divisi. Secundum patet, quia qua ratione numerantur tot membra mediata seu remota possent multo plura numerari quae distinctius declararent amplitudinem accidentis; non potest ergo certa aliqua ratio illius divisionis tradi, nisi immediata sit.

Notationes ad quaestionis resolutionem

6. De hac quaestione nihil fere invenio ab auctoribus dictum, quia vix hanc divisionem in particulari explicant, sed eam cum divisione entis in decem praedicamenta confundunt; tamen, cum illam tradant tamquam aliquo modo immediatam, a fortiori idem dicent de praesenti divisione. Omnes tamen in hoc tantum videntur immediationem ponere, quod genera summa, cum sint primo diversa, in nullo conveniunt, iuxta doctrinam Aristot., V Metaph., c. 9, et lib. X, c. 5, ubi hoc discrimen ponit inter ea quae proprie differunt et quae diversa sunt, quia illa aliquo differunt, nam etiam in aliquo sunt unum; haec vero non aliquo differunt, sed seipsis, quia in nullo conveniunt; cuiusmodi sunt summa praedicamentorum genera. Verumtamen haec sola responsio non videtur sufficiens ad hanc rem explicandam; nam, cum dicuntur summa genera accidentium in nullo convenire, vel est sensus quod in nullo praedicato transcendentali, sive univoco, sive analogo, conveniant, vel quod nullum proprium genus habeant commune. Prior sensus est manifeste falsus; et ideo in opposito sensu negari non potest quin, sicut praedicamenta accidentium et inter se et cum substantia habent aliquam convenientiam in ratione entis, ita in ratione accidentis habeant inter se aliquam convenientiam, quam non habent cum substantia, quam necesse est esse in aliqua ratione sibi magis propria, et consequenter sibi etiam magis immediata quam sit ratio entis; ergo, pari modo, negari non potest quin inter quaedam praedicamenta accidentium sint aliquae convenientiae propriae et peculiares, quae non sunt communes aliis generibus accidentium, ut manifeste probant rationes dubitandi propositae; non possunt ergo genera accidentium dici primo diversa quia nullam huiusmodi convenientiam habeant. Posterior autem sensus verus est, ut sect. 3 latius videbimus; ille tamen non sufficit ad satisfaciendum difficultatibus positis, seu rationem reddendam cur, sicut ens secundum generalem quemdam modum essendi determinatur prius ad accidens ut sic, deinde ad accidentia magis determinata seu particularia, non ita accidens in communi intelligatur determinari per modos quosdam communes multis praedicamentis accidentium, prius quam ad propria praedicamenta seu genera accidentium contrahatur.

7. Advertendum est igitur duobus modis dici posse unam divisionem immediatiorem alia. Primo, quia per pauciora membra datur, quae subdividi possunt per omnia membra alterius divisionis. Secundo, quia differentiae vel modi contrahentes divisum in una divisione, per se et secundum proprium concipiendi modum fundatum in rebus, sunt medium inter divisum et alia membra alterius divisionis, ut est sensibile inter vivens et rationale; et plura exempla utriusque membri in sequentibus afferemus.

Quaestionis resolutio

8. Dicendum itaque est divisionem dictam non esse ita immediatam, quin possint aliae immediatiores excogitari, si absolute de quacumque divisione per pauciora et generaliora membra loquamur; nihilominus tamen, quatenus accidens proxime et adaequate dividi potest in membra quae sint genera primo diversa, illam divisionem esse immediatam et omnium aptissimam ad doctrinam tradendam. Priorem partem probant sufficienter exempla omnia et argumenta in principio posita; ostendunt enim, ut dixi, aliqua praedicamenta accidentium habere inter se aliquas convenientias vel similitudines non communes omnibus accidentibus, secundum quas confici possunt aliae divisiones per pauciora membra ulterius divisibilia in res diversorum praedicamentorum; ergo secundum illum concipiendi modum excogitari facile possunt divisiones aliae per membra immediatiora accidenti in communi; quidquid enim sub accidente commune est multis generibus, concipitur ut immediatius illis. Posterior vero pars declaratur quia nullum potest dari genus commune diversis praedicamentis accidentium, ut in sect. 3 latius dicturi sumus; ergo quacumque ratione dividatur accidens in pauciora et communiora membra ulterius divisibilia in res diversorum praedicamentorum, non dividitur per membra quae sint vera genera; ergo, si adaequate dividi debuit per membra quae sint genera primo diversa, id est, quae in alio genere non conveniant, non potuit aliter dividi. Fuit autem necessarium tradere divisionem accidentis in omnia genera primo diversa dicto modo, ut omnium rerum quidditates et genera ac species possent iuxta doctrinae methodum investigari ac cognosci.

9. Obiectioni satisfit .— Dices eadem ratione non fuisse nobis praemittendam divisionem entis in substantiam et accidens, sed immediate dividendum ens in decem genera. Respondetur potuisse quidem id fieri, non tamen fuisse ita conveniens, neque esse parem rationem, tum quia oportuit communem rationem accidentis, quae essentialis est omnibus accidentibus, explicare eamque cum substantia conferre, tum etiam quia ratio accidentis ut sic essentialis est et positiva, et omnes modi quibus genera accidentium constituuntur et distinguuntur, proxime determinant essentialiter ipsam rationem accidentis ut sic, et non rationem entis; et ideo sub accidente optime et immediate dividuntur novem genera. In aliis autem divisionibus accidentis, quae per pauciora membra tradi videntur, aut non reperitur coordinatio essentialis secundum rationem inter modos constituentes talia membra et eos qui determinant genera accidentium, aut illi modi non sunt positivi, sed negativi; aut non sunt essentiales, sed extrinseci et accidentales; aut denique non possunt sub illis convenienter subdividi genera primo diversa. Quia interdum res eiusdem praedicamenti, tantum specie distinctae inter se, continentur sub illis membris diversis; et e contrario, res diversorum praedicamentorum ad idem membrum pertinent; quae omnia declarabuntur commodius discurrendo per singula exempla superius proposita.

10. Rationem completi et incompleti accidentis in quo collocent aliqui .— Prima ergo obiectio erat de divisione accidentis in incompletum et completum; in qua primum explicandum est quid nomine accidentis completi et incompleti intelligatur. Quidam enim sola concreta accidentium intelligunt esse completa accidentia; incompleta autem esse accidentia in abstracto. Quia accidens concretum significat totum compositum, quod proprie completum est; abstractum vero accidens est sola forma, quae incompletum quid est, natura sua ordinatum ad tale compositum constituendum. Unde per actionem accidentalem non fit per se accidens abstractum, sed concretum, quia, nimirum, actio per se primo tendit ad completum ens, et ideo dixit Aristoteles per calefactionem non fieri calorem, sed calidum. Tandem forma substantialis est res incompleta; ergo multo magis forma accidentalis in abstracto, sumpta.

11. Horum sententia refutatur .—Sed haec sententia probari non potest; aut enim concretum accidentis sumitur ratione solius formalis, vel ratione totius compositi ex materiali et formali; sub priori ratione vere dici potest accidens, sub posteriori autem non, tam dici potest accidens quam ens per accidens, ut illud appellat Aristoteles, VII Metaph., c. 6, et dictum a nobis est disp. IV, sect. 3. Quapropter cavenda est aequivocatio de nomine accidentis, quam declarare possumus ad eum modum quo Aristoteles distinxit nomen accidentis, lib. V Metaph., c. 30, ubi ait accidens interdum vocari aliquid quia fortuito evenit, quod solum dicitur accidens quia per accidens contingit; proprie vero accidens dicitur quod inest alicui extra rei essentiam; sic ergo concretum accidentis ratione totius compositi vocari potest accidens, quia per accidens in eo congregantur res diversorum generum; quamquam illud per accidens non significet fortuitam congregationem, sed solum accidentariam coniunctionem plurium rerum; non tamen potest illud compositum proprie accidens appellari, ut a substantia distinguitur, cum in illo substantia includatur. Propter quod recte sentiunt qui negant haec concreta sic considerata in praedicamento collocari, quia neque in praedicamento substantiae neque in praedicamento accidentis collocari possunt. Et quia in praedicamentis non entia per accidens, sed per se collocari possunt. A fortiori ergo tale concretum sic spectatum non potest appellari accidens completum; quia quod accidens non est, nec completum accidens esse potest. Immo, nec ens completum potest proprie vocari, quia revera solum ens per se unum est proprie completum ens. Unde, si subiectum illius compositi sit substantia completa, compositum ipsum ex substantia et accidente erit plus quam completum, et ideo erit proprie ens per accidens.

12. At vero, si loquamur de illo concreto ratione solius formalis, sic dici quidem potest accidens completum; tamen non est cur idem accidens abstractum incompletum censeatur, quia concretum pro formali tantum dicit ipsam formam accidentalem, iuxta veriorem et communiter receptam sententiam D. Thomae, et Commentatoris, V Metaph., text. 14. Qui consequenter aiunt contra Avicennam, in sua Logica, concretum et abstractum accidentis formaliter ac praecipue idem significare solumque differre quia concretum dicit ipsam formam ut actu informantem subiectum et constituentem concretum ipsum, abstractum vero praecise dicit ipsam formam ac si per se esset. Haec autem differentia non est satis ut albedo dicatur accidens incompletum, potius quam album; quia actualis inhaesio, quam magis exprimit album, solum est quidam modus formae accidentalis, qui non complet illam in ratione accidentis. Unde non potest dubitari quin quantitas separata tam completum accidens sit sicut coniuncta. Nec refert quod forma ipsa accidentalis sit instituta ad afficiendum subiectum, quia non dicimus huiusmodi accidens in abstracto esse ens completum, sed esse accidens completum, quod est valde diversum; nam accidens, quantumvis in se perfectum, est incompletum in latitudine entis. Et ideo ratio illa solum probat abstracta accidentium esse incompleta entia, non tamen esse incompleta accidentia. Immo vero, idem dicendum est de concretis ratione formalium significatorum. Quapropter in hoc non est simile de formis substantialibus; illae enim et sunt entia incompleta et substantiae etiam incompletae, quod illis perfectius est quam esse accidentia completa. Denique, quod afferebatur de termino actionis nihil ad rem praesentem facit, quia naturalis actio tendit ad compositum, sive illud sit proprie unum, sive per accidens; tendit etiam ad formam non in se, sed in subiecto, et ideo magis dicitur tendere ad concretum quam ad abstractum, etiamsi utrumque completum sit in ordine accidentis.

13. In quo vere consistat ratio accidentis completi et incompleti .— Incompletum ergo accidens distinguendum est a completo, tam in concreto quam in abstracto; utraque enim ratio potest in utroque membro reperiri; tamen, quia in abstractis concipitur (ut ita dicam) magis pura ac praecisa ratio accidentis, in eis explicandum est utrumque membrum; facile enim deinde poterit ad concreta applicari. Completum ergo accidens dicitur quod in ratione formae accidentalis est integra ac totalis forma; incompletum vero accidens dicitur quod habet rationem partis respectu completi. Quae explicatio patet, tum ex proprietate terminorum, tum ex proportione sumpta ad substantiam completam et incompletam, quas supra hoc modo declaravimus; nam, sicut substantia in suo ordine comparatur ad totum et partem, ita et accidens in ordine suo. Ex quo fit, sicut substantia potest esse completa vel incompleta physice aut metaphysice, ita etiam accidens. Dicitur autem accidens physice completum quod neque est neque ex se ordinatur ut componat per se aliud accidens, quia tunc vere habet rationem totius seu integri accidentis. Dico autem non debere ordinari ad componendum aliud accidens, quia, licet ordinetur ad componendum cum substantia unum compositum, hoc non tollit rationem accidentis completi, eo quod illud compositum non sit verum accidens. Addo quod, licet interdum unum accidens ordinetur ad actuandum vel recipiendum aliud, ut, verbi gratia, potentia ad actum, vel actus ad potentiam, nihilominus hoc non impedit quin utrumque esse possit accidens completum; quia utrumque in ratione sua habet integram speciem et non componit cum alio unum per se, sed tantum per accidens. Erit ergo accidens physice incompletum illud quod physice componit seu integrat aliquod accidens per se unum; ut partes, verbi gratia, quantitatis continuae, quamdiu sunt in continuo, tantum sunt incompleta accidentia; gradus etiam intensionis eiusdem caloris potest dici accidens incompletum physice. Et punctum potest dici natura sua incompletum accidens. Quo fit ut idem accidens secundum diversas rationes possit dici completum et incompletum, ut communiter censetur de linea vel superficie; nam, quatenus habet propriam extensionem, est quantitas completa; quatenus vero est terminus aut vinculum alterius quantitatis, censetur incompleta. Et eadem qualitas inchoata seu in gradu remisso est essentialiter completa, entitative autem seu intensive est incompleta. Motus etiam, quatenus est ipsemet terminus in fieri, censetur quid incompletum; tamen prout est passio subiecti seu mobilis habet completam quamdam rationem accidentis et suum constituit praedicamentum, ut videbimus.

14. Metaphysice autem dicitur accidens completum illud quod habet integram essentiam alicuius accidentis. Ubi statim occurrebat quaestio an genera accidentium possint dici accidentia completa, vel solum species ultimae aut individua. Aut si illa sunt accidentia completa, oritur quaestio de differentiis, cur, scilicet, non sint etiam accidentia completa; nam, sicut differentia est pars, ita et genus, et sicut genus, ut possit dici de specie concipitur aliquo modo per modum totius, ita etiam differentia. Sed haec eodem modo expedienda sunt quo similia de substantia tractavimus. Dicendum est enim genera omnia quae ponuntur in linea recta alicuius praedicamenti accidentis esse accidentia completa; quod ex ipso modo concipiendi et significandi patet; quantitas enim, calor, habitus et similia concipiuntur et significantur ut integrae accidentales, sive sub generali ratione, sive sub specifica concipiantur; quia vel expresse, vel implicite dicunt totam formam seu totam essentiam eius, et per modum totius. In quo est magnum discrimen inter differentiam et genus; nam differentia semper significatur per modum partis, saltem quoad formale significatum eius. Proprie igitur accidentia incompleta metaphysice sunt differentiae accidentius, et genera, si praecise sumantur ut partes, non vero absolute sumpta.

15. Ex quibus tandem ad primam instantiam respondetur divisionem illam accidentis in completum et incompletum, vel praesupponi tamquam virtute seu proportione contentam in simili divisione substantiae, vel certe commodius posse applicari ad singula praedicamenta accidentium, scilicet, ut sit quantitas completa et incompleta, et qualitas similiter, et sic de aliis. Nam sub generali ratione accidentis vix aliquid potest censeri incompletum simpliciter, aut habere rationem partis, nisi ad particularia genera descendatur; quia ratio accidentis imperfecta est et communissima, et ideo quantum est ex se, in quocumque modo, quantumvis imperfecto, omnino includitur; quae ratio in sect. 3 examinabitur. Adde quod illa diversitas, in ea generalitate sumpta, non est absoluta sed respectiva, nam, ut dixi, accidens quod est completum sub una ratione, est incompletum sub alia. Item non est semper differentia essentialis, nam interdum accidens remissum dicitur incompletum, licet essentialiter completum sit. Denique non semper est diversitas rerum, sed intentionum seu ex modo coincipiendi nostro, ut patet in differentiis et speciebus accidentium. Propter haec ergo non accidens in completum vel incompletum, sed absolute in novem genera divisum est. Ut hinc obiter constet quando dicitur accidens dividi in novem genera non sumi genus proprie et rigorose, sed ut includit omnia quae in unoquoque praedicamento constituuntur, sive directe sive reductive. Itaque cum accidens dicitur aliud quantitas, aliud qualitas, etc., non sumitur quantitas vel qualitas prout est rigorose genus, quo modo est sola quantitas vel qualitas completa; alias divisio non esset adaequata diviso; sumitur ergo quantitas (et idem est de aliis) in tota sua amplitudine, licet postea ad constituendum proprium genus talis praedicamenti propria ratio quantitatis completa accipienda sit; quod hic pro praedicamentis omnibus sit animadversum, ne id repetere necesse sit.

Expeditur secunda obiectio

16. Accidens in universale et singulare qualiter dividatur .— In secundo exemplo de divisione accidentis in singulare et universale, seu in primum et secundum, nihil est quod immoremur, nam divisio illa, quatenus metaphysica est, magis est divisio unius quam entis vel accidentis, et ita supra tractata est, disp. IV, V et VI. Quatenus vero pertinet ad intentiones subiicibilis et praedicabilis, magis est dialectica quam metaphysica; et utroque modo est generalis ad omnia entia, nec in accidentibus habet aliquid peculiare. Et quoad hoc est diversitas inter substantiam et accidens, nam in substantia, propter peculiarem substandi rationem, necessarium fuit rationem primae substantiae distinguere a ratione secundae, in accidentibus vero nulla fuit necessitas. Unde nec individuum accidens consuevit appellari primum accidens respectu praedicatorum universalium; nam, licet in existendo singulare sit suo modo prius quam universale, tamen in hoc, ut dixi, nihil peculiare habet accidens, sed provenit ex communi ratione singularis et universalis.

Circa tertiam obiectionem aliae divisiones explicantur

17. Accidens in entitatem et modum ut dividatur .— In tertia difficultate admittimus omnia quae de illa divisione accidentis in rem et modum ibi dicuntur; inde vero solum fit divisionem illam esse immediatiorem priori modo supra declarato. Nihilominus tamen hoc loco necessaria non est: primo quidem, quia divisio illa formaliter sumpta generalior est, et substantiae proportionaliter convenit, et de ente in communi dari potest; eamque propterea attigimus disp. VII, sect. 1 et 2. Secundo, quia illa divisio non confert ad dividenda genera accidentium primo diversa, nam sub eodem genere praedicamentali possunt interdum includi accidentia quae proprias habeant entitates et quae tantum sint modi entium, ut sunt in genere qualitatis calor et figura. Ex quo intelligitur illa duo membra, per quae illa divisio traditur, per se ac formaliter non mediare inter accidens in communi et modos quibus determinatur ad suprema genera accidentium; nam accidens intelligitur determinari ad genus qualitatis abstrahendo ab hoc quod sit propria entitas, vel tantum modus entis.

18. Accidens absolutum et respectivum .—Idem fere dicendum est de divisione in absolutum et respectivum. Nam etiam haec divisio magis pertinet ad communem rationem entis quam ad propriam accidentis. Et praeterea, si respectivum, ut ibi insinuatur, complectitur respectiva transcendentalia seu secundum dici, nullum est accidens quod respectivum non sit; unde non potest accidens dividere. Si vero respectivum sumatur proprie pro praedicamento ad aliquid, sic nihil est utilitatis in ea divisione, tum quia, hoc ipso quod unum tantum genus dicitur esse ad aliquid, reliqua omnia dicuntur esse absoluta; tum etiam quia per hanc absoluti appellationem vix aliquid commune octo generibus accidentium explicatur, praeter negationem ipsius ad aliquid.

19. Spirituale et materiale.— Permanens et successivum .— Ad eumdem modum philosophandum est de divisione accidentis in spirituale et materiale, nam etiam haec duo membra transcendunt fere omnia entia; et in substantiis primario inveniuntur, et consequenter in multis generibus accidentium; unde non sunt apta, ut per ea descendamus ad dividenda genera entium primo diversa. Neque etiam sunt proprie medium inter accidens ut sic et modos quibus ad suprema genera determinatur; nam accidens determinatur ad qualitatem abstrahendo a materiali vel immateriali. Et idem est dicendum de accidente naturali vel supernaturali et similibus, praesertim de permanenti et successivo, quod in ultimo exemplo tangitur. Quamquam illa membra, iuxta opinionem multorum, non semper sunt essentialiter differentia, de quo infra videbimus.

20. Commune et proprium .— Atque eadem ratione nihil ad praesens refert divisio accidentis in proprium et commune, quae indivisione praedicabilium latius tradi solet; nam haec divisio per se ac formaliter non variat rationem accidentis, sed dimanationem eius ex subiecto. Et idem a fortiori est de accidente separabili vel inseparabili. Quod si inter haec est diversitas essentialis, formaliter provenit ex modis vel differentiis praedicamentorum accidentium. Unde interdum in diversis praedicamentis, interdum in eodem illa varietas accidentium reperitur. Atque ita obiter explicuimus non solum divisionem hoc loco intentam, sed etiam alias quae de accidente tradi solent; ob hanc enim praecipuam causam illas dubitandi rationes proposuimus.