SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO X. UTRUM ACTIO SIT PROPRIA RATIO CAUSANDI EFFICIENTIS CAUSAE, SEU CAUSALITAS EIUS

SECTIO X. UTRUM ACTIO SIT PROPRIA RATIO CAUSANDI EFFICIENTIS CAUSAE, SEU CAUSALITAS EIUS

1. Declaravimus principia et conditiones necessarias causae efficienti ut sit proxime apta ad causandum; superest ut explicemus quid sit illud quo formaliter constituitur actu causans; illud enim nos vocamus proximam rationem causandi, seu causalitatem uniuscuiusque causae. Et, ut saepe dixi, non est sermo de relatione causae quae resultare dicitur effectu iam producto; quia manifestum est illam non esse causalitatem, cum potius supponat causalitatem tamquam rationem in qua fundatur. Est ergo sermo de causalitate prout, nostro modo intelligendi, dicit proximam rationem fundandi relationem; illa enim ratio est quae constituit et denominat causam in actu, prout dicitur esse prior natura suo effectu.

Aliquorum opiniones

2. Difficultas vero est an haec causalitas sit ipsamet actio qua agens agit, an vero sit aliquid aliud praeter actionem; nonnulii enim thomistae negant causalitatem agentis esse actionem ipsam, ut Soncinas, V Metaph., q. 4, et Iavell., q. etiam 4, qui refert Hervaeum, Quodl. II, q. 1, et Quodl. IV, q. 8. Fundamentum esse potest quia causalitas agentis aliud esse debet ab effectu agentis; nam causalitas non causatur, sed per illam causatur effectus; actio autem est effectus agentis; ergo non est causalitas eius: Probatur minor, tum quia actio nihil aliud in re est quam effectus ut manat ab agente; tum etiam quia ipsa actio, etiam formaliter sumpta, oritur ab agente et a virtute eius; ergo ipsa etiam est effectus agentis et indiget causalitate qua causetur. Secundo, quia transacta actione adhuc manet vera causa efficiens; nam sol, postquam produxit aurum, est causa efficiens eius, et verum est dicere aurum pendere a sole ut ab efficiente, et tamen actio non durat.

3. Quod si interroges ab his auctoribus quae sit ratio causandi huius causae, nihil aliud respondent nisi causalitatem efficientis esse dare esse effectui. Quia vero haec verba communia etiam sunt aliis causis, praesertim formae, addunt explicationem, scilicet, quod sit dare efficiendo seu quod sit efficere seu producere. In quo dupliciter deficere videntur: primo, quia idem per idem dicunt; secundo, quia vel inviti recidunt in opinionem quam reprobant; quid enim est efficere nisi agere?; a quo autem res denominatur agere nisi ab actione? Ergo perinde est dicere causalitatem efficientis causae consistere in ipso agere ac consistere in actione, nisi quod his posterioribus verbis formalius declaratur, non solum per ipsum concretum seu per denominationem agentis, quae eadem est cum denominatione causae efficientis in actu, sed per abstractum et per formam denominantem.

4. Secunda .— Alii ergo, ut a praedicta sententia omnino recedant, dicunt causalitatem agentis non posse esse aliquid extra agens, sed debere esse modum intrinsecum ipsi agenti; nam in aliis causis causalitas uniuscuiusque est modus eius intrinsece illam efficiens; ergo idem erit in causa efficienti; actio autem proprie dicta, ut talis est, non est modus agentis, sed aliquid extra ipsum agens. Et confirmatur, nam huiusmodi actio, quae sit in effectu, non intervenit in omni causalitate effectiva, ut patet in creatione, et tamen ibi est vera causa efficiens; ergo causalitas efficientis ut sic non consistit in actione, sed in aliquo intrinseco ipsi agenti, quidquid illud sit. Confirmatur secundo, quia una causa efficiens respectu unius effectus adaequati unam habet causalitatem, et tamen saepe non habet unam, sed plures actiones, ut ignis una causalitate generat ignem sibi similem, et tamen ibi intervenit actio qua transmutat materiam, et alia qua facit formam, et alia qua unit illam, et alia qua producit totum compositum; hae namque actiones omnes in generatione hominis distingui possunt, et videtur eadem esse ratio de reliquis; nam ipsamet distinctio habitudinum et relationum indicat distinctionem actionum.

Resolutio quaestionis

5. Efficientis causalitas ipsa actio .— Dicendum nihilominus est causalitatem efficientis causae in nullo posse alio consistere quam in actione. Hanc sententiam docent his temporibus moderni scriptores doctissimi, et significatur a D. Thoma, V Metaph., c. 2, in illis verbis: Efficiens est causa finis quantum ad esse, quia movendo perducit ad hoc quod sit finis ; et inferius: Efficiens est causa in quantum agit . Idem sentit Albert., II Phys., tract. 2, c. 6. Et probatur, nam id est causalitas causae agentis quod illam constituit vel potius denominat actu agentem; sed hoc est actio, nihilque aliud esse potest; ergo. Maior constat ex ipsa quaestionis expositione supra tradita et ex ipsas terminis, quia causa in ratione causae causalitate constituitur; idem autem est esse causam efficientem in actu quod esse agens. Minor ex terminis videtur etiam clara, quia per illud constituitur causa actu agens quod immediate intelligitur adiungi ultra potentiam agendi; nam causa dum intelligitur habere tantum potentiam agendi, non intelligitur actu agens; ergo debet esse aliquid ultra hanc potentiam per se ac necessario requisitum intra latitudinem huius causae; hoc autem non est nisi actio ipsa, qua sublata intelligi non potest potentia ut actu agens, et illa posita necessario est actu agens; propter quod dixit Aristoteles relationem agentis proxime fundari in actione, V Metaph., c. 14; ergo illa est propria causalitas agentis.

6. Secundo, quia causalitas uniuscuiusque causae est id quo proxime per se ac intrinsece attingit effectum et quo, e converso, effectus pendet a tali causa; est enim causalitas quasi via seu tendentia ad effectum. Unde inter causam et effectum quasi inter duos terminos versatur, quia per causalitatem causa influit in effectum et effectus procedit a causa. Sed actio est id quo causa efficiens actualiter attingit suum effectum et quo effectus pendet a sua causa; nam est ipsamet dependentia effectus facti a causa faciente, ut statim significabimus et latius tractabimus infra disputando de actione; ergo.

7. Tertio a sufficienti enumeratione, quia ad hanc causalitatem necessaria est actio, et praeter illam nihil aliud necessarium est, immo nec probabiliter excogitari potest; ergo. Maiorem suppono ut certam, maxime in. praesenti materia, ubi de causis creatis agimus; solum enim de creatione dubitari posset, sed nunc de illa non agimus, quamquam etiam in illa verum habeat, ut infra ostendemus. Minor constabit clare ex solutionibus argumentorum oppositae sententiae; nunc breviter declaratur hoc modo, quia si aliquid aliud mediat inter potentiam agendiet actionem quod sit causalitas agentis, vel illud est praevium ad actionem et aliquo modo radix eius, vel subsequens ad actionem et ex illa resultans, vel aliquid concomitanter se habens; nihil horum probabiliter dici potest. Probatur primum membrum; nam quidquid est previum ad actionem non pertinet ad actualem causalitatem efficientis, sed vel ad rationem causandi per modum principii quo aut quod, vel ad conditionem requisitam ad agendum; cuius signum est quia si sistatur in toto illo praevio et ad illud non sequatur actio, nondum intelligitur causa actualiter causare, sive id fiat per praecisionem intellectus, sive quia in re suspendatur actio, positis omnibus aliis praerequisitis, sive id supernaturaliter fiat, sive ex libertate causae; statim vero ac intelligitur actio in re poni, impossibile est quin causa actu causet. Secundum membrum contrario modo facile suadetur; nam quidquid consequitur ad actionem, est vel terminus eius vel aliquid posterius termino; ergo multo minus pertinere potest ad causalitatem primae causae quam ipsa actio; nam ille est proprie effectus, vel primarius vel secundarius, talis causae. Tertium item membrum facile probatur, quia si solum concomitanter se habet, ergo est per accidens ad actionem; ergo illo secluso manere potest actio; ergo illo etiam secluso manebit causalitas agentis; ergo non potest in illo consistere haec causalitas. Eo vel maxime quod intelligi aut declarari non potest quid sit illud distinctum ab actione et a principiis eius, et omnibus conditionibus praeviis ad illam, quod nihilominus sit necessarium ad illam. Neque huius necessitatis potest aliqua probabilis ratio reddi. Relinquitur ergo ut sola actio esse possit causalitas agentis.

Solvuntur argumenta obiecta in contrarium

8. Actio an appellari queat effectus agentis.— Actio non fit per aliam actionem. Agens in actu constituitur per actionem in actu.— Ad fundamentum ergo prioris sententiae respondetur actionem proprie ac formaliter non esse ipsum effectum productum ab agente, sed esse modum talis effectus ex natura rei ab illo distinctum; cuius argumentum sufficiens est quod potest manere effectus sine tali modo aut variata dependentia, quod idem est. Est enim ille modus emanatio seu dependentia effectus a causa, agente; potest autem effectus nunc dependere ab hac causa et postea ab alia, et ita potest variari in illo dependentia circa eumdem effectum, et tunc nihil aliud variatur quam causalitas agentis, de qua distinctione actionis a termino nonnulla in superioribus tetigimus, et dicemus plura in sequentibus, partim tractando de creatione, partim inferius tractando de actione et passione. Quod si nomine effectus comprehendamus non solum rem productam, sed quidquid a virtute agentis manat, sic concedimus actionem esse aliquo modo effectum agentis, cum sit dependens vel potius ipsamet dependentia ab illo, esse autem effectum hoc lato modo non repugnat causalitati; quin potius in omnibus causis quas hactenus tractavimus, causalitas est effectus causae; unio enim est effectus formae atque etiam materiae in suo genere, et est causalitas utriusque secundum diversas habitudines. Et ratio generalis est quia causalitas semper provenit a causa; et ideo, licet non propter se causetur, concausatur tamen, ideoque late loquendo sub effectu comprehenditur. Nec vero propterea necesse est ut causalitas alia causalitate causetur, aut actio alia actione fiat, quia de ratione causalitatis est ut habeat immediatam habitudinem ad causam et sit quasi medium aut vinculum inter causam et effectum. Atque ita comparatur actio ad suum terminum et ad principium seu causam efficientem a qua manat; ipsa vero actio non manat media alia actione, alias procederetur in infinitum, sed actio est ipsamet emanatio; sicut terminus motus fit per motum; ipse autem motus non fit per alium motum, quia est ipsamet via ad terminum. Ex quo fit (ut ad secundum argumentum respondeamus) impossibile esse ut cessante vel transacta actione duret causa in actu; potest quidem durare res quae fuit causa in actu, non tamen durabit inratione actu causantis, cum actu non influat in effectum; unde nec talis effectus potest vere dici iam actu pendere a tali causa, sed dependisse aliquando in suo fieri, quam dependentiam non habuit nisi ratione actionis, quae tunc etiam fuit quando a sua causa manavit.

9. Causalitas agentis non est modus agenti intrinsecus.— Ad argumenta posteriori loco posita, negamus causalitatem agentis debere aut posse esse modum intrinsecum ipsius agentis, distinctum ab actione quae ab agente manat et est in termino ipso vel. in passo. Quod in naturalibus agentibus quae agunt sola actione transeunte videtur manifestum, quia illa non mutantur neque aliquid adquirunt ex eo quod agant. Neque est ulla necessitas fingendi talem modum, cum actio sit sufficiens ut effectus manet a. suo agente. In his vero quae agunt actione immanenti, si nihil aliud agant quam ipsummet actum immanentem, etiam est manifestum in facultate agente non esse alium intrinsecum modum distinctum ab ipso actu veI actione immanenti qui sit causalitas talis actus; nam ipsamet actio immanens immediate manat a suo principio, et quidquid aliud addatur tamquam medium inter potentiam in actu primo sufficienter constitutam et actionem, erit gratis confictum et sine necessitate, et praeter omnem communem doctrinam, quae in his potentiis non cognoscit nisi aut actus ipsos seu actiones et principia earum, quae sunt vel species vel habitus. Et in voluntate nihil est actuale in quo primo exerceatur libertas voluntatis nisi actio elicita ab ipsa voluntate; illa ergo est causalitas effectiva talis potentiae. Quia tamen res quae fit per talem actionem manet in ipsa potentia, ideo talis actio est modus afficiens causam agentem, non quia hoc sit de ratione causalitatis agentis ut sic. In iis denique quae per actum immanentem aliquid extra se agunt videri potest causalitatem qua talis causa extra se agit esse actum vel motum in illa manentem; tamen revera non est, quia ille actus qui manet in tali causa non est formalis causalitas, quae constituit rem actu causantem extra se, sed est aut proximum principium agendi, aut applicatio principii proximi, a quo oritur causalitas. Quod videre licet in Deo ipso, qui maxime agit ad extra per actum in se manentem; nam cum hic actus in Deo sit aeternus et immutabilis, actualis tamen eius causalitas in tempore ponitur, quia Deus non actu causat donec effectus fiat, et ideo talis causalitas non potest esse aliquid in ipso Deo, qui mutari non potest, sed in creatura, quae fit aut mutatur. Nonquam ergo causalitas agentis est modus intrinsece afficiens ipsum agens ut sic.

10. Nec vere necesse est ut in hoc sit omnimoda similitudo inter omnes causas, quia non est omnium eadem ratio; causae enim materiales et formales sunt intrinsecae; causa vero efficiens ex suo genere est extrinseca. Et comparando inter se materiam et formam, haec est quodammodo magis intrinseca, quatenus est magis propria et dyterminans materiam afficiendo illam. Et ideo inter causalitates harum causarum est quaedam proportionalis dissimilitudo. Nam causalitas formae est modus intrinsecus et in re idem cum forma; causalitas autem materiae potest dici intrinseca quatenus est intime in ipsa materia, non est autem modos ita identificatus sicut formae; causalitas autem agentis per se est extrinseca et tam distincta ab agente quam ipse effectus; quod si interdum in agente manet aut ab eo non realiter sed tantum modaliter distinguitur, id est accidentarium ad rationem agentis ut src provenitque vel ex eo quod agens simul est patiens, vel ex eo quod res quae fit non est omnino distincta ab agente, sed modus eius.

11. Ad primam confirmationem negatur assumptum; nam etiam in creatione causalitas consistit in actione, ut argumentum paulo antea factum ostendit, nam cum illa causalitas temporalis sit, non potest consistere in modo intrinseco agenti; ergo debet consistere in actione extrinseca; qualis autem sit illa actio et in quo subiecto, dicemus postea.

12. Ad secundam confirmationem respondetur argumentum illud retorqueri posse in contrarium; nam ubicumque est una causa formaliter, id est, una causatio, ibi est una actio, et e contrario, ubi multiplicantur actiones, multiplicantur etiam causalitates; signum ergo est hanc causalitatem in actione consistere. Quocirca, si generatio ignis sumatur ut includit alterationem praecedentem et generationem substantialem, fatemur quidem illas esse duas actiones; tamen eadem modo sunt duae causalitates; si vero sit sermo de sola causalitate substantiae, negamus ibi esse plures actiones, sed est una et eadem qua et fit totum compositum et educitur forma de potentia materiae et unitur illi; nam in his omnibus solum denotantur plures habitudines quas eadem actio habet ad suum subiectum vel ad terminum formalem aut totalem; in generatione autem hominis peculiari ratione distinguitur actio productiva formae ab unitiva (quidquid aliqui dicant), quia illa forma non pendet a materia ut a propria causa suae productio nis, pendet tamen in unione; actio autem qua forma unitur et compositum fit non est distincta, quia compositum non potest aliter fieri quam uniendo formam materiae.