SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO VI. AN IN DIVISIONE SIT VERITAS AEQUE AC IN COMPOSITIONE

SECTIO VI. AN IN DIVISIONE SIT VERITAS AEQUE AC IN COMPOSITIONE

1. Quoniam diximus veritatem cognitionis esse speciali modo in compositione et divisione, operae pretium erit exponere an sit aeque in utraque vel magis sit in compositione quam in divisione. Videtur enim hoc ultimum, quia in compositione cum unum de alio affirmatur, intellectus cognoscit conformitatem unius cum alio et ideo in ea cognitione obiective est veritas modo supra exposito; at vero in divisione potius cognoscit intellectus conceptum illum quem de alia re negat non habere coniunctionem seu conformitatem cum illa; ergo per illum actum non cognoscit veritatem sed potius veritatis negationem; ergo non ita est veritas obiective in divisione sicut est in compositione. In contrarium autem est quia Aristot. et D. Thomas et cum eis caeteri Doctores aeque tribuunt veritatem divisioni ac compositioni. Item quia tam est verum rem non esse quod non est quam esse quod est; ergo tam est verus intellectus cognoscendo seu componendo illam negationem quam componendo hanc affirmationem.

2. Dicendum itaque est tam vere ac proprie reperiri veritatem in divisione sicut in compositione. Nam propositio vocalis negativa tam simpliciter ac proprie vera est sicut affirmativa; ergo divisio quae in mente respondet tam vera est sicut compositio. Unde (theologice argumentando) tam est de fide Deum non esse corporeum sicut esse aeternum; utrumque ergo iudicium aeque certum est; ergo et aeque verum licet unum dividendo, aliud componendo feratur.

3. Ad argumentum autem respondetur veritatem (ut supra dixi) non ita esse obiective in compositione et divisione ut formaliter et proprie cognoscatur per illam, sed solum implicite, quia dum unus conceptus obiectivus ad alium comparatur, in actu exercito quodammodo cognoscitur conformitas inter rem et conceptum. Sicut ergo in compositione cognoscitur haec conformitas, ita in divisione cognoscitur difformitas seu disconvenientia eorum obiectivorum conceptuum quorum unus de altero negatur, et consequenter in actu exercito cognoscitur difformitas inter formales conceptus illorum obiectorum et virtute etiam cognoscitur conformitas quam unusquisque eorum conceptuum habet cum suo obiecto. Quando enim mens concipit hominem non esse leonem, implicite etiam cognoscit conceptum quem de homine habet non convenire leoni, sed unicuique proprium conceptum correspondere. Et hoc modo etiam in divisione includitur cognitio veritatis seu conformitatis non quidem illorum extremorum inter se quorum unum de alio negatur, sed uniuscuiusque eorum cum suo conceptu; nam in hoc veritas illius negationis fundatur. Vel secundo ac brevius dici potest: sicut cognoscere conformitatem prout est verum est, ita etiam cognoscere difformitatem prout est verum esse; et hoc ipsum per divisionem significari et in actu exercito cognosci, et ideo veritatem propriissime esse in divisione sicut in compositione.