SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO III. UTRUM PRIMA ET UNICA CAUSA MATERIALIS GENERABILIUM SUBSTANTIARUM SIT ALIQUOD CORPUS SIMPLEX VEL SUBSTANTIA INTEGRA

SECTIO III. UTRUM PRIMA ET UNICA CAUSA MATERIALIS GENERABILIUM SUBSTANTIARUM SIT ALIQUOD CORPUS SIMPLEX VEL SUBSTANTIA INTEGRA

1. Antiqui philosophi (ut Aristoteles et alii auctores praecedenti sectione citati referunt) qui unum tantum materiale principium naturalium rerum posuerunt, fere omnes putarunt esse aliquam substantiam integram seu corpus simplex, quale Averroes existimat esse caeleste corpus. De illo autem corpore seu materiali causa fuit inter eos multiplex opinio.

Opiniones philosophorum de uno materiali principio

2. Prima asseruit hoc principium esse aquam, cuius auctor fuit Thales Milesius; alii vero, ut Plutarchus, putant antiquiorem esse et ab Orpheo duxisse originem. Secunda opinio hoc munus tribuit aeri, quam docuere Anaximenes et Diogenes Apolloniades, ut Aristoteles refert, I Phys., c. 3, et ibidem Simplicius declarat. Tertia opinio fuit ignem esse huiusmodi causam, quam docuere Hippasus et Heraclitus, et eamdem secuti sunt Stoici, ut est apud Ciceronem, II De Natura Deorum. Quarta sententia potuit ad hoc officium terram eligere, eo quod omnibus subsit et sit veluti communis omnium mater. Aristoteles tamen, I Metaph., c. 7, ait hanc fuisse vulgi opinionem, nullum autem philosophorum in eam inclinasse eo quod terra propter nimiam densitatem et siccitatem ad recipiendas aliarum rerum formas vel figuras inepta esse videatur. Hesiodus tamen in sua Theogonia absolute vocat terram omnium rerum materiale principium, idemque sensisse Pherecidem refert Theodoretus in lib.de Materia et mundo. Quinta opinio nulli ex quatuor elementis hoc munus tribuit, sed cuidam corpori insensibili medio vel inter aquam et aerem, ut Aristoteles refert, I Metaph. c. 7, vel inter aerem et ignem, ut Anaximander, qui addidit hoc medium corpus esse infinitum ne unquam generatio deficeret, contra quam infinitatem alibi disputat Aristoteles. Videtur autem inde colligi philosophum hunc non posuisse hoc corpus incorruptibile alioqui non esset cur timeret successione generationum posse consumi si finitum esset, quamquam vix possit intelligi quomodo fecerit illud corruptibile, si existimavit illud esse simplex et commune subiectum generationis.

3. Iudicium fertur de praedictis sententiis .— Prolixum esset ac superfluum propria motiva horum omnium philosophorum referre, eo quod et incerta sint et nullam prae se ferant probabilitatem aut verisimilitudinem, ut ex dicendis obiter constabit. Illud vero commune omnibus fuisse videtur quod nihil de novo simpliciter fieri putarunt, quoniam ex nihilo nihil fieri potest; ideoque nec substantiales formas agnovisse videntur, nec generationem, corruptionemve substantialem. Immo multi eorum indicant nullas esse accidentales formas quae vera entia sint, quia non intelligebant aliquam veram rem posse de novo fieri, sed omnem mutationem quam experimur, putabant consistere in variis modis se habendi illius rei quam putabant esse communem materiam. Ex quo aliqui eo ulterius progressi sunt, ut non dicerent causam materialem omnium entium esse unum, sed omnia entia esse unum, non numero, sed substantia et essentia; qui, licet rem falsam et improbabilem dicerent, consequenter tamen loquebantur, si de solis corporibus generalibus agebant. Nam, si haec non transmutantur substantialiter, nec differunt per substantiales formas, sed per accidentia aut diversos modos se habendi, revera nulla datur materialis causa substantiae, sed datur tantum substantia simplex quae non est alia et alia essentialiter, sed una aliter et aliter se habens sub diversis accidentibus.

4. Atque haec fuit opinio Xenophanis, Parmenidis et Melissi, qui hoc sensu dixerunt omnia esse unum ens et quidquid est praeter illud, esse non ens; nam accidentia vel modos illius entis inter entia non numerabant. Et consequenter omnem generationem aut mutationem simpliciter e medio tollebant, eo quod illud ens facerent ingenerabile et incorruptibile, et mutationes accidentales, quia non dant esse simpliciter, non censebant dignas absoluta appellatione mutationum. Sunt qui horum philosophorum sententiam aliis modis interpretentur, scilicet, quod per unum ens intellexerint unum universum quod omnia complectitur, ut innuit Aristoteles, I de Gener., c. 8; et Simplicius, I Phys., c. 2; vel per unum ens intellexerint Deum, qui solus vere est. Refert enim Aristoteles, I Metaph., c. 5, et Cicero, lib. II Academic. Quaest., Xenophanem illud unum ens Deum appellase. Atque ita multi et graves auctores hos philosophos per aenigmata locutos fuisse, et figuratis locutionibus veritatem occultasse existimant; Aristotelem vero impugnasse eorum sententias quatenus in ipsa verborum specie et superficie proferri videbantur. De qua re legi possunt D. Thom., III Metaph., text. 15, Philopon.et Simplicius, I Phys., c. 2; Eugubinus, lib. III de Peren. Philosoph., a c. 5; Mirandus, lib. VI de Examin. vanit., c. 1; et Bessario, libris contra Calumniat. Platonis. Nostra parum refert quid isti philosophi senserint aut quae mysteria suis verbis occultaverint. Non est tamen dubium quin si formas substantiales ignorarunt, ut ignorasse videntur cum de eis nullam mentionem fecerint, facile satisque consequenter potuerint in eam sententiam incidere, prout a nobis explicata est. Unde sola substantialium formarum probatione et confirmatione, tam haec sententia quam caeterae refutantur.

5. Opinio asserens corporeitatis formam materiae coaevam .— Potest tamen hoc loco referri alia opinio, quam multi ex modernis hilosophis secuti sunt, ponentes in materia prima formam corporeitatis illi coaevam et ab illa inseparabilem. Nam, licet respectu talis formae materialis causa eius sit simplex, id est, absque essentiali et physica compositione, tamen illud commune subiectum quod sub omni transmutatione manet, et est universalis causa materialis omnis generationis et omnis formae substantialis quae per eductionem fit et omnis compositi quod generatur, illud (inquam) subiectum iuxta praedictam opinionem non est simplex, sed essentialiter compositum, et corpus aliquod, non mixtum, neque etiam aliquod ex elementis, neque medium inter illa per eorum participationem, sed absolute corpus per praecisionem omnium inferiorum formarum. Quam opinionem tenuit Avicenna, lib. I Sufficient., c. 2. Cuius fundamentum est, quia subiectum generationis debet esse corporeum et extensum, et consequenter quantum; non potest autem esse huiusmodi, nisi aliquam formam substantialem habeat. Et hanc opinionem ex parte secuti sunt Scotus et Henricus; ille enim, In IV, dist. 11, q. 3, a. 2, in omnibus et solis viventibus putat esse necessariam huiusmodi formam corporeitatis, seu mixtionis (ut ipse loquitur); hic vero, Quodl. I, q. 2 et 3, et Quodl. III, q. 13 et 14, in solo homine illam admittendam censet propter indivisibilitatem animae rationalis. Unde hi duo auctores non ponunt hanc formam inseparabilem a materia, neque ut per se necessariam ad primam causalitatem materialem subiecti generationis, sed propter alias speciales causas; et ideo eorum opinio ad praesentem locum non spectat.

Quaestionis resolutio

6. Prima conclusio .— Dicendum igitur est primo causam materialem in suo ordine universalem et primam non esse aliquod ex sensibilibus corporibus seu elementis quae contrariis qualitatibus afficiuntur. Haec assertio est contra quatuor opiniones et est evidens ex dictis in sectione praecedenti; nam, si haec elementa et omnia corpora sensibilia invicem transmutantur substantialiter, nullum eorum potest esse primum subiectum transmutationis; nam primum subiectum, quod est prima causa materialis quam inquirimus, non transmutatur nec recedit a sua substantia; alioqui resolveretur in aliud prius subiectum et ita ipsum non esset primum. Praeterea, cum generatio fiat inter contraria necesse est ut commune generationis subiectum nullum habeat contrariorum sibi naturaliter innatum; alioqui vel nunquam erit capax alterius contrarii vel corrumperetur per abiectionem eius, quod sibi est connaturale, sicut destruitur elementum ablata qualitate sibi necessaria. Cum ergo singula elementa sint affecta propriis qualitatibus habentibus contrarium, nullum eorum esse potest aptum generationis subiectum; ergo neque esse potest prima causa materialis entium naturalium.

7. Atque hinc consurgit tertia ratio, quia non est cur haec causalitas potius attribuatur uni elemento quam aliis, neque etiam est cur magis repugnet omnibus simul quam alicui eorum; sed ostensum est non posse omnibus convenire; ergo nulli vere attribuitur. Prior pars maioris propositionis declaratur, quia singula elementa sunt simplicia corpora et unumquodque est aptum et institutum ad mixtorum generationem et nullum eorum ex aliis potest ullo modo constare; singula enim proprias habent qualitates repugnantes aliis; ergo in omnibus est aequalis ratio vel repugnantia ne esse possit communis materia rerum omnium generabilium. Quod enim in quibusdam sint quaednm conditiones accomodatae ad officium materiae communis, ut est, verbi gratia, in igne subtilitas, ratione cuius facile potest omnia penetrare, in aere quod fere sit communis locus rerum omnium et facile externas impressiones recipiat, in aqua humiditas cum ea densitate coniuncta quae ad constituendum nutrimentum rerum omnium proportionata videatur; hae (inquam) conditiones nil referunt, tum quia magis iuvant vel ad rationem efficiendi vel ad rationem materiae transeuntis quam ad propriam et intrinsecam rationem causae materialis, tum etiam quia illae conditiones, sicut sunt accommodatae quibusdam rebus, ita sunt repugnantes aliis; subtilitas enim ignis habet proportionem cum materia rerum subtilium, non vero cum materia rerum densarum, et sic de aliis. Prima vero materialis causa cum sit communis omnibus, ex se debet esse indifferens ad omnia.

8. Altera pars maioris propositionis probatur, quia omnia elementa simul non possunt esse materia communis, quia transmutantur ad invicem substantialiter; immo nec mixtum componere possunt nisi substantialiter transmutata; sed haec ratio aeque probat de unoquoque elemento per se sumpto; ergo. Unde confirmatur tandem, quia nullum elementum potest esse materia aliarum elementorum, ut per se notum videtur, cum sibi repugnent. Nec in sua natura manens potest esse materia alicuius mixti, cum etiam forma mixti pugnet cum forma elementi; ergo nullum elementum esse potest communis materia rerum omnium naturalium. Et hae rationes a fortiori convincunt de omnibus mixtis, maxime cum illa ex elementis constent, et ideo nullus hactenus hanc causalitatem alicui mixto attribuit.

9. Secunda conclusio .— Dico secundo: materia prima non est aliquod corpus seu substantia completa et integra in essentia et specie substantiae. Duobus modis intelligi potest materiam esse huiusmodi substantiam. Primo, ut ipsa sola sit substantia omnium rerum generabilium solumque formetur distinctis accidentibus eorum; et in hoc sensu probanda est assertio ex eo quod res naturales non tantum differunt accidentibus, sed etiam substantia et essentia, ut superiori sectione contra Epicurum et alios argumentabamur. Item reiicienda est (et fere in idem redit) ex veritate formarum substantialium, quam demonstraturi sumus disputatione XV. Illa enim veritate supposita, evidenter sequitur materiam non esse totam rerum materialium substantiam, et has res non tantum accidentibus, sed essentia etiam et substantia differe, nec secundum sola accidentia, sed etiam secundum substantiam transmutari. Quod etiam ipsa experientia satis est evidens; nam quando res mutatur in solis accidentibus, permanet in illa aliquod vestigium proprietatum et operationum eius vel saltem, remotis agentibus contrariis ad suum statum et naturam reducitur; videmus autem res aliquas ita mutari et destrui ut priores proprietates et operationes prorsus amittant, neque ad illas redeant unquam, etiam si omnis actio contraria cesset, et e converso res aliae ita producuntur et generantur, ut in illo esse quod acquirunt tamquam in proprio et connaturali constantes permaneant et secundum illud habeant proprias et connaturales operationes ac dispositiones quas conservant quoad possunt; si aliquando ab aliquo contrario labefactentur vel minuantur, statim ac actio contraria cessat eas recuperant ex propria et intrinseca natura; signum ergo est corrumpi res et generari non tantum in accidentibus sensibilibus sed etiam in propria substantia. Atque his modis impugnatur tam quinta opinio supra recitata quam ea quae asserebat omnia esse unum in sensu declarato.

10. Alio ergo modo posset quis fingere materiam esse substantiam integram et completam in aliqua specie substantiae et nihilominus esse aptam ad recipiendas ulteriores formas substantiales et componendas cum eis varias substantias et essentias materialium rerum. Et hic etiam sensus improbabilis est: aut enim materia esset completa substantia omnino simplex aut esset composita ex aliqua potentia et actu substantiali hoc posterius dici ron potest, primo, quia iam non totum illud compositum, sed potentia ex qua constat, esset prima causa materialis. Dicetur fortasse id esse verum respectu illius compositi quod ingenerabile fingitur et incorruptibile, respectu tamen omnium entium generabilium seu generationis ipsorum, primam causam materialem esse totum compositum. Sed contra hoc obiicitur secundo, quia sine ullo fundamento fingitur tale compositum; nullum enim est indicium aut sensibile signum illius formae interiectae inter puram materiam et alias formas quae per generationem inducuntur. Quia illa forma nullam habet sensibilem proprietatem qua dignoscatur; nam primae qualitates per se consequuntur ad formam elementorum et temperamenta ex illis qualitatibus composita ad formas mixtorum; reliquae autem qualitates omnes vel proprietates quas experimur, supponunt saltem in genere causae materialis et dispositivae priores qualitates; nullum ergo est sensibile aut materiale indicium talis formae. Unde fit tertio ut sit omnino superflua, quia nullus est physicus effectus propter quem sit necessaria, quia non propter efficiendum, cum non habeat ullam qualitatem per quam efficiat; aliunde unicuique qualitati sufficiat propria forma, cui est connaturalis. Neque etiam propter recipiendum nam ad hoc sufficit illa potentia quae tali formae substare dicitur; cur enim non poterit etiam illa immediate subiici formae quae per generationem inducitur? Et propter eamdem causam non est necessaria talis forma ad conservandam illam potentiam cuius actus esse dicitur, quia ad hoc etiam satis est forma quae per generationem inducitur. Igitur superflue et sine fundamento fingitur talis forma.

11. Quarto accedit impossibilitas coniungendi duas illas formas in eadem potentia seu materia; nam, licet in quaestione sit an forma quasi generica et specifica possint simul actuare materiam, quod paulo inferius attingemus, tamen quod duae formae specificae simul coniungantur ad actuandam eamdem potentiam substantialem plane est impossibile naturaliter et in hoc fere omnes auctores conveniunt. Quia vel duae illae formae immediate actuarent materiam vel una esset actus alterius, seu materiae ut informatae per illam. Primum dici non potest, praesertim iuxta illam sententiam, quia alias prior forma non necessario supponeretur ad posteriorem, neque compositum ex materia et tali forma esset proxima potentia et materialis causa subsequentis formae. Secundum etiam dici non potest, quia forma substantialis constituens integram et completam substantiam, habet rationem actus ultimi in ratione actus substantialis et essentialis, quia constituit ultimam quamdam speciem substantiae; ergo non potest comparari per modum substantialis potentiae ad ulteriorem formam. Denique ratio generalis est quia non potest una et eadem substantia essentialiter ac per se constitui in duabus speciebus ultimis; sed per quamcumque formam ex illis constituitur in propria et completa specie substantiae; ergo non possunt simul coniungi illae duae formae in eadem materia. Alias quaelibet substantia quantumvis completa posset actuari per ulteriorem formam substantialem, quia non potest maior ratio reddi de una quam de alia. Et huc etiam spectat illa communis ratio, quod forma adveniens enti iam in actu constituto non facit unum per se, sed per accidens, ex Aristotele, VII Metaph., text. 49, et II de Anim., text. 7; et ideo non potest esse forma substantialis, sed accidentalis, quia forma substantialis constituit per se unum, non per accidens. Et ratio est, quia forma substantialis dat esse simpliciter et essentiale, et ideo non potest supponere rem constitutam in esse simpliciter et in essentia completa et consummata. Forma vero accidentalis dat esse secundum quid, quod per accidens adiungitur essentiae consummatae. Igitur impossibile est subiectum quod est causa materialis rerum generabilium et generationis substantialis esse substantiam completam et per formam propriam ac specificam constitutam.

12. Atque hae rationes aeque efficaciter probant non posse illud subiectum esse simplicem substantiam integram et completam in ratione et specie substantiae, quia impossibile esset talem substantiam ulterius actuari et compleri per substantialem formam. Si enim hoc repugnat substantiae compositae, multo magis simplici, quae per seipsam sit in actu completo et perfecto. Illa enim repugnantia non provenit ex compositione sed ex actualitate completa in ratione et essentia substantiae, quae non potest intra illud genus ulterius actuari substantialiter et essentialiter; haec autem ratio repugnantiae eadem vel maiori ratione locum habet in substantia simplici, si in genere substantiae integra et completa esse supponatur. Atque hac ratione substantia immaterialis non potest habere rationem substantialis potentiae ad ulteriorem formam quia est substantia simplex completa; et idem est de substantia caeli, si est simplex physice, ut multi volunt; nam est completa in quadam specie substantiae et ideo non potest ulterius substantialiter actuari; materia ergo prima quae actuari potest substantialiter et ens per se unum componere cum substantiali forma, non potest esse talis substantia simplex, quae sit integra et completa in genere substantiae.

13. Tertia conclusio .— Dico tertio: causa materialis rerum generabilium non est substantia composita ex substantiali potentia et aliqua forma substantiali incompleta et quasi generica. Hanc assertionem communiter approbant fere omnes auctores, contra Avicennam, praesertim qui negant esse plures formas substantiales in eodem composito, ut D. Thomas, I, q. 76, a. 3 et 4, lib. II cont. Gent., c. 58, et lib. VII Metaph., lect. 12, quem sequuntur thomistae, Capreolus, In II, dist. 15, q. 1; Caietan., dicto loco I, et II de Anima, c. 1; Ferrarius, cit. loco cont. Gent.; Soncin., VIII Metaph., q. 8; Iavell., q. 4; Soto, I Phys., q. 7; Astudillo, I de Gener., q. 1; et ibid. Marsil., q. 6; et Albert.de Saxonia, q. 5; et late Aegid., tract.de Pluralit. formar., et II de Anim., dub. 6. Idem docuere Philopon., I de Gener., in princ., Themist., V Phys., text. 7, et Comment., lib.de Substant. orbis, et I Metaph., text. 17, et I Phys., text. 65 et 69. Immo et Avicen., I de Anim., part. I, c. 3, significat in corruptione manere solam materiam; et lib. I Sufficient., c. 3, dubitat an in corruptione pereat corporeitas, ut ipse loquitur. Aristoteles etiam, I de Gener., text. 12, et aliis locis supra citatis, aperte indicat eamdem sententiam. Rationes afferuntur variae a Doctoribus; duae tamen sufficere videntur, quae cum proportione sumi possunt ex probationibus praecedentis assertionis.

14. Prima ratio est, quia in natura nullum est indicium talis formae perpetuo coaevae et inseparabilis a materia, neque effectus aliquis propter quem sit necessaria; ergo sine fundamento vel necessitate fingitur talis forma. Antecedens probatur, quia illa forma nullam habet qualitatem sibi propriam per quam cognoscatur, neque ex transmutatione substantiali colligi potest; quia ex huiusmodi transmutatione solum colligitur dari aliquod substantiale subiectum eius. Quod autem sit compositum, neque ad rationem subiecti necessarium est, nec ex alio indicio inferri potest. Dices ad rationem subiecti mutationis physicae requiri ut sit extensum et divisum ab aliis; et ad hoc necessarium est ut habeat aliquam formam quia sola materia per seipsam non est capax extensionis et divisionis, nam actus est qui distinguit; hoc enim fuit fundamentum contrariae sententiae. Sed haec ratio nullius momenti est quia sive opinemur quantitatem et extensionem ordine naturae praecedere simpliciter in materia prima ad substantialem generationem sive opinemur subsequi ad formam per generationem introductam et afficere totum compositum, neutro modo est necessarium ut subiectum generationis sit compositum ex materia et aliqua forma. Declaratur utraque pars, nam si quantitas supponatur ad formam per generationem inducendam, facile intelligi potest inhaerens ipsi entitati materiae; nam, ut infra ostendemus, veram et substantialem entitatem habet.

15. Et confirmatur, nam illud compositum quod fingitur ex materia et forma corporeitatis, incompletum quid est et ita potentiale ut naturaliter appetat ulteriorem formam, sine qua vel omnino vel saltem connaturali modo esse non potest. Et nihilominus dicitur illud compositum esse sufficiens subiectum quantitatis prius natura quam recipiat ulteriorem formam; ergo multo melius et facilius attribuetur tota illa capacitas simplici entitati materiae, quia nulla maior repugnantia fingi potest quoad hoc in entitate simplici quam in illo composito, neque actualitas talis entitatis, qualiscumque illa sit, magis repugnabit cum unione ac compositione per se ultimae formae substantialis quam actualitas illius compositi ex materia et forma corporeitatis; ergo iuxta hanc opinandi rationem non est necessaria illa forma. Minus autem necessaria est si opinemur quantitatem consequi formam quae per generationem introducitur; nam iuxta hanc sententiam supponit quantitas ordine naturae substantiam compositam ex materia et propria forma. Unde dicendum consequenter erit iuxta illam opinionem, ante instans intrinsecum generationi, toto tempore quo fit alteratio praevia, supponi materiam in se extensam et divisam ab aliis per quantitatem et formam rei corrumpendae; in instanti vero generationis conservari extensam et divisam per formam introductam et quantitatem comitantem illam in eodem instanti; nullus ergo est naturalis effectus, nullumve signum ratione cuius talis forma vel compositio ex parte materiae admittenda sit.

16. Secunda ratio est huiusmodi formam esse incompossibilem in materia cum subsequentibus formis. Hoc autem communiter probari solet ex illa maxima, quod ex duobus entibus in actu non fit unum per se; nam prima forma substantialis constituit ens in actu absolute et simpliciter, quia dat esse simpliciter; ergo nulla forma superveniens potest ens per se unum ac simpliciter constituere. Ad hanc vero rationem responderi potest solum procedere de forma substantiali dante esse specificum et ultimum; nam illa quae dat praecise esse genericum, licet habeat rationem actus respectu materiae, comparatur tamen ut potentia ad inferiorem formam, et quia est eiusdem generis constituere poterit unum per se cum suo actu. Ita enim philosophantur hic auctores in physicis formis, sicut omnes ratiocinamur in metaphysicis differentiis, in quibus differentia subalterna est actus, superius genus actuans et propriam speciem constituens; quae tamen est potentia ad inferiorem differentiam, cum qua ens per se unum metaphysice componit. Sic ergo dicendum est iuxta praedictam sententiam de physicis formis. Unde, cum dicitur omnem formam substantialem constituere ens actu simpliciter, respondebitur id esse verum servata proportione; nam forma generica constituit ens actu in gradu generico, forma vero specifica in gradu specifico. Et simili proportione distinguetur illa maxima: Quod advenit enti in actu, advenit accidentaliter.

17. Nulla forma praecisum genericum gradum dare potest .— Quocirca, ut radicitus impugnetur illa sententia, probandum nobis est nullam esse posse formam quae praecise det esse genericum quin det etiam aliquod esse specificum in illo genere; nam, hoc probato, optime procedit discursus factus, quia omnis forma substantialis constituit ens actu simpliciter et in aliqua specie ultima substantiae, et ideo impossibile est ut compositum constitutum per talem formam sit ulterius actuabile per substantialem formam. Illud autem assumptum probatur primo inductione, tum in formis accidentalibus, tum etiam in formis separatis. Qualitates enim etiam concipiuntur dare esse specificum ut esse album, et genericum ut esse coloratum, etc., et tamen nulla est accidentalis forma quae in re praecise det esse genericum et non aliquod specificum. Similiter in angelis datur generica ratio spiritus et propria differentia specifica; non potest autem esse, immo nec concipi aliqua forma separata quae sit substantia spiritualis et quod in re ipsa sistat in hac praecisa et generica ratione; ergo eadem ratione in formis substantialibus quae sunt quasi mediae, non potest dari forma quae in re praecise det gradum genericum; nulla enim assignari poterit diversitatis ratio. Unde argumentor secundo ex propria ratione ipsius formae, quia non potest intelligi forma in re ipsa existens quae essentialiter non sit constituta in aliqua ultima specie formae substantialis; sed omnis forma communicat composito totum esse totamque essentiam suam; ergo constituit illud in aliqua ultima specie substantiae compositae. Consequentia cum minori sunt evidentes, et declarara possunt optime inductione facta in prima ratione. Maior vero etiam videtur certissima, quia omnis forma substantialis habet propriam entitatem distinctam in re ipsa a materia vel aliis formis; ergo necesse est in illa entitate intelligere ultimam et propriam differentiam seu rationem per quam distinguitur essentialiter ab aliis formis habentibus diversam essentiam, cum quibus convenit in communi ratione formae substantialis; ergo omnis forma substantialis est necessario constituta secundum suam entitatem in aliqua ultima specie substantialis formae.

18. Materia prima generabilium stabilem atomamque speciem sibi vendicat .— Dices: etiam materia prima habet suam propriam entitatem substantialem et tamen secundum se non est constituta in aliqua ultima specie sed tantum reducitur ad genus substantiae materialis, donec per formam determinetur ad aliquam particularem rationem; ergo idem dici poterit de forma communi coaeva materiae. Respondeo falsum esse assumptum; nam materia prima rerum generabilium de qua nunc agimus, essentialiter est constituta in aliqua ultima specie materiae quam retinet sub omni forma, nec variare illam potest sed ad summum per accidentia superaddita potest ad hanc vel illam formam accommodari. Quia vero illa essentia materiae, quamvis in se specifica et ultima, talis est ut reipsa communicari possit pluribus substantiis essentialiter diversis, ideo secundum se spectata dicitur reduci ad substantiam materialem generabilium ut sic, et non ad aliquam speciem eius. Unde obiter colligitur conceptum substantiae generabilis ut sic non esse genericum ratione materiae, sed ratione communis gradus seu onvenientiae in forma.

19. Urgebis: materia, etiamsi in essentia sua habeat ultimam specificationem materiae, nihilominus est communis multis substantiis essentialiter diversis: ergo pari ratione, licet forma corporeitatis in sua entitate et essentiali conceptu habeat aliquam ultimam specificationem, nihilominus esse poterit communis multis substantiis habentibus ulteriores rationes essentiales †1 diversas. Respondeo esse disparem rationem, nam essentia materiae est esse quasi fundamentum integrae naturae substantialis et compositae, et ideo solum est quaedam essentia inchoata (ut sic dicam) per modum potentiae et propterea de se est indifferens ut per varios actus compleatur; at vero forma est complementum naturae et essentiae substantialis, et ideo, hoc ipso quod habet determinatam et specificam rationem formae, adiuncta materiae complet cum illa integram substantialem naturam et in aliqua ultima specie substantiali constitutam, et ideo non relinquit illam naturam indifferentem ad ulteriorem speciem. Quapropter omnes qui ponunt formam corporeitatis in omnibus vel in aliquibus entibus naturalibus, consequenter aiunt illam formam praecise constitui in gradu subalterno corporeitatis absque ulla contractione essentiali, quod revera est inintelligibile.

20. Et consequenter etiam admittent compositum ex materia et tali forma, si in reipsa conservetur absque ulteriori forma, esse individuum generis corporis corruptibilis et in nulla ultima eius specie constitui. Quod autem possit ita conservari de potentia absoluta videtur evidens consequenter loquendo, cum inferiores formae realiter ab illo composito distinguantur, et a fortiori patebit ex his quae inferius de materia dicemus. Scotus vero etiam naturaliter putat id esse possibile, ut, verbi gratia, in morte hominis vel alia simili; admittit enim ibi corruptionem substantialem sine generatione, et cadaver nihil aliud esse quam hoc individuum corpus his accidentibus affectum et nulla inferiori specie substantiali constitutum. Hoc autem consequens per sese mihi videtur absurdum et incredibile; non enim magis potest concipi hoc individuum corpus per se existens sine ulla specificatione quam hic spiritus extra omnem speciem, vel hoc coloratum reipsa affectum hoc colore et nulla specie coloris. Et ratio est supra tacta, quia individua entitas necessario differt essentialiter ab aliis et ideo necessarium est ut in se sit constituta in propria essentia non communi aliis. Unde confirmatur, nam ex dicta positione sequitur rationem genericam et specificam distingui realiter in una et eadem re quia sumuntur ex formis realiter distinctis; consequens autem falsum esse constat ex dictis supra de universalibus et declarabitur etiam in sequentibus rationibus.

21. Absurda ex opinione asserente formam corporeitatis .— Notatu dignum .— Tertia ratio sumitur ex differentia inter essentialem compositionem physicam ac metaphysicam, quas velle in hoc aequiparare causa est erroris, cum altera in rebus, altera in conceptibus existat. Argumentor igitur, nam si dari potest forma physica quae solum conferat gradum genericum, ergo quot sunt gradus generici et specifici substantiarum materialium, tot erunt multiplicandae formae substantiales realiter distinctae; consequens est falsum; ergo. Sequela probatur a paritate rationis; quae enim ratio afferri potest ob quam quidam gradus genericus datur per propriam formam realiter distinctam et non alii? Maxime quod iuxta sententiam quam impugnamus, non solum in rebus quae videntur elevari ad altiorem gradum corporum ut sunt viventia, sed etiam in infimis et inanimatis corporibus distinguitur forma dans esse corporis a forma dante esse ignis aut lapidis vel aliud simile; quae contractio est cum minima diversitate quae esse potest inter aliquod genus et differentiam substantialem; si ergo illa sufficit ad realem distinctionem formarum, quaelibet sufficit; unde non defuerunt philosophi qui consequens illud admitterent; est tamen non solum falsum, sed etiam ridiculum. Primo, quia constat evidenter inductione superius facta, ad abstrahendos conceptus generis, differentiae, et speciei, non esse necessariam illam distinctionem realem formarum, ut patet in angelis et accidentibus. Secundo, quia sequitur multiplicandas esse in homine tres animas, quae est sententia omnino falsa, ut ex scientia de anima suppono. Immo plures etiam multiplicandae erunt, nam in gradu sentiendi potest aliqua convenientia essentialis abstrahi inter hominem et aliqua animalia perfecta quae non sit communis omnibus animalibus, et in ratione intelligendi potest abstrahi ratio generica communis homini et angelis, quae per propriam differentiam ad hominem contrahatur. Unde ulterius sequitur innumeras formas realiter distinctas esse asserendas in singulis compositis, quia differentiae genericae et specificae possunt varias modis multiplicari iuxta varias convenientias et differentias quae facile possunt in rebus considerari, et secundum eas possunt varii conceptus communes vel particulares abstrahi. Est ergo magnus error in metaphysica et philosophia, propter modum nostrum concipiendi confusum vel distinctum, ex quo saepe oritur generum et differentiarum multiplicatio, reales ac physicas formas distinguere. Alioqui non unam tantum, sed duas vel tres corporeitatis formas ponere oporteret: unam, corporis in communi, ut est genus ad corruptibile et incorruptibile, simplex vel mixtum; aliam, corporis corruptibilis aut mixti ut sic. Quae omnia ridicula sunt. Unde non solum necessarium non est propter has mentis operationes formas ipsas multiplicare, verum etiam illis repugnat, quia de ratione proprii generis et propriae differentiae est ut eamdem rei essentiam dicant diversimode conceptam.

22. Quod tandem confirmatur, quia impossibile est dari formam substantialem dantem specificum gradum substantiae quae non det etiam illum gradum genericum et effectum formalem quem dare fingitur forma corporeitatis distincta; ergo et superflua et impossibilis est talis forma. Consequentia est evidens, quia idem essentiale praedicatum idemque effectus formalis non potest eidem rei convenire per duas formas realiter distinctas. Antecedens vero probatur, quia non potest dari forma substantialis quae conferat specificum gradum, quae essentialiter non includat communem ac genericam rationem formae substantialis informantis materiam; sed haec praecisa ratio sufficit ad constituendam formam corporeitatis; ergo forma corporeitatis non est specialis forma sed est quaelibet forma substantialis considerata secundum communem rationem formae substantialis informantis. Minor probatur (reliqua enim clara sunt), nam ex hoc praecise quod aliqua substantia intelligatur composita ex materia et forma substantiali, essentialiter est substantia corporea seu corpus de praedicamento substantiae; nam ex vi talis compositionis et est essentialiter distincta a substantia incorporea et est capax quantitatis seu trinae dimensionis, in quo consistit ratio substantiae corporeae. Unde forma corporeitatis ut sic non dicit nec requirit quod ipsa corporea sit seu extensa, sed solum quod informet materiam, ratione cuius compositum inde resultans sit capax trinae dimensionis; nulla est ergo necessaria aut possibilis forma media quae det esse genericum corporis, sed quaelibet forma substantialis ex vi suae genericae rationis illud confert.

23. Ex omnibus dictis infertur conclusio .— Relinquitur ergo ex omnibus dictis primam causam materialem substantiarum generabilium non esse aliquam substantiam integram, neque ullum corpus aut compositum ex materia et forma; ac proinde ad substantiarum generationem non supponi per modum subiecti in quo generatio recipiatur aliquod corpus ingenerabile et incorruptibile, sed solam materiam primam, solam (inquam) quoad substantiam; nam quoad accidentia quid dicendum sit, postea videbimus.