SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO VI. UTRUM ACTUS SIT PRIOR POTENTIA DURATIONE, PERFECTIONE, DEFINITIONE ET COGNITIONE

SECTIO VI. UTRUM ACTUS SIT PRIOR POTENTIA DURATIONE, PERFECTIONE, DEFINITIONE ET COGNITIONE

1. Has omnes comparationes inter actum et potentiam fecit Aristoteles lib. IX Metaph., c. 8 et sequentibus. Et fere easdem fecimus supra inter causam et effectum, et postea inter substantiam et accidens. De quibus fere eadem ratio est quae de actu et potentia; nam inter haec etiam aliqua ratio causae et effectus intercedit. Semper autem est prae oculis habenda illa distinctio, quod aliud est comparare rem ipsam quae dicitur esse in potentia obiectiva seu logica, ad rem existentem in actu; aliud vero est comparare potentiam realem ad realem actum illi correspondentem. Aristoteles enim, in dicto loco, interdum in uno sensu, interdum in alio loqui videtur. Est autem in his longe diversa ratio, et ideo sigillatim ac breviter de his comparationibus dicendum est.

Comparatur res in potentia ad seipsam in actu existentem

2. In priori ergo sensu, sive in communi de actu et potentia loquamur, sive in particulari de eadem re prout in potentia, comparata ad seipsam prout in actu, clarum est actum esse priorem quam potentiam perfectione, quia unicuique rei melius est esse in actu quam in potentia; immo absque esse in actu nulla est vera et realis perfectio, quae in rerum natura aliquid sit, ut supra tractando de existentia declaravimus. Et ideo simpliciter etiam comparando actum ad potentiam, melior est actus ex suo genere; quare, caeteris paribus, quo res plus habet de actu magisque est separata a potentialitate, eo est perfectior. Et hinc etiam fit ut caeteris paribus, quo res minus est composita ex actu et potentia passiva et per seipsam actualior est, eo sit perfectior, quia eo magia elongatur ab esse in potentia; huiusmodi enim esse in potentia aut maxime fundatur in potentia passiva, aut in potentia logica cum extrinseca potentia activa causae agentis.

3. Actus prior est cognitione quam potentia .— Rursus secundum hanc etiam comparationem certum est actum esse priorem potentia cognitione, quod in duplici sensu sumi potest: primo, comparando res diversas, ita ut illa censeatur cognitione prior quae plus habet de actu minusque potentialitatis includit; quod est verum, si per illam prioritatem non intelligatur ordo aliquis inter huiusmodi res, ita ut una prius debeat cognosci quam alia; hoc enim non est necessarium, ut per se constat; sed intelligatur solum illa prioritas consistere in quadam maiori aptitudine quae ex parte talis rei est ut cognoscatur, quomodo dixit Aristoteles, II Metaph., text. 4, sicut se habet aliquid ut sit ens, ita se habere ut sit cognoscibile. Quod etiam est verum consideratis meritis rerum secundum se; quoad nos non ita semper contingit, ut latius diximus disp. IX, sect. ult. Secundo modo intelligitur assertio comparando eamdem rem in potentia ad seipsam in actu, et sic praecipue loquimur; idque significat Aristoteles supra, c. 11, dicens quae sunt potestate, non posse intelligi, nisi reducantur in actum, quia actus est principium cognoscendi unamquamque rem. Quod verum est etiam de actu existentiae, ac per se loquendo de scientia, quatenus ex rebus ipsis comparatur aut habetur. Quod in nobis manifestum est; non enim possumus cognitionem rerum consequi, nisi a rebus existentibus initium sumamus. Neque enim res possibiles cognoscimus, nisi ex actualibus, neque praeteritas aut futuras, nisi ex iis quae aliquando praesentes fuerunt; neque privationes cognoscimus, nisi ex rebus positivis, neque entia rationis, nisi ex realibus. Et ratio in nobis est clara, quia sumimus scientiam ex rebus, immo et per sensum illam accipimus; non possunt autem sensus immutari nisi a rebus actu existentibus.

4. Verumtamen non solum in nobis, sed etiam in Deo ipso hoc verum habet, si recte et accommodate intelligatur, quia etiam Deus ipse omnem suam scientiam habet primo et per se circa rem actu existentem, vel ex re actu existenti; nam primo ac per se cognoscit seipsum, qui necessario actu existit; deinde, licet cognoscat creaturas possibiles independenter ab actuali existentia earum, non tamen cognoscit illas nisi per seipsum et virtutem suam cognitam ut eminenter continentem in sua actualitate omnes creaturas possibiles. Quia licet Deus non accipiat scientiam a rebus extra se, accipit (ut ita loquamur) scientiam rerum extra se a seipso, ut a primario obiecto cognito.

5. Alia vero ratio est de scientia angelorum, quae est veluti media inter divinam et humanam, et potest interdum esse de rebus possibilibus in seipsis immediate. Et ratio est quia angeli habent scientiam per infusionem specierum a prima causa, et quoad hoc quodammodo habent scientiam per doctrinam potius quam per intentionem. Et ideo dixi sermonem esse de scientia quatenus ex rebus ipsis comparatur et habetur. Unde etiam in nobis contingere potest ut per doctrinam habeamus notitiam de rebus possibilibus, etiamsi per suam actualem existentiam non moveant sensum et intellectum nostrum. Et ratio est quia, quando cognitio habetur per doctrinam vel infusionem, iam supponit scientiam earumdem rerum in alio docente vel influente, in quo est scientia ex rebus vel ex aliqua re actu existente; et ita etiam in scientia per doctrinam verum habet quod saltem mediate provenit ex aliqua re actu existente, et sic extenditur ad cognitionem possibilium.

6. In quo est etiam notanda differentia inter humanam cognitionem et angelicam, quod humana cognitio quae acquiritur per doctrinam nunquam potest esse perfecta et habere rationem scientiae, nisi simul ex rebus actu existentibus et cognitis aliquo modo sumatur, quia non potest intellectus humanus ex vi solius disciplinae proprios rerum conceptus formare, quia doctor humanus proprias rerum species imprimere non potest, sed solum loqui verbis et signis ad placitum, quae non sufficiunt ad proprios rerum conceptus formandos. Quare necesse est ut interdum iuvetur discipulus experimento sensuum. Propter quod dixit Aristoteles, I lib. Poster., c. 14, eum qui sensu aliquo caret, non posse consequi perfectam scientiam earum rerum quae solo illo sensu possunt percipi, et II Phys., c. 1, ait caecum a nativitate qui de coloribus ratiocinatur, de nominibus disserere, nam rem ipsam concipere non potest. Homo igitur, etiam cum per doctrinam addiscit, iuvari debet sensibus, qui solum circa res singulares et existentes versantur, ut possit scientiam acquirere, quamquam post semel acquisitam scientiam possit eam perfecte retinere, et ea perfecte uti circa rem non existentem, ut per se notum est, et tradit Aristoteles, II de Anim., c. 4, et lib. III, c. 4. At vero angelica scientia potest esse perfecta circa rem possibilem, etiamsi ab angelis nunquam sit cognita ut existens, nec per aliam rem obiective cognitam ut existentem, sed immediate per suam speciem. Et ratio est quia angeli a suo Doctore Deo proprias et perfectas rerum species accipiunt simul cum intellectuali lumine sibi connaturali, quae sunt perfecta principia propriae scientiae talium rerum. Verum est tamen has ipsas res possibiles non sciri secundum verum esse essentiae sine aliqua habitudine ad actuale esse existentiae; nam, ut supra diximus, essentia realis non est nisi quae apta est ad existendum. Et secundum hanc considerationem potest etiam dici actus prior definitione quam potentia, quia nec definiri potest, nec perfecte intelligi quid sit esse in potentia, nisi per esse in actu vel per habitudinem ad illud.

Comparantur in duratione res in actu et in potentia

7. Ultimo dicendum est in hac comparatione non esse simpliciter necessarium ut esse in potentia praecedat duratione esse in actu, neque, e converso, ut esse in actu praecedat esse in potentia, neque in eodem individuo, neque in diversis in eadem specie; de facto tamen in omnibus rebus extra Deum esse in potentia praecedere duratione esse in actu, tam in speciebus quam in singulis individuis, quamquam necessario esse in actu virtuali seu eminenti ipsius Dei antecedat non tempore, sed natura quodlibet esse in potentia. Prior pars huius assertionis sequitur ex opinione Aristotelis ponentis mundum aeternum; sic enim non solum in Deo, sed etiam in creaturis (loquendo in communi ac confuse, et non in particulari de hac aut illa creatura) non antecessit duratione esse possibile ad esse in actu, quia ex aeternitate ponuntur creaturae actu extitisse. Et quamvis illa assertio Aristotelis falsa sit, non est tamen omni ex parte impossibilis, et ideo diximus non esse necessarium ut esse in potentia praecedat duratione ante esse in actu. Qui vero negant fieri posse aliquam creaturam ab aeterno, consequenter dicent esse in potentia necessario supponi ordine durationis ante esse in actu, in iis rebus quae possunt esse in potentia; in Deo etiam non habet locum haec comparatio eo quod ex intrinseca necessitate sit in actu. Hanc vero sententiam non existimamus veram nisi in rebus successivis, et ideo, absolute loquendo de creaturis, non censemus necessarium ut esse in potentia duratione praecedat rei productionem. Potuit enim quaelibet species rerum permanentium ab aeterno produci, et ita potuit et ipsa species semper esse in actu ratione unius vel plurium individuorum, et quodlibet etiam individuum, divisim loquendo, potuit ex aeternitate esse in actu pro Dei arbitrio.

8. Res omnes extra Deum prius duratione extitere in potentia, quam in actione. At vero de facto, cum ex fide constet omnia fuisse in tempore producta, fit ut omnes species omniaque individua rerum creatarum prius fuerint in potentia quam in actu proprio et formali. Aristoteles autem, quia posuit successionem generationum perpetuam, dixit, lib. IX Metaph., c. 8, licet respectu eiusdem subiecti esse in potentia praecedat esse in actu, tamen respectu totius speciei seu collectionis omnium individuorum, ante quodlibet esse in potentia antecedere aliquod esse in actu, quia non posset id quod est in potentia in actum reduci nisi supponerei aliud in actu existens. Verum haec sententia, ut dixi, procedit ex falso fundamento. Ratio vero tacta solum probat ultimam partem nostrae conclusionis, nimirum respectu totius speciei existentis in potentia, necessario supponi in actu aliquam eminentem virtutem a qua possit illa potentia in actum revocari. Non enim potuissent creaturarum species esse in potentia nisi praecessisset aliquod agens in cuius virtute continerentur, et ideo necesse est ut non prius fuerint in potentia quam in aliquo actu in quo virtualiter seu eminenter fuerint contentae, quem actum oportuit esse de se et omnino necessarium, alioquin etiam ille prius fuisset in potentia quam in actu. Unde etiam debuisset contineri in alio actu eminenti et virtuali; cumque non possit in infinitum peocedi, necessario sistendum est in aliquo actu per se necessario virtute continente omnia quae habent esse in potentia. Atque ita in tota latitudine entis esse in actu est primum omnium, et ab illo quodammodo habet originem quod res aliquae sint in potentia. Et licet esse in actu ipsius entis necessarii non praecedat duratione ante esse in potentia aliorum entium possibilium, quia statim ac illud est, ex virtute eius caetera sunt possibilia, antecedit tamen ordine naturae ob eamdem causam.

Comparatur unaquaeque potentia ad suum actum

9. Circa alteram comparationem inter potentiam realem et actum eius, quae magis ad nostrum institutum spectat, distinguere ulterius possumus inter potentiam late et transcendentaliter sumptam, et propriam potentiam praedicamentalem; verumtamen ne in re facili immoremur, dicemus simpliciter et io communi, et simul indicabimus si aliquid fuerit proprium potentiae praedicamentalis.

10. Actus agentis ut sic non est perfectior quam potentia .— Primo ergo dicendum est actum potentiae agentis ut sic, ex suo genere non esse priorem perfectione quam potentiam, immo neque tali potentiae ut sic addi perfectionem ex eo quod exerceat talem actum. Probatur: nam talis actus est aut actio huius potentiae, aut terminus actionis; actio autem ut sic quid imperfectum est, ut per se constat; terminus item actionis, per se loquendo, non excedit virtutem activara, nisi fortasse illa tantum sit instrumentalis, ut attigit Aristoteles, lib. VIII Metaph., c. 7. Potentia ergo activa ex suo genere non habet quod sit minus perfecta quam actus eius; immo, cum ab illa procedat eius actus, et ab ea participet quidquid perfectionis habet, necesse est ut ex suo genere sit perfectior, et quod perfectissima potentia activa superet in perfectione quemlibet actum qui ab ipsa manare potest; quamvis in particulari aliqua virtus activa possit esse aequalis perfectionis cum suo actu quoad terminum actionis, ut in univocis agentibus; aliquando vero sit minus perfecta, ut in virtutibus instrumentalibus.

11. Effectus transeuntis agentis nullam addit illi perfectionem.— Actio transiens non perficit agens .— Quod vero talis actus non perficiat ipsam potentiam, de termino actionis omnes fatentur, nisi aliunde recipiatur in ipsamet potentia; tunc enim perficiet illam, non quia est terminus actionis eius, formaliter loquendo, sed quia ipse est actus formalis eius, et ita comparatur ad illam, non ut ad potentiam agentem, sed ut ad recipientem. Seclusa autem hac habitudine, terminus actionis ut sic est res extrinseca ipsi potentiae agenti, et, ut supra dicebam, non est proprie actus eius, quia per se non habet habitudinem ad illam, sed media actione; non est ergo perfectio eius. De actione vero primum id constat de potentia activa Dei et actione eius, quae proprie solum est actio ad extra; non est autem melius aut perfectius potentiae actu agere quam non agere. De actione vero potentiae activae creatae aliqui dubitant, vel oppositum sentiunt; tamen si actio sit transiens, non est formalis actus ipsius potentiae agentis, sed solum extrinsece illam denominat actu agentem; denominatio autem extrinseca non est perfectio propria et formalis; licet enim a quibusdam vocetur extrinseca perfectio, re tamen vera hoc non est esse perfectionem, nisi nomine tantum. Quia si est extrinseca, nullum esse reale confert rei denominatae; ergo nec realem perfectionem; haec enim non est sine esse reali, de quo plura dicemus infra disputando de actione. Si vero loquamur de actione immanenti, illa quidem est perfectio formalis eius potentiae a qua manat, quia in illa manet, et ideo non tam est perfectio eius ut agens est, quam ut recipiens est; et consequenter non perficit actio ut actio, sed ut receptio seu passio. Atque ita fit ut potentia agens ex ratione sua non perficiatur actu suo, sed potius ipsa perficiat effective actionem suam, et per illam perficiat vel passum vel effectum.

12. Operatio potentiae activae, an sit prior cognitione quam potentia .— Deinde dicendum est potentiae activae operationem, per se loquendo, non esse priorem cognitione aut definitione ipsa potentia, sed potius e converso, nisi solum in potentia praedicamentali, quae per se primo instituta est ad talem actionem. Probatur prior pars, quia virtus activa ex suo genere est eminentior actione sua, et potest esse res omnino absoluta, etiam a transcendentali habitudine ad suum actum; ergo cognitio aut definitio talis virtutis per se non supponit cognitionem actionis eius, nec per se illam requirit in sua absoluta definitione. Quin potius e converso, cum illa actio, quatenus talis est, dicat habitudinem ad tale principium, per se requirit ut per ordinem ad illud cognoscatur ac definiatur. Et e contrario, quia illa virtus est per se causa talis actionis eminenter continens illam, cognita perfecte tali virtute, per illam tamquam per causam poterit actio eius cognosci; ergo ex se talis potentia est potius prior cognitione suo actu quam e converso.

13. Obiectio solvitur .— Dices: potentia activa Dei, etsi sit omnium perfectissima et absolutissima, non potest exacte cognosci seu deprehendi, quin cognoscatur actio eius, saltem ut possibilis; ergo pendet exacta cognitio potentiae ex cognitione actionis; ergo ex hac ratione potest talis actio dici prior cognitione sua potentia. Non desunt qui negent assumptum; ego vero illud admittendum censeo, et negandam consecutionem, quia id non est propter dependentiam sed propter eminentiam causae et necessariam consecutionem. Sicut enim in superioribus saepe diximus aliquando contingere unam rem non posse esse sine alia, non quia ab illa pendeat proprie ut a causa et a priori, sed quia per dimanationem vel alio modo necessario illi coniungitur, sic in praesenti intelligendum est posse unam rem necessario cognosci cum alia, non quia sit cognitione prior, sed potius, e converso, quia ex vi alterius necessario cognoscitur. Dixi autem in assertione per se loquendo , id est, considerando ordinem seu modum cognitionis quem res ipsae secundum se postulant; nam respectu nostri, saepe contingit ut operatio sit prior cognitione quam potentia, quia non cognoscimus res a priori, sed per effectus. Addita vero est exceptio earum potentiarum seu qualitatum quae per se primo natura sua sunt institutae ad actionem; nam cum earum essentia includat transcendentalem habitudinem ad suum actum, non potest nisi per illum seu in ordine ad illum cognosci seu definiri, ut statim dicemus de potentiis passivis; nam in hoc eadem est utrarumque ratio.

14. Potentia activa prior est natura quam actus.— An etiam prior duratione .— Tertio dicendum est potentiam activam esse simpliciter priorem natura suo actu, posse etiam esse duratione priorem, quamquam non semper necessarium id sit. Tota haec conclusio sumitur ex Aristotele, citato loco, et prima pars conatat ex dictis supra de causis; nampotentia activa est causa efficiens sui actus; ergo et simpliciter prior natura illo. De ordine vero durationis, constat imprimis potentiam non posse esse posteriorem duratione suo actu, cum ad illum supponatur tamquam principium eius. Excipit tamen Aristoteles illas potentias quae usu acquiruntur, ut est ars; sed illae potius sunt habitus; nos autem strictius agimus de potentia ut contra habitum distinguitur. Et ipsimet habitus, licet supponant actus, non tamen eos quos eliciunt, sed alios similes quoad substantiam vel speciem, qui necessario supponunt potentiam naturalem a qua eliciantur. Deinde certum est potentiam agentem per se non pendere ab actu suo. Et ideo ex hac parte non repugnat tempore antecedere. Aliunde vero non semper posentia ex necessitate procedit in actum, vel quia libera est, vel quia, licet ex se agat ex necessitate, non tamen semper habet applicata omnia requisita ad agendum, vel certe quia actio ipsa successiva est, et ideo oportet ut saltem per instans supponat potentiam, quae omnia latius dicta sunt superius, disp. XXVI.

15. Atque hinc facile e contrario ostenditur non oportere ut semper potentia agens duratione praecedat suam actionem; nam si actio ex se neque fiat cum resistentia contrarii, neque includat intrinsece successionem, sed subito fieri possit, poterit simul esse tempore cum sua potentia. Nam potest talis potentia in primo instanti sui esse habere simul coniuncta et applicata omnia requisita ad agendum; ergo si sit libera, pro sua libertate poterit simul exercere actionem suam; si vero sit naturalis, ex necessitate habebit actionem sibi coaevam.

16. Quae omnia vera sunt comparando in individuo unamquamque potentiam ad suum actum. Comparando autem in communi seu in specie et respectu diversorum individuorum potentiam activam ad actum suum, censent aliqui, ex Aristotele, V Metaph., c. 8, necessarium esse ut potentia tempore praecedat actum. Verumtamen Aristoteles ibi non comparat potentiam activam ad suum actum, sed esse in potentia ad esse in actu, quae comparatio in praesenti applicata solum potest habere hunc sensum, quod si in aliquo individuo est potentia agens tantum in potentia ad agendum, necessario in alio praecessit similis potentia actu agens: ut si Petrus est in potentia ad generandum, in alio praecessit potentia actu eliciens generationem. Quo sensu talis assertio supponit imprimis falsam sententiam de mundi aeternitate; alioqui constat Adamum prius fuisse in potentia ad generandum, quam ullum hominum genuisset. Deinde etiam posito illo principio, comparatio illa formaliter non habet locum, nisi in iis potentiis quarum una procedit aliquo modo ab actu alterius, ut contingit in illo exemplo de potentiis generativis, vel in calore, qui vim calefaciendi accipit per priorem calefactionem. At vero in aliis actionibus id non est necesse, formaliter loquendo; ut, verbi gratia, licet Petrus sit in potentia ad eliciendum amorem Dei, et homines essent ex aeternitate, non est necesse ut praecesserit in aliquo similis potentia sub actu, quia ille actus per se nihil confert ad seriem generationis. Igitur neque in individuo neque in specie est per se necessarium ut potentia activa tempore praecedat actum suum.

17. Neque etiam de facto id est verum in omnibus potentiis creatis, ut patet in potentiis angelorum, atque etiam primi hominis, ut est probabilius, saltem quoad intellectum et voluntatem, et consequenter etiam quoad interiorem sensum; et de exterioribus, saltem quoad visum, est verisimilius non solum in homine, sed etiam in aliis animantibus. Idem etiam apparet in actione lucis, de aliis autem virtutibus creatis nihil constat. In creatore vero potentia agendi duratione praecessit omnem suam externam actionem, quamquam id non fuerit ex necessitate, ut dixi, sed ex sua libertate.

18. Potentia passiva suum actum duratione subsequi nequit .— Atque eodem fere modo (ne id repetere necesse sit) ratiocinandum est de ordine durationis inter potentiam passivam et actum eius; non enim potest talis potentia ex natura rei esse tempore posterior suo actu, cum ad illum supponatur. Neque etiam est necesse ut sit prior tempore illo; potest enim habere illum congenitum; tamen ex genere suo non repugnat quin tempore praecedat, vel divisim quemlibet actum signatum, quia ante quemlibet potest esse sub alio, vel collective, quia potest aliquando esse tantum in potentia et sub nullo actu, ut patet in intellectu humano et similibus, quamquam in aliqua potentia ex speciali ratione id repugnet, saltem ex natura rei, ut in materia prima, quae omnia latius dicta sunt supra, disp. XXVII, comparando causam materialem ad formalem.

19. Potentia passiva ut sic imperfectior est suo actu .— Quarto dicendum est potentiam passivam, quatenus talis est, esse minus perfectam suo actu, non quia semper sit simpliciter minus perfectum ens, sed quia melius se habet actu suo, praesertim perfecto, quam sine illo. Fere tota haec conclusio tractata est etiam supra comparando causam materialem ad formalem; nam hae comparationes sunt eiusdein rationis. Unde sensus primae partis huius assertionis est potentiam passivam quoad aliquam conditionem semper esse minus perfectam suo actu, quia potentia passiva dicit quid informe et actuabile; formatur autem et quasi completur et actuatur per suum actum; ergo secundum hanc rationem semper est minus perfecta suo actu. Haec vero comparatio tantum est secundum quid; unde ex illa non licet colligere passivam potentiam in sua entitate simpliciter minus perfectam actu suo. Sed est hoc quidem verum in substantiali potentia comparata ad suum substantialem actum, eo quod talis actus dat esse simpliciter, constituitque completam substantiam, ut in superioribus dictum est comparando materiam cum forma substantiali.

20. At vero in potentia passiva ad actum accidentalem distinctione opus est: aut enim talis potentia non est per se primo natura sua ordinata ad talem actum, quam nos vocamus potentiam transcendentaliter, aut estpotentia propria praedicamentalis, per se primo ordinata ad actum. De priori non potest dari universalis regula, quia cum illa res, quae talem capacitatem habet, non habeat inde suam specificam et essentialem rationem, non est mensuranda in perfectione ex capacitate talis actus, sed aliunde ex propriis principiis. Unde fit ut interdum sit perfectior quam actus, interdum minus perfecta; ut substantia, quae proxime est capax aliquorum accidentium, est perfectior illis; quantitas vero, quae passive comparatur ad lucem, fortasse est minus perfecta quam illa. Posterior autem potentia propria et praedicamentalis nunquam est pure passiva, ut dixi, sed est simul principium activum suorum actuum, et ideo, ut opinor, semper est perfectior illis (loquor de actibus naturalibus, ut omittam comparationem ad supernaturales, quae ad nos non spectat) tamquam principium eminens et aequivocum illorum; de qua re latius in libris de Anima, nam huiusmodi potentiae tantum in anima reperiuntur.

21. Potentia melius se habet sub actu quam sine illo.— Aristotelis limitatio .— Ultima pars conclusionis facile etiam probatur ex dictis; nam cum actus potentiae passivae sit formalis perfectio eius, cum coniungitur addit illi perfectionem quam potentia ex se non habebat; ergo potentia sub tali actu perfectior erit quam si illo careat. Dices: compositum ex illa et actu erit perfectius quam sola potentia; ipsa vero non erit perfectior, quia semper manet eadem entitas distincta ab actu. Respondetur: sicut potentia informatur et actuatur per actum, ita etiam per illum perficitur, non quia ipsa simplex entitas potentiae in sua perfectione essentiali crescat, sed quia illi intrinsece additur perfectio, quae est veluti complementum eius et in optimo ac perfecto statu illam constituit. Et in hoc praecipue sensu ait Aristoteles, IX Metaph., c. 9, actum esse perfectiorem potentia, quia potentia perfectius se habet sub actu quam sine illo. Hanc vero partem videtur statim limitare Aristoteles, ibid., c. 10, dicens in bonis quidem, actum seu esse in actu praeferendum esse potentiae, non vero in malis. Et rationem reddit, quia eadem potentia est contrariorum actuum, ex quibus unus est bonus et alius malus; semper enim unum contrariorum habet rationem privationis, et ita habet rationem mali respectu potentiae; ideoque potentia sub actu bono semper perfectius se habet, quia melius est esse bonum simpliciter et in actu, quam esse in statu indifferenti ad bonum et malum; e contrario vero melius est, vel minus malum, esse in statu indifferenti ad bonum et malum, quam definite iam esse in deteriori statu.

An melius sit carere omni actu quam pravum habere

22. Sed occurrit circa hoc difficultas, quia actus, quicumque ille sit, aliquam perfectionem addit potentiae; ergo si praecise comparetur potentia nuda et in sola potentia existens, ad talem actum, melius est esse sub illo actu quam omnino carere actu. Licet talis actus comparatus ad contrarium sit deterior habeatque rationem privationis, comparatus tamen ad potentiam nudam, semper habet rationem maioris perfectionis. Et confirmatur, quia alias materia prima censenda esset in deteriori statu existere sub forma lapidis quam si careret omni forma, quia hoc posteriori modo esset indifferens ad formam imperfectam et perfectam; in illo autem statu iam est definite sub forma imperfecta quae habet repugnantiam et aliquam oppositionem cum perfectiori forma.

23. Resolvitur dubiolum et Aristoteles explicatur .— Respondetur primo, intelligi posse hanc assertionem Aristotelis de bono et malo moraliter; sic enim melius est non operara, quam male operara, et sic vera est propositio, potissimum de actu potentiae agentis ut sic. Nam bonum et malum morale non attribuitur alicui formaliter ut patiens est, sed ut est agens; quod si passio interdum mala denominatur, solum est quatenus per actionem malam est voluntaria. Et ita cessat difficultas tacta; nam illa solum procedit de perfectione physica et entitativa, quae additur potentiae receptivae per quemlibet realem actum. Sed licet doctrina huius responsionis vera sit, Aristoteles tamen et loquitur de actu potentiae passivae ut sic, et latius de actu bono et malo naturali, ut patet ex exemplis quibus utitur, scilicet, posse esse sanum, et aegrotare, etc.

24. Quare secundo dici potest in actu imperfecto duo considerari posse, scilicet, positivam perfectionem secundum quam actuat potentiam, et privationem aliquam ratione cuius habet rationem mali; ex priori capite concedi potest argumento facto melius esse habere talem actum quam omnino carere actu, quia ille actus ut sic non habet rationem mali, sed boni, secus vero sub posteriori ratione, quia, ut sic, non ponit perfectionem, sed tollit. Addo vero, ad hoc magis explicandum, dupliciter posse receptivam potentiam comparari ad aliquos actus contrarios seu repugnantes. Primo, ut omnino indifferenter se habens ad utrumque illorum, utpote quae ex se neutrum definite postulat, ut comparatur materia ad omnes formas substantiales, et consequenter etiam ad accidentales contrarias vel repugnantes, et hoc modo concludit argumentum talem potentiam melius esse sub quolibet actu, etiam imperfectissimo, quam sine ullo, quia ille actus non habet rationem mali, sed minoris boni. Alia vero est potentia quae licet possit recipere actus contrarios, tamen vel unus est connaturalis et alter violentus, vel unus est simpliciter debitus ad perfectionem talis potentiae, alius vero, licet admitti seu recipi possit in tali potentia, repugnat tamen perfectioni illi debitae, sive hoc proveniat ex alio actu coniuncto tali potentiae, sive ex aliqua intrinseca inclinatione illius. Ut in lapide est potentia passiva ad motum sursum et deorsum, ratione tamen formae unus est debitus et alter repugnans. Voluntas etiam est in potentia ad recipiendum actus virtutis vel vitii, ex quibus prior est debitus et alter repugnans perfectissimae inclinationi ipsiusmet voluntatis ut sic. Igitur respectu talis potentiae melius est carere utroque actu quam esse sub actu sibi repugnante, qui proprie habet rationem mali; mae quae est actus, sed maxime ex propor tur ex sola entitativa perfectione illius fomam hoc modo perfectio actus non attenditione inter actum et potentiam. Unde, licet calor sit simpliciter perfectior quam frigus et aqua possit esse sub utroque acto, nihi lominus non est illi melius esse sub calore quam sub frigore, quia non est ita illi de bitus et proportionatus. Atque hoc potissi mum modo locutus est Aristoteles citatc loco.

25. Potentia passiva ad actum primo ordinata posterior est cognitione et definitione quam ipse .— Ultimo dicendum est poten tiam passivam esse posteriorem cognitione e definitione suo actu, non solum quoad nos sed etiam secundum se et natura sua. Haec conclusio intelligitur de potentia passiva per se primo instituta propter actum, qualis es in substantialibus materia prima; de cuius cognitione per formam dictum est in disput XIII et XV. In accidentibus vero sunt huiusmodi potentiae illae quae ad actus im manentes recipiendos ordinantur, ut ex superioribus constat; hae autem potentiae sunt propriae animalium vel superiorum viventium; quare demonstratio huius conclusionis potissimum pertinet ad scientiam de anima, ubi ostenditur potentias specificari ab actibus. Ex quo principio probanda est dicta assertio, quia principia sunt aliquo modo cognitione priora quam ea quae sunt ex principiis; sed actus est aliquo modo principium potentiae in quantum est specificans ipsam, et in quantum est id propter quod talis potentia primario instituta est; ergo actus ut sic est prior cognitione. Rursus id per quod aliquid definitur, est prius definitione quam ipsum definitum; sed potentia huiusmodi definitur per actum tamquam sumens ab illo speciem; ergo est actus prior definitione quam potentia. Principium autem illud, quod huiusmodi potentiae speciem sumant ex actibus, nunc supponitur a nobis ut communiter receptum; nam fusius disputandum est in lib. de Anima. Nunc solum dicimus intelligendum esse specificari potentiam per actum, non ut per intrinsecam differentiam, sed ut per terminum intrinsecae habitudinis potentiae ad actum; intelligendum etiam esse de actu adaequato, vel secundum rem, vel secundum aliquam rationem communem respectu potentiae. Et sic est res carens difficultate: nam eadem est ratio quoad hoc de potentia, quae est de qualibet re includente respectum transcendentalem ad aliam, ut supra diximus de materia et forma, et infra dicemus de habitibus, ubi hoc magis explicabimus, et aliquid dicemus tractantes de ad aliquid, et de actione et passione.

26. Obiectioni satisfit .— Sed dices: potentia et actus sunt correlativa, et sicut potentia non potest cognosci nisi per actum, ita neque actus nisi per potentiam; ergo non magis potentia est prior definitione quam actus, sed ad summum erunt simul cognitione. Respondetur actum et potentiam, prout nunc de illis loquimur, non esse relativa praedicamentalia, sed transcendentalia; in relativis autem transcendentalibus non repugnat terminum habitudinis esse simpliciter priorem cognitione, quam ipsum relativum transcendentale. Deinde concedo actum et potentiam de quibus nunc est sermo habere inter se mutuam dependentiam in cognitione et definitione; et ea ratione vel esse aliquo modo simul cognitione, vel potius invicem comparari ut prius et posterius in diversis generibus causarum, simpliciter tamen actum censeri priorem, quia ille est qui determinat et quasi dat ultimam speciem. Loquimur autem de actu actuante; nam si sit sermo de actu simpliciter, sic dari potest actus abstrahens ab omni potentia, qui per idem nullo modo definiatur. Vid. Caietan., I p., q. 13, a. 7, ad 2 Scoti. Et haec sufficiant de potentia et actu; nam caetera quae de his disputari possent propria sunt scientiae de anima.