SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XI. DE MALO
SECTIO II. QUOTUPLEX SIT MALUM

SECTIO II. QUOTUPLEX SIT MALUM

1. Malum in se et malum alteri. — Haec quaestio facile ex dictis definitur, est namque de malo formaliter ut malum est; nam materialis divisio ex parte rerum non cadit sub scientiam. Sic igitur dividitur malum in illud quod in se malum est, et quod est malum alteri, quae D. Thomas appellavit malum simpliciter et secundum quid; alii autem vocant malum absolute vel respective, quorum rationes satis sunt ex dictis expositae.

2. Alteri malum ut naturali enti, et ut libero agenti. — Rursus, quod est malum alteri dividi potest in illud quod est disconveniens alteri quatenus res naturalis est, et illud quod est disconveniens alteri quatenus ens vel agens liberum est, et hoc modo dividitur malum in naturale et morale. Naturale malum est omnis privatio naturalis boni naturae debiti, seu omne id quod natura sua est disconveniens alteri naturae. Malum vero morale est disconveniens naturae liberae quatenus libera est. Unde naturale malum invenitur in omnibus rebus ratione carentibus et sese etiam extendit ad res intellectuales, quatenus propriam naturam habent et naturalem aliquam perfectionem requirunt, qua privari possunt sine suo consensu vel cooperatione libera; morale autem malum solum in natura libera reperitur ut libera est, quia, ut in superioribus diximus, mores proprie consistunt in liberis actionibus. Unde, licet morale malum sit disconveniens naturae rationali ut rationalis est, et in hoc possit convenire cum aliquo naturali malo, est tamen disconveniens tali naturae prout habet peculiarem operandi modum, scilicet cum libertate, et in hoc differt a naturali malo.

Culpae et poenae mala quid sint

3. Malum culpae et poenae in quo differant. — Atque hinc ulterius orta videtur alia celebris divisio mali in malum culpae et poenae, quam tradit D. Thomas, I, q. 48, a. 5 et 6, ubi differentiam inter illa membra constituit quod malum culpae dicit defectum in actione seu actu secundo; malum autem poenae dicit defectum in aliqua forma vel integritate rei quae ad actum primum pertineat. Quae expositio habet difficultatem, quia neque omnis defectus actionis pertinet ad malum culpae, ut constat de errore vel de actione male scribendi aut pingendi, neque e converso omnis culpa est in actu secundo, nam peccatum originale vel habituale est malum culpae et non est in actione; et similiter non omnis defectus in actu primo est poena, nam caecitas, verbi gratia, interdum non est poena, sed malum mere naturale; neque etiam omnis poena est in defectu actus primi, nam error etiam est malum poenae; immo ipsa culpa potest esse poena prioris culpae, ut docet idem D. Thomas, I-II, q. 87, a. 2, ex illo ad Rom., 1: Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum.

4. Sed, quia haec divisio magis pertinet ad theologos et philosophos morales, dicendum est breviter divisionem hanc proprie dari de malo creaturae rationalis, quatenus libera est seu libertatem suam exercet, nam in aliis rebus vel actionibus nec culpa proprie esse potest cum culpa significet moralem actum et consequenter neque etiam potest esse poena, quia haec dicit respectum ad culpam propter quam infligitur, ut recte dixit Augustinus, I Retract., c. 9. Cum ergo dicitur malum culpae consistere in defectu actionis, intelligendum est de actione libera quatenus libera est, sive hic defectus sit carentia liberae actionis debitae secundum legem seu rectam rationem, sive sit carentia honestatis vel rectitudinis tali actioni debitae, id est, sive sit omissio actionis debitae, sive sit actio carens rectitudine debita. Nam actualis usus libertatis solum est in actione vel carentia actionis voluntaria, et ideo hoc malum culpae per se primo est in huiusmodi actione, quia est malum creaturae rationalis ut liberae, id est, ut utentis libertate sua. Neque obstat quod de culpa originali vel habituali obiiciebatur, quia haec non habent rationem culpae nisi per ordinem ad actualem culpam per quam sunt voluntaria. Unde, quasi mediate tantum participant rationem mali culpae quatenus in eis moraliter permanere censetur defectus liberae actionis, atque ita fit ut malum culpae, quod per se primo et immediate tale est, in defectu actus secundi humani seu liberi ut sic consistat. Malum autem poenae dicitur esse in defectu actus primi, non quia in actionibus etiam reperiri non possit, sed quia in qualibet carentia perfectionis debitae, etiam per modum actus primi sufficienter salvari potest, vel certe quia, sicut malum culpae radicaliter ac primario est in actione, ita malum poenae radicaliter ac primario est in actu primo. Nam, licet contingat actionem naturalem, id est, non liberam esse defectuosam, tamen ille defectus semper provenit ex priori aliqua imperfectione et defectu in actu primo seu in causa proxima. Quod si defectus actionis non sit naturalis sed voluntarius, iam vel pertinebit ad malum culpae vel nullam habebit rationem mali, quia non erit defectus perfectionis debitae. Quamvis autem unum peccatum dicatur esse poena alterius, non tamen secundum id quod est formaliter culpa in ipso, sed secundum aliquam aliam rationem et ita etiam illa poena est primario in re aliqua quae se habet ad modum actus primi respectu culpae, qualis est denegatio alicuius auxilii vel permissio occasionis cadendi, quae dici possunt ad actum primum pertinere quatenus ablatio impedimenti supponitur ad actionem et est conditio in actu primo requisita.

5. Culpae et poenae mala ubi sita. — Sic igitur breviter ac perspicue dicere possumus malum culpae esse inordinationem in actione vel omissione libera seu carentiam perfectionis debitae secundum liberam actionem, malum autem poenae esse quamlibet aliam carentiam boni debiti contractam seu inflictam ob culpam. Quo fit ut haec divisio comprehendat omnia mala rationalis naturae quia potest facile ad contradictoria membra revocari, quia omne malum quod est extra actionem liberam ut sic pertinebit ad malum poenae. Et quamquam, seclusa divina providentia, intelligi posset in creatura rationali aliquod naturale malum quod non esset inflictum propter culpam, quod proinde non esset culpa neque poena, tamen ex divina providentia credimus nullum defectum perfectionis debitae esse in creatura rationali qui non sit culpa vel ex culpa originem traxerit, et ideo August., in imperf. Genes. ad litteram, c. 1, omne malum dicit esse aut peccatum aut poenam peccati. Quin potius non solum malum quod in ipso homine formaliter est, sed etiam quod est in rebus irrationalibus vel inanimatis, si in aliquod nocumentum ipsius hominis cedat, ad malum poenae spectat non respectu inferiorum rerum, sed ipsius hominis propter cuius culpam infligitur vel permittitur.

6. Culpa radix moralis mali poenae.Culpae an poenae gravius malum. — Atque hinc etiam constat quomodo haec duo mala inter se comparentur, nam, formaliter loquendo, malum culpae est origo mali poenae et causa eius, non physica sed moralis; nam, sicut meritum est causa praemii, ita culpa est causa poenae. Quod si haec duo in gravitate seu magnitudine mali comparentur, longe maius est malum culpae quam poenae nam culpa privat hominem debito ordine ad Deum; unde cedit in offensionem et iniuriam Dei; poena autem ut poena hoc non habet ex ratione sua, sed sistit in detrimento aliquo creaturae; offensa autem Dei maius malum hominis est quam quodlibet aliud detrimentum et ideo quodlibet malum poenae potius sustinendum est quam malum culpae admittendum. Et propter eamdem causam potest Deus esse auctor mali poenae, non autem mali culpae. Sed haec theologis relinquamus.

7. Turpe malum honesto bono oppositum.Contristans oppositum delectabili. — Tandem iuxta praecedentem divisionem facile est dividere malum partitione opposita illi qua dividitur bonum in honestum, delectabile et utile; sic enim malum aliud ex turpe quod honesto opponitur, et in proprietate ac rigore sumptum idem fere est quod malum culpae. Quamvis culpa in rigore dicatur de actione vel omissione morali peccaminosa quae hominem reddit moraliter malum; malum autem turpe prout adaequate opponitur bono honesto, non solum dicitur de ipsa culpa actuali vel habituali, sed etiam de obiecto turpi et de vitioso habitu, qui est principium actus mali, et proprie non est culpa. Immo, si honestum bonum latius sumatur pro eo quod est per se amabile et naturae consentaneum ac per se conveniens, sic malum illi oppositum non potest proprie turpe appellari nisi turpe dicatur quidquid deformat (ut ita dicam) naturam, sed dicetur hoc malum per se evitabile seu odio dignum. Aliud vero malum est delectabili oppositum quod in communi dici potest iniucundum et contristans, quod eadem proportione declarandum est qua bonum cui opponitur. Bono autem utili nullum videtur esse oppositum malum proprie dictum, quia inutilitas quae considerari potest in aliqua re in ordine ad aliam quae maxime videtur opponi bono utili, non videtur opposita per modum privationis sed purae negationis, et ideo non habet propriam rationem mali. Quod in hunc modum declarari potest, nam medium seu res quae non est utilis ad aliquem finem, aut ex natura sua caret ea conditione vel proprietate quae necessaria est ad talem utilitatem; et sic esse rem inutilem ad talem finem non est privatio sed negatio tantum, atque ita non est malum. Vel ex natura sua requirit talem proprietatem et ex accidenti caret illa, et tunc carentia illa habet rationem mali respectu illius rei quae naturali perfectione privata est; illud autem malum proprie non est bono utili oppositum, sed naturali et per se convenienti tali rei; inutilitas vero quae inde nascitur in ordine ad finem, negatio quaedam est. Et propter hanc fortasse causam non solet in malo haec trimembris divisio assignari, sed bimembris tantum, scilicet, culpae et poenae, turpe et iniucundum. Quod si quis velit invenire in mediis aliquam rationem mali oppositam bono utili ut sic, non improbabiliter dicere potest ea peculiari ratione appellari mala inutilia quae, cum ex natura vel institutione sua apta esse debeant ad finem aliquem acquirendum, ex aliquo accidenti improportionata effecta sunt. Et haec de divisionibus mali sufficiant.