SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO VI. QUOMODO UNUM ET MULTA OPPONANTUR

SECTIO VI. QUOMODO UNUM ET MULTA OPPONANTUR

1. In hac re Aristoteles, lib. IV Metaph., c. 2, unum et multa significat privative opponi. At vero, lib. X, c. 1, sentit neque opponi relative, quia unum non dicitur ad aliud, nec contradictorie, quia neutrum est mera negatio, neutrum enim vere dici potest, tam de his quae non sunt, quam de his quae sunt; nec mere privative, quia neutrum consistit in sola privatione, sed aliquid dicit positivum, nec denique mere contrarie, quia includunt formaliter aliquam negationem; unde concludit opponi quodammodo contrarie et quodammodo privative. D. Thomas autem, I, q. 11, a. 2, sentit hanc oppositionem magis accedere ad privativam, quia unum (inquit) opponitur multis, sicut indivisum diviso.

2. Ut hoc tamen amplius explicetur, considerandum est multa dupliciter posse comparari ad unum: primo, ut multa sunt; secundo, ut sunt aliquo modo unum; quomodo diximus multitudinem esse membrum dividens ens in ea partitione qua dividitur in unum et multa. Quapropter, formaliter loquendo de multitudine, ut est membrum illius divisionis, differt ab uno simpliciter dicto tamquam imperfectum a perfecto, et ita sunt tamquam duae rationes disparatae et distinctae. Sicut, si consideremus numerum sub ratione unius quantitatis discretae, vel ponamus illum habere unam rationem formalem ut sic, distinguetur ab unitate tamquam quaedam ratio formalis distincta a ratione formali unius, sicut solent distingui duae naturae vel species disparatae, vel sicut distinguitur linea a puncto. At vero considerando multitudinem ut multitudo est et mera aggregatio plurium, sic considerare possumus, vel illud tantum quod positivum est in unitate et multitudine, et ita se habent ad modum totius et partis, quia multitudo ex unitatibus hoc modo resultat; vel considerare possumus negationem inclusam, et sic utrumque includit negationem aliquam; multitudo enim, multa positiva entia dicendo, includit hanc negationem, quod unum non sit aliud, quae dici potest negatio identitatis; unum vero dicit negationem divisionis. Et ita videntur mutuo opponi privative secundum diversas rationes; nam unum includit negationem divisionis, quae est de ratione multitudinis; multitudo vero includit negationem identitatis seu realis coniunctionis, quae est de ratione unitatis. Tamen, quia multitudo includit unitatem et requirit indivisionem in singulis unitatibus, quibus ipsa multitudo constat, unum vero e contrario non includit multitudinem, nec divisionem, quae est de ratione multitudinis, sed potius removet illam, ideo simpliciter dicitur unum opponi multitudini per modum privationis, potius quam e converso.

3. Unde, licet D. Thomas supra, ad 2, dicat unitates componere multitudinem, secundum id quod habent de entitate, non secundum id quod habent de indivisione, quod aliis locis repetit, ut q. 9 de Potent., a. 7, ad 10 et 14, hoc tamen intelligendum videtur cum proportione, scilicet, de multitudine quatenus positivum quid est. At si considerentur omnia quae includit multitudo, aliter dicendum videtur; nam, ut idem D. Thomas ait, I, q. 11, a. 2, ad 4, et dicta q. de Potent., a. 7, ad 15, in intellectu multitudinis includitur ens divisum ab alio, et quod utrumque ipsorum in se sit unum: quantumcumque enim (ait) aliqua intelligantur divisa, non intelligetur multitudo, nisi quodlibet divisorum intelligatur esse unum, et consequenter indivisum; sequitur ergo unum componere multitudinem quoad omnia quae sunt de ratione eius non solum ratione positivi, sed etiam ratione negationis, quam dicit unum, quia non solum est de ratione multitudinis quod una res non sit alia, sed etiam quod singulae in se indivisae sint, quia alioqui non componerent certam et determinatam multitudinem. Neque satis intelligo quid sibi velit Caietanus circa praedictam solutionem ad 2 Div. Thom., dicens multitudinem formaliter ex unitatibus formaliter consurgere, et consequenter ex negationibus, et nihilominus indivisionem unitatis non concurrere ad componendam multitudinem, in quantum exercet privationem divisionis, sed in quantum habet entis rationem. Quid est enim privationem habere entis rationem? Si enim hoc dicatur solum ratione entitatis, in qua fundatur, repugnat priori dicto eius et rationi a nobis factae; si autem negatio dicatur habere rationem entis, quatenus potest per modum entis concipi, sic est impertinens divisio, quia hoc solum habet per denominationem extrinsecam, et sic negatio potius est ens rationis tantum quam habeat rationem entis realis, de quo Caietanus loquitur.

4. Denique comparari possunt unum et multa in ratione mensurae et mensurati, et hoc modo habere possunt oppositionem relativam, sive illa sit relatio realis sive rationis, quod magis videtur, quia haec ratio mensurae solum videtur consistere in quadam extrinseca denominatione, magisque fundari in nostra apprehensione et usu ac modo cognoscendi quam in aliqua relatione vel habitudine quae in re sit. Unde D. Thomas dict. a. 2, hanc oppositionem mensurae et mensurati tribuit unitati quantitativae respectu numeri, qui est in quantitate, non vero unitati et multitudini transcendentali, quod non video cur dici potuerit, nisi in ordine ad usum humanum seu secundum quamdam denominationem inde resultantem; nam, si res ipsae secundum se considerentur, eamdem proportionem servat unum transcendens ad suam multitudinem, quam unum numerale seu quantitatis ad suum numerum, quia est principium eius et illam componit, unde et per illud etiam mensurari potest.