SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO XIV. UTTRUM IN REBUS INCORPOREIS DARI POSSIT CAUSA MATERIALIS SUBSTANTIALIS, ET QUOMODO QUANTITAS AD HANC MATERIALEM CAUSAM COMPARETUR

SECTIO XIV. UTTRUM IN REBUS INCORPOREIS DARI POSSIT CAUSA MATERIALIS SUBSTANTIALIS, ET QUOMODO QUANTITAS AD HANC MATERIALEM CAUSAM COMPARETUR

1. Supponit haec quaestio esse inter substantias creatas quamdam incorporeas, id est, carentes hac quantitate molis quam habent corpora, quod infra nobis probandum est tractando de substantiis separatis. Hoc ergo supposito, ad explicandam in universum causalitatem materialem circa substantiam, vel assignandos ei terminos quibus clauditur, vel designandam certam proprietatem qua dignosci possit, necessaria visa est haec quaestio.

Variae sententiae

2. In qua nonnulli errarunt dicentes causalitatem materialem non limitari ad res corporeas, sed in incorporeis etiam reperiri. Quae sententia duobus modis intelligi potest. Prior est ut intelligatur de materia eiusdem rationis cum materia rerum corruptibilium. Quo sensu tenuit eam opinionem Avicebron, in lib. Fontis vitae, ut refert et declarat D. Thom., I, q. 50, a. 2. Sed hic sensus facile reiicitur ex dictis, praeter aliqua quae mox subiiciemus. Quia ostendimus corpora caelestia propter suam incorruptibilitatem non posse constare hac materia; sed substantiae incorporeae sunt incorruptibiles magisque abstractae ab huiusmodi peregrinis alterationibus quam caelestia corpora; ergo.

3. Alio ergo sensu potest illa sententia intelligi de materia alterius rationis specificae ab hac nostra materia; eiusdem tamen rationis genericae cum materia rerum corporalium; ita ut de se illa materia quae de facto esse dicitur in rebus incorporeis, capax sit corporeae molis et quantitatis, si forma illam admittat. Et hoc sensu dicitur illa materia esse eiusdem rationis communis cum materia rerum corporearum, quamvis in statu differat et actu careat mole corporea ratione formae. Quod etiam asseruit Avicebron, cit. loco. Est autem etiam hic sensus improbabilis, quia materiae corporali connaturale est esse sub quantitate et sub illa vel per illam dividi in partes; ergo impossibile est ut aliqua substantia natura sua constet huiusmodi materia carente mole corporea. Patet consequentia, tum quia non potest talis materia esse sine quantitate, saltem connaturali modo; non potest autem aliqua substantia naturaliter constare ex materia et non habere illam in statu connaturali, sed prodigioso et miraculoso; tum etiam quia talis substantia incorporea constaret ex portione seu parte materiae distincta, vel a tota materia substantiarum corporalium, ut argumentatur D. Thom., loco cit., vel etiam a materiis aliarum substantiarum incorporearum, ut ibidem Caietanus addit. Repugnat autem huic materiae secundum communem rationem suam dividi in partes nisi media quantitate.

4. Sed dicere potest aliquis non esse de ratione huius materiae in communi sumptae habere quantitatem, neque positive (ut ita dicam) postulare illam ut proprietatem sibi necessariam, sed solum indifferenter se habere ut illam habeat vel non habeat, iuxta exigentiam formae. Sed hoc imprimis est alienum ab omni ratione philosophica, quia nos nunquam experti sumus huiusmodi materiam nisi sub quantitate; ergo non solum haec materia est capax quantitatis natura sua, vel potest admittere illam si forma non repugnet, sed etiam natura sua postulat esse sub quantitate, immo vix potest intelligi sine illa. Et confirmatur hoc, nam si in materia est capacitas ad quantitatem, non potest naturaliter illa carere propter formam; nam maxime id accideret quando forma esset spiritualis; at videmus in homine formam esse spiritualem et non propterea privari materiam sua quantitate. Sed praeterea argumentor a priori in hunc modum, nam vel illa materia substantiarum incorporearum esset in sua entitate indivisibilis et carens partibus entitativis integrantibus ipsam, vel haberet partes entitativas sese tamen penetrantes propter carentiam quantitatis. Si primum dicatur, plane sequitur talem materiam non solum non habere actu quantitatem sed etiam esse omnino incapacem illius, quia rei indivisibili repugnat per quantitatem extendi, ut per se notum est ex ipsis terminis; talis ergo materia non conveniet cum materia substantiarum corporalium, etiam in hoc communi genere materiae corporeae seu capacis quantitatis. Si vero dicatur secundum, repugnat (saltem naturaliter) illam materiam esse a quantitate separatam, tum quia materia corporalium non alia ratione postulat quantitatem, nisi quia divisibilis est in partes; tum etiam quia neque est in natura indicium aliquod aut vestigium talis materiae; neque facile, ut dicebam, concipi potest illo modo existens, praesertim natura sua.

5. Posset ergo aliter excogitari (et sit tertius dicendi modus) in re incorporea compositio ex materia prorsus spirituali et indivisibili, ita ut, sicut datur substantia composita ex materia et forma corporeis et substantia composita ex materia corporea et forma incorporea, ita etiam dari possit substantia composita ex materia et forma incorporeis. Quid enim repugnat quin detur huiusmodi compositio in substantia spirituali? Atque hanc sententiam probabilem reputat Alexander Alens., II, q. 20, memb. 2, in fine, et q.. 44, mem. 2, ubi distinguit duplicem materiam, scilicet elementarem, caelestem et spiritualem; et Bonavent., In II, dist. 3, a. 1. q. 1 et seq.; et revera loquitur de propria materia, ut est essentialis pars distincta realiter a forma; et idem tenet Richard., eadem dist., a. 1, q. 2; et in eamdem sententiam refertur Aureolus ibi; et idem docuit Plotin., lib. IV Ennead., 2, c. 5, ubi ait profundum uniuscuiusque rei esse materiam, etiam in mundo intelligibili . Idem tenuit Proclus, in Elementario, proposit. 210. Citatur pro hac sententia ex philosophis Aristoteles, II Metaph., text. 12, ubi ait omne quod movetur habere materiam; et Commentator, XII Metaph., text. 20, dicens materiam esse causam potentiae in rebus, in quibus est potentia, scilicet passiva, significans omnia quae sunt aliquo modo in potentia, habere materiam; quod etiam habet VIII Phys., text. 15. Idemque habet Avicen., II Metaph., c. 2. Unde, lib. IV, c. 2, ait omne quod habet esse post non esse, habere materiam. Ex Patribus vera Augustin., lib. I de Mirab. sacrae Scripturae, c. 1, ait Deum ex informi materia, quam prius ex nihilo condidit, cunctarum visibilium et invisibilium rerum, hoc est sensibilium et insensibilium, intellectualium et intellectu carentium, species multiformes divisisse; et XII Confess., c. 20 et 21, inter alias expositiones illorum verborum: In principio creavit Deus caelum et terram , hanc ponit, id est, fecit Deus in formem materiam creaturae spiritualis et corporalis . Damascenus etiam, lib. II de Fide, c. 3, ait licet quaedam creaturae respectu nostri materia vacare dicantur, tamen quidquid est aliud a Deo, crassum esse et materia constare . Et Boetius, lib. de Unitate et Uno, ait angelumesse unum coniunctione materiae et formae; et lib. I de Trinit., c. 3, ait formam quae est sine materia no posse esse subiectum accidentium.

6. Ex quibus omnibus colligit haec opinio non posse dari substantiam creatam quae sit pura forma subsistens, quia nulla est substantia creata quae, licet actu sit ratione formae, non sit in potentia ut possit esse et non esse, quod convenit ratione materiae. Item, nulla est substantia creata quae non possit agere et pati aut moveri; sed primum convenit ratione formae; ergo secundum convenit ratione materiae, quia non potest eadem potentia secundum eamdem rationem simplicem esse activa et passiva, quia non potest secundum idem esse in actu et in potentia. Denique nulla substantia creata potest esse purus actus; ergo nec pura forma; ergo esse debet constans ex materia et forma. Nec vero repugnat haec compositio rei spiritualis, quia non repugnat intelligere entitatem substantialem indivisibilem ac incorpoream quae in suo genere sit pura potentia et pendeat ab aliquo actu substantiali informante. Nam, sicut substantia spiritualis integra est in potentia ad formas accidentales proportionatas, ita dari potest substantia spiritualis partialis quae sit in potentia ad substantialem formam proportionatam. Denique, sicut in formis sunt gradus, cur non etiam possunt esse in materiis usque ad gradum spiritualem?

7. Haec sententia est sine dubio falsa; tamen duas habet partes. Una est, causalitatem materiae esse necessariam in omni substantia creata, quantumvis incorporea. Alia est, hanc causalitatem saltem non repugnare illi. Quia ergo prior pars facilius impugnatur quam posterior, de ipsa est sigillatim dicendum.

Quaestionis resolutio

8. Dico ergo primo: non est de ratione substantiae creatae et completae ut habeat causam materialem intrinsecam ex qua componatur. Hanc conclusionem supponunt omnes auctores qui docent dari de facto substantias creatas non compositas ex materia, nimirum angelos. Ita sentiunt fere omnes scholastici, In II, dist. 3; et D. Thomas, I, q. 50, a. 2, et II cont. Gent., c. 50 et 51, et q. de Spiritualibus creatur., a. 2; Marsil., In II, q. 2; Henr., Quodl. V, q. 16; Hervaeus, Quodl., XI, q. 3; et est expressa sententia Dionysii, c. 4 de Caelesti Hierarch., et de Divin. nominibus; et sine dubio idem sentit Damascen., lib. II, c. 3; Aristotel. etiam, XII Metaph., c. 6, clare docet intelligentias esse abstractas a materia, quamvis in hoc excedere videatur faciens illas puros actus, de qua re dicemus infra suo loco. Nunc probatur ratione assertio posita, quia neque ex ratione substantiae creatae ut sic, neque ex proprietatibus vel effectionibus talis substantiae potest colligi necessitas huius compositionis seu causalitatis materialis; ergo nulla est talis necessitas. Antecedens quoad priorem partem patet, quia de ratione substantiae ut sic solum est quod sit ens per se subsistens seu natura sua aptum ad subsistendum. Quod vero talis substantia creata sit, addit solum dependentiam ab alio, et consequenter quod talis substantia sit finita et non sit ex se ens necessarium neque omnino simplex; sed tota haec ratio substantiae creatae optime salvatur et intelligitur absque compositione ex materia et forma seu ex actu et potentia substantialibus ac realiter distinctis; ergo. Probatur assumptum quia, ut substantia non sit omnino simplex, sufficit compositio metaphysica, vel ex natura et supposito, vel ex esse et essentia, de quibus infra dicemus, praeter quas etiam est compositio ex genere et differentia; quae sufficit etiam ut talis substantia finita esse intelligatur; neque talis compositio indicat veram compositionem ex materia et forma, quia non oportet genus et differentiam sumi ex partibus substantiae realiter distinctis, ut in superioribus dictum est. Denique, ut talis substantia dependeat, satis est quod ex se et ex sua intrinseca essentia non sit ens actu, sed per efficientiam alterius; hoc autem convenire potest substantiae, hoc ipso quod aliquam compositionem habet ex esse et essentia, vel ex modo dependentiae et re quae dependet; ergo ad rationem substantiae creatae non est necessaria propria compositio ex materia et forma.

9. Altera vero pars antecedentis probatur quia non repugnat eamdem rem esse in actu in genere substantiae et esse in potentia ad accidentia, ut sequenti disputatione latius dicturi sumus. Et patet breviter quia respectu diversorum non repugnat actus et potentia. Immo, hoc ipso quod substantia creata non habet per seipsam omnem perfectionem, sequitur ut post perfectionem substantialem sit perfectibilis per accidentia; et hoc est esse in potentia ad illa. Deinde, si talis substantia sit vivens et maxime intellectualis, per eamdem realem facultatem habere potest vim agendi et recipiendi, ut per eamdem voluntatem potest elicere et recipere actum volendi; et eodem modo potest se movere, non ratione materiae sed ratione suae propriae substantiae; ergo haec non sunt sufficientia indicia compositionis propriae ex materia et forma, quia non necessario illam requirunt; sed praeter haec nulla alia sunt indicia talis compositionis quae in omni substantia creata necessario inveniantur; ergo nulla est necessitas attribuendi hanc compositionem omni substantiae creatae.

10. Anima rationalis nullam materiam includit .— Et confirmatur ac declaratur hic discursus ex anima rationali separata a materia; illa enim est substantia creata dependens et non omnino simplex et potens ad intelligendum, volendum et se movendum; et horum omnium capax est sine compositione ex materia ex forma. Unde auctores contrariae sententiae, coacti hoc exemplo, indicant etiam in anima reperiri hanc compositionem; verumtamen id est valde alienum non solum a principiis naturalibus, sed etiam fidei. Nam vel intelligunt animam, etiam dum est in corpore, esse compositam ex materia et forma spritualibus; at inde sequitur animam non esse veram formam corporis, tum quia anima per se erit substantia completa et integra, utpote ex propria materia substantiali et propria forma composita; tum etiam quia non poterit informare corpus per suam materiam quia materia non est actus actuans, sed primum subiectum formae; neque etiam per suam formam, quia non potest eadem forma simul informare duas materias, neque habere connaturalem et intrinsecam habitudinem transcendentalem ad illas. Vel intelligunt animam rationalem, statim ac separatur a corpore, recipere aliquam spiritualem materiam cui uniatur et in qua conservetur; et hoc aeque falsum est et erroneum. Nam inde fit primo, animam rationalem vere non conservari separatam. Secundo, sequitur necessariam esse creationem novae materiae ut anima possit extra corpus manere, quia illa materia non poterat antea praeesse; alias oportuisset vel esse sine forma, vel aliquid aliud corrumpi ut anima rationalis extra corpus manere posset. Quae omnia sunt absurda. Immo, praeterea sequitur non oportere ut talis anima aliquando redeat ad corpus; nam si iam habet propriam et perfectiorem materiam quam informet, cur debet illa privari ut ad corpus redeat? Maxime quia compositum illud ex tali materia et anima, natura sua incorruptibile esset. Igitur nullo modo dici potest rationalem animam constare materia et forma.

11. Occurritur obiectioni .— Sed dicet aliquis non esse eamdem rationem de anima rationali et de substantiis completis de quibus nunc agimus; nam illa cum sit incompleta et natura sua instituta ad informandam materiam, non est mirum quod tota sit forma et non constet ex materia; secus vero esse potest in substantiis completis, quae ita per se subsistunt ut materiam informare non possint. Sed haec differentia nil obstat; quin potius, ex eo quod anima rationalis quamvis sit incompleta substantia, quia incorporea est, potest esse per se subsistens sine materia et in sese operari ac se movere, ex hoc (inquam) inferimus non repugnare quod dentur completae substantiae incorporeae quae materia non constent et in se operari possint ac se movere. Et ratio huius consequentiae est quia, sicut in anima eadem res potest esse principium efficiendi et recipiendi motum et actum accidentalem, ita in illis substantiis completis. Et sicut anima separata non indiget materia ad suos actus et motus, ita nec substantia completa et incorporea indigebit illa. Et aliunde non est materia necessaria ad rationem substantiae completae ut sic, nam Deus est completa substantia sine materia; neque ex eo praecise quod substantia sit creata postulat ut complementum eius sit ex compositione materiae, ut demonstratum est; ergo.

12. Et hinc insurgunt duae aliae rationes egregie confirmantes conclusionem. Una ratio est D. Thomae, loco citato, quia non repugnat dari substantiam creatam completam, habentem operationem simplicem independentem a materia; ergo non repugnat dari substantiam habentem esse completum absque materia. Consequentia probatur quia esse est propter operari, unde est proportionatum operationi et operatio ipsi esse: si ergo substantia nullo modo indiget materia ad operationem, neque ad suum esse completum illa indigebit; eo vel maxime quod talis materia nihil conferre posset ad esse vel subsistere formae; quia forma, ut supponitur, esset incorporea, ergo independens in esse a quolibet subiecto et per se subsistens, sicut est nostra anima; igitur talis forma, neque quoad esse, neque quoad operari, indigebit materia; ergo non potest natura sua esse actus materiae, sed actus per se subsistens, tamquam substantia completa. Antecedens vero probatur quia non repugnat dari substantiam creatam pure intellectualem; operatio autem intellectualis per se et natura sua independens est ab omni materia, ut late probatur in III de Anima; et patet breviter, tum ex obiecto eius, nam sub se complectitur omne ens quantumvis abstractum a materia; tum ex modo eius, quia ex se abstrahit a tempore et loco, et ab omni compositione; tum denique ex primaria substantia intellectuali quae est Deus, in quo nullum est genus materiae, et ex infima quae est homo, vel anima rationalis. Nam, licet haec anima sit actus corporis, cuius ministerio uti aliquo modo potest ad suas mentis operationes, tamen per se ac formaliter non indiget anima rationalis aliqua materia ad intellectuales operationes; unde separata illas exercet sine ulla materia; si ergo non repugnat dari substantiam creatam totaliter intellectualem, non repugnabit dari substantiam creatam carentem compositione ex materia.

13. Altera ratio sumitur ex similitudine effectus ad causam, saltem secundum communem et analogam rationem; cum ergo Deus sit substanria completa simplex, non repugnabit dari substantiam similem Deo in hac perfectione, saltem quantum ad carentiam compositionis ex partibus realiter distinctis; omnis enim similitudo ad Deum quae non pugnat cum ratione effectus aequivoci et dependentis, vel quae aliunde non pugnat cum ratione entis ut sic, communicari potest a Deo alicui creaturae; de quo discursu dicemus plura infra, tractando de intelligentiis creatis.

14. Incorporeae substantiae repugnat materialis causa.— Dico secundo: omnino repugnat fieri incorpoream creaturam habentem veram materialem causam substantialem. Hanc conclusionem non invenio ita expressam in auctoribus; solum enim dicunt angelos carere omni materia; tamen quatenus hoc colligunt ex eo quod incorporei sunt, plane supponunt repugnare substantiae incorporeae ut sic compositionem ex materia, qualiscumque illa esse fingatur. Potest autem probari assertio primo ab effectu, vel potius ex fine, quia compositio ex materia non potest convenire alicui substantiae nisi quatenus ei est connaturalis; natura autem non postulat compositionem ex materia, nisi ob aliquem usum vel finem consentaneum et composito et formae, nam materia est propter formam; sed materia incorporea nulli usui esse potest formae incorporeae; ergo. Minor probata satis est in praecedenti assertione; nam forma incorporea non indiget materia absolute ut sit, neque etiam ut operetur inrellectualiter, ut ibi probatum est; neque ut moveatur localiter, ut probat etiam exemplum nostrae animae separatae. Et ratio est quia motus localis recipi potest in quacumque re subsistente, habente finitum et limitatum locum, sive illa res sit composita, sive simplex. Nec fingi potest aliud genus operationis ad quam talis materia deserviat, quia in materia incorporea non possunt esse sensus, neque aliquis modus cognitionis qui per solam formam non melius exerceatur; neque etiam esse posset actus vitae vegetativae, cum substantia incorporea sit incorruptibilis; est ergo talis materiae modus ineptissimus ad omnem usum naturae; ergo non potest esse connaturalis alicui substantiae; ergo simpliciter impossibilis est; nam materia vel est pars naturae, vel non est materia. Item, si possibilis est aliqua materia, possibilis etiam est forma quae sit naturalis actus eius; ergo composito ex utraque connaturalis erit talis causa materialis; si ergo nulli formae vel composito esse potest connaturalis huiusmodi materia, neque absolute esse potest. Ratio autem a priori sumenda videtur ex nobilitate gradus et ordinis substantiae incorporeae, nam ille ordo rerum est actualior quam sit omnis substantia corporea et extensa; et ideo repugnat dari in illo ordine entitatem substantialem per modum purae potentiae indigentis forma substantiali ac realiter distincta, ut esse possit.

Materia et quantitas mutuo sese inferunt

15. Ex his infero materiam et quantitatem se habere inseparabiliter ac reciproce, ita ut omne compositum ex materia necessario sit quantum; et omne etiam corpus quantum necessario sit compositum ex materia; haec enim posterior pars in superiori sectione probata est; prior vero ex proxime dictis constat. Urde fit consequens, quantitatem comparari ad materiam ut proprietatem eius, nam cum inseparabiliter sese comitentur, necesse est ut inter se habeant aliquam naturalem connexionem; cum autem materia sit substantia et quantitas accidens, non possunt aliter connecti nisi ut proprietas et essentia, radix, seu fundamentum. Immo, si de proprietate reali et physica loquamur, nullam aliam in materia inveniemus; nam si quid aliud assignari solet, vel non est proprietas sed essentia, ut esse potentiam ad formam ; vel non est proprietas positiva, sed quae per negationem declarat eamdem essentiam, ut esse ingenerabilem et incorruptibilem , esse de se informem et aliquo modo incognoscibilem, carere vi activa , et similes. Vel denique solum per metaphoram explicat eamdem essentialem capacitatem materiae ut habere appetitum ad formam . At vero quantitas est vera et realis proprietas propriam habens entitatem (de qua infra suo loco dicemus), naturaliter ac necessario coniunctam cum entitate materiae. Estque valde prcportionata, nam est aptissima ad recipiendum et patiendum et ex se non est ordinata ad aliquid agendum. Statim vero se offerunt hoc loco quaestiones graves, scilicet, an quantitas ita sit proprietas materiae ut sit coaeva, et an ab illa dimanet vel mediante forma, et an in illa immediate subiectetur vel in toto composito; sed hae quaestiones non sunt necessariae ad praesentem disputationem, et in sequenti habebunt commodiorem locum.

16. Dubiolum.— Responsio . Solum potest in hac assertione dubitari, si quantitas et materia sese consequuntur, quomodo variata ratione materiae non variatur ratio quantitatis; diximus enim materiam incorruptibilium corporum esse distinctam a materia corruptibilium; nemo autem dicet quantitates esse diversarum rationum. Quod si dicatur quantitatem consequi materiam ut sic, secundum genericam rationem suam, restabit inquirendum quae proprietas consequatur hanc, quae vero illam materiam quatenus talis est, vel quomodo ad rationem genericam materiae sequatur specifica proprietas, et tamen ad specificas rationes materiae nulla proprietas consequatur. Ad hoc vero dicendum est breviter nullum esse inconveniens quod duae naturae seu materiae specie distinctae quatenus inter se sunt aliquo modo similes, habeant proprietatem communem, id enim frequens est etiam in formis et substantiis completis. Nam sicut duae causae specie distinctae possunt habere effectum eiusdem rationis, quia possunt habere virtutem communem, vel formalem, vel eminentem, ita duae materiae possunt habere proprietatem communem propter convenientiam in aliqua conditione naturae, quamvis non conveniant simpliciter in tota essentia. Omnes enim materiae habent integralium partium extensionem et compositionem, et in ea sunt omnino similes, et secundum eam rationem convenit illis proprietas; habent vero ulterius quod sint potentiae ad formam, et secundum hanc rationem differunt per diversam habitudinem ad formam. Et secundum hanc specificam rationem et distinctionem, verum est non habere unam materiam aliquam peculiarem proprietatem accidentalem distinctam a quantitate vel a proprietatibus alterius materiae. Neque hoc est inconveniens, quia materia, cum sit pura potentia, non indiget aliis proprietatibus vel facultatibus.

Argumentorum solutiones

17. Locus Augustini exponitur.— Damascenus explicatur.— Boetius exponitur .— Ad argumenta alterius sententiae respondetur Aristotelem, cum ait omnia quae moventur habere materiam, loqui de motu physico, in quo una pars mobilis prius pertransit spatium quam alia. Commentator autem et Avicenna procedunt in eo errore quod intelligentiae omnes sunt entia necessaria et aeterna. Ad Augustinum, imprimis opus illud de Mirabilibus sacrae Scripturae incerti est auctoris; deinde D. Thomas, q. unica de Spiritualib. creat., a. 1, ad 4, explicat Augustinum non loqui de materia proprie ut est pars essentiae, nec de informitate substantiali, sed materia ut dicit quamcumque substantiam vel subiectum accidentaliter informe. Unde per materiam informem in intellectuali natura nihil aliud intelligit quam ipsam naturam intellectualem nondum illuminatam a Verbo. Vel fortasse auctor illius libri existimavit angelos esse corporeos. Atque hoc modo respondet Capreolus, In II, dist. 3, q. 1, ad alium locum Augustini ex libris Confessionum, eam expositionem esse iuxta opinionem Platonis, existimantis angelos esse corporeos; praesertim quia Augustinus non approbat, sed refert tantum illam expositionem. Damascenus autem aperte sentit angelos esse immateriales, quamvis comparatione Dei eos appellet crassos ac materiales, non quia materia constent, sed quia aliquo modo sunt compositi et potentiales. Ita fere divus Thomas, q. 50, a. 1, ad 1. Boetius autem, in priori loco, vel existimavit angelos esse materiales, vel loquitur late de materia et forma prout interdum dicuntur de quacumque potentia et actu, sive sint genus et differentia, sive essentia et esse. In posteriori autem loco, vel loquitur de forma pura quae sit purus actus, ut exponit Capreolus, vel loquitur secundum praecisionem formalem, quod forma ut forma non recipit accidentia, sed quatenus aliquid participat de conditionibus materiae, seu de potentialitate.

18. Et ex his ultimis verbis fere responsum est ad rationem illius sententiae; negatur enim esse impossibilem substantiam creatam non compositam ex vera materia. Ad primam probationem respondetur falsum esse omnem substantiam creatam posse non esse per intrinsecam potentiam passivam, quae convenit rebus ratione materiae subiectae privationi; si vero sit sermo de potentia ad non esse per solam denominationem extrinsecam a causa efficienti, illa non requirit materiam. Ad aliam probationem respondetur eamdem rem viventem posse seipsam movere accidentaliter, vel in actum reducere, quia ad hoc esse potest per suam substantiam in actu eminenti seu virtuali et in potentia formali, ut supra, confirmando veritatem, declaratum est, et tractando de causa efficienti latius dicemus.

19. Ad ultimam probationem iam declaratum est unde repugnet dari substantiam incorpoream et puram potentiam in genere substantiae, scilicet, ex eminentia illius gradus et ordinis; et ideo non est simile de potentia ad formas accidentales, quia substantia quae sit simpliciter in actu potest esse in potentia ad accidentia; quae non est potentia ad esse simpliciter sed secundum quid. Est denique diversa ratio formae et materiae, nam forma, cum sit actus, merito reperiri potest in gradu incorporeo, itemque gradus corporeus potest participare actualitatem formae substantialis, quia non est ille ordo adeo imperfectus quin intra illum reperiatur ens simpliciter in actu per formam constitutum; e contrario vero materia propter suam imperfectionem non potest elevari ad gradum incorporeum.