SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO IX. QUAE DISTINCTIO NECESSARIA SIT INTER FUNDAMENTUM ET TERMINUM.

SECTIO IX. QUAE DISTINCTIO NECESSARIA SIT INTER FUNDAMENTUM ET TERMINUM.

1. Haec quaestio etiam expeditur facile ex hactenus dictis. Quidam enim existimant necessariam esse inter illa distinctionem realem, ut Soncin., 5 Metaph., q. 29, et significat debere esse omnimodam distinctionem, ita ut non sufficiat distingui tanquam totum et partem. Fundatur praecipue, quia alias totum continuum referretur infinitis relationibus realibus diversarum proportionum majoris inaequalitatis ad infinitas partes proportionales, quod est inconveniens. Unde simili argumento probat D. Thomas, 2 cont. Gent. c. 12, rat. 3, non posse unam quantitatem referri relatione reali ad quantitatem majorem possibilem, quia alias haberet simul relationes infinitas, cum numeri vel quantitates majores possint in infinitum multiplicari.

2. Alii vero putant nullam distinctionem in re esse necessariam, quod maxime videri potest in relatione identitatis ejusdem ad seipsum. Quia tam proprie et a parte rei sine fictione intellectus est aliquod ens idem sibi sicut est diversum ab alio, vel simile alteri; ergo tam est illa relatio realis, sicut alia. At /p. 819/ que hoc maxime opinantur aliqui, si contingat idem fundamentum esse in diversis subjectis; ut, verbi gratia, si eadem albedo esset in duobus hominibus, aiunt referri inter se similitudine reali, quia fundamentum distinguitur a termino qui terminat, etiamsi non distinguatur ab ipsa ratione terminandi. Et hoc sentit Scot., in 1, dist. 31, et in Quodl., quaest. 6.

Resolutio.

3. Dicendum vero est, ad relationem realem necessarium esse ut fundamentum, et terminus formaliter sumptus, in re ipsa distinguantur. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 42, art. 4, ad 3, ubi propter hanc causam negat aequalitatem inter divinas personas esse relationem realem; negat etiam idem referri ad seipsum relatione reali. Et hoc sequuntur omnes Thomistae. Et quod requiratur aliqua distinctio in re inter correlativa realia est fere principium per se notum in metaphysica. Nam correlativa censentur realiter opposita; non opponitur autem idem sibi ipsi; oportet ergo ut correlativa in re aliquo modo distinguantur. Unde necesse etiam est relationes reales oppositas, esse in re aliquo modo distinctas, tum propter oppositionem, tum etiam quia unaquaeque relatio in re est idem cum suo extremo, ut supra ostensum est; ergo si extrema sint distincta, etiam relationes. Quocirca si relationis terminus est relatio opposita, hinc satis concluditur relationem et terminum debere in re esse distincta. Si vero formalis terminus relationis est aliqua forma absoluta, etiam concluditur debere in re distingui. Quia talis formalis terminus non potest esse nisi fundamentum oppositae relationis, ut infra dicam; sed non minus necesse est fundamentum unius relationis distingui a relatione opposita, quam relationes ipsas oppositas; ergo. Probatur minor, quia relatio et fundamentum sunt in re idem; ergo quantum relatio distinguitur a relatione opposita, tantum in re distinguitur fundamentum unius relationis ab ejus opposita; ergo aeque etiam, distinguitur a fundamento relationis oppositae. Item, quia non solum relationes , sed etiam extrema seu subjecta relationum debent esse in re distincta, quia non potest intelligi realis et vera habitudo inter ea quae in re non distinguuntur, quia omnis habitudo, ut ex termino ipso constat, postulat extrema; extrema vero includunt pluralitatem, et consequenter ali- /col. b/ quam distinctionem rei. Denique in ipsa definitione relativorum hoc continetur, quia debent esse ad aliud. Si autem, subjecta relationum oppositarum debent esse inter se distincta, maxime. id verum habet de subjectis, seu fundamentis proximis, quibus relationes proxime insunt; nam illis proxime per se conferunt suas proprias et formales habitudines; ergo distinctio haec maxime requiritur inter ipsa fundamenta oppositarum relationum, et consequenter etiam inter relationes ipsas, ac denique relationem et terminum.

Quantum oporteat esse distinctionem praedictam .

4. Quanta vero debeat esse haec distinctio dubitari potest. Breviter tamen censeo non esse necessariam aequalem in omnibus, sed juxta naturam fundamentorum et modum relationum pensandum id esse. Saepe enim haec distinctio debet esse realis et suppositalis, ut in relatione patris et filii; nam quia tales relationes fundantur in reali processione unius suppositi, et non potest unum suppositum realiter procedere, nisi ab alio supposito, ideo talis relatio requirit distinctionem realium suppositorum. Et similiter relatio specificae identitatis requirit realem distinctionem naturarum substantialium, et consequenter etiam suppositorum, seclusis miraculis. Et idem est, proportione servata, de relatione aequalitatis vel similitudinis; requirunt enim distinctionem realem talium formarum, et consequenter etiam subjectorum, ex natura rei. Ad aliquas vero relationes existimo sufficere distinctionem modalem; nam, sicut est vera efficientia aut emanatio inter rem et modum, ita etiam potest esse vera relatio. Item quia distinctio modalis, vera distinctio est, et sufficit ad oppositionem vel habitudinem, propter quam necessaria est distinctio inter relationem et terminum.

5. An vero sufficiat distinctio inter totum et partes, dubitari potest, propter argumentum Soncinatis de infinitate relationum. Unde dici posset quod, licet distinctio inter totum et partem, quatenus aliquo modo realis est, sit major quam modalis distinctio, tamen quatenus extrema non sunt ita condistincta, sed in uno aliud includitur, minus sufficere ad fundandam relationem realem. Sed difficile hoc creditu est, primo, quia simpliciter illa distinctio est vere in re, et est /p. 820/ major quam modalis. Item quia causa materialis vel formalis videntur realiter referri ad suum effectum, qui est compositum ipsum, a quo tamen non distinguuntur, nisi sicut pars a toto. Item quia duae medietates ejusdem continui videntur inter se referri relatione reali aequalitatis; nam in re vere distinguuntur, et non ut includens et inclusum, sed ut condistinctae, et si essent contiguae tantum, referrentur relatione reali; unio autem, per continuationem non potest hanc relationem impedire; major enim est unio inter rem et modum, aut inter materiam et formam, quia unio non tollit omnem distinctionem. Quod si illae medietates inter se referuntur relatione reali, idem erit de earum medietatibus inter se comparatis, et ita etiam sequitur infinitas relationum. Neque videtur esse ullum inconveniens, quod in continuo ita sint infinitae relationes, sicut sunt infinita puncta vel partes, cum relationes nihil rei addant ipsis fundamentis.

Solutio argumentorum .

6. Idem ad seipsum rationis tantum relatione refertur. -- Duo alba eadem albedine, an relativa per relationem realem similitudinis . -- Per haec ergo satis responsum est priori sententiae. Ad posteriorem vero negatur identitatem ejusdem ad seipsum esse relationem realem, sed rationis tantum. Quod autem res dicatur eadem sibi sine relatione rationis, vel falsum est, quia necessaria est comparatio intellectus, qua eadem ad seipsam ita comparatur, ac si essent duo extrema; vel certe si secludatur haec comparatio, in re solum est res ipsa, et negatio distinctionis, quam solam potest addere haec identitas ipsa rei, ut supra, disput. 8, visum est. Atque idem censeo de propria similitudine inter duo subjecta alba, si eamdem numero haberent albedinem, quia convenientia illa, quam in albedine haberent, potius esset identitas in eadem numerica forma. Quod ut magis intelligatur, distinguere ibi possumus convenientiam in forma albedinis, vel in unione ad eamdem formam; prior convenientia est identitas quaedam, et ideo non est relatio realis; posterior vero potest esse similitudo et relatio, quia, licet forma sit eadem, unio ad diversa subjecta necessario est diversa, et ideo quantum ad illam est sufficiens distinctio, ut similitudo vel relatio realis fundari possit. Ut si duae humanitates essent unita Verbo divino, non videtur du- /col. b/ bium quin essent vere similes in unione hypostatica, quae non esset in eis eadem numero, sed distincta, ideoque possent sub ea ratione referri relatione reali. Non potest vero hinc argumentum sumi ad relationes divinas prout terminantes (ut nostro modo loquamur) eamdem essentiam Dei, quia non terminant per unionem, sed per simplicissimam identitatem.