SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO IX. UTRUM CAUSALITAS FINIS LOCUM HABEAT IN DIVINIS ACTIONIBUS ET EFFECTIBUS

SECTIO IX. UTRUM CAUSALITAS FINIS LOCUM HABEAT IN DIVINIS ACTIONIBUS ET EFFECTIBUS

1. Ratio dubitandi sumitur ex hactenus dictis de agentibus intellectualibus creatis; nam in his non habet locum causalitas finis quoad actiones externas, nisi media causalitate in ipsam voluntatem causae agentis; sed finis non potest habere causalitatem suam in voluntatem Dei; ergo neque in effectus vel actiones externas quae ab illa voluntate procedunt. In contrarium vero est, quia Deus propriissime est finis creaturarum omnium, unde et proprie dicitur omnia propter seipsum operari; ergo est causa finalis rerum omnium et actionum quae ab ipso procedunt.

Sitne in decretis liberis divinae voluntatis causalitas finis

2. Circa hanc dubitationem duo breviter declaranda sunt. Primum an et quo modo finis exerceat rationem suam vel causalitatem circa ipsas liberas determinationes divinae voluntatis, quae sunt veluti actus immanentes in ipsa. Secundum, quid dicendum sit de actionibus transeuntibus quae a divina potentia egrediuntur, et consequenter etiam de effectibus ad quos terminantur. Circa priorem partem, Sonin., V Metaph., q. 2, sentit in divina voluntate reperiri propriam causalitatem finis. Fundamentum eius est, quia motio finis tantum est metaphorica; sed in Deum cadit haec metaphorica motio, quia divina bonitas, propter quam Deus agit, movet voluntatem Dei; ergo et causalitas finalis cadit in divinam voluntatem. Secundo, quia Deus amat propter bonitatem suam tamquam propter finem; sed per hoc nihil aliud significatur nisi quod divina bonitas movet voluntatem Dei in amorem suae essentiae; ergo. Tertio, quia Deus amat creaturas propter suam bonita tem; sed amare unum propter aliud nihil aliud est quam ex amore unius metaphorice moveri ad amorem alterius; ergo ita movetur Deus metaphorice a seipso ut fine. Quarto, afferri potest ratio supra insinuata, quia alias effectus Dei ut ab ipso sunt non `Haberent causam finalem; nam causa finalis nullum effectum habet nisi medio agente, quod ad agendum movet; si ergo circa agens non habet causalitatem, neque circa effectus agentis potest causalitatem habere.

3. Negative respondetur .— Haec vero sententia falsa omnino est. Unde dicendum est finem non posse exercere causalitatem suam in divinam voluntatem quantum ad actus immanentes seu determinationes liberas eiusdem voluntatis. Haec sumitur ex D. Thoma, I, q. 19, a. 5, ubi in hoc sensu generaliter negat dari aliquam causam divinae voluntatis, et I cont. Gent., c. 86 et 87, dicit quod, licet divinae voluntatis sit aliqua ratio, non tamen aliqua causa. Idem Alensis, I p., q. 35, a. 5; Driedo, de Concor. lib. arb., I lib., tract. 1, c. 4, memb. 1, ad 4. Idem sentit Ferrar., in dict. c. 87, qui advertit. quod, licet divina bonitas secundum nostrum modum intelligendi sit causa divinae voluntatis, non tamen secundum realem causalitatem. Quod etiam est sano modo intelligendum quoad priorem partem; non enim existimandum est obiective seu ex parte Dei esse in ipso causalitatem, etiam nostro modo intelligendi, alioqui falsum intelligeremus, sed ex parte nostra intelligere et explicare nos rationem divinae voluntatis ad modum causalitatis, quia non possumus divina concipere aut explicare nisi ad modum rerum creatarum. Praeterea, in eodem sensu, D. August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 28, negat quaerendam esse causam divinae voluntatis, ob quam voluit mundum creare, et rationem reddit quia omnis causa efficiens est , quod ita intelligendum puto, ut supra etiam exposui, id est, quia in omni vera causalitate intercedit aliqua efficiens causa.

4. Atque hinc sumitur prima ratio huius veritatis, quia in divina voluntate nulla est vera efficientia circa actum immanentem in ipsa, etiam ut libere terminatum ad obiecta externa; ergo nec vera causalitas finis habere potest locum circa talem actum. Consequentia patet ex superius dictis; nam causalitas finis non habet locum nisi in ordine ad causalitatem efficientem. Secundo declaratur amplius, quia actus divinae voluntatis, quoad entitatem sibi essentialem ac necessariam, non potest habere ullam veram causam in aliquo genere, quia ut sic est ens per essentiam et omnino independens. Neque etiam ille actus, ut libere terminatus ad creaturas, potest habere realem causam, quia ut sic nihil reale addit entitati necessariae eiusdem actus; nec potest fingi causa realis quae habeat pro effectu solum respectum rationis. Quocirca, qui putant determinationem liberam addere aliquid reale divinae voluntati quod simpliciter posset non esse in ipsa, satis consequenter ponere possunt, vel etiam debent, hoc causalitatis genus circa illum actum; nam, ut ego existimo, coguntur ponere etiam causalitatem effectivam, quod, quam est absurdum, tam est falsum illud fundamentum ex quo sequitur, ut infra suo loco ostendam. Neque Soncinas hac via procedit, quia non solum circa liberas determinationes, sed etiam circa ipsum actum, ut est necessaria dilectio Dei, admittit illam causalitatem finalem, quod, in rigore sumptum, est omni ratione improbabile, quia ille actus ut sic est ipsum ens per essentiam, et ideo independens, et non causatus sub quacumque ratione. Unde ulterius, si determinatio libera, ut est aliquid rei nihil est praeter ipsum actum, et ut est quid rationis revera non est sed concipitur aut fingitur ex modo nostro concipiendi, fit ut sub nulla ratione possit ille actus veram causam habere.

Respondetur argumentis in oppositum

5. Ad argumenta respondetur quod, sicut Deus eminentissimo modo se per seipsum amat sine ulla causalitate, vel effectiva circa amorem quatenus a nobis concipitur ut vitalis actus, vel formali circa ipsum amantem quatenus tali amore amans constituitur, ita intelligendum est Deum eminentissimo modo amare se propter se et alia etiam propter bonitatem suam absque ulla causalitate finali circa eumdem amorem vel sui, vel aliorum. Atque ita, cum dicitur se amare, metaphorice motus vel illectus a bonitate sua, locutio est metaphorica, sumpta ex modo quo nos concipimus res divinas ad modum humanarum. Quomodo dixit etiam Boetius, lib. III de Consolat., pros. 3, insitam bonitatem livore carentem pepulisse Deum, ut res externas operaretur.

6. Unde ad primum negatur metaphoricam motionem finis ita habere locum in divina voluntate sicut in nostra; nam in nostra ita illa motio dicitur metaphorica ut tamen sit vera causalitas, quia est vera dependentia, in actu propter finem elicito, ab ipso fine; in divina autem voluntate non est talis motio metaphorica, sed est eminens quaedam amandi ratio, quae, sicut est sine distinctione actuum vel potentiarum, ita etiam est sine ulla vera motione etiam metaphorica. Quare cavenda est aequivocatio in vocabulo metaphoricae motionis; nam respectu nostri illa particula, metaphoricae , additur ad distinguendam illam motionem a motione efficientis causae, non vero ad excludendam illam a tota latitudine motionis et causalitatis realis proprie dictae; cum vero Deus dicitur moveri aut allici a bonitate sua, tota locutio est metaphorica, ad explicandam solam rationem divinae voluntatis.

7. Deus qualiter dicatur se vel alia amare propter suam ipsius bonitatem .— Et per haec responsum est ad secundam et tertiam rationem; nam illa particula propter , quando Deus dicitur amare se vel alia propter bonitatem suam, non significat veram causam ipsius amoris, sed rationem tantum (ut dixi) voluntatis divinae. Falsum autem est Deum se amare propter se tamquam propter finem; Deus enim non est finis sui ipsius; quis enim unquam ita locutus est?; aut quomodo potest habere finem qui non habet principium? Nisi fortasse negative dicatur finis sui quia non habet alium finem; sic enim dicitur Deus esse a se. Sed hoc sensu non est finis sui per causalitatem finalem, sicut neque est a se per efficientem. Falsum item est amare unum propter aliud esse idem quod ex amore unius moveri ad amorem alterius, si illud ex significet causalitatem propriam vel distinctionem in re inter unum amorem et alium; nam in rigore, ad veritatem illius locutionis sufficit quod unum sit ratio amandi aliud. Unde, sicut quando Deus dicitur esse immortalis quia est immaterialis, illa particula quia designat non veram causam, sed rationem, ita dicitur amare creaturas propter bonitatem suam, non quia sit causa, sed quia est ratio amandi illas. Et sicut Deus, illo actu quo se amat necessario, libere amat creaturas sine additione vel augmento reali, ita idem actus ut terminatus ad Deum potest dici ratio, nostro modo concipiendi, cur extendatur (ut ita dicam) ad creaturas, nulla interveniente, causalitate propria. Nam, sicut illa terminatio fit eminentissimo modo sine augmento reali, ita etiam sine causalitate reali. Quomodo dixit Dionys., c. 4 de Divin. nom., quod divinus amor non dimisit Deum esse sine germine.

Sitne causalitas finis in externis actionibus et effectibus Dei

8. Quarta ratio illius opinionis postulat ut explicemus secundum punctum in principio propositum, scilicet, quomodo in actionibus et effectibus Dei ad extra detur vera causalitas finalis, si in ipsamet Dei voluntate non reperitur talis causalitas. Et ratio dubitandi satis proposita est in principio et in illa ratione quarta. Propter quam posset aliquis concedere in effectibus Dei inveniri proprie finem ad quem ordinantur et propter quem fiunt, non tamen reperiri propriam causalitatem finalem. Ut enim notat Gabriel, In 11, dist. 1, q. 5, in princ., finis et causa finalis non omnino sunt idem; nam finis ut sic solum dicit terminum ad quem tendit operatio, vel ad quem motus ordinantur; causa autem finalis est quae movet agens ad operandum. Quapropter, si detur finis qui non moveat agens per propriam causalitatem, poterit dari finis qui non sit causa finalis in proprietate et rigore sumpta. Sic igitur vere dici potest Deus omnia operari propter se ut propter finem ultimum in quem omnia ordinantur, non tamen per causalitatem finis, sed per eminentiorem modum ab omni causalitate liberum. Sed hic modus dicendi non omnino satisfacit. Primo quidem, quia ex omnium theologorum sententia Deus est causa finalis omnium rerum, ut tradit D. Thomas, I, q. 44, a. 4. Secundo, quia Aristoteles definit causam finalem esse id propter quod aliquid fit ; Deus autem vere ac proprie est id propter quod creaturae fiunt, iuxta illud Prov., 6: Universa propter semetipsum operatus est Dominus . Tertio, quia causa finalis ut sic nullam includit imperfectionem, immo censetur esse prima et perfectissima omnium causarum, modo inferius explicando; ergo convenit Deo proprie ac formaliter et cum summa perfectione; non convenit autem nisi respectu effectuum ad extra; ergo.

9. Quare dicendum est quod, licet causa finalis non causet proprie effectus suos nisi quodammodo medio agente quod movet et allicit ad operandum, tamen, ut finis sit propria causa effectus agentis, necessarium non est ut prius habeat in ipso agente aliquam causalitatem propriam. Nam, licet hoc contingat in agentibus intellectualibus creatis, eo quod immediate ipsa se movent seu applicant ad operandum vel amandum per aliquam realem motionem et propriam causalitatem, tamen, in agente intellectuali increato id non est necessarium, quia sine ulla sui mutatione vel reali additione, dependentia aut causalitate, simplicissimo et eminentissimo modo sese applicat (ut ita dicam) seu determinat ad libere amandum et operandum. Consistit autem causalitas finalis Dei respectu effectuum ad extra in hoc quod Deus, intuitu et amore suae bonitatis, effectus extra se producit; unde, ipsamet operatio quam ad extra habet, essentialiter pendet a Deo tum in ratione efficientis, tum etiam in ratione finis, quia respicit Deum et ut omnipotentem et ut summe bonum, qui ratione suae bonitatis, et dignus est ut omnia ad ipsum ut ad finem ordinentur, et seipsum dicto eminenti modo inclinat ad communicandam aliis suam bonitatem propter ipsam. Atque ita facilis est responsio ad rationem dubitandi; negamus enim esse semper necessariam causalitatem finis intra ipsum agens ut habere possit locum extra ipsum in alios effectus eius, quomodo inferius etiam declarabimus habere locum in effectibus Dei causalitatem exemplarem sine ulla causalitate propria intra ipsum Deum.

10. Dubium occurrens expeditur .— Atque hinc expeditur facile dubium quod attingit Caietanus circa dictum a. 4, q. 44, I, an possit concedi Deum, ut agens est, habere causam finalem, quod idem est ac quaerere an actio Dei ad extra habeat propriam finalem causam. Dicendum est enim habere quidem causam finalem. Nam Deus vere ac proprie exercet illam actionem propter aliquem finem quem intendit. Item, quia, ut D. Thomas ait in illo articulo, idem est finis agentis et patientis, licet diversimode; est autem sermo de agente ut agens est, et de patiente late, ut se extendit ad effectum ab agente factum; sed effectus Dei ut sic habet propriam causam finalem; ergo actio Dei ut sic habet eamdem causam finalem, quae, licet non sit finis Dei, est tamen finis effectum Dei, et consequenter etiam actionis eius; finis enim ad quem ordinatur effectus est qui movet agens ad operandum; unde ad eumdem ordinat actionem suam.

11. Obiectio .— Sed statim insurgit difficultas: nam actio Dei est ipsa essentia Dei; ergo non potest habere causam finalem. In qua obiectione haerent et laborant thomistae; et Caietanus respondet illam actionem, quantum ad rem quae est actio, non habere causam finalem; formaliter tamen in quantum actio est habere causam finalem ipsam bonitatem Dei. Sed non satisfacit responsio quia vel illa actio ut actio aliquid rei addit ipsi Deo, et sic non erit in Deo; vel nihil rei addit, et secundum id non potest habere causam finalem. Respondent nonnulli moderni actionem ut sic solum addere respectum rationis intrinsecum, et quantum ad illum habere causam finalem. Adduntque, cum finis moveat agentem metaphorice, non esse necessarium ut inter finem et agentem seu eius operationem sit realis distinctio, sed sufficere distinctionem rationis et quod agens determinetur a fine ad actionem, sive illa determinatio sit per modum realem sive per modum rationis. Sed haec doctrina falsa est et incidit in opinionem Soncinatis, et ex illa plane sequitur amorem Dei, ut libere terminatum ad creaturas, habere propriam causam finalem, quod tamen esse omnino falsum ostensum est. Et sequela patet; nam in illa determinatione libera est etiam identitas realis et modus rationis proveniens suo modo a Deo ut a fine. Item, falsum est relationem rationis esse de intrinseca ratione actus realis, cum illa nihil sit. Ideoque etiam non magis potest intelligi quod per propriam causalitatem finalem causetur, quam quod per propriam efficientiam. Et ideo alii thomistae negant quod diximus, nempe Deum ita operari propter finem, ut ille finis sit causa actionis Dei, sed tantum passionis, ut sic dicam, seu effectus, aut etiam ipsius fieri. In quo quidem videntur consequenter loqui; nam iuxta illos, actio Dei non est aliud quam volitio Dei; volitio autem Dei non potest habere causam finalem. Sed ex falso fundamento coacti sunt recedere a vera sententia.

12. Vera responsio .— Et ideo facilius respondetur negando antecedens; nam actio Dei transiens non est Deus, nec in Deo, sed in creatura; et ideo habere potest causam finalem et ordinari in finem. Atque ita, licet Deus non habeat finem sui esse, habet tamen finem suae actionis transeuntis, qui, si sit finis proximus, esse potest aliquid extra Deum; agit enim Deus ad extra ut sese communicet, quae communicatio aliquid est extra Deum, et in universum actio dici potest ordinari in terminum ut in suum finem; si vero sit sermo de fine ultimo, est ipsemet Deus, non quia intendat aliquid commodum vel bonum sibi acquirere, sed quia agit propter suam bonitatem communicandam et manifestandam. Et hanc sententiam bene declarat Durandus, In II, dist. 1, q. 6, quamvis nonnulla misceat quae vera non sunt, quae nunc examinare non est necesse.