SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLV. DE CONTRARIETATE QUALITATUM

DISPUTATIO XLV. DE CONTRARIETATE QUALITATUM †*

Connexio huius disputationis cum praecedentibus .— Explicatis speciebus qualitatis, dicendum sequitur de proprietatibus eius, ex quibus duas tantum superius tractandas proposuimus, scilicet, contrarietatem et intensionem, tum quia hae solae difficultatem habent; alias enim breviter expedivimus; tum etiam quia harum cognitio ad complementum huius operis necessaria est. Nam oppositio et contrarietas inter proprietates entis annumerari solent, et ideo de illa disseruit Aristoteles in lib. X. Intensio vero in qualitatibus tam spiritualibus quam materialibus reperitur; eiusque tractatio ad perfectiorem formarum intelligentiam conferet. Ut ergo de contrarietate ordinate dicamus, prius de oppositione, quae genus illius est, nonnulla praemittemus. Deinde quid sit ipsa contrarietas et in quibus rebus intercedat, declarabimus.

SECTIO PRIMA. QUID SIT OPPOSITIO, ET QUOTUPLEX

1. Variae divisiones oppositionis .— Oppositio duobus modis accipi potest: primo, generaliter pro quacumque diversitate vel repugnantia rerum seu extremorum. Et hoc modo idem est oppositio quod diversitas et distinctio. Alio vero modo sumitur oppositio magis stricte et proprie pro repugnantia inter certa et definita extrema et peculiari habitudine inter ea inventa. Atque hoc modo ea quae diversa sunt ac distincta seu repugnantia distingui possunt in ea quae sunt proprie opposita et quae proprie opposita non sunt et solent vocari disparata. Atque hoc posteriori modo sunt inter se repugnantes variae formae substantiales, ut infra dicemus. Similiter duae differentiae dividentes genus sunt hoc posteriori modo oppositae; unde et aliquando ab Aristotele appellantur contrariae propter positivam repugnantiam quam includunt. Prior vero oppositio propria est, de qua in praesenti agimus; nam in alia generalitate sumpta, idem est quod diversitas, de qua in disp. VII sufficienter diximus.

Quid oppositio in genere sit eiusque divisio in positivam et negativam oppositionem

2. Ex his vero colligere licet oppositionem ut sic nullam rem aut realem modum addere rebus quae oppositae dicuntur, sed solum posse addere aut negationem aut respectum, vel realem vel rationis. Ad quod explicandum, advertendum est duplex distingui posse genus huius oppositionis. Unum inter extrema positiva, aliud inter extremum positivum et negativum. Non potest autem dari tertium membrum, scilicet, oppositio inter extrema negativa, tum quia realis oppositio, de qua agimus, debet habere reale fundamentum in altero saltem extremorum; tum etiam quia una negatio per se et ratione sui non repugnat alteri. Nam, licet una negatio possit cadere in aliam, vel in privationem, et ut sic repugnent respectu eiusdem, ut esse caecum et non esse caecum, tamen illa oppositio est ratione affirmationis inclusae in altero extremorum, et ita semper alterum extremum vel virtualiter vel formaliter positivum est. Unde dicta oppositio contradictoria est, de cuius ratione est ut alterum extremum sit positivum; ut in dicto exemplo, cum homo dicitur esse caecus, unum virtute affirmatur, scilicet, habere capacitatem videndi, aliud negatur, scilicet, habere visum. Cum ergo dicitur idem homo non esse caecus, vel negatur habere capacitatem videndi, vel virtute affirmatur habere visum. Omnis ergo oppositio est aut inter duo extrema positiva aut inter positivum et negativum.

3. Illa ergo oppositio quae est inter extrema positiva, supra ipsa extrema nihil addit nisi negationem, quod unum non est vel potest esse aliud aut simul cum alio. Haec tamen negatio fundatur in peculiari natura et conditione talium extremorum, ratione cuius potest etiam oppositio addere relationem realem unius ad aliud, nisi alioqui ipsamet oppositio in relatione consistat, ut statim dicam. Quod autem haec oppositio nihil aliud sit, constat, tum quia nihil aliud est necessarium, immo nec intelligi potest in huiusmodi oppositis; tum etiam quia formae oppositae vel contrariae per seipsas et non per aliquod additum contrariae sunt; ergo oppositio nihil eis addit praeter negationem vel respectum quibus talis eorum natura declaratur. Unde, cum dicimus oppositionem nihil addere supra extrema positiva, intelligendum est de ipsis formis seu extremis formaliter sumptis. Denique, haec oppositio est species quaedam diversitatis seu distinctionis, teste Aristotele, X Metaph.; diversitas autem seu distinctio solum addit negationem vel respectum supra res distinctas, ut constat ex dictis supra in disp. IV et VII; ergo.

4. At vero, quando oppositio ex altero extremo negativa est, si sumatur dicens respectum inter opposita, magis est oppositio rationis quam rei, quia, cum alterum extremum nihil sit aut ens rationis, non potest relatio esse rei, sed rationis. Unde etiam negatio quam addere potest talis oppositio supra extremum positivum magis est negatio rationis quam realis; album enim opponitur non albo, quia ab illo necessario distinguitur eique repugnat, atque ita album necessario infert negationem non albi; negatio autem negationis dicitur negatio rationis potius quam rei, ut supra tetigimus, disp. IV, sect. 1. Hae igitur oppositiones quae ex altero extremo negativae sunt, in re solum ponunt in altero extremo positivo fundamentum oppositae negationis, quae in re nihil est, sed suum quasi esse est destruere et tollere aliud extremum positivum. Ex his igitur satis constat quid sit oppositio, et ex parte etiam quotuplex sit.

Divisio negativae oppositionis in privativam et contradictoriam

5. Rursus vero subdistinguenda sunt singula ex illis membris in duo alia, ut perficiatur quadrimembris divisio tradita ab Aristotele, tum in Praedicamentis, nnn in X Metaph. Oppositio enim negativa subdividitur in contradictoriam et privativam, quae ita inter se differunt sicut negatio et privatio inter se. Ad intelligendam autem hanc divisionem et membra eius, advertendum est de contradictione dupliciter nos loqui posse, scilicet, vel dialectice seu complexe, ut sic dicam, vel physice, realiter seu incomplexe. Priori modo contradictio est oppositio inter propositionem affirmativam et negativam eiusdem de eodem, quarum altera universalis sit, altera particularis, vel ambae singulares cum aliis conditionibus logicalibus. Et huiusmodi contradictio, quatenus est formaliter in intellectu inter iudicia eius, non est oppositio contradictoria in dicta divisione contenta, sed est potius contrarietas, nam est oppositio inter extrema positiva et absoluta, nimirum inter assensus intellectus, qui dum ad contradictoria obiecta tendunt, inter se contrarii sunt. Quod si non sit sermo de assensibus, sed de propositionibus tantum apprehensivis, illae dicuntur oppositae, non tamquam res, sed tamquam signa, quia significant vel repraesentant res oppositas. Quod suo modo invenitur etiam in propositionibus vocalibus et scriptis. Obiecta vero talium propositionum, quatenus complexe significantur et concipiuntur, sunt quidem contradictorie opposita; tamen, sicut in re non habent illum modum complexionis, sed prout obiective sunt in intellectu et ab actu illius denominantur, ita proportionali modo habent illam oppositionem; ideoque illa contradictoria oppositio magis pertinet ad entia rationis quam rei.

6. Atque, ut hoc obiter dicamus, idem proportionaliter est de contrarietate complexa, quae inter propositiones universales, affirmativam et negativam, intercedere dicitur, cui etiam adiungitur subcontrarietas, quae impropriissima est oppositio, quia secundum rem non affirmatur aut negatur idem de eodem, sed solum secundum modum concipiendi aut significandi. Non solent autem dialectici numerare inter oppositiones propositionum privativam, quia oppositionem attendunt iuxta qualitatem copulae affirmativam vel negativam; si tamen ex solis praedicatis attenderetur, hae duae propositiones: Petrus est caecus, Petrus est videns, essent privative oppositae; cum enim non possint esse simul verae, aliquam oppositionem habere necesse est. Illa vero non potest esse alia nisi praedicta. Tamen, quia copula est veluti forma propositionis et in illa non habent formalem oppositionem, ideo propositiones illae ut sic non dicuntur simpliciter oppositae, sed secundum quid dici possunt de opposito extremo, quod eodem modo accidere potest in extremis contrarie et relative, immo et contradictorie oppositis. Sed de dialecticis oppositionibus haec sufficiant.

7. Oppositio contradictoria ut distinguatur a privativa .— In praesenti ergo sermo est de contradictione incomplexa, quae intervenit inter quamcumque formam vel naturam et negationem eius, quae a privativa oppositione in hoc distinguitur, quod privativa oppositio connotat habitudinem ad subiectum capax talis formae. Unde formaliter seu respective eamdem rationem oppositionis habent, nimirum quod impossibile est formam et carentiam formae eidem secundum idem et simul convenire. Quod principium ac fundamentum tam est per se notum, ut nulla indigeat probatione vel defensione, quamquam Aristoteles de illo late disserat in IV Metaph. Nec de hoc duplici genere oppositionis plura hoc loco addere oportet, praeter ea quae de comparatione eorum cum contrariis sequenti sectione dicemus. Nam intelligentia harum oppositionum tota posita est in explicandis rationibus privationis et negationis ac differentiis earum, de qua re dicturi sumus ex professo in disputatione ultima huius operis, sect. 4, quia privatio et negatio inter entia rationis numerantur.

Divisio positivae oppositionis in respectivam et contrariam

8. Quid oppositio relativa.— Quid contraria .— Tandem oppositio positiva distinguitur in relativam et contrariam. Oppositio relativa est inter extrema relationum, ut inter patrem et filium, etc.; de qua dicturi sumus inferius, disp. XLVII, sect. 16, in fine; supponit enim multa quae ibi tractaturi sumus de natura relationis. Oppositio contraria est inter positiva extrema et absoluta, directe inter se repugnantia in eodem subiecto, de cuius definitione et proprietatibus in sequenti sectione dicturi sumus late. Nunc solum est advertenda differentia quam inter contraria et relative opposita notavit D. Thomas, q. 7 de Potentia, a. 8, ad 4, nimirum, quod relative opposita non semper sunt inaequaliter perfecta, scilicet quoad oppositas relationes. Quod quidem in relationibus creatis manifeste constat, si sint mutuae et aequiparantiae; in non mutuis enim non potest fieri haec comparatio, cum in altero extremo nulla sit relatio realis; in relationibus autem creatis disquiparantiae, semper altera invenitur minus perfecta, ut inductione patet in relatione patris et filii, maioris et minoris, et similibus. Et ratio est quia fundamentum talium relationum semper est in altero extremorum cum aliqua imperfectione, aut saltem cum minore perfectione. Solum in relationibus increatis, etiamsi disquiparantiae sint, invenitur aequalitas propter oppositam rationem. At vero in contrarie oppositis semper alterum est minus perfectum quam aliud, vel ob generalem rationem quod sub eodem genere specie differunt, quae autem sic differunt, sunt inaequaliter perfecta, vel ob specialem naturam contrariorum, quorum unum semper est potentius alio.

9. Quae differentia multo magis intercedit inter privative opposita vel contradictorie, respectu relativorum, nam etiam in illis, cum alterum extremum negativum sit, semper est minus perfectum quam suum oppositum. Immo ait D. Thomas, citato loco, ideo ideo hanc conditionem in contrariis etiam reperiri, quia unum includit negationem alterius. Quae ratio difficilis est, quia hoc commune esse videtur utrique contrariorum, scilicet, includere negationem alterius, vel fundamentaliter in se, vel causaliter respectu subiecti. Nisi intelligamus unum contrariorum semper tale esse ut per modum negationis et defectus ad alterum comparetur. Propter quod interdum Aristoteles alterum contrariorum privationem appellat, ut nigredinem respectu albedinis, aequivoce tamen respectu privationis ut constituit privativam oppositionem.

10. Sufficientia divisionis oppositionis in quatuor genera .— Atque ex praedicta divisione cum duplici subdivisione facile colligi potest sufficientia illius vulgatae divisionis in quatuor genera oppositionum. Nam inter oppositionem positivam et negativam non potest medium excogitari magis quam inter negationem et affirmationem, ut satis explicuimus. Rursus negativa oppositio duobus tantum modis intelligi potest, scilicet, vel simpliciter vel cum determinatione seu connotatione talis subiecti. Positiva autem oppositio aut est absoluta aut solum ex aliquo respectu: inter quae etiam medium inveniri non potest. Sic ergo tantum consurgunt dicta quatuor oppositionum genera.

Qualis sit dicta divisio

11. Dubitari vero hic potest an haec omnia genera oppositionum aeque et univoce participent communem oppositionis rationem. Nam Simplicius, Boetius et alii in Postpraedicament., ita sentiunt; alii vero analogiam constituunt, ut Albertus ibi, et D. Thomas, Opusc. 48, tract. de Interpretatione, c. 8. Res tamen est parvi momenti et ideo omitto rationes quae in utramque partem facile excogitari possunt. Formaliter tamen rationem oppositionis considerando, non videtur dubium quin ratio oppositionis per se primo conveniat contradictioni seu negativae oppositioni. Unde contraria et relativa in tantum sunt opposita †1 in quantum unum includit aliquo modo negationem alterius, et ita videtur intercedere analogia secundum quamdam attributionem. Nec refert quod contrarie et relative opposita maiorem realitatem habeant a parte rei, quia formalis ratio oppositionis non tam attenditur ex entitate quam ex negatione quam addit oppositio ut sic. Et huic sententiae favet Aristoteles, X Metaph., c. 7, dicens contradictoriam oppositionem esse omnium maximam. At vero comparando contradictionem ad privativam oppositionem, non est inter ea propria analogia, quia neque est formalis diversitas in ratione oppositionis, ut diximus. Dicitur tamen negatio pura maiorem oppositionem constituere quam privatio, quasi extensive, quia negatio dicit absolute illam oppositionem respectu cuiuscumque, privatio vero respectu determinati subiecti. Et ideo Aristot., X Metaph., c. 7, dixit privationem esse quamdam contradictionem. Comparando autem contraria et relativa inter se, illa videntur opposita simpliciter, haec secundum quid, quia illa absolute opponuntur, haec tantum respectu eiusdem. Unde illa etiam inter se pugnant, et quantum ex se est, sese expellunt formaliter vel effective; illa vero, licet distinctionem requirant, non tamen proprie pugnant, sed potius unum requirit existentiam alterius, ut notavit D. Thomas, dicta q. 7 de Potentia, a. 8, ad 4; dicuntur etiam ad convertentiam, quod proprium illorum est inter omnia opposita, ut notavit Aristoteles in Postpraedic., c. de Oppositis.

12. Obiectioni satisfit .— Dicet tandem aliquis: unum contrarium magis distat ab alio quam sola negatio; magis enim distat album a nigro quam non album; ergo est inter illa maior oppositio. Unde contrarietas infert contradictionem, non vero e contra. Respondetur illud in tantum esse verum in quantum cum uno contrario coniuncta est negatio alterius; unde comparatio fit inter duas oppositiones simul sumptas cum altera tantum, et ideo mirum non est quod illa appareat maior, seu potius multiplex. At vero praecise ac formaliter falsum est assumptum. Nam negatio immediate, per se ac formaliter destruit rem totam et cum illa nullam habet convenientiam, sed distant tamquam ens et non ens, et ideo adaequate dividunt ens, neque inter ea medium inveniri potest. Non est autem ita in formis contrariis, quia unaquaeque immediate ponit aliquid in subiecto, in quo convenit cum sua contraria; et deinde causaliter et quasi mediate expellit illam, et ideo simpliciter est maior prior repugnantia. Cuius etiam signum esse potest, quia illa quae contradictorie opponuntur non possunt simul coniungi in eodem, etiam de potentia Dei absoluta; contraria vero possunt, ut inferius dicemus.

SECTIO II. QUAE SIT PROPRIA CONTRARIORUM DEFINITIO ET AB ALIIS OPPOSITIS DIFFERENTIA

1. Quoniam ea quae de aliis tribus generibus oppositionum hic desiderari poterant inferius commodiora habent loca, ut diximus, hic solum caetera quae ad contrarietatem spectant pertractanda sunt. Quod optime etiam in hunc locum cadit, quia contrarietas quae inter proprietates qualitatis numeratur, cum omni proprietate et rigore intelligenda est.

Contrariorum definitio

2. Hanc ergo contrarietatem seu contraria ipsa sic definit Aristoteles, X Metaph., c. 6: Contraria sunt quae sub eodem genere maxime distant et ab eodem subiecto mutuo se expellunt . In qua definitione illa particula quae locum habet generis et sub ea intelligere possumus qualitates, vel aliquid simile, si contraria ipsa referat. Ponitur tamen sub ea confusa et transcendentali ratione, quia fortasse extra qualitatem potest esse aliqua vera contrarietas, quod postea disputabimus; nam definitio, quantum fieri possit, abstrahere debet ab incertis et dubiis. Quod si definitio de contrarietate ipsa quasi in abstracto detur, genus sub illa particula contentum erit oppositio seu distantia eorum quae sub eodem genere maxime distant, etc. Sicque illam videtur explicasse Aristoteles, citato loco. Reliquae tres particulae loco differentiae ponuntur, quae sigillatim breviterque explicandae sunt.

An omnia contraria sub eodem genere contineantur

3. Primum enim dubitari potest cur Aristoteles definite dicat contraria debere contineri sub eodem genere, cum in c. de Opposit., in Dialectica, sub distinctione asserat debere esse aut contenta sub eodem genere, aut genera diversa. Et exemplum ponit in bono et malo, quae contraria sunt et tamen sub eodem genere non continentur, sed sunt quasi diversa genera rerum, et sub illis generibus assignari possent virtus et vitium, error et scientia, quae contraria sunt et sub eodem genere non continentur. Item, vel illa particula intelligitur de eodem genere proximo, et sic falsum manifeste continet, ut exempla adducta ostendunt; vel de remoto, et tunc eadem ratione poterunt contraria esse genere diversa, quia non est maior ratio cur debeant convenire in uno genere remoto quam in alio. Maxime quia inter res diversorum praedicamentorum videtur intercedere contrarietas, quia calefactio, verbi gratia, non solum est contraria frigefactioni, sed etiam frigori, a quo distat praedicamentali genere. Et similiter calor ut octo videtur contrarius formae substantiali aquae, quam proinde expellit.

4. Resolutio .— Nihilominus dicendum est illam particulam optime assignatam esse, per quam videntur contraria primo differre a privative vel contradictorie oppositis; nam hae sunt primo diversa, eo quod alterum extremum negativum sit, quod cum altero positivo non poteat habere realem convenientiam, ideoque non possunt sub eodem genere contineri. Ab oppositis autem relative aliquo etiam modo differunt contraria per hanc particulam, licet non omnino; nam, si relatio dicatur relative opponi termino ut sic, procedet illa differentia etiam respectu illius oppositionis, quia non oportet ut relatio et terminus sint sub eodem genere, immo frequentius sunt sub diversis, quia terminus quid absolutum est, ut inferius ostendemus. Si vero consideremus oppositionem inter relationes utriusque extremi, sic interdum possunt plus quam genere differe, quia una potest esse relatio rei, alia rationis. Aliquando vero possunt non solum sub eodem genere, sed etiam sub eadem specie contineri, ut relationes similitudinis, et aliae, quae aequiparantiae dicuntur. Et in hoc etiam discrimen habent a contrariis, quia vera contraria nunquam possunt esse eiusdem speciei, quod etiam per illam particulam insinuatur. Nonnunquam vero possunt relationes oppositae sub eodem genere contineri, ut paternitas et filiatio, et illae non excluduntur per hanc particulam, sed per subsequentem.

5. Ratio vero huius partis sic sumitur ab Aristotele ex subsequentibus; nam inter contraria est quidam ordo per se in ordine ad transmutationem, nam ex natura rei fit transitus ab uno ad aliud, et e converso; haec autem vicissitudo transmutationis per se non reperitur inter ea quae genere differunt; nam ex loco ut sic non fit transitus ad qualitatem, per se loquendo, sed ad locum, et e converso; ergo contraria debent esse generis eiusdem. Et eadem ratione non possunt esse eiusdem speciei, quia alioqui non ita inter se pugnarent. Item, contraria versara debent circa idem subiectum; unde ex parte subiecti eadem est capacitas ad recipienda contraria, non coniunctim, sed divisim; ergo oportet ut contraria habeant inter se convenientiam saltem genericam, ratione cuius idem subiectum esse possit capax utriusque. Unde hoc loco considerare possumus genus interdum sumi logice, interdum physice pro materia. Quamquam ergo definitio proprie videatur intelligi de genere logico, ut indicat illa particula sub eodem , nos tamen addere possumus contraria esse debere eiusdem generis physici, quia, si in concreto sumantur, ex eadem materia constare debent; si vero in abstracto, in eadem materia debent recipi seu versari. Immo ulterius addo, cum duplex sit materia, ex qua et circa quam, seu subiectiva et obiectiva, quando contraria utrumque habent (non enim omnia obiectivam materiam requirunt, sed solum illa quae ad aliquod obiectum transcendentalem dicunt habitudinem), tunc in utraque debere convenire, ut hoc etiam modo dici possint esse eiusdem generis physici in utraque materia, quia alioqui non habebunt formales effectus et inclinationes repugnantes, nisi circa idem aliquo modo versentur. Quae omnia facile possunt inductione ostendi, tam in qualitatibus physicis omnino absolutis, ut albedine et nigredine, calore et frigore, quam in habitibus vel actibus mentis.

6. Exponitur difficilis locus Aristotelis .— Quod ergo Aristoteles dixit in c. de Oppsisitis, contraria interdum esse genere divera; varie exponitur. Quidam putant Aristotelem non fuisse locutum ex propria sententia, sed iuxta pythagoreorum opinionem, qui ponebant duo principia primo diversa, bonum et malum, et sub illis duos ordines rerum inter se prorsus diversos et contrarios, ut idem Aristoteles refert, I Metaph., c. 5. Quam expositionem probare videtur D. Thoma III cont. Gent., c. 9, et fuit Iamblici et Simplicii, ut refert ibi Ferrariensis. Et eam etiam sequitur Caietanus, in Praedicam. Alii vero exponunt bonum et malum dici genera contraria, non proprie et in rigore sumpto nomine generis, sed quia sunt conditiones generales omnium contrariorum, quia semper unum habet rationem mali respectu alterius, vel secundum se, quia semper unum se habet ut privatio et defectus comparatione alterius, ut supra dictum est, vel respectu subiecti cui alterum contrariorum disconveniens est. Ita fere Theophrastus et Ammonius in Praedicamen. Iuxta quam interpretationem dicendum est contraria, secundum suas entitates contineri sub eodem genere, sub ratione autem boni et mali quodammodo esse quasi genera diversa vel sub generibus diversis. Melius tamen dici videtur Aristotelem locutum esse de bono et malo morali, ut etiam exposuit D. Thomas citato loco, et magis probavit in I, q. 48, a. 1, ad 3; Philosophus ipse declaravit, adhibitis exemplis virtutis et vitii. Est autem in moralibus contrarietas non formaliter ratione malitiae, quia malitia in privatione consistit, ut supra, disp. XI, declaravimus, sed ratione ipsius actus vel habitus, qui est quasi subiectum malitiae; et ita etiam haec contraria sunt eiusdem generis, non solum in ratione qualitatis, sed etiam in ratione habitus vel actus. Dicuntur tamen peculiariter opponi in ratione boni et mali, quae sunt veluti genera diversa, quia tantum secundum eam rationem habent maximam distantiam, ut in sequenti puncto declarabimus.

7. Bonum et malura an ex sententia Aristotelis sint contraria .— Ad confirmationem respondetur non oportere ut contraria conveniant in proximo genere praedicamentali, ut recte ostensum est. Necesse est autem imprimis ut conveniant in praedicamento, si immediate ac directe contraria sint; actio enim non est immediate contraria nisi actioni; termino autem contrariae actionis non per se et directe opponitur, sed mediante suo termino. Et similiter, dispositio non est proprie contraria formae substantiali, sed contrariae dispositioni, et ita non formaliter, sed dispositive expellit substantialem formam. Rursus, non solum continentur contraria sub eodem supremo genere praedicamenti, sed semper sub aliquo subalterno, ut inductione patet in qualitatibus (et idem est de aliis praedicamentis, quatenus in eis potest esse contrarietas); nam qualitates contrariae, vel ambae sunt in prima specie vel in tertia; habitus enim contrariatur habitui, et actus actui, et passibilis qualitas passibili qualitati. Et ratio non est alia nisi quia alias non habent convenientem proportionem ut sese expellant et inter ea sit per se transmutatio.

8. Quod et quale genus debeat esse commune contrariis .— Et ex hoc principio ulterius procedendum est ad iudicandum quanta esse debeat haec convenientia generica inter contraria; nom enim potest una generalis regula pro omnibus assignari; nam unum vitium est contrarium alteri vitio; una autem virtus non potest esse contraria alteri virtuti, cum tamen differentia generica eadem sit seu proportionalis in utrisque. Oportet ergo ut tanta sit convenientia quanta sufficiat ad proportionem requisitam inter contraria et effectus eorum, ut inter se possint directe pugnare. Et hac ratione dicebamus supra habitum non proprie et directe contrariari actui, sed habitui, et actum actui. Et eadem ratione error magis proprie et directe contrariatur opinioni verae quam scientiae, quia error etiam est quaedam opinio, et sic de aliis.

Quomodo omnia contraria inter se maxime distent

9. Secundo dubitari potest de altera particula, quae requirit maximam distantiam inter contraria; nam hoc non videtur universaliter convenire omnibus contrariis; virtus enim propriissime contrariatur uni vitio, et tamen non distat maxime ab illo; magis enim distat ab alio vitio extreme opposito, quia magis distat avaritia a prodigalitate, quam liberalitas. Item, error proprie est contrarius verae opinioni, a qua non summe distat, magis enim distat a scientia. Denique, in latitudine colorum, verbi gratia, non solum extremum extremo est contrarium, sed etiam mediis. Unde confirmatur: nam, si unum contrarium tantum opponeretur alteri maxime distanti, sequitur unum uni tantum contrarium esse, quia extrema alicuius distantiae tantum possunt esse duo; consequens autem esse falsum adducta exempla ostendere videntur, nam una virtus extremis vitiis contraria est.

10. Nihilominus dicendum est ea quae sunt simpliciter et absolute contraria, quatenus sub eodem genere continentur, debere maxime distare sub illo. Unde imprimis fit intelligendum hoc esse de distantia positiva; nam negativa, ut diximus, maior est inter contradictorie opposita, si tamen illa distantia dicenda est. Deinde, intelligitur de distantia sub eodem genere; nam extra huiusmodi genus constat posse urum contrarium magis distare ab aliis rebus quam ab alio contrario. Tandem, quod talis distantia debeat esse maxima intelligi potest secundum positivum excessum, ut videtur esse inter albedinem et nigredinem sub genere coloris, vel solum negative, nimirum quod nulla sit maior. Et hoc videtur sufficiens. Probabile enim est quatuor primas qualitates, calorem et frigus, humiditatem et siccitatem convenire in eodem genere proximo sub qualitate passibili, sub quo calor et frigus sufficienter distant ad perfectam contrarietatem, quamvis non magis inter se distent quam siccitas et humiditas inter se; satis ergo est quod distent maxime negative. Ratio autem cur tanta distantia requiratur est quia alioqui contraria non se omnino mutuo expellerent, nec transmutatio unius perfecte terminaretur ad aliud, quod est de ratione perfecte contrariorum, ut ex solutionibus argumentorum magis constabit.

11. Virtus et vitium an maxime distent .— Virtus igitur et vitium non continentur sub eodem genere proximo in ratione habitus, et ideo non oportet ut simpliciter summe distent; hoc enim modo recte probat argumentum magis distare inter se vitia extreme contraria. At vero secundum moralem oppositionem seu in ratione honesti et turpis, summe distant virtus et vitium, vel talis virtus et tale vitium circa talem materiam, et ideo sub ea ratione sunt simpliciter et propriissime contraria. Dico autem summe distare saltem negative, quia fieri potest ut ab eadem virtute duo vitia aeque distent, licet secundum diversas et extremas rationes. Quamquam enim absolute illud vitium quod deterius est magisque deficiens a recta ratione talis virtutis simpliciter videatur summe distare ab illa, tamen secundum proportionalem rationem unumquodque dici potest habere extremam distantiam ab ea rectitudine virtutis quam in illa destruit. Simili modo dicendum est de opinione vera et falsa seu errore: summe enim distant sub suo genere, scilicet opinionis, si veram habeant contrarietatem ex parte obiecti. Nam, si solum differant quasi relative, non sunt contrariae, cum eadem opinio possit esse successive vera et falsa ex mutatione obiecti. Igitur, quod error plus distet a scientia contrariae veritatis quam ab eiusdem opinione, non est contra rationem alterius contrarietatis, quia est distantia in alio genere, in quo scientia et opinio non habent tam propriam contrarietatem. De mediis autem coloribus respectu extremorum (et idem de quocumque medio quod sit per participationem utriusque extremi), dicendum est non esse simpliciter et absolute contrarios ipsis extremis; sed tale medium opponitur uni extremo per participationem alterius, et e contrario. Unde non omnino illa excludunt, sed in se continent, vel formaliter vel virtute, ut infra declarabimus. Cum autem dicuntur contraria extreme distare, intelligendum est de contrariis quae per sese et omnino contraria sunt ac se expellunt.

Sitne unum uni tantum contrarium

12. Atque in eisdem contrariis verum habet uni unum tantum contrarium esse, ut exponit Aristoteles, X Metaph., c. 6, 8 et 9, ubi ait hoc habere verum in extreme contrariis, non in mediis. Et ideo non obstat quod malum et bono et malo opponatur, ut idem Aristoteles dixit, c. de Oppositis; nam uni opponitur ut extremo, alteri ut medio. Vel etiam dicere possumus, tunc unum contrariorum tantum habere aliud contrarium, quando illud est adaequatum, ita ut secundum totam latitudinem eius opponatur. At vero quando virtus habet duo vitia extrema sibi contraria, neutrum illi adaequate opponitur, id est, secundum totam latitudinem materiae et actuum eius; liberalitas enim, verbi gratia, tum ad dandum, tum etiam ad retinendum quando et quomodo recta ratio dictat, inclinat; avaritia vero per se solum illi opponitur quatenus inclinat ad dandum; prodigalitas vero, e contrario, quatenus inclinat ad retinendum. Ex his ergo satis manet exposita pars definitionis contrariorum, quod sub eodem genere maxime distare debeant.

An se mutuo contraria expellant

13. Ratio dubitandi .— Tertio dubitari potest quomodo etiam verum sit contraria debere se expellere mutuo circa idem subiectum; multa enim contraria esse videntur quae non habent hanc vim. Frigus enim non potest expellere calorem ab igne, nec siccitas expellere potest humiditatem ab aqua, nec nigredo albedinem a nive. Et in intellectu error non potest expellere scientiam, cum tamen scientia facile expellat errorem, praesertim si loquamur de actibus, inter quos etiam est propria contrarietas; in habitibus enim interdum accidere potest ut error expellat scientiam intercedente oblivione, quod est quasi per accidens. Et confirmatur: nam, cum unum contrarium dicitur expellere aliud, vel intelligitur effective, et hoc non, quia non omnia contraria habent vim efficiendi, ut patet de albedine et nigredine, voluptate et tristitia, et similibus; vel intelligitur formaliter, et hoc etiam non est universale; nam expulsio formalis solum est inter ea quae in eodem subiecto simul esse possunt et formaliter pugnare; nam, si unum non sit in subiecto quando aliud ingreditur, iam non est formalis pugna; sed hoc etiam commune non est contrariis omnibus; nam saltem duo actus vitales contrarii nunquam possunt ita pugnare.

14. Contraria debent versari circa idem subiectum.— Duo corpora an sint contraria quoad praesentiam in eodem loco .— In hac particula tres conditiones contrariorum continentur; una est quod versentur circa subiectum, quia per se sumpta non possunt inter se habere repugnantiam nisi ordine ad aliquod tertium, quod non potest esse nisi subiectum. Et ideo duo subsistentia ut sic non possunt esse sibi contraria, quatenus talia sunt, quia non respiciunt subiectum in quo possint contrarietatem exercere. Dices: unum subsistens potest agere in aliud ad destructionem eius. Respondeo solum posse agere aliquid ei inhaerens; nam, si efficiat rem totam subsistentem ut sic, non aget ad destructionem, sed potius ad eius productionem vel conservationem. Id ergo quod alteri inhaeret potest esse contrarium, non ipsi cui inhaeret, ut sic, per se loquendo, nam illi potius unitur suoque modo illud perficit, sed alteri, quod etiam inhaerere possit. Dices: unum corpus est contrarium alteri quantum ad praesentiam et existentiam in eodem loco, quae contrarietas non sumitur in ordine ad idem subiectum, sed in ordine ad idem spatium imaginarium, quod non potest simul duobus corporibus repleri. Respondeo illam non esse propriam contrarietatem, sed repugnantiam quamdam generalius dictam, quae non oritur ex propria oppositione, cum quantitates illae et praesentiae sint eiusdem speciei et rationis, sed oritur ex peculiari limitatione et conditione quantitatis, quae natura sua impenetrabilis est cum alia simul †2 quantitate.

15. Ex eis vero clare colligitur secunda conditio, nimirum, subiectum contrariorum ut sic esse debere unum et idem, ut supra etiam diximus, intelligendo per subiectum genus physicum contrariorum, quia, ut sibi repugnent, oportet ut versentur circa idem. Dices calorem existentem in igne repugnare frigori existenti in aqua. Respondetur repugnare quasi mediate, quia potest immittere in aquam alium calorem expellentem frigus; si enim talem virtutem non haberet, illi non repugnaret; immediate ergo contrarietas versatur inter formas circa idem subiectum.

16. Contraria versari debent circa idem omnino subiectum .— Ex quo licet obiter colligere responsionem ad interrogationem superius factam de expulsione effectiva aut formali. Dicendum est enim per se ac intrinsece requiri expulsionem formalem; nam effectiva neque est semper necessaria, ut argumentum supra factum probat; neque est immediata, ut dixi; nec semper exercetur per qualitatem contrariam, sed per aliam priorem vel eminentiorem, ut eadem voluntas efficit actus contrarios. Falsum est autem expulsionem formalem requirere simultaneam existentiam utriusque formae in eodem subiecto; immo hoc ipsum est contra rationem expulsionis formalis, quae in hoc consistit ut effectus formalis unius formae ex natura rei repugnet in eodem subiecto cum effectu formali alterius; si autem formae sunt simul, quantum ad id non habent effectus formales repugnantes, unde quantum ad id non habent propriam contrarietatem, ut sect. 4 declarabimus. Unde, si fortasse, dum ita simul existunt, una forma operetur aliquid ad destructionem alterius (quod raro vel nunquam contingit, ut postea videbimus), iam illa non est expulsio formalis, sed effectiva, quia non est nisi efficiendo aliquid aliud quod sit formaliter incompossibile cum praeexistenti forma; ut, si calor et frigus ut quatuor sint simul, non potest ille calor quidquam operari ad destructionem frigoris, nisi operetur ad augmentum sui, quod est formaliter incompossibile cum tanto frigore.

17. Contraria mutuo se debent ab eodem expellere .— Tertia conditio in illa particula contenta est quod haec expulsio sit mutua. Cuius ratio facilis est ex proxime dictis; nam haec expulsio non est effectiva, sed formalis, et ideo non attenditur iuxta vim agendi, sed iuxta modum informandi. Ex quo necessario sequitur ut sit reciproca; nam, si effectus formalis unius qualitatis est per se et directe repugnans cum effectu formali oppositae qualitatis, necesse est ut etiam e converso formalis effectus alterius alteri repugnet. Contra hanc vero conditionem specialiter procedit obiectio supra facta, ad quam breviter dicendum est solum oportere hanc expulsionem esse mutuam, quantum est ex vi propriorum effectuum formalium talium qualitatum; nihilominus tamen ex parte agentium contingere posse ut ab aliquo subiecto non possit expelli aliquod contrarium, vel propter dimanationem a propria forma, si sit adeo intrinseca ut impediri non possit ab extrinseco agente, vel si sit dispositio ita necessaria ut illa ablata statim subiectum corrumpatur. Et ideo Aristoteles, c. de Oppositis, cum dixisset contraria sese vicissim expellere, addidit: nisi alterum insit a natura .

Corollaria ex praecedenti doctrina

18. Differentia inter contraria et relativa .— Conciliantur duo loci Aristotelis .— Ex hac declaratione definitionis contrariorum colligi facile possunt variae differentiae contrariorum ab aliis oppositis, quae partim in discursu huius et praecedentis sectionis tactae sunt, partim summuntur ex Aristotele, in c. de Oppositis. Ex quibus tres hoc loco breviter notandae et declarandae sunt. Prima est proprie inter contraria et relativa. Nam in relativis unum oppositorum infert existentiam alterius, non vero in contrariis; non enim si unum est (ait Aristoteles), aliud necessario erit; quod etiam dici potest de privative aut negative oppositis; tamen, quia in illis alterum extremum nihil est, ad contraria specialiter accommodatur. Videtur tamen huic doctrinae repugnare idem Aristoteles, II de Caelo, text. 18, dicens: Si unum contrariorum sit in rerum natura, aliud etiam esse debet . Respondetur proprium sensum illius differentiae esse unum relativorum ex propria et intrinseca ratione inferre existentiam alterius sibi oppositi, quatenus eius esse consistit in respectu ad illud; unum vero contrariorum non ita inferre aliud ex sua particulari natura, sed potius, quantum est ex se, destruere illud. Nihilominus tamen, verum esse potest quod alio loco Aristoteles intendit, scilicet, in ordine tamen ad complementum universi necessarium fuisse ut, existente uno contrariorum, existeret etiam aliud, tum propter rerum varietatem, ex qua pulchritudo universi consurgit, tum etiam propter vicissitudinem corruptionum et generationum, qua universum conservatur; tum denique quia eadem est potentia contrariorum, quae in diversis saltem subiectis petit in actum revocari.

19. Differentia contrariorum a contradictoriis .— Secunda differentia maxime versatur inter contraria et contradictorie opposita, quae suo modo extendi potest etiam ad opposita privative. Nam inter contraria quaedam sunt immediata, alia, quae medium habent; contradictoria vero semper carent medio. Circa quam differentiam est advertendum triplex medium excogitari posse inter opposita. Primum dici potest ex extremis, quod proprie dicitur esse per participationem extremorum, quia ex illis refractis vel virtute vel formaliter constat, ut sect. 4 declarabimus. Secundum dici potest medium inter extrema, ut est virtus inter vitia, quod cum praecedenti convenit, quia est aliqua forma positiva; differt tamen, quia non componitur ex extremis, quamvis materialiter in aliquo cum utroque conveniat, ut explicui super lib. X Metaph., c. 10. Tertium medium dici potest absque extremis, id est, per solam abnegationem extremorum. Quaedam ergo contraria sunt immediata quantum ad positivum medium, ut amor et odium; alia vero carere etiam solent medio per abnegationem extremorum respecto adaequati subiecti in quo inveniri possunt, ut Aristoteles docet in c. de Oppositis, qui tamen exempla adhibet in quibusdam quae non sunt proprie contraria, ut sunt par et impar, sanum et aegrum. At vero inter contradictoria nullum medium ex his locum habet, ut per se constat et latius dicemus infra, disp. LIV, sect. 5. Inter privative autem opposita non potest dari medium positivum, ut per se constat, quia nihil potest coalescere ex affirmatione et negatione quam includit privatio; neque etiam cogitari potest forma positiva inter negationem et habitum positivum cui opponitur. Et in hoc differt privativa oppositio a contraria absolute sumpta. At vero medium per abnegationem reperiri potest aliquo modo inter privative opposita, in quo differunt a contradictoriis, ut latius declarabimus dicta disp. LIV, conveniunt autem cum contrariis, licet in hoc habeant aliquam diversitatem, nam contraria habere possunt hoc medium, etiam in subiecto capaci; carere enim potest voluntas et virtute et vitio; privative autem opposita solum possunt habere hoc medium in subiecto extraneo et incapaci; nam, si subiectum sit aptum, necesse est ut vel habeat formam, vel illa careat; quod si careat, privatum erit, cum aptum iam supponatur. Et huius ratio a priori est quia, caeteris paribus, immediatior, formalior ac maior est oppositio privatorum, quae in negatione consistit, quam contrariorum, quae positiva est. Unde etiam obiter intelligi potest quod, licet duae formae sint contrariae, privationes earum nullam inter se habent oppositionem, ideoque possunt esse simul in eodean subiecto capaci, ut ostensum est.

20. Differentia inter opposita contraria et privativa.— Tertia differentia assignatur inter contraria et privative opposita, scilicet, quod inter contraria est mutua transmutatio et vicissitudo circa idem susceptivum, scilicet, quantum est ex parte eorum, ut in definitione explicatum est; inter privative autem opposita non est ita, quia a negatione ad habitum non est regressus. Quae differentia etiam inter privationem et negationem assignari solet, et ideo latius a nobis explicabitur dicta disp. LIV.

SECTIO III. UTRUM PROPRIA CONTRARIETAS IN OMNIBUS ET SOLIS QUALITATIBUS INVENIATUR

1. In hac sectione declarandum est quo modo haec oppositio tribuatur qualitati ut proprietas eius, scilicet, in omni rigore, ut proprium dici solet quod convenit omni et soli ac semper; quamquam de hac ultima conditione nulla in praesenti sit quaestio; nam, si qualitas habet contrarium, ex natura sua illud habet, et hoc sensu dicetur semper illud habere, sive illud existat sive non, de quo etiam iam diximus sectione praecedenti, quomodo possit esse vel non esse necessarium. Aliae igitur duae conditiones hic breviter declarandae sunt.

Non omnem qualitatem habere contrarium

2. Habitus principiorum non habet contrarium .— Et primum quidem dicendum est non omni qualitati convenire ut habeat contrarium. Hoc facile patet discurrendo per omnes quatuor species qualitatis. Nam, inter habitus, nonnulli sunt qui non habent contrarium, ut habitus principiorum; est enim quasi spirituale lumen adeo perfectum, ut non possit habere positivum contrarium quod illud expellat a suo subiecto. Idemque opinor esse valde probabile de scientia, quia etiam est perfectum lumen estque in quodam superiori genere, quod attingere non potest habitus qui ei valeat repugnare. Unde error magis proportionate opponitur opinioni, cum qua sub eodem genere continetur, quam scientiae; licet, latius loquendo, soleat error dici contrarius scientiae. Species etiam intentionales contrarium non habent; species enim albi et nigri simul insunt sine repugnantia. Habitus item infusi, ut ego opinor, non habent proprie contrarium, quia sunt in superiori quodam ordine, in quo esse non possunt inordinati habitus qui studiosis habitibus illius ordinis opponantur. Quamquam in inferiori ordine possint esse habitus, scilicet acquisiti, qui cum illis superioribus habitibus pugnare aliquo modo possint, non tamen per directam ac propriam contrarietatem, hanc enim habent cum aliis habitibus acquisitis et eiusdem ordinis. Inter actus etiam seu passiones appetitus ponit D. Thomas, in 1II, q. 23, a. 3, actum irae, qui non habet passionem contrariam; actus autem immanentes, ut supra diximus, in praedicamento qualitatis et in specie dispositionis collocantur.

3. Propria potentia caret contrario . — Rursus in secunda specie constat intellectum, voluntatem et similes potentias non habere contrarium; immo in hac specie, si potentia proprio sumatur, vix, credo, invenietur aliqua quae contrarium habeat. Dico autem si proprie sumatur , id est, ut in re ipsa condistinguitur a passibili qualitate; nam, si omnis qualitas passibilis quae activa est, sub hac ratione ponatur in illa specie potentiae, constat plures esse potentias quae habent contrarium. In tertia itaque specie, maiori ex parte irveniuntur qualitates habentes contrarium; aliqua tamen reperiri potest quae illo careat, ut lux, et si fortasse sunt aliqua aliae nobis ignotae. In quarta denique specie nulla est propria contrarietas; una enim figura non est alteri contraria, licet sit diversa; pulchritudo autem et deformitas, quae solent numerari ut contrariae, magis videntur privative opponi. Quod si aliqua ex parte contrarietatem includunt, id est in quantum aliquam passibilem qualitatem ad suam constitutionem requirunt.

4. Ratio autem huius varietatis in qualitatibus inventae vix potest alia reddi, nisi quia haec proprietas non consequitur positive (ut sic dicam) ex praecisa ratione qualitatis ut sic, sed ex determinatis rationibus diversarum qualitatum, quae iuxta diversas naturas et fines earum hanc proprietatem participant, quae generi qualitatis ut sic non repugnat. Aliae vero qualitates secundum proprias differentias et munera non habent naturam aptam ad huiusmodi oppositionem, quod quidem in diversis qualitatibus ex diversis capitibus provenire potest, ut in figura, ex eo quod solum est quidam terminus quantitatis; in intellectu et voluntate, quia sunt facultates intrinsece consequentes spiritualem substantiam; in lumine vero, quia est qualitas nobilissima et communis corporibus incorruptibilibus, et sic de aliis.

Quomodo contrarietas sit vel non sit propria qualitatum

5. Secundo dicendum est non solas qualitates habere contrarium, quamvis sub aliqua ratione possit hoc eis singulariter attribui. Declaratur breviter utraque pars. Et primum constat, iuxta communem modum sentiendi philosophorum, motibus et actionibus contrarietatem attribui, quae tamen qualitates non sunt, quod satis esset ad prioris partis probationem; est autem advertendum inter mutationes vel motus duplicem inveniri oppositionem. Una est inter generationem et corruptionem et omnes alias quae ad modum corruptionis et generationis se habent, ut intensio et remissio, et haec oppositio non est proprie contraria, sed privativa, quia altera ex his mutationibus, scilicet, corruptio, non est positiva, sed privativa. Alia vero est oppositio inter actiones vel mutationes positivas, ut inter calefactionem et frigefactionem; et inter has potest inveniri propria contrarietas, quae radicaliter nascitur ex contrarietate terminorum, ut ex V Phys. constat. Unde, qualis fuerit contrarietas inter terminos, talis erit inter ipsas mutationes.

6. Dupliciter autem possunt duo termini mutationum dici contrarii. Primo, ex eo solum quod sunt duo extrema alicuius latitudinis, quae potest successive pertransiri, ab uno ad alterum terminum tendendo vel redeundo. Et haec contrarietas non semper est propria, sed ita appellatur per quamdam imitationem; ut duo extrema puncta unius lineae revera non sunt contraria, cum sint eiusdem rationis; tamen, si considerentur quatenus ab uno potest iri ad aliud, et e converso, sic dicuntur habere contrarietatem in ratione terminorum, quia sunt termini positivi et habent quamdam repugnantiam in ordine ad tales motus. Alio vero modo possunt termini mutationum esse contrarii propriissima contrarietate supra definita, quomodo calor et frigus sunt termini contrarii respectu oppositarum alterationum. Prima ergo contrarietas late sumpta communis est aliis rebus vel mutationibus, ut constat; secunda vero solum est inter qualitates vel inter mutationes ad qualitates proprie contrarias, ratione ipsarum qualitatum.

7. Radix omnis contrarietatis est in qualitatibus .— Hoc ergo modo convenit specialiter soli qualitati habere contrarium, nempe proprie ac perfecta, et tamquam radici et fundamento, ratione cuius talis contrarietas in ipsis actionibus vel mutationibus participatur. Unde in ipsis etiam mutationibus augmenti et decrementi (si attente res consideretur), oppositio magis est ratione privationis quam propriae contrarietatis. Inter motus autem locales, contrarietas potius est in quadam diversa habitudine inter eosdem terminos quam in substantia vel entitate ipsorum motuum, qui alioqui esse possunt eiusdem rationis, ut sunt, verbi gratia, inter motus aut ab Athenis ad Thebas, aut a Thebis ad Athenas.

Extra praedicamentum qualitatis, actionis et passionis, propriam contrarietatem no inveniri

8. In formis substantialibus cur non contrarietas.— Differentiae substantiales non sunt physice contrariae.— Omissis aut motibus et mutationibus, vel actionibus, in rebus aliorum praedicamentorum extra qualitatem nulla est propria contrarietas. Quod quidem de substantia expresse docet Aristoteles in c. de Substantia; estque satis notum de materia prima et de formis vel substantiis subsistentibus, ut sic, quia non respiciunt subiectum in quo possint habere contrarium. De formis autem substantialibus difficilius redditur ratio cur inter formam ignis et aquae, verbi gratia, non sit propria contrarietas; nam videntur sub genere formae elementaris summe distare et ab eodem subiecto mutuo se expellere. Quidam respondent illas formas non esse contrarias, quia non se ita expellunt ab eodem subiecto, ut illud ab una ad aliam successive transeat per aliquod medium quod participet extrema. Sed certe hoc non est necessarium ad contrarietatem; amor enim et odium contraria sunt, inter quae non est transitus successivus, nec per medium positivum quod constet ex extremis. Videtur ergo dicendum, inter formas substantiales non esse propriam contrarietatem, quia respecto materiae non habent repugnantiam ex peculiari conditione, sed ex generali ratione formae substantialis absolute constituentis essentiam seu speciem rei. Et propterea etiam non opponuntur ut propria extrema alicuius generis, quae ex propriis rationibus illam propriam ac peculiarem repugnantiam inter se habent, quomodo intelligenda est contrariorum definitio. Ex quo a fortiori constat etiam inter differentias substantiales non esse propriam contrarietatem, praesertim physicam, de qua loquimur, quamvis metaphysice soleant contrarias appellari. De aliis vero praedicamentis accidentium nulla est difficultas, ut patet ex dictis supra de quantitate, et ex discursu caeterorum constabit.

SECTIO IV. AN CONTRARIA POSSINT ALIQUO MODO SIMUL ESSE IN EODEM SUBIECTO

1. Duo praecipue in hoc titulo continentur; primum est an naturaliter possint contraria simul esse, saltem refracta seu remissa; nana, si sint perfecta, non est locus quaestioni, ut ex ipsa definitione constas, quae saltem intelligi debet ex natura rei. Ex quo oritur altera quaestio, an saltem de potentia absoluta et supernaturaliter possint contraria simul esse, etiam in esse perfecto.

An ex natura rei contraria simul esse repugnet, etiam in gradibus remissis

2. Aliquorum sententia .— Circa priorem partem aliqui existimant qualitates contrarias in nullo gradu, etiam remisso, posse simul esse ac formaliter in eodem subiecto, sed solum virtualiter, ut sunt colores extremi in mediis. Ita tenet Gregor., In I, dist. 15, q. 3; et sequitur Soncinas, X Metaph., q. ult. Fundamentum eorum est, quia qualitates non sunt contrariae ex vi intensionis, sed ex vi suae essentiae specificae, dicente Aristotele, X Metaph., text. 13 et 14, contrarietatem esse oppositionem secundum formam, quae forma seu essentia integra est in quocumque gradu quantumvis remisso; ergo. Secundo, quia qualitates mediae inter extrema sunt verae qualitates constitutae in aliqua specie qualitatis; ergo non possunt constare ex ipsis extremis formaliter sumptis, quia impossibile est ex speciebus diversis et completis in suo genere tertiam speciem componi. Antecedens vero patet inductione in coloribus mediis; negari enim non potest quin sint proprie ac per se qualitates; idem autem videtur de temperamento, verbi gratia, ad formam mixti; nam, sicut forma illa est per se una, ita et dispositio ad illam; ergo in illa qualitate non sunt extrema formaliter, sed virtute; ergo, eadem ratione, idem dicendum est quotiescumque videtur dari qualitas media inter haec extrema. Tertio, adducit Soncinas nonnulla testimonia Comment. et D. Thomae, quae infra proponemus.

Non repugnare contraria in gradibus remissis, ostenditur

3. Nihilominus dicendum est fieri posse naturaliter ut duae qualitates quae in esse perfecto et intenso simul esse non possunt, in gradibus remissis simul sint in eodem subiecto. Haec est communis sententia metaphysicorum, in lib. X, ubi Iavel., q. 13, et Capreolus, In I, dist. 17, q. 2, ad argum. cont. 2 concl.; Marsil., II de Gener., q. 6, et alii quos inferius citabimus. Et videtur manifesta haec sententia Aristotelis, V Phys., c. 2 et 4, ubi ait aliquod esse magis minusve tale, quod plus minusve habet de admixtione contrarii. Et c. ultimo, text. 62, fatetur contraria aliquo modo esse simul in eodem, et II de Partib., c. 1, dicit primam compositionem esse ex quatuor primis qualitatibus. Idemque sumitur ex II de Anima, text. 123 et 124, et ex aliis locis quae supra citavimus disp. XV, sect. 10, num. 41 et sequentibus.

4. Et potissimum probatur haec sententia experientia, quae tam evidens videtur, ut eam negare sine cogente ratione philosophicum non sit. Quando enim aqua calefit ab igne, evidens videtur aliquem formalem calorem in se recipere, et tamen non statim amittit totam frigiditatem; manent ergo ibi simul illa duo contraria refracta. Deinde, alias sequitur frigiditatem, verbi gratia, nunquam intendi aut remitti, sed statim ac incipit actio ignis in aquam, omnino desinere totam illam qualitatem quae est frigiditas, et aliam novam introduci simplicem et virtute continentem calorem et frigus; consequens est falsum; ergo. Sequela probatur, quia, cum primum ignis agit in aquam, aliquam positivam qualitatem in eam introducit; ergo vel illa est formalis calor remissus, remittens etiam frigiditatem, et hoc est quod intendimus; vel est aliqua qualitas expellens omnino frigiditatem formalem, et ita nunquam frigiditas poterit remitti. Minor autem probatur, quia, si hae qualitates primae non sunt intensibiles et remissibiles, certe nullae sunt, quod quam sit falsum ostendemus disputatione sequenti.

5. Et confirmatur praeterea, quia, si per primam actionem ignis in aquam tota expellitur frigiditas et media qualitas introducitur, ergo, quamdiu ita progreditur actio, ut illa qualitas plus de calore quam de frigore virtualiter contineat, necessarium est totam illam qualitatem perire et novam introduci. Consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet, tum a paritate rationis, nam, si frigiditas intensibilis non est, et tota statim perit per actionem ignis, cur non etiam illa qualitas media? Tum etiam quia fieri non potest ut una et eadem simplex qualitas per simplicem actionem intendatur, quatenus virtute continet unum extremum, et remittatur, quatenus virtute continet aliud. Nam, si talis qualitas habet gradus intensionis, omnes sunt inter se proportionati et eiusdem essentialis rationis; et ideo in omnibus et singulis est proportionalis participatio, seu virtualis continentia extremorum. Ut, verbi gratia, si color rubeus virtute continet albedinem magis quam nigredinem, in singulis gradibus illius coloris idem modus continentiae reperitur; unde, quoties intenditur ille color, intenditur etiam maior illa virtualis participatio albedinis quam nigredinis; et sic de aliis. Cum ergo per actionem caloris in tepiditate fiat maior participatio caloris quam frigoris, et antea e contrario res se haberet, non potest id fieri per solam intensionem eiusdem simplicis qualitatis; alias et illa qualitas simul intenderetur et remitteretur, et gradus illi non essent eiusdem rationis essentialis nec proportionati inter se. Oportet ergo ut semper fiat mutatio totius qualitatis mediae, et veluti mixtae, in aliam confectam ex diversa mixtione. Consequens autem esse falsum patet, quia oportebit vel illam mutationem non esse continuam, quod est contra veritatem et experientiam, ut sequenti disputatione dicemus; vel certe oportebit in successione talis mutationis infinitas qualitates medias mutari, quia in quolibet instanti qualitas media aliter se habet, et non per intensionem vel remissionem; ergo per mutationem unius qualitatis in aliam. Hoc autem ultimum consequens est etiam impossibile, ut ostendemus in simili latius disp. sequenti, sect. 1.

6. Ratio a priori conclusionis .— Ratio autem a priori sumenda est, destruendo fundamentum contrariae sententiae, quia non est necesse ut omnia contraria sese mutuo expellant ex vi suarum rationum essentialium praecise sumptarum, quia neque Aristoteles id dixit in X Metaph., ubi citatur, neque experientia aut aliqua ratio probabilis ostendit hanc esse contrariorum naturam. Aristoteles enim, loco citato, solum dicit contraria debere maxime distare sub eodem genere et sese mutuo expellere ab eodem subiecto, ex quo recte sequitur formalem contrarietatem esse inter aliquas formas essentialiter differentes; non tamen sequitur habere formalem repugnantiam ex praecisis entitatibus essentialibus, in quocumque gradu remisso existant. Possunt ergo inter se repugnare quoad excessum latitudinis vel intensionis, etiamsi in inferioribus gradibus non repugnent. Potestque in qualitatibus physicis hoc declarari, quia qualitates contrariae respiciunt idem subiectum secundum eamdem capacitatem. Nam, licet aliqui (ut Iavellus, X Metaph., q. 13), dicant subiectum non esse susceptivum contrariorum, nisi secundum diversam capacitatem et dispositionem, id tamen non est verum, per se et generaliter loquendo, de sola potentia receptiva contrariorum ut sic, ut patet de voluntate, superficie, etc. Constareque potest ex eis quae supra, disp. XIV, dicta sunt de causa materiali accidentium. Haec ergo capacitas subiecti extenditur ad certam graduum latitudinem, quae impleri potest, vel per unam tantum qualitatem, si perfecte intensa sit, vel ex admixtione plurium in gradibus remissis. Atque ita fit ut possint formae habere contrarietatem et repugnantiam secundum intensos gradus, in quibus latitudinem excedunt, licet in remissioribus possint esse simul.

7. Hinc etiam sequitur interdum posse contraria esse simul in gradibus remissis aequalibus, qui ad implendam latitudinem sufficiant; interdum vero in inaequalibus; et aliquando posse excedere unum contrariorum, interdum aliud, cum praedicta proportione, quae latitudinem impleat et non excedat. Unde obiter etiam solvitur ratio quaedam quae obiici solet; nam, si, verbi gratia, albedo ut quatuor et nigredo ut quatuor possunt esse simul in eodem subiecto, ergo color rubeus et viridis poterunt esse simul in pluribus gradibus, vel in summo, quia media minus inter se opponuntur quam extrema. Negatur enim consequentia, quia subiectum non est capax nisi tantae latitudinis coloris ex quibuscumque gradibus impleatur. Unde licet colores medii minus distent in natura, tamen, quantum ad coexistentiam in subiecto, non minus repugnant quoad gradus intensos.

Obiectiones contra datam resolutionem

8. Dices: si contraria sunt simul hoc modo, ergo simul denominant subiectum; ergo simul erit calidum et frigidum; at ex denominationibus contrariis inferuntur contradictoriae. Et confirmatur, quia, si huiusmodi qualitates possunt esse simul, etiam motus qui ad illas tendunt, usque ad tales gradus, quia non est maior contrarietas inter motus quam inter terminos.

Quomodo contrariae formae simul denominent

9. Circa principale argumentum, Capreolus, Iavellus et alii laborant ut omnino defendant utramque qualitatem contrariam non denominare subiectum, quia putant ex denominationibus contrariis necessario inferri contradictorias. Sed in hoc cavenda est aequivocatio, ne sit contentio in verbo denominandi. Nam potest intelligi de denominatione verbali (ut sic dicam), quae consistit in usu nostrae locutionis et impositionis nominum. Et sic verum est nos non vocare simpliciter tale nisi a forma praedominante, et quia non possunt ambae formae contrariae praedominari, ideo denominatio semper est una tantum. Quam quidem denominationem, quando formae sunt aequales, nos non sumimus ex una vel altera forma, sed ex tali coniunctione utriusque; ita ut, licet denominatio in verbis sit simplex, in re sit quasi collectiva. Ut, cum dicimus aquam esse tepidam perinde est ac si diceremus esse affectam frigore ac calore cum quadam aequalitate. Hanc autem aequalitatem vel excessum nos non mensuramus ex re ipsa, sed ex sensu nostro vel activitate. Unde aquam interdum vocamus simpliciter calidam, licet forte in re plus habeat frigoris quam caloris, quia calor magis agit et sentitur. Alio modo intelligi potest denominatio realis, id est, quae in re ipsa existit ex vi adhaesionis formae ad subiectum, et posset proprio conceptu et nomine significari. Et hoc sensu verum est duas formas contrarias, eo modo quo sunt simul, duas dare denominationes, quia duos habent effectus formales qui propriis nominibus possunt significari; licet de facto non sint imposita incomplexa nomina quae illos significent, tamen, complexe dicere possumus idem esse calidum ut sex et frigidum ut duo, vel quid simile. Hae tamen denominationes non inferunt contradictorias, quia revera non sunt contrariae; nam, licet dicantur sumi a formis contrariis quasi materialiter, non tamen formaliter ut contrariae et repugnantes sunt.

Motus ad contrarias qualitates quando possint esse simul

10. Ad confirmationem respondet Iavellus supra motus contrarios acquisitivos non posse esse simul; si vero unus sit acquisitio, alius amissio, posse esse simul. Sed non bene respondet. Quia, si acquisitio et amissio sint eiusdem qualitatis et secundum idem seu eamdem partem subiecti, non possunt esse simul quia privative opponuntur, ut intensio et remissio caloris. Si vero sint acquisitio et amissio contrariarum qualitatum, ut intensio frigoris et remissio caloris, de quibus ipse loquitur, sic non sunt motus contrarii, sed potius quasi partiales mutationes componentes unam integram transmutationem, per recessum ab uno termino et accessum ad alium. Neque de his procedit argumentum, sed de motibus acquisitivis contrariorum terminorum. De quibus etiam, si cum proportione loquamur, non potest absolute negari quin eo modo quo termini possunt esse simul, possint etiam esse ipsi motus acquisitivi, usque ad gradus remissos.

11. Duobus itaque modis potest se habere subiectum talium mutationum: primo, ut sit plene affectum tota latitudine graduum contrariarum qualitatum, ut, verbi gratia, quod habeat sex gradus caloris et duos frigoris, vel in alia simili proportione; et tunc impossibile est simul moveri motibus acquisitivis illarum qualitatum, quia statim subiectum excederet latitudinem et inciperet habere illas qualitates ultra gradus remissos. Secundo, potest intelligi subiectum non habens plenam illam latitudinem, ut si omnino careat frigore et calore, vel habeat aliquid caloris et nihil frigoris, aut e contrario. Et tunc nihil repugnat tale subiectum simul moveri ad utramque formam illam usque ad obtinendam plenam latitudinem graduum consurgentem ex gradibus remissis utriusque formae, idque convincit argumentum factum, quia non est maior contrarietas inter mutationes quam sumatur ex terminis.

12. Neque est verum quod Iavellus obiicit, tantam esse oppositionem inter has mutationes ad contrarios terminos in esse remisso, quanta est inter motum et quietem respectu eiusdem termini; nam motus et quies opponuntur privative; illae autem mutationes in rigore non opponuntur, quia termini contrarii in esse remisso ut sic vere ac formaliter contrarii non sunt. Unde, cum Aristoteles negat, in V Phys., motus contrarios posse esse simul, loquitur proprie ac formaliter de contrariis quatenus veram oppositionem habent; sicut etiam in universum negat contraria posse esse simul, quod intelligendum est secundum eum statum in quo vere sunt contraria.

13. Atque hinc colligimus quando termini mutationum ita se habent ut in nullo gradu possint esse simul, tunc etiam mutationes contrarias in nullo gradu fieri posse simul in eodem subiecto. Exemplum sumere possumus ex motu locali; nam, quia idem corpus non potest esse simul in duobus locis, nec secundum se totum nec secundum eamdem partem, ideo non potest moveri simul motibus contrariis secundum totum aut secundum eamdem partem. Anima vero rationalis, quae informat diversas partes, simul potest cum illis moveri motibus aliquo modo contrariis, quia simul esse potest tota in diversis locis partialibus. Et consimili ratione existimo actiones animi vitales et immanentes contrarias simul esse non posse etiam in gradibus remissis, quia actus ipsi vitales quoad hoc maiorem habent repugnantiam quam aliae qualitates physicae vel quam ipsi habitus, propter intrinsecum et actualem modum afficiendi quem habent, et quia unus actus actualiter destruit obiectum alterius. Nec refert quod interdum potest homo tristari ac delectari, quia, ut notavit Alexan., lib. I Natur. quaest., in 12, et ex illo Zimara, in Tabula, verbo Contraria, et D. Thom., III, q. 84, a. 9, ad 2, hi actus vitales non sunt contrarii nisi sint de eodem obiecto; nemo autem simul tristatur et gaudet de eodem obiecto, formaliter loquendo, sed de diversis, quod latius notavi et explicui in I tomo III partis, disp. XXXVIII, sect. 3.

Satisfit fundamentis contrariae sententiae

14. Qualitates mediae compositaene, an simplices .— Fundamentum igitur principale contrariae sententiae solutum iam est. Ad secundum vero argumentum, quod est de qualitatibus mediis inter extreme contrarias, respondetur verum esse interdum qualitatem mediam esse vere ac per se unam, in qua non sunt contraria formaliter in esse remisso, sed tantum virtualiter. Et probabile est huiusmodi esse colores medios, rubeum, viridem, etc., quia revera sunt propriae species coloris. Et fortasse de his loquitur Commentator, IV Metaph., text. 27, ubi ait contraria habentia medium esse in medio in potentia, non in actu, id est, virtualiter et non formaliter; statim enim adhibet exemplum de albedine et nigredine, ut sunt in colore medio. Quod expresse declarar X Metaph., text. 7, dicens: Non debet aliquis dicere quod colores componuntur ex duobus, scilicet albo et nigro, nempe formaliter . Et eodem modo posset exponi D. Thom., In III, dist. 14, a. 2, q. 3, ad 1, cum ait: In minus albo non est aliqua nigredo, sed albedo minus intensa . Quamquam ibi potius videatur loqui formaliter de minus albo ut sic, quod per se nec colorem medium nec nigredinem requirit, sed albedinem remissam. Itaque, non negamus quin aliquando medium inter contraria esse possit vere unum et virtute tantum continens extrema, et non formaliter, etiam in esse remisso, non quia repugnet omnia contraria sic esse simul, sed quia in aliquibus mediis qualitatibus fit perfecta mixtio per transmutationem extremorum in unum medium virtute continens extrema. Haec autem mixtio non potest fieri semper in omnibus contrariis, sed solum imperfecte per formalem coniunctionem utriusque contrarii in esse remisso, ut de tepiditate ex frigore et calore composita ostensum est. Et in habitibus animae id etiam est manifestum; non enim coalescit unus simplex habitus ex vitio et virtute oppositis in esse remisso. Cur autem in quibusdam contrariis detur simplex medium virtute tantum continens extrema, in aliis vero minime, ex propriis rationibus diversarum qualitatum nascitur, non vero ex generali oppositione contrariorum. In quo autem ordine ponendum sit temperamentum, quod erat aliud exemplum tactum in illo argumento, parum nostra refert; nam, qualecumque illud sit, non inde fit qualitates contrarias nunquam posse esse simul in esse remisso. Mihi tamen probabilius est temperamentum non esse unam simplicem qualitatem, sed mixtionem imperfectam seu collectionem primarum qualitatum in esse remisso cum certa proportione, ut est communior sententia philosophorum in lib. I de Generat., c. 10, et IV Meteor., c. 1. Quibus locis Aristoteles huic favet sententiae; et apene D. Thom., I, q. 76, a. 4, ad 4, et Quodl. I, a. 6, ad 3, ex quibus testimoniis etiam confirmatur superior sententia a nobis posita.

De potentia Dei absoluta, quae contraria possint esse simul

15. Ultimo loco dicendum superest an de potentia absoluta possint contraria esse simul in esse intenso. Nam Iavellus et alii videntur hoc virtute negare, dum aiunt ex huiusmodi contrariis inferri necessario contradictionem. Sed revera non infertur, etiamsi illud miraculum admittatur de potentia absoluta. Quia, ut supra dicebam, unum contrariorum non habet immediatam ac formalem oppositionem negativam cum alio, sed eam infert mediate, quatenus effectus unius est naturaliter incompossibilis cum effectu alterius, quam incompossibilitatem potest Deus impedire et simul coniungere utrumque effectum positivum in eodem subiecto, ita ut in re simul sit calidum ut octo et frigidum ut octo. Et tunc, in ordine ad divinam potentiam, affirmatio unius non infert negationem alterius.

16. Erit autem tum quaestio solum de verbali denominatione, an illud subiectum appellandum sit calidum, vel frigidum, aut neutrum; posset enim imponi nomen quod collectionem utriusque comprehenderet. Itaque, generatim loquendo, non invenio in hoc contradictionem ex praecisa ratione contrarietatis, quia, licet hae contrariae qualitates ex sua natura sint aptae se expellere, non tamen est contra essentiam earum quod Deus impediat ne illa aptitudo in actum reducatur. Sicut etiam naturaliter repugnat duo corpora esse simul in eodem loco, et tamen Deus vincit illam repugnantiam et simul illa constituit. Idem ergo potest facere in qualitatibus contrariis, etiam quoad gradus repugnantes. Atque ita tenet Palud., In III, dist. 15, q. 2. Qui etiam de actibus vitalibus contrariis idem sentit. Ego vero semper illos excipio, propter contradictionem quam includunt ex parte obiectorum, eo quod unus destruat formale obiectum alterius, ut latius explicui in citato loco III partis in I tomo, disp. XXXVIII, sect. 3. Quibus nihil addendum occurrit, neque ibi dicta hic repetere necessarium est.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 opposita alit. exposita (?).

†2 simul alit. simili.