SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO VIII. UTRUM FINIS MOVEAT SECUNDUM SUUM ESSE REALE, VEL SECUNDUM ESSE COGNITUM

SECTIO VIII. UTRUM FINIS MOVEAT SECUNDUM SUUM ESSE REALE, VEL SECUNDUM ESSE COGNITUM

1. Prior sententia .— Prima sententia affirmat finem movere secundum esse quod habet in cognitione, non secundum esse reale; atque adeo cognitionem non tantum esse conditionem sine qua non, sed esse formalem rationem causandi finaliter. Haec censetur esse Avicen., VI Metaph., c. 5, eamque tenet Soncinas, V Metaph., q. 3, et nonnulli alii modemi thomistae; et attribuunt D. Thomae, I-II, q. 31, a. 3, ad 1, ubi ait obiectum appetitus animalis esse bonum apprehensum, et ideo diversitatem apprehensionis pertinere quodammodo ad diversitatem obiecti . Et similiter I, q. 80, a. 1 et 2, ait appetitum variari iuxta formam vel apprehensionem quam sequitur, et ita distinguit tres appetitus, naturalem, sensitivum et voluntatem; nam primus sequitur naturalem formam absque apprehensione, secundus sequitur formam apprehensam per sensum, tertius sequitur formam apprehensam per intellectum.

2. Ex qua doctrina potest concipi prima ratio pro hac sententia; nam id quod ex parte obiecti distinguit essentialiter appetitus, non est tantum conditio, sed etiam formalis ratio movendi, seu obiecti moventis; sed apprehensio diversa est sufficiens ratio distinguendi essentialiter appetitus; ergo. Minor est D. Thomae supra. Maior vero constat ex communi doctrina, quod potentiae distinguuntur per obiecta formalia, non per conditiones obiectorum. Unde D. Thomas citato loco, cum dixisset in corpore articuli appetitum esse potentiam motam, moveri autem appetibili apprehenso et ideo per illud distingui, subdit in solutione ad primum: Appetibili non accidit esse apprehensum per sensum vel intellectum, sed per se ei convenit . Nam appetibile non movet appetitum nisi in quantum est apprehensum, unde differentiae apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde potentiae appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum sicut secundum propria obiecta . Et idem habet D. Thomas, I-II, q. 30, a. 3, ad 2, ubi similiter ex diversa apprehensione distinguit concupiscentias naturales a non naturalibus; et Caiet. ibi notat ex illa responsione manifeste haberi quod apprehensio respectu obiecti appetitus non se habet ut approximatio activi ad passivum, sed ut ratio obiectiva .

3. Et confirmatur haec ratio; nam in eodem appetitu intellectivo, effectus causae finalis plurimum variatur ex diversitate cognitionis; sola autem conditio vel applicatio causae non posset sufficere ad tantam diversitatem. Antecedens patet, nam cognitio Dei per visionem claram vel obscuram, intuitivam aut abstractivam, causat, ut multi volunt, diversitatem specificam in amore, et, ut minimum, est in causa ut unus amor sit liber et alter necessarius. Rursus idem bonum apprehensum absolute causat amorem, ut absens et acquirendum causat desiderium vel intentionem; ut praesens vero causat gaudium, qui actus specie diversi sunt; et eadem proportione distinguuntur circa malum apprehensum ut absens vel praesens, tristitia et timor. Rursus actus virtutis et vitii in voluntate non distinguuntur ex obiecto secundum eius esse reale, sed secundum eius esse apprehensum; hinc enim fit ut, si quis ex conscientia erronea velit eleemosynam facere putans se malefacere, ille non sit actus virtutis sed vitii; et e converso, qui ex ignorantia invincibili vult furari ut eleemosynam faciat, putans se bene facere, non facit actum vitii, sed virtutis, proprie et secundum veram speciem realem virtutis. Denique simile argumentum est, quod bonum non movet quale est, sed quale apprehenditur; et ideo supra diximus cum Aristotele ad causalitatem finis non referre qualis sit, sed qualis existimetur; esse autem existimatum idem est quod esse apprehensum.

4. Secunda ratio principalis pro hac sententia est quia illud esse quod per se ac solum requirit finalis causa ut causet, non est tantum conditio, sed formale principium causandi; sed esse existentiae non est requisitum in fine ad causandum; esse autem cognitum est per se necessarium et illud solum sufficit; ergo. Maior videtur nota ex terminis, quia nihil aliud est esse formale principium causandi quam esse id quod per se primo ac formaliter requiritur in causa ut causare possit. Unde in superioribus saepe diximus, et inferius etiam dicemus, esse existentiae respectu causae efficientis non esse conditionem requisitam, sed ipsam rationem causandi, quia est ipsa entitas rei et primum esse quod ad causandum requiritur. Minor autem quoad priorem partem satis probata est in superiori sectione, et, quod illa necessitas apprehensionis sit per se ex vi causae finalis, constat ex modo causalitatis eius, qui est per metaphoricam motionem; haec enim per se procedit ex esse obiectivo, non ex esse rei in se. Quoad alteram etiam partem constat ex dictis, nam ostensum est saepe finem causare antequam sit; immo et illum qui nunquam futurus est, vel etiam interdum qui nec esse potest, si tamen ut possibilis apprehendatur.

5. Posterior sententia contraria .— Secunda sententia est finem movere secundum esse reale illudque esse rationem formalem movendi, et consequenter cognitionem finis esse tantum conditionem seu approximationem necessariam huiusmodi causae. Hanc opinionem docuit late Caietanus, I-II, q. 1,. a. 1, circa ad 1, existimatque esse sententiam Averrois, XII Metaph., com. 36, quatenus ait sanitatem quae est in re causare finaliter, licet prout est in anima efficiat desiderium sui. Et potest sumi ex D. Thoma, I, q. 82, a. 3, quatenus ait voluntatem inclinari ad ipsam rem prout in se est; et ex Philosopho, quem ibi citat, in VI Metaph., text. 8, dicentem bonum et malum, quae sunt obiecta voluntatis, esse in rebus. Eamdem opinionem tenet Ferrariensis, I cont. Gent., c. 44, ubi dicit esse in mente tantum esse conditionem requisitam ad finalisandum. Tenet etiam Iavellus, V Metaph., q. 6; Ocham, In II, q. 3, a. 2; et Gabr., In II dist. 1, q. 1, a. 3; et sumitur etiam ex Scoto, In I, dist. 1, q. 4.

Fertur inter praedictas sententias iudicium

6. Inter has sententias haec posterior mihi videtur simpliciter vera; et res tota tam clara apparet ut vix possit esse dissentiendi ratio, nisi in vocibus ipsis aliqua aequivocatio misceatur. Quod patebit facile, si ea in quibus auctores utriusque opinionis conveniunt, vel tam manifiesta sunt ut in eis convenire necessario debeant, distinxerimus.

7. Finis ut causet non eget existentia actuali .— Primo itaque conveniunt omnes finem non indigere existentia reali, seu exercita (ut vocant) ad causandum finaliter, quo sensu clarum est esse existentiae non esse rationem causandi finaliter, immo nec conditionem necessariam. Addo etiam neque esse essentiae verum aut esse existentiae possibile reipsa esse necessarium ad causandum finaliter; nam apprehensum sufficit, et hoc tantum magna ex parte probant rationes primae opinionis.

8. Voluntas non fertur ad assequendum finem in esse cognito, sed in esse reali .— Secundo certum est voluntatem non tendere in finem ut illum in esse cognito ut sic assequatur, sed ut in proprio esse reali, quod in eo apprehendit iuxta eius conditionem, illud assequatur, atque hoc sensu certissimum est esse in cognitione non esse rationem finalisandi, sed solum conditionem necessarium. Prior pars exemplis et ipsius rei declaratione fit evidens. Nam qui intendit sanitatem aut divitias, non intendit illas cognoscere aut de illis cogitare, sed reipsa consequi secundum veram existentiam realem, et idem de aliis. Ratio autem sumenda est ex dictis sect. 5, quod ratio formalis causandi finalis causae est bonitas eius et convenientia; res autem quae movet ut finis non habet suam bonitatem et convenientiam in esse obiectivo seu cognito, sed in ordine ad suum esse reale; sanitas enim est conveniens ut insit, non ut apprehendatur; ergo formalis ratio movendi est reale esse eius, quatenus conveniens seu bonum, seu realis convenientia eius, quatenus in ipso esse reali fundatur et illud reddit bonum et appetibile. Confirmatur, quia finis secundum illud esse movet secundum quod satiat appetitum agentis postquam illum est consecutus et sine quo non quiescit; sed ita comparatur finis ad voluntatem secundum esse reale et non secundum esse apprehensum; ergo. Maior constat, tum quia illud est primum in intentione quod est ultimum in exsecutione; tum etiam quia finis est id in quod tendit impetus agentis; in id autem tendit quo consecuto quiescit. Minor etiam est clara, quia non quiescit animus apprehensione finis nisi illum in re ipsa consequatur, et absque huiusmodi consecutione frustrari censetur intentio agentis. Et hoc non negant auctores primae opinionis, ut tandem fatetur Medina, I-II, q. 1, a. 1, quamquam fortasse non admodum consequenter, ut ex dicendis constabit.

9. Dixi autem voluntatem tendere in finem secundum esse reale iuxta eius conditionem, quia interdum contingit ipsum finem voluntatis operantis non esse alium quam obiecti alicuius cognitionem, ut cum intendimus seu desideramus videre Deum; tum enim illud esse visum pertinet ad rationem formalem talis causae finalis; et simile est quando homo appetit ut finem solam contemplationem vel speculationem alicuius veritatis. Et hoc etiam modo dicunt theologi interdum hominem posse delectari in sola cognitione et non in re cognita, nisi secundum esse cognitum, a quo tunc actus accipit suam bonitatem vel malitiam. Quamquam vero in his et similibus exemplis cognitio ipsa appetatur ut finis, tamen ipsa habet suum proprium esse reale, secundum quod appetitur, et talis cognitio etiam tunc non est ratio finalisandi in quantum est quid praerequisitum ex parte finis ut voluntatem moveat, sed in quantum est actio quaedam quae per se iudicatur conveniens et ut sic proponitur voluntati tamquam sufficiens ad movendum illam, seu tamquam terminus in quem tendat. Atque ita secundum accommodatam distributionem verum in universum est finem movere secundum esse reale, quod media apprehensione obiicitur voluntati; nam secundum illud iudicatur conveniens, et quatenus conveniens iudicatur, movet.

10. Cognitio tantum est conditio necessaria ad causandum finaliter .— Tertio dicendum est apprehensionem seu iudicium illius convenientiae realis proprie ac formaliter loquendo non esse rationem movendi seu finalisandi, sed esse conditionem necessariam per modum approximationis necessariae ad tale genus causalitatis. Quoad hoc verius ac proprius loquitur secunda sententia, et probatur quia esse in cognitione non est bonitas seu convenientia secundum quam finis movet, ut probatum est; ergo nec cognitio ipsa est ratio formalis ipsi fini ut moveat; erit ergo necessaria conditio. Patet consequentia a sufficienti partium enumeratione. Quocirca, sicut in causa efficienti approximatio localis est conditio requisita, ita in causa finali approximatio quasi animalis seu vitalis est requisita conditio ad talem causandi modum, quia cum motio huius causae metaphorica sit, debet fieri per naturalem consensionem potentiarum cognoscitivae et appetitivae, ut saepe dictum est.

11. Hinc addendum est quarto hanc cognitionem talem esse ut ratione illius, vel potius mediante illa, possit variari ratio seu principium formale finalisandi, non quia ipsa sit ratio formalis motiva, sed quia applicat diversam rationem formalem movendi. Et in hoc videntur aequivocatione laborasse auctores primae sententiae. Declaratur autem ex praedicto simili causae efficientis; quamvis enim is qui applicat causam per se agentem solum sit causa per accidens, tamen si potens sit ad applicandas diversas causas habentes diversa principia agendi, poterit ex ea parte variare rationem formalem agendi, et consequenter esse causa diversitatis in effectu. Sic igitur, quia vis apprehensiva universalis est, potest applicare diversa obiecta et diversas rationes formales movendi; et ideo, licet ipsa non sit ratio finalisandi, potest esse causa vel occasio ut huiusmodi ratio varietur. Et simili ratione potest vis apprehensiva eamdem materialem rem sub diversis rationibus apprehendere, aut vere aut apparenter; et inde etiam provenit ut ex diversitate apprehensionis vel iudicii mutetur motio vel causalitas finis; non quia formaliter ac per se illa varietas proveniat ex apprehensione, sed quia applicat finem formaliter diversum, ut declaratum est.

Fundamenta prioris sententiae expediuntur

12. Et iuxta hanc ultimam assertionem declarantur optime et expediuntur testimonia omnia et rationes quas prior sententia afferebat. Quandocumque enim D. Thomas ait diversitatem apprehensionis pertinere ad diversitatem obiecti, intelligendum est pertinere non formaliter, sed applicative, ut sic dicam. Vel aliter dici potest (et in idem redit) diversitatem apprehensionis, non quae se tenet ex parte subiecti, sed quae se tenet ex parte obiecti, variare appetitum et obiectum eius et causalitatem finis. Voco autem conditiones apprehensionis ex parte subiecti quod sit clara vel obscura, certa aut probabilis, et similes, quae non redundant in applicationem obiecti sub diversa ratione bonitatis vel convenientiae; quando autem diversitas apprehensionis ad hoc pertingit, dicitur esse diversa etiam ex parte obiecti.

13. Unde ad primam rationem distinguenda est maior; nam quod ex parte obiecti distinguit essentialiter appetitus, si id per se primo faciat, erit ratio formalis obiecti; si vero solum id faciat ut applicans diversum obiectum formale, esse poterit tantum conditio requisita; atque hoc modo concurrit apprehensio ad hanc diversitatem. Et iuxta eamdem doctrinam intelligendum est appetitum intellectivum et sensitivum distingui, quia consequuntur apprehensionem sensus vel intellectus; nam si haec distinctio reducenda est ad obiectum apprehensum, in eo consistit quod per sensum applicatur obiectum sub diversa ratione convenientiae ad naturam sensitivam vel rationalem. Et quamvis interdum intellectus possit apprehendere et proponere rationem convenientiae ad naturam sensitivam, tamen hoc est respectu illius quasi materiale; nam adaequata ratio eius universalior est, et in eo ipso longe aliter applicat rationem formalem talis boni quam sensus, et ita tota illa diversitas, quatenus ex apprehensione in obiectum redundat, non fit nisi ut per conditionem applicantem. Atque idem dicendum est ad omnia exempla quae in confirmationem adducuntur; nam visio et abstractiva cognitio, si fortasse in causa sunt, ut amores sint diversi in specie, ideo est quia bonitas Dei per visionem longe aliter applicatur etiam ex parte eius, ita ut secundum omnes perfectiones suas formaliter ac distincte cognitas in una simplicissima perfectione clare visa moveat voluntatem videntis, cum tamen in cognitione abstractiva solum moveat ut cognita sub determinata ratione alicuius attributi vel sub aliqua ratione boni valde confusi. Et similiter si necessitas, quae est maior in uno amore quam in alio, provenit ex obiecto, ideo est quia per visionem et obiectum et amor eius apprehenduntur ut hic et nunc magis necessaria. Sic etiam bonum absens vel praesens non variant actus propter solas apprehensiones, sed quia ipsa res et conditio in ipsa apprehensa nata est diversum motum causare in appetitu; eademque ratio est de caeteris exemplis, ut facile unusquisque intelligere poterit applicando singula ad doctrinam traditam.

14. Ad secundam rationem respondetur, in utraque praemissa sumpta posse esse aequivocationem. Cum enim in maiori dicitur illud esse causae quod per se ac solum requiritur ad causandum esse rationem formalem causandi, si intelligatur de esse existentiae exercito, falsum est in causa finali, quia, ut saepe dictum est, non semper requirit hoc esse ad causandum. Si vero intelligatur de esse existentiae absolute, scilicet abstrahendo ab eo quod tunc sit quando causat, vel quod futurum sit, aut existimetur, sic verum est rationem causandi esse in causa aliquod huiusmodi esse. In hoc vero sensu falsa est minor, quia, licet finis cum primo movet in re ipsa saepe non habeat hanc existentiam nisi in apprehensione, quomodo dicitur esse primum in intentione, tamen in illa apprehensione obiicitur et repraesentatur secundum aliud esse reale, propter quod voluntas movetur.