SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO III. QUOS EFFECTUS HABEAT CAUSA FINALIS

SECTIO III. QUOS EFFECTUS HABEAT CAUSA FINALIS

1. Priusquam de ratione causandi finis dicamus, agendum videtur de effectibus eius, ut ab iis quae nobis notiora sunt procedamus. Et quoniam, ut supra dixi, nunc consideramus finalem causam respectu voluntatis creatae, per quam agentia intellectualia operantur propter finem, duplices effectus huius causae considerare possumus: quidam sunt intra ipsam voluntatem, et sunt actus vel affectus ab illa eliciti; alii sunt extra voluntatem, et sunt effectus qui extra ipsam prodeunt ex efficacitate vel imperio seu motione ipsius per proprios actus eius.

2. Est igitur imprimis certum causam finalem, prout nunc illam consideramus, per se primo ac maxime causare aliquem actum vel affectum in voluntate ipsa. Hoc est receptum omnium consensu, satisque ostendi potest rationibus quibus in sect. 1 ostendimus dari causam finalem; nos enim per effectus in causarum cognitionem pervenimus; per nullos autem effectus ita cognoscimus causalitatem finis sicut per eos quos habet circa humanam voluntatem, quam sua metaphorica motione allicit ut et ipsum amet et per convenientia media quaerat, donec illum consequatur et in eo quiescat.

Prima difficultas, de causalitate finis circa internos actus voluntatis

3. Difficultas vero est an omnes actus qui in hoc progressu interveniunt, sint a fine ut a propria causa in suo genere, an vero non omnes, sed aliqui eorum, et quinam sint. Ut autem percipiatur ratio difficultatis, distinguere oportet plures actus qui in hoc negotio interveniunt. Quidam tendunt directe in finem, vel secundum se absolute, ut simplex voluntas eius seu amor,vel ut consequendum per media, sicut intentio, et hi actus antecedunt non solum consecutionem finis, sed etiam electionem mediorum. Alii sunt actus qui proxime versantur circa media, quamvis ratione finis, et huiusmodi proprie est electio, quam antecedit consultatio et inquisitio mediorum, quae, quatenus ad inquirendum finem necessaria est vel utilis, ad media reducitur, et quatenus voluntaria est, sub electionem quodammodo cadit vel ad illam revocatur. Et haec duo genera actuum dicuntur pertinere ad ordinem intentionis, quia non solum finis consecutionem, sed etiam exsecutionem mediorum antecedunt. Post ordinem vero intentionis sequitur ordo exsecutionis, in quo similiter possunt duo alia genera actuum distingui: quidam enim versantur circa mediorum exsecutionem, per usum eorum quem activum vocant. Alii versantur circa finem ut iam consecutum et possessum, scilicet, fruitio vel gaudium, quod etiam quies animi dicitur, et in eo statu potest etiam durare amor.

4. Est ergo circa hos actus prima generalis difficultas, quia finis solum est causa mediorum; nullus autem ex his actibus est vere ac proprie medium ad finem obtinendum; ergo nullus eorum causatur a fine. Maior constat ex definitione finis; est enim id cuius gratia aliquid fit, quod solis mediis proprie convenit. Deinde est specialis et maior difficultas de actibus qui versantur circa finem; nam nullo modo sunt propter finem; ergo non sunt effectus finis. Antecedens patet, quia illud est propter finem quod procedit ex amore vel intentione finis; nam illud esse propter dicit ordinationem ad finem ortam ex aliquo priori actu; sed intentio finis non oritur ex alia intentione, nec amor ex amore, alioqui esset processus in infinitum; ergo. Unde, sicut assensus conclusionis est ex principiis, assensus autem principii non est ex principio, ita voluntas medii potest esse ex fine et propter finem; voluntas autem finis non ita. Tertio, augetur difficultas in iis actibus qui versantur circa finem iam consecutum; nam finis non causat postquam comparatus est; consistit enim eius causalitas in motione; consecuto autem fine iam quiescit animus; cessat ergo omnis motio; ergo et causalitas finis. Unde Aristoteles, I de Generat., text. 55, dicit adepto fine cessare actionem; cessante autem actione etiam cessat causalitas finis, quia ubi non est causa efficiens, nec finalis esse potest, ut infra docebimus.

Primae difficultatis resolutio

5. Ut a clarioribus incipiamus, dicendum primo est usum seu exsecutionem mediorum per se ac proprie esse effectum causae finalis. De hac conclusione nulla est controversia nec dubitandi ratio, quia hic actus non solum procedit ex affectu et intentione finis, sed etiam vere ac proprie dici potest medium ad finem. Quia, licet nomine usus et exsecutionis finis hic non intelligamus solum externum usum vel exsecutionem, sed etiam internum actum quo voluntas applicat membra vel instrumenta ad exsequendum medium, tamen tota illa actio, ut includit tam imperantem actum quam imperatum, vere ac proprie dicitur esse medium ad finem; ergo est etiam propriissime effectus finis. Et confirmatur, nam electio est de mediis; quando vero media talia sunt ut per usum activum voluntatis exerceri debeant, etiam ipse usus activas sub electionem cadit; nam eligitur ut medium tota illa actio humana quae ex interno et externo actu coalescit; ergo etiam actus internus voluntatis, quo proxime fit exsecutio externi medii, habet rationem medii ad finem; ergo est etiam effectus ipsius finis.

6. Dico secundo: electio mediorum vere ac proprie est effectus causae finalis. Probatur primo, quia ille actus est propriissime propter finem; sed per haec verba maxime declaratur causalitas finis; ergo ille actus est ex causalitate finis. Secundo, ille actus procedit ex intentione finis et ex ratione ordinante medium ad finem; sed in his videtur potissimum consistere causalitas finis; ergo. Tertio, talis actus pendet essentialiter ex fine, quia non versaretur circa media nisi ratione finis; quin potius ipsa media electa non sunt effectus finis nisi media electione; ergo multo magis necesse est ut ipsamet electio sit effectus finis. Et hae rationes aeque fere confirmant praecedentem assertionem.

7. Neque contra has assertiones obstat prima ratio dubitandi in principio posita. Primo, quia non tantum media sunt propter finem, sed quidquid a fine essentialiter pendet et ex illius amore procedit. Deinde quia ipsamet electio non incongrue dici potest medium ad finem. Quod potest explicari ex iis quae supra diximus tractando de potentia formaliter libera, quod, nimirum, actus ab ea elicitus est intrinsece voluntarius seu volitus per modum actus; ipsa ergo electio, cum sit actus elicitus a voluntate, est etiam intrinsece volita; non est autem volita nisi propter consequendum finem, quia, sicut res quae eligitur, propter finem eligitur, ita ipsamet electio propter finem exercetur. Ut qui eligit eleemosynam ad satisfaciendum pro peccatis, non solum refert in eum finem ipsam eleemosynam quam eligit, sed etiam ipsam volitionem qua illam eligit; nam ad eum finem necessaria est illa electio, et in ea reperitur ea bonitas et utilitas quae invenitur in medio ad finem intentum comparato. Et confirmatur primo, nam consultatio est mediorum ad finem, et si contingat voluntatem actu directo et formali velle consultare, quod saepe accidit, illa volitio revera est eiusdem medii ad finem, quia non ob aliud vult quis consultare, nisi ut paret sibi viam ad finem obtinendum; ergo similiter, si voluntate propria et reflexa velit hic et nunc eligere, ut etiam potest, illo actu vult electionem ut quoddam medium, quia etiam vult illam propter finem, sicut consultationem; ergo etiam quando hoc non faciat distincto actu et reflexo, ipsamet electio, eo modo quo est intrinsece volita, intrinsece est quoddam medium ad finem, ratione cuius volita est; est ergo vere ac proprie effectus finis.

8. Dico tertio: actus qui versantur circa finem ipsum, et antecedunt vel antecedere possunt ordine intentionis consecutionem eius, sunt vere et proprie effectus finis. Circa hanc conclusionem invenio nonnullam diversitatem inter auctores; quidam enim eam admittunt de actu intentionis vel desiderii, non vero de primo actu amoris seu simplicis voluntatis. Et ratio esse potest quia desiderium vel intentio supponunt amorem finis et ab eo procedunt, et ideo possunt causari a fine medio amore sui, et propriissime dicentur esse propter finem vel gratia finis, et ideo esse possunt effectus finis. Amor autem non supponit alium actum vel amorem finis a quo procedat, et ideo non est ex amore finis; nec etiam est formaliter propter finem, quantum est ex directione ipsius voluntatis; non est ergo effectus finis in genere causae finalis, sed solum in genere obiecti, efficientis vel specificantis, iuxta varias opiniones. Et hanc sententiam videtur tenere Ferrariensis, I cont. Gent., c. 75; dicit enim, licet res quae est finis amari possit nihil ad ipsam ordinando, tamen non exercere causalitatem finis donec aliquid propter ipsam ametur, et fundatur in verbis D. Thomae ibi dicentis causalitatem finis in hoc consistere, quod propter ipsum alia desiderantur. Tamen ibi D. Thomas non dicit hanc esse adaequatam causalitatem finis, sed pertinere hoc ad causalitatem finis. Alii vero de omnibus his actibus conclusionem admittunt, cum quadam tamen moderatione, scilicet, quod hi actus revera sint effectus finis, non tamen ita proprie aut non ita perfecte sicut priores, quod sumi potest ex Gabr., In II, dist. 38, notāb. 2; et. Gregorio, quem ipse citat ibi, a. 1.

9. Alii nihilominus simpliciter affirmant finem esse proprie finalem causam horum actuum, ut Henric., II p. Summae, a. 46, q. 6. Et in hoc sensu posita est assertio, quam mihi sumo ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, ubi simpliciter ait omnes actus humanos esse propter finem et consequenter esse effectus finis; nam haec duo convertuntur, sicut esse ab agente et esse effectum agentis, comprehendendo sub effectu actionem ipsam. At vero hi actus de quibus nunc agimus sunt vere actus humani; nam procedunt ab homine ut rationalis est; immo etiam sunt liberi saltem pro statu huius vitae, ut supra, disp. XVIII, sect. 3, probatum est; ergo.

10. Atque hinc confici potest prima ratio; nam homo quatenus exercet has actiones, etiam primum amorem finis, operatur propter finem, et non operatur ut ab alio motus in finem, sed ut proxime et immediate motus ab ipso fine, secundum propriam et formalem rationem eius; ergo hi actus sunt propter finem, ut causati ex propria motione finis ut finis est; ergo sunt effectus finis ut finaliter causantis. Consequentiae sunt evidentes, quia causalitas finis propriissima est per dictam motionem. Maior etiam patet, quia illa actio non temere et casu fit, sed ad definitum scopum ex instituto tendit; hinc autem colligimus actionem aliquam esse propter finem. Minor etiam est satis clara, quia in quolibet illorum actuum homo operatur illectus et attractus a fine cognito, non utcumque, sed quatenus est bonum quoddam propter se diligibile, quae est propria quaedam habitudo et formalis ratio finis, et ex vi huius cognitionis homo ita operatur in ea actione ut ipse seipsum dirigat et moveat in talem finem et in formalem bonitatem eius. Atque haec ratio sumitur ex D. Thoma, dicto a. 1, ubi non aliter probat actum humanum esse propter finem nisi quia est ab obiecto voluntatis sub ratione finis, id est, ut exercet propriam causalitatem finis; et III cont. Gent., c. 2, ratione 5; sic ait: De agentibus per intellectum non est dubium quin agunt propter finem, agunt enim praeconcipientes per intellectum id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt. Haec autem verba applicari possunt etiam ad simplicem amorem ipsius finis.

11. Secundo, hoc amplius declaratur in ipso amore; potest enim dupliciter considerari: primo, ut directe tendit in obiectum; secundo, ut reflexione virtuali in seipsum cadit, eo, videlicet, modo quo supra dicebam huiusmodi actus esse intrinsece voluntarios. Priori consideratione causatur a bonitate obiecti, ut cognita et movente appetirum ad amandum talem rem propter bonitatem suam, et ita vere causatur ab obiecto ut a fine, non quidem ut a fine extrinseco rei volitae, sed ut a fine proprio et intrinseco ipsiusmet actus amoris, qui in illum tendit. Atque ob eamdem rationem dicitur vere ac proprie talis actus esse propter finem, non tamquam propter extrinsecam rationem volendi, sed quia est propter intrinsecam bonitatem eius, et ex propria eius motione. In quo (quidquid alii dicant) eadem est ratio amoris et intentionis; nam etiam intentio non est propter finem qui sit extrinseca ratio volendi, sed quia tendit in finem propter seipsum et propter intrinsecam bonitatem eius; illa autem differentia, quod intentio supponat priorem actum amoris, nihil ad rem praesentem refert, ut statim declarabimus. Tandem ex communi modo loquendi constat vere ac proprie dici amare nos finem propter seipsum, vel propter bonitatem suam, sic enim amamus Deum; haec autem particula propter , attributa fini cum proprietate, declarat causalitatem eius; ergo hae locutiones verae sunt propter causalitatem finis circa talem actum. Unde hac etiam ratione, cum Deum super omnia amamus, dicimur illum amare ut ultimum finem, quia revera exercet circa nostrum amorem propriam causalitatem ultimi finis, et talis actus non in alium finem tendit, neque excitatur nisi a suprema bonitate talis finis, ipsi voluntati proposita.

12. Posteriori etiam consideratione virtualem reflexionem includente, apertissime constat talem actum esse propter finem, quia etsi amari possit propter suam honestatem (quod non est extra rationem causandi finalem), tamen revera amatur propter obiectum in quod directe tendit tamquam propter finem, eo fere modo quo supra de electione dicebamus. Quamvis in electione magis appareat quaedam ratio medii ad finem quam in amore, quia amor non ita ordinatur ad consequendum finem sicut electio. In quo etiam videtur esse nonnulla differentia interdesiderium seu intentionem et amorem finis; nam desiderium, cum ex sua ratione supponat carentiam finis consecuti, est aliquo modo medium ad consequendum illum, immo est veluti quaedam inchoatio inquisitionis eius, quod eadem vel maiori ratione verum est de intentione; amor vero ex ratione sua non supponit carentiam consecutionis finis, et ex hac parte minus participare potest rationem medii. Sed haec differentia nihil obstat quominus ipse amor sit vere causatus a fine, quia, ut supra dicebam, haec causalitas non limitatur ad sola media, sed extenditur ad omnem actum qui vere sit propter finem et ex propria eius motione. Eo vel maxime quod etiam amor quando antecedit consecutionem finis, quatenus excitat et movet ad illum inquirendum, potest. dici utilissimum medium ad consequendum illum. Addo denique amorem ex ratione sua abstrahendo ab hoc vel illo statu amantis tendere ad finem, ut uniat et coniungat amantem; unde quatenus ipsemet amor virtualiter aut formaliter amatur, propter hunc finem amatur; ergo propter finem quem pro obiecto habet amatur; ergo ab eodem fine causatur.

13. Quod optime potest confirmari ex doctrina D. Thomae, In IV, dist. 49, q. 1, a. 1, quaestiunc. 2, ubi ait cum voluntatis obiectum sit finis, hoc ipsum quod est velle, et quemlibet alium voluntatis actum non esse aliud quam ordinari aliquid in finem, et ideo necessario supponere aliquem finem obiectivum in quem ordinetur. Addi etiam potest ex Capreol., In I, dist. 1, q. 1, ad 1, contra 3 conclusionem, hunc amorem, quia antecedit finis consecutionem, ordinari ut in finem in ipsius rei amatae consecutionem et fruitionem, et hoc modo etiam esse posse effectum causae finalis. Et in discursu illius articuli et solutionum argumentorum multa dicit et congerit ex doctrina D. Thomae quae ad hanc sententiam confirmandam conferre possunt. Denique etiam hic amor potest ordinari in ipsum amantem, ut in finem cui , quatenus illum perficit et unit aliquo modo suo fini obiectivo; ergo ex hoc etiam capite potest esse effectus finalis causae.

14. Dico quarto: actus voluntatis qui versantur circa finem iam consecutum, numerari etiam possunt et debent inter effectus finalis causae. Probatur, nam hi actus tantum esse possunt aut amor, aut gaudium, de quibus controversum est an sint actus distincti prout versantur circa finem iam adeptum, quod tractat late Capreol., cit. loco; nunc de eis loquamur ut de distinctis, sive re sive ratione differant. Actus ergo amoris, ut sic, eiusdem rationis est circa finem qui propter se amatur, sive ille finis sit iam possessus, sive non; ergo, si amor secundum se, vel qui antecedit consecutionem finis est effectus finalis causae, etiam amor ille qui manet, fine iam consecuto, est effectus eiusdem finis. Patet consequentia, quia eodem modo causatur amor in utroque statu ab obiecto cognito alliciente voluntatem ut ipsum propter se et propter bonitatem suam amet. Atque ita D. Thomas, I-II, q. 23, a. 4, et q. 26, a. 2, eodem modo attribuit causalitati finis seu obiecti boni amorem eius in utroque statu, immo et delectationem, ut statim dicam. Unde etiam rationes omnes quibus probavimus primam voluntatem seu amorem erga finem esse effectum finalis causae idem probant de ultimo amore, maxime cum probabile sit eumdem semper esse ac perseverare posse.

15. De gaudio autem, quatenus est quid distinctum ab amore, videtur esse nonnulla dubitandi ratio, tum quia est veluti passio quaedam necessario consequens possessionem finis amati, tum etiam quia est veluti ultima quies animi ad quam caetera ordinantur, etiam ipse amor, ipsa vero non ordinatur ad aliud, et ita non videtur habere finem a quo causari possit. Sed nihilominus probatur etiam de hoc actu assertio posita; nam revera gaudium non est mera passio, sed est actus vitalis ab ipsa voluntate elicitus et causatus in suo genere ab obiecto per se bono, et per rationem proposito, ct invitante voluntatem, ut in ipso et in possessione eius quiescat et gaudeat propter illius bonitatem; sed haec causalitas obiecti non est alia quam finalis, quantum ad hunc motionis modum, quidquid sit an aliunde interveniat etiam causalitas effectiva inter illos actus, quod nihil ad praesentem quaestionem refert. Et confirmatur primo, nam ipsa delectatio ex natura rei ordinatur ut in finem in actionem ipsam ad quam consequitur, tamquam perfectio quaedam et decor eius, et ut conferat ad constantiam et facilitatem eius; ergo etiam delectatio quae consequitur ex fine consecuto ordinatur ad ipsammet consecutionem finis, ut ad finem quem suo modo perficit et firmat; ergo si delectatio intellectualis sit et consequatur ex illo fine perfecte cognito et proposito voluntati, causabitur ab illo in genere finis. Unde, licet delectatio dicatur esse quid ultimum via generationis, tamen in ordine finium secundum se non est simpliciter ultimum, quamvis interdum possit ab appetente sumi ut ultimus finis cuius. Et tunc etiam ipsa delectatio ordinatur ad ipsummet qui delectationem capit ut ad finem cui , et ex hac parte potest esse effectus causae finalis.

16. Neque contra hanc et praecedentem conclusionem urgent rationes prius factae. Ad primam enim iam responsum est non sola media esse effectus causae finalis, sed omnem actum qui ad finem confert vel ad illum ordinatur, vel tamquam medium, vel tamquam perfectio possessionis eius; ac denique quidquid est ex propria motione finis praeconcepti et propositi secundum propriam rationem boni.propter se diligibilis. Ad secundum, negamus hos actus non esse propter finem, nam revera amamus Deum propter ipsum, et delectamur in Deo propter ipsum. Neque ad hoc necessarium est ut actus, quia causatur a fine seu dicitur esse propter finem, causetur ex priori amore finis, sed satis est quod causetur ex bonitate ipsius finis allicientis voluntatem. Quamquam delectatio, quatenus est actus ab amore distinctus, revera causatur ex amore; delectatur enim aliquis in fine possesso, quia amat illum; illa vero causalitas, quatenus est inter actus, magis pertinet ad quemdam modum efficientiae vel naturalis resultantiae quam ad causalitatem finalem quam nunc inquirimus. Haec ergo magis consideranda est ex habitudine actus ad obiectum seu finem et ex peculiari modo quo res intellectualis movetur a fine ad huiusmodi actus. Ad tertium respondetur quamvis delectatio dicatur quies, non tamen esse mortuo modo (ut ita dicam), ut est naturalis quies, quae consistit in sola carentia motus, sed esse vitalem quietem, quae non est sine interna actione; tamen quia illa non est ad obtinendum et inquirendum finem, sed ad fruendum fine iam possesso, ideo dicitur animi quies. Quatenus ergo proprius actus est ac vera actio, potest esse effectus finis. Quod vero Aristoteles ait consecuto fine cessare motum vel actionem, intelligendum est de motu quo tenditur ad consecutionem finis, non vero de interna actione qua quiescitur in fine. Immo addit D. Thomas, In IV, dist. 48, q. 2, a. 2, ad primam rationem in oppositum, quod tunc cessat motus habito fine, quando talis motus non concomitatur ipsum finem seu consecutionem eius; sicut caelum consequitur suum finem mediante suo motu, non tamen cessat, quia ad illum finem necessarius est ille motus; sic igitur non cessat interna actio amoris vel delectationis consecuto fine, quia concomitatur talem finem et ad ipsius perfectionem est necessaria, et ideo respectu talis actionis non cessat causalitas finis.

17. Hic vero oriebatur difficultas theologica, praesertim ex ultima conclusione, nam hinc sequitur ipsum amorem et fruitionem beatificam vere ac proprie causari a Deo viso, vel a visione eius in genere causae finalis, et consequenter illos actus vere ac proprie esse propter finem, quod videtur inconveniens, cum actus sint simpliciter necessarii. Sed quia res est theologica, breviter respondeo concedendo illos actus esse ex causalitate finis; id enim aeque probant omnes rationes superius factae. Nec quidquam obstat quod sint necessarii, immo in superioribus dixi necessitatem illius amoris provenire a Deo clare viso ut ultimo fine, cuius summa bonitas tam est potens in causando etiam in eo genere, ut omnino sibi subiiciat voluntatem. Denique illa necessitas non provenit ex imperfectione aut ex irrationali modo operandi, sed potius ex summa perfectione, tum ipsius finis ultimi, tum etiam modi applicandi illum per cognitionem rationalem seu intellectualem perfectissimam ad movendam voluntatem, et ideo nihil obstat quominus illa voluntatis motio, quantumvis necessaria, sit ex propria causalitate finis. An vero satis sit ut ille amor necessarius dicatur actus humanus necne, tractatur a theologis, et pertinet magis ad moralem philosophiam quam ad metaphysicam.

De effectibus externis finalis causae

18. Diximus hactenus de effectibus quos causa finalis habet intra ipsam voluntatem causae agentis a proposito; nunc superest dicendum de effectibus qui exterius prodeunt a tali causa, id est, extra ipsam humanam voluntatem, ita ut sub his effectibus comprehendantur tum actus omnium aliarum facultatum ipsius hominis, scilicet intellectus, sensuum, etc., tum etiam externi effectus, si qui sunt, qui per has actiones resultent. In qua re duo sunt certa et extra controversiam. Unum est actiones omnes naturales quas homo exercet sine imperio seu motione voluntatis non esse effectus causae finalis eo speciali modo quo nunc loquimur; huiusmodi sunt actiones omnes animae vegetativae, quatenus sunt mere naturales, et actus sensuum vel etiam intellectus, quatenus interdum antecedunt motionem voluntatis. Et ratio est quia causalitas finis quatenus proprie versatur circa agentia a proposito, quae seipsa movent in finem, primo per se est circa voluntatem, et supponit sufficientem applicationem talis causae per intellectum; sed in his actionibus quae non procedunt ex motione voluntatis, non sic movetur homo ex fine, sed agit ad modum aliorum agentium naturalium; ergo. Unde talis modus agendi per se non requirit propriam et rationalem cognitionem ipsius finis. Immo et in ipsomet intellectu cognitio vel apprehensio ipsiusmet finis, si naturalis sit et nullo modo a voluntate, non procedit a cognitione finis, sed est ipsa cognitio finis, et ideo non procedit ex causalitate finis, ut sic, prout est propria agentium a proposito. Quod idcirco semper addo, quia in his actibus naturalibus operatur homo propter finem sicut alia agentia naturalia, de quibus postea videbimus quid in eis sit operari propter finem, et qualis in eis esse possit causalitas finis. Atque in hac assertione sic exposita nulla relinquitur difficultas.

19. Secundo, certum est omnes actiones et effecta earum quae procedunt ex imperio et motione voluntatis creatae operantis propter finem. esse effectus causae finalis. Probatur primo ex modo loquendi et sentiendi omnibm, nam quando homo deambulat propter sanitatem consequendam, talis deambulatio censetur esse effectus sanitatis praeconceptae et intentae, et ideo dicitur esse propriissime propter finem, non ex directione alicuius extrinseci agentis, sed ipsiusmet operantis, quod hac ratione vocatur agens a proposito; et idem est de omnibus similibus. Et quando per has actiones fit aliquis terminus permanens in facto esse, ille etiam censetur effectus finis praeconcepti, vel in fieri dum actu fit, vel in facto esse cum postea permanet; quo modo dixit Aristoteles instrumenta esse propter finem, et similiter domus et aliae res artificiales sunt effectus alicuius finis praeconcepti. Ratio vero est. quia finis movet ad has omnes actiones; ergo omnes sunt effectus eius. Item tales actiones prout ab homine fiunt, pendent essentialiter a fine ut causante, quia non possunt aliter ab homine fieri; ergo sunt effectus finis. Item illae actiones sunt media quibus comparatur finis intentus; sed finis non solum causat intentionem vel electionem, sed etiam mediorum exsecutionem; immo in hac maxime videtur relucere eius causalitas.

20. Dices: interdum actio imperata a voluntate non est medium, sed ipse finis intentus, iuxta quamdam divisionem superius datam, quod finis interdum est res acta, interdum ipsamet actio, ut cytharizatio, aut contemplatio; ergo tunc saltem non erit actio propter finem, etiamsi procedat a voluntate; ergo non erit causata a fine. Respondetur, ut iam supra notavimus, nullam esse actionem quae si proprie sumatur ut actio est, non hgbeat aliquem terminum intrinsecum propter quem fit, ut cytharizatio ipsa, quatenus est motio quaedam, efficit quemdam sonum proportionatum, qui est qualitas quaedam artificiose composita, et hoc modo omnis actio est aliquo modo medium ad suum terminum, et ea ratione potest esse causata ab illo ut a fine. Si vero de ipso termino loquamur, vel comprehendatur sub actione per modum unius, sic non est proprie medium, supposito quod sit finis ultimus in sua serie; tamen nihilominus licet sit finis cuius, potest habere finem cui; nam cytharizatio ut fit ab homine, est propter ipsum operantem; vel si talis actus sit finis formalis, potest esse propter obiectivum, ut contemplatio est propter veritatem ipsam. Atque ita semper omnis actio quae est imperata a voluntate, est effectus alicuius finis praeconcepti.

21. Circa hanc vero posteriorem assertionem occurrunt duo breviter explicanda. Primum est tactum supra, sect. 1, quia ex dictis sequitur idem esse causam sui ipsius, quod videtur absurdum. Et sequela patet imprimis quia operatio imperata a voluntate saepe est vera causa finalis, quae apprehensa movet ad sui exsecutionem, et non tantum ad desiderium vel intentionem; ergo exsecutio illius operationes est effectus eiusdem operationis apprehensae per modum finis; illa autem exsecutio non est aliud ab ipsamet operatione; ergo. Deinde, quia consecutio finis (sive in operatione consistat, sive in sola inhaerentia alicuius formae, vel in alia simili habitudine) est ultimus effectus causae finalis, ut finis curationis est sanitas, non utcumque, sed ut mihi inhaerens et me afficiens, et hoc est ultimum quod causatur ex vi illius intentionis, et idem est proportionaliter in reliquis. Sed primus finis qui movet et causat usque ad hunc effectum, est ipsamet consecutio finis ut apprehensa; causat ergo seipsam.

22. Respondetur imprimis nullum esse inconveniens hoc totum concedere, quia in causa finali non intervenit ea repugnantia quae in causa efficienti, ut non possit esse causa sui ipsius quia non requirit praeexistentiam realem ad causandum, sed sufficit intentionalis, media apprehensione; cum ergo finis causet priusquam habeat existentiam in actu, mirum non est quod possit in sua genere concurrere ad suammet existentiam. Atque ita concedimus rem eamdem secundum diversas conditiones existendi posse causare seipsam, nam intentionaliter existens causat seipsam ut realiter sit. Neque hoc est diversum ab eo quod communi axiomate dicitur, illud quod est primum in intentione esse ultisnum in exsecutione; vel quod etiam Aristoteles dixit, formam et finem concurrere in idem numero, quamvis forma et efficiens solum possint concurrere in idem specie. Forma enim, seu effectus formalis eius, est effectus agentis et ut sic est etiam effectus finis qui excitavit agens ad operandum, quique non est aliud ab ipsa forma. Deinde vero addimus nullam esse finis consecutionem quae non sit aliquo modo propter finem vel obiectivum, si illum habeat, vel saltem propter finem cui, qui semper supponitur ad causalitatem finalem, et ut sic non est effectus eius; atque hoc modo semper effectus finis etiam ultimus distinguitur aliquo modo ab adaequata causa finali. Tandem consecutio finis ultimi vel simpliciter, vel in aliqua serie, non causat se immediate, sed proxime causat in intellectuali agente, de quo nunc loquimur, affectum et intentionem et alios actus quibus mediantibus pervenit eius causalitas usque ad illam actionem qua finis ipse comparatur et in qua consistit, et ita semper concurrit aliquid distinctum ab ipso ad huiusmodi causalitatem.

23. Sed tunc occurrit explicanda altera difficultas proposita, nimirum, qualis sit haec causalitas finis circa actiones vel res externas, manantes a motione voluntatis. Est enim in his specialis dubitandi ratio, nam actus interni eliciti a voluntate habent realem et intrinsecam habitudinem ad ipsumfinem ut ad proprium obiectum, vel formale simul et materiale, ut in intentione et aliis actibus qui proxime versantur circa ipsum finem, vel formale tantum, ut in electione mediorum; et ideo recte intelligitur ipsum finem per se ac proxime excitare ac movere ad tales actus, et e converso tales actus per se et intrinsece pendere a causalitate talis finis. At vero actus imperati tantum a voluntate (et multo magis effectus eorum) nullo modo excitantur proxime ab ipso fine, neque ipsi dicunt intrinsecam habitudinem ad finem, sed solum per extrinsecam denominationem dicuntur ordinari in finem mediis interioribus actibus, ut deambulatio exterior mere extrinsecus ordinatur ad sanitatem. Ex quo videtur sequi primo finem non per se, sed per accidens esse causam huiusmodi effectuum, eo modo quo applicans vel excitans efficientem causam dicitur esse causa effectus causati ab illa, vel eo modo quo avus est causa nepotis quia genuit patrem eius; sic enim finis est causa actionis externae solum quia genuit internam. Deinde videtur sequi ex vi huius causalitatis finis, nihil rei uoni in huiusmodi actionibus et effectibus externis, per se loquendo, sed solam extrinsecam denominationem, quae non est satis ad causalitatem realem. Sequela patet, quia inde solum habet actus exterior ut ordinetur medio interiori ad talem finem, quod solum est denominatio extrinseca in ipso exteriori. Cuius signum est, nam si contingeret illam exteriorem actionem vel propter alium finem, vel casu et sine ullo fine fieri, in se et in sua entitate non mutaretur nec minueretur, neque actio physica qua fit esset alia; ergo signum est non causari per se ab illo fine, sed tantum remote et per accidens. In causis enim efficientibus, licet contingat eumdem effectum qui fit ab una causa posse causari ab alia, tamen si sit causa per se, necesse est saltem actionem esse diversam, ut in superioribus traditum est; unde si ex mutatione causae neque effectus neque actio mutatur, signum est talem causam nec per se nec immediate influere in talem effectum; idem ergo, proportione servata, erit in praesenti.

24. Haec difficultas postulat ut explicemus quid sit causalitas causae finalis, vel quid ponat in suis effectibus, quod sequenti sectione praestabimus, et in fine eius difficultati satisfaciemus.