SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO PRIMA. UTRUM SIT IN REBUS ALIQUA UNITAS FORMALIS DISTINCTA A NUMERALI ET MINOR ILLA

SECTIO PRIMA. UTRUM SIT IN REBUS ALIQUA UNITAS FORMALIS DISTINCTA A NUMERALI ET MINOR ILLA

1. Dubitandi utrinque ratio. — Ratio dubitandi est, quia dictum est in praecedenti disputatione omnes res quae sunt in mundo, esse individuas, ita ut repugnet esse in rebus aliquod verum ens quod individuum et singulare non sit; ergo neque esse potest in rebus aliqua unitas vera et realis praeter numericam seu individualem unitatem. In contrarium autem est, quia unum nihil aliud est quam ens indivisum, ut Aristoteles ait, IV Metaph., text. 3, et lib. X, text. 2; sed praeter indivisionem numericam individualem, quae materialis dicitur, datur in rebus indivisio essentialis seu formalis, quo modo plures homines, verbi gratia, quamvis materialiter seu numero distincti sint, sunt tamen eiusdem essentiae et naturae; ergo praeter unitatem numeralem datur in rebus unitas formalis.

In quo auctores conveniant vel dissentiant

2. In hac re thomistae et scotistae conveniunt, docentes dari in rebus formalem unitatem aliquo modo distinctam a numerali. Ita Scotus, In II, dist. 3, q. 1, et VII Metaph., q. 10; et ibi Anton. And., q. 17; et Caietan., de Ente et essentia, c. 4, q. 6; et Soncin., VII Metaph., q. 4, dicit naturam consideratam secundum se, id est ut praescindit ab esse quod habet in individuis, vel per intellectum, habere aliquam unitatem; et idem sentit Iavell., lib. VIII Metaph., q. 13; immo D. Thom. videtur aperte hanc sententiam docere, Opusc. de Natura generis, c. 7, quod non potest esse verum nisi de unitate formali, quia individualis esse non potest, cum dicatur natura sic sumpta praescindere ab esse individuorum. Sed in modo explicandi hanc unitatem formalem dissentiunt praedicti auctores; videtur autem differentia in duobus potissimum consistere. Primum, in hoc quod Scotus hanc unitatem formalem seu naturam ipsam, ut formaliter unam, censet esse formaliter et ex natura rei distinctam ab unitate seu differentia individuali. Alii vero existimant solum distingui ratione; quorum sententia nobis magis probatur, ut disp. praecedenti, sect. 2, tractatum est, et in sequentibus sectionibus iterum attingemus. Secundo, differunt in hoc quod Scotus non censet unitatem hanc formalem seu naturam prout habentem hanc unitatem formalem, multiplicari numero in ipsis individuis, sed omnia individua eiusdem naturae habere unam et eamdem formalem unitatem, unam (inquam) non tantum ratione, sed re ipsa, seu naturam, prout in re ipsa existit in multis individuis, habere unicam formalem unitatem. Alii vero existimant in singulis individuis habere naturam formalem unitatem ratione distinctam a numerali, hanc vero multiplicari in individuis cum unitatibus individualibus, et consequenter non esse unitatem aliquam, quae secundum veram unitatem realem eadem sit in multis individuis, sed solum secundum quamdam convenientiam vel similitudinem. Et in hoc etiam puncto haec posterior sententia magis probatur, quamvis aliqui existiment differentiam esse in modo loquendi; nam, quod thomistae vocant distinctionem rationis, Scotus et alii vocant formalem; et quod illi appellant convenientiam vel similitudinem, Scotus vocat unitatem; sed quidquid sit de huius vel illius auctoris intentione, non satis explicuimus quaenam sit distinctio ex natura rei, quam negamus intervenire inter individuum et communem essentiam; negamus enim omnem distinctionem quae in re ipsa quovis modo actu esse possit ante mentis functionem. Atque eodem sensu et proportionali ratione loquendum est nobis de unitate, quae distinctioni opponitur, cum quaerimus an natura vel secundum se, vel in re ipsa, secluso omni actu intellectus, talem habeat unitatem formalem, quae sit vera et realis unitas, ut eamdem omnino habeat et retineat in omnibus individuis.

Fundamenta prioris sententiae

3. Primum. — Ut autem veritas melius explicetur, aliquo modo suadenda est Scoti opinio. Primo, quia Aristoteles, V Metaph., text. 8 et 12, inter modos unius ponit unitatem speciei et generis, quatenus aliquo modo unitates reales sunt; nam ibi non erat sermo de intentionibus rationis, sed de unitate, quae est passio entis, quam necesse est esse aliquo modo realem; unitas autem speciei et generis potest maxime esse realis propter unitatem formalem. Unde VII Metaph., text. 51, ait idem Aristot. eamdem esse rationem animalis in omnibus speciebus; et II de Anim., text. 88, ait eamdem esse naturam diaphaneitatis in aere et in aqua.

4. Secundum. — Secundo ratione sumpta ex D. Thom. supra, quia natura humana quae in Petro et Paulo existit, unica et propriissima definitione potest definiri, ut per se notum est; ergo ut sic habet aliquam unitatem; sed non habet illam per intellectum; ergo ex se; ergo est vera et realis unitas. Prima consequentia constat, quia nihil definiri potest nisi quatenus unum est, teste Aristotele, IV Metaph., text. 10, VII Metaph., text. 13. Minor probatur, quia natura non habet ab intellectu quod sit definibilis, sed ex se; ergo neque ab intellectu habet illam unitatem quae ad definitionem necessaria est; omne autem id quod convenit naturae, et non per intellectum, est reale, vel positivum vel per modum privationis, quod satis est ad unitatem, quae in privatione formaliter consistit.

5. Tertium.Obiectio dissolvitur. — Unde argumentor tertio, quia unitas consistit in indivisione; sed natura humana ex se habet formalem indivisionem; ergo ex se habet unitatem formalem. Minor patet, quia humana natura ex se non habet divisionem formalem, quia, si ex se illam haberet, ubique et semper illam haberet, nec posset sine illa concipi; concipitur autem optime sine tali divisione; ergo ex se non habet illam; ergo ex se habet indivisionem; quia indivisio nihil aliud est quam carentia divisionis. Neque enim satisfacere videtur quod frequenter dicere solent thomistae, naturam ex se negative esse unam et indivisam, quia ex se non habet quod sit divisa et multiplex, tamen ex se non esse positive unam vel indivisam. Videtur enim in hac distinctione involvi repugnantia; quia nihil est positive unum, sed negative, nec indivisio ut sic potest alicui aliter convenire quam per negationem divisionis; ergo si ex se habet hanc negationem divisionis, ex se habet indivisionem; ergo et unitatem, quae in indivisione consistit. Et confirmatur ac declaratur, nam, si ex se habet negationem divisionis, ergo repugnat illi divisio; quia id quod ex se convenit naturae, est inseparabile ab illa, et ideo contradictorium eius semper illi repugnat; ergo carentia divisionis intrinsece illi convenit, et consequenter positive convenit quantum convenire potest ratione fundamenti. Dicetur fortasse naturae ex se nec divisionem nec non divisionem formalem convenire, sed esse quodammodo indifferentem ad utrumque, sicut superficies ex se neque alba est, neque non alba, sed negative tantum potest dici non esse alba. Quo sensu videtur intelligenda illa communis responsio, quod indivisio, seu negatio divisionis, non convenit naturae ex se positive, sed negative; hi enim termini non cadunt super indivisionem, sed super hoc quod est de se convenire, ita ut sensus sit naturam non postulare ex se divisionem, neque etiam ex se postulare divisionis carentiam vel unitatem. Hoc enim sensu recte potest negatio interdum convenire alicui ex se positive, interdum negative, nam carentia rationalitatis animali ut sic convenit ex se negative, bruto autem convenit ex se positive, quia ita convenit, ut positiva forma opposita illi repugnet. Sed contra hoc insto, nam etiam in hoc sensu videtur natura ex se positive indivisa formaliter, nam ita habet ex se negationem divisionis, ut omnino repugnet illi divisio formalis; quamquam enim in individuis materialiter dividatur, non tamen formaliter, quia formaliter dividi nihil aliud est quam dividi essentialiter; homo autem, verbi gratia, essentialiter dividi non potest, quamvis materialiter dividatur in plura individua.

6. Unde argumentor quarto, quia natura humana, verbi gratia, de se ac positive est ens; ergo de se et positive (in sensu dicto) habet aliquam unitatem, et non materialem, seu individualem, ut supra late probatum est, et est per se notum, quia alias non posset multiplicari numero, immo nec vere concipi sine unitate numerali; ergo saltem formalem, quia non potest aliud medium excogitari. Primum antecedens manifestum est, quia ens intrinsece et essentialiter convenit non tantum rebus singularibus, sed etiam naturis, quae a nobis universaliter concipiuntur; nam illae nec sunt omnino nihil, neque ex se sunt plura entia individua, quia non includunt proprias singularitates, seu principia individuantia, sed solum essentialia principia; ergo unaquaeque natura ex se neque est plura entia neque omnino nihil, sed ens reale, et consequenter unum quid aliquo modo, quia ad omne ens consequitur aliqua unitas. Et confirmatur, quia natura humana et equina, ex se et seclusis omnibus individuantibus principiis, sunt plures et distinctae realiter et essentialiter; ergo unaquaeque earum ex se est una formaliter et essentialiter, nam multitudo supponit unitates, et divisio ab aliis supponit indivisionem in se.

7. Atque ex his ulterius concludi potest hanc unitatem formalem esse communem omnibus rebus individuis quibus natura, quae dicitur formaliter una, communis est; quia non potest natura esse communis, nisi unitas eius communis sit. Item, quia haec unitas formalis non habet per quid dividatur in plures unitates. Aut enim dividitur in plures unitates formales; et hoc non, quia de ratione eius est ut sit formaliter indivisa; et in hoc consistit eius unitas. Aut dividitur in plures unitates materiales et individuas: et sic non dividitur ipsa unitas formalis ut sic, sed communicatur multis, quod intendimus. Tandem, quia alias non posset distingui in ipsis individuis unitas formalis et individualis; in quo enim distinguerentur, si ambae multiplicarentur numero? Nam, quidquid hoc modo multiplicatur, individuum est.

Vera sententia confirmatur

8. Ut vero contrariam et veram sententiam explicemus, dicendum est primo, dari in rebus unitatem formalem per se convenientem unicuique essentiae seu naturae. In hoc omnes conveniunt, et hoc probant argumenta facta in favorem Scoti. Item, quia, cum unitas dicat carentiam divisionis, quot sunt divisionum genera, tot poterunt esse unitatum; sed in rebus est divisio materialis et formaliS, seu entitativa et essentialis; ergo similiter erit unitas formalis praeter materialem. Tandem quodlibet individuum, verbi gratia, Petrus, non solum est unus numero, sed etiam est unus essentialiter; et utramque unitatem habet in ipsa, et non per mentis cogitationem; nam, sicut a parte rei caret divisione numerali, ita etiam caret divisione essentiali, sive specifica, sive generica; unitas autem formalis nihil aliud est quam unitas essentialis; ergo.

9. Unitas formalis a singulari per rationem distincta. — Secundo dicendum est hanc unitatem formalem ratione saltem distingui ab unitate individuali. Hoc etiam probant argumenta pro Scoto facta. Et patet breviter, quia natura communis est aliquo modo, saltem ratione, distincta ab individuis, et ut sic distincta non habet unitatem individualem, retinet autem unitatem formalem; differunt ergo hae unitates saltem ratione. Item unitas individualis non convenit essentiae communi per seipsam, sed oportet intelligere aliquid additum, saltem ratione distinctum, quo illa essentia communis individua fiat; unitas autem formalis per se immediate convenit ipsi essentiae communi absque ullo addito etiam secundum rationem. Tandem hac ratione non potest intelligi essentia, quin illam comitetur haec unitas formalis, a qua omnino praescindi non potest, cum tamen possit praescindi ab unitate individuali; sunt ergo hae unitates ratione distinctae, ad eum modum quo in re individua distinguitur essentia, ut essentia, ut talis individua ac singularis entitas.

10. Non distinguitur ex natura rei. — Unde dico tertio: hae unitates non distinguuntur a parte rei, seu ex natura rei. Haec conclusio sequitur ex dictis praecedenti disputatione. Et probatur, quia essentia communis et entitas singularis non distinguuntur ex natura rei, sed ratione tantum; ergo, neque unitas formalis et individua possunt ex natura rei distingui, sed ratione tantum. Praeterea natura ipsa, licet a nobis secundum se considerari possit, id est, secundum ea quae illi ex se conveniunt, ut ratione praescinditur ab individuis, tamen huiusmodi natura non est verum ens reale, nisi individuis, quia, destructis primis substantiis, impossibile est aliquid remanere, ut dixit Arist., in c. de Substantia, quia extra individua nihil potest habere existentiam realem, sine qua nullum esse potest verum ens reale, vel actu vel potentia, iuxta superius dicta de ente; natura ergo secundum se non habet realitatem, nisi in individuis; ergo neque unitatem veram et realem habere potest, nisi in individuis; ergo nec potest habere unitatem formalem, quae in re ipsa sit ex natura rei distincta a singulari unitate uniuscuiusque individui. Patet haec ultima consequentia, quia quidquid est in re individua intrinsecum et essentiale illi, non distinguitur ex natura rei ab illa.

11. Unitas formalis prout in re existit, incommunicabilis est. — Ex his concluditur quarto hanc unitatem formalem, prout existit in rebus ante omnem operationem intellectus, non esse communem multis individuis, sed tot multiplicari unitates formales, quot sunt individua. Probatur primo, quia haec unitas formalis comitatur naturam secundum se; sed in re non est aliqua natura communis, sed tot multiplicantur naturae et essentiae quot sunt individua, ut ex supra dictis patet, et dicemus iterum in sequentibus, ergo idem est dicendum de unitate formali, quae est veluti intrinseca et transcendentalis proprietas talis naturae: et ideo se mutuo consequuntur, et, multiplicato uno, multiplicatur alterum, iuxta doctrinam Aristotelis, IV Metaph., text. 3. Secundo, quia unitas formalis a parte rei existens non distinguitur ex natura rei ab unitate individuali, ut dictum est; ergo necesse est multiplicari in re ipsa, multiplicatis individuis et unitatibus individualibus eorum; ergo nulla est unitas formalis in re ipsa communis multis rebus eiusdem naturae. Probatur prima consequentia, quia, si unitas formalis et individualis ex natura rei non distinguuntur, ergo in unoquoque individuo, in Petro, verbi gratia, unitas formalis et individualis eius in re non distinguuntur; ergo distinguuntur ab unitate formali et individuali Pauli; quia, hoc ipso quod unitas formalis Petri in re est omnino idem cum unitate individuali eiusdem, necesse est distingui ab unitate individuali Pauli, quia non potest in re esse idem cum rebus omnino distinctis et quodammodo oppositis. Tertio, nam quidquid a parte rei existit, singulare est, et consequenter incommunicabile seu non commune pluribus inferioribus, ut ostensum est disputatione praecedenti, sectione 1, et dicetur etiam sectione sequenti; sed haec unitas realis est et suo modo a parte rei existit, ut declaratum est; ergo est singularis; ergo non est in re ipsa communis. Patet ultima consequentia, quia, quod est singulare, est proprium alicuius individui, et ideo non potest esse commune multis, et propterea talis communitas requirit abstractionem ab omnibus individuis, quae non potest rebus realiter convenire, sed tantum per intellectum.

12. Atque ex his sequitur primo, quamvis unumquodque individuum a parte rei sit formaliter unum absque mentis cogitatione, tamen plura individua, quae dicuntur esse eiusdem naturae, non esse unum quid vera unitate quae sit in rebus, sed solum vel fundamentaliter, vel per intellectum. Ac propterea Aristoteles quandocumque dicit plura esse unum essentia seu ratione formali, eam unitatem explicat per ordinem ad intellectum; scilicet, quia sub una ratione vel definitione concipiuntur, ut patet V Metaph., c. 6, text. 11, et lib. X, in principio. Et D. Thomas, de Ente et essentia, c. 4, hoc sensu dixit naturam de se non habere unitatem communem, quia alias singularis fieri non posset. Secundo sequitur, aliud esse loqui de unitate formali, aliud de communitate eiusdem unitatis; nam unitas est in rebus, ut declaratum est; communitas autem proprie et in rigore non est in rebus quia nulla unitas quae in re existit communis est, ut ostendimus; sed est in rebus singularibus quaedam similitudo in suis unitatibus formalibus, in qua fundatur communitas quam intellectus attribuere potest tali naturae ut a se conceptae, quae similitudo non est proprie unitas, quia non dicit indivisionem entitatum in quibus fundatur, sed solum convenientiam, seu relationem, aut coexistentiam utriusque.

Solvuntur fundamenta prioris opinionis

13. Ad primum prioris opinionis fundamentum respondetur Aristotelem inter modos unius numerasse unitatem genericam et specificam, vel propter unitatem formalem, quam dicunt in singulis rebus in quibus existunt, vel quia sunt aliquo modo fundamentaliter in rebus, ut postea declarabimus; et hoc modo dicuntur plures res esse eiusdem naturae, vel identitate rationis, vel in fundamentali unitate, quae in similitudine consistit. Unde dicitur ad secundum, ut natura possit definiri, hanc unitatem sufficere, quia definitio proprie non est in rebus, sed in ratione; et ideo non est una definitio communis, nisi quatenus mens concipit aliquid ut commune, separando illud a quolibet singulari, ad quod satis est unitas formalis quam natura habet in quolibet individuo cum similitudine omnium talium unitatum inter se, nam inde fit ut intellectus uno conceptu communi illam rationem formalem concipiat ac definiat. Unde, cum dicitur naturam non habere ab intellectu quod definibilis sit, dicendum est id esse verum fundamentaliter et remote, non autem proxime, vel (quod perinde est) id esse verum quoad essentiam quae definitione explicatur, illa enim in rebus antecedit, non vero quoad conditionem quam requirit ut a nobis definiatur, quae est communitas; hanc enim habet solum per cogitationem mentis.

14. Ad tertium dicitur primo concludere naturam ex se habere unitatem formalem, non vero communitatem eiusdem formalis unitatis. Unde unitatem habet prorsus inseparabilem, communitatem autem minime, nam in singulis individuis natura est una formaliter, non tamen est communis, neque indifferens ad plures, sed in unoquoque est singularis et propria eius effecta. Quocirca, cum dicitur naturam ex se ita esse formaliter indivisam ut repugnet illi formaliter dividi, aequivocum id esse potest, nam vel est sensus, naturam, quae sic est formaliter una, non esse ulterius divisibilem per differentias formales et essentiales; et in hoc sensu in naturis genericis simpliciter falsum est; habet enim natura generica suam formalem unitatem, et nihilominus formaliter divisibilis est per differentias specificas. In naturis autem specificis est quidem id verum, nihil tamen refert ad id de quo agimus; nam, licet natura specifica non sit ultra divisibilis per differentias essentiales, est tamen divisibilis per differentias individuales, et in unoquoque individuo habet suam unitatem formalem, distinctam ab ea quam habet in aliis, et hoc satis est ut talis unitas in re communis esse non possit. Vel est sensus, naturam ita esse ex se indivisam, ut ei repugnet omnis divisio seu multiplicatio suae unitatis formalis; et hoc sensu assumptio est simpliciter falsa, etiam in naturis specificis. Quia, sicut supra dicebamus, quamvis in individuis non sit divisio seu distinctio essentialis, esse tamen divisionem seu distinctionem essentiarum, ita dicendum est in praesenti, quamvis individua eiusdem speciei simpliciter non dicantur differre formaliter, nihilominus habere distinctas unitates formales singulis proprias. Nam distingui essentialiter vel formaliter non solum significat habere distinctam essentiam seu formam, sed etiam habere secundum eam dissimilitudinem et disconvenientiam, atque adeo distingui non tantum secundum rem, sed etiam secundum communem rationem et definitionem quam mens potest fabricare. Habere autem distinctam essentiam seu unitatem formalem, solum dicit distinctionem entitativam et realem, quomodo, sicut Petrus habet distinctam humanitatem a Paulo, ita etiam habet distinctam essentiam, et distinctam unitatem formalem, quamvis in ea sint similes. Naturae ergo, quae ex se dicitur formaliter una, non repugnat secundum eam unitatem multiplicari in multis, et in singulis habere illam unitatem incommunicabilem et consequenter distinctam ab aliis, sed solum repugnat dissimilitudo, seu disconvenientia secundum eam rationem, id est, quod ea quae participant illam unitatem formalem, in ea non sint similes et inter se conveniant.

15. Ad quartum cum confirmatione eadem est responsio; probat enim naturam communem habere ex se unitatem formalem, secundum quam una natura specifica differt formaliter et specialiter ab alia, non tamen probat eam unitatem formalem esse in re ipsa communem, nisi secundum similitudinem vel convenientiam, ut declaratum est. Et eodem fere modo respondetur ad argumenta quibus ultimo loco probatur quod haec unitas formalis sit in re communis; ita enim est communis, sicut ipsa natura, cuius est unitas. Natura autem non est communis secundum rem, sed secundum rationem vel fundamentalem similitudinem, ut saepe tactum est et sequenti sectione ex professo dicetur. Eodem ergo modo est communis unitas formalis, quae in re dividitur in plures unitates formales, quarum quaelibet est in se indivisa formaliter, inter se vero, seu una ab altera, non sunt in re formaliter indivisae, nisi secundum similitudinem et convenientiam, ratione cuius non dicuntur simpliciter et proprie formaliter distinctae, ut dictum est, sed sunt unitates formales distinctae entitative seu individualiter. Haec enim duo non repugnant, scilicet, ipsasmet unitates formales multiplicari, et non multiplicari formaliter, sed materialiter, seu in individuo; ipsa enim unitas formalis in unoquoque individuo singularis est et individua, quamvis id non habeat ex vi unitatis formalis, sed ex differentia individuali. Fatemur igitur omnem unitatem formalem, prout est in re, esse individuam et singularem, differre tamen nihilominus secundum rationem ab unitate individuali, quia unitas formalis per se et ex proprio conceptu solum dicit indivisionem in praedicatis essentialibus; unitas vero individua dicit indivisionem in ipsa entitate. Unde unitas formalis dicit in re fundamentum similitudinis cum alia re eiusdem naturae; unitas autem individualis dicit absolute et simpliciter fundamentum distinctionis; ac denique unitas formalis dicit fundamentum communicabilitatis saltem secundum rationem; unitas autem individualis dicit omnimodam incommunicabilitatem, tam secundum rem quam secundum rationem.