SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO V. UTRUM MATERIA SIT PURA POTENTIA, ET QUO SENSU ID ACCIPIENDUM SIT

SECTIO V. UTRUM MATERIA SIT PURA POTENTIA, ET QUO SENSU ID ACCIPIENDUM SIT

1. Solutio argumentorum quae contra nostram sententiam in praecedenti sectione posita sunt, ex resolutione praesentis quaestionis pendet; non est enim nobis negandum quin materia sit pura potentia, cum in ea assertione philosophi omnes convenire videantur; sed verus sensus illius locutionis explicandus.

Variae opiniones

2. Discipuli ergo D. Thomae communiter interpretantur materiam dici puram potentiam quia neque ex se neque in se habet ullam existentiam nisi per formam. At vero Scotus, Henricus et alii supra citati distinguunt duplicem actum, formalem, scilicet, et entitativum, et materiam docent ex se habere actum entitativum, non tamen formalem, et consequenter aiunt materiam vocari puram potentiam in ordine ad actum formalem, non vero in ordine ad actum entitativum.

3. Quidam autem moderni auctores, cum in re ab Scoto non dissentiant, modum tamen loquendi non probant; fatentur enim illi materiam habere propriam existentiam, distinctam ab existentia formae, et consequenter docent materiam actu esse extra nihil; negant tamen dicendam esse actum entitativum, tum propter rationem superius factam, quod neque est actus informans nec subsistens; tum etiam quia licet materia habeat actum existentiae sibi proprium, non tamen est sua existentia, quia in omni creatura existentia distinguitur saltem ex natura rei ab essentia.

4. Verumtamen si res quam illi auctores docent, non displicet, non video cur modus loquendi displicere possit, quia neque Aristoteli talis loquendi modus repugnat, ut ostendemus, neque a communi et recepto usu terminorum discrepat. Nam quot modis dicitur potentia, tot potest dici et actus; dicitur autem res esse in potentia, vel passiva quia potest recipere actum, vel activa quia potest efficere, vel obiectiva seu logica quia, quamvis non sit, illi non repugnat esse; sic ergo res dici potest esse actus seu in actu, vel respectu potentiae receptivae vel potentiae obiectivae, omissa pro nunc potentia activa quae nihil ad praesens refert. Materia ergo prima, quamvis sit pura potentia receptiva atque ita in sua essentia nullum includat actum formalem, quod significatur per illam particulam pura, nihilominus postquam creata est, non potest dici esse in pura potentia obiectiva; ergo hac ratione recte dicitur esse vel habere actum entitativum.

5. Neque quidquam ad hoc refert. quod sit vel non sit sua existentia. Primo quidem, quia cum materia dicitur pura potentia non solum negatur quod sit actus, sed etiam quod constet ex actu et potentia; si autem materia habet propriam existentiam, licet demus non esse suam existentiam, negare tamen non possumus quin constet ex sua essentia et existentia; ergo includit actum; nam existentia actualis actus est essentiae secundum omnes et maxime in illa opinione; ergo non potest materia dici pura potentia in ordine ad actum entitativum. Deinde iuxta illam sententiam non dividitur sufficienter actus in formalem et subsistentem; nam, praeter eos datur actus existentiae qu non est subsistens cum in essentia recipiatur, nec est formalis proprie cum non sit forma, sed dici potest actus terminativus essentiae; ergo, cum materia prout in re distinguitur a forma includat hunc actum, non potest dici pura potentia in ordine ad actum entitativum. Praeterea, iuxta illam sententiam de distinctione reali vel ex natura rei existentiae ab essentia actuali, negari non potest quin essentia actualis ut condistinguitur ab existentia, habeat aliquam actualitatem quam non habet essentia concepta in sola potentia obiectiva; ergo essentia ipsa actualis, esto non sit sua existentia est aliquis actus entitativus, id est aliquid aliud praeter puram potentiam obiectivam; immo, nisi ita concipiatur essentia actualis, non potest intelligi illa opinio quae distinguit illam ab existentia, tamquam rem a re vel a modo reali.

6. Quicquid ergo opinemur de distinctione essentiae et existentiae, certe materia ut est in re distincta a forma est aliquis actus entitativus, tamen diverso modo; nam qui non distinguunt existentiam ab essentia ex natura rei sed tantum ratione, dicent materiam ut est entitas actualis esse suammet existentiam et actualem essentiam, quae in re idem sunt. Et quia iuxta hanc opinionem, actus entitativus rei nihil aliud est quam existentia vel actualis entitas eius, ideo recte concluditur materiam esse aliquem actum entitativum. Iuxta aliam vero sententiam distinguentem ex natura rei existentiam ab essentia actuali, et nihilominus admittentem materiam primam habere suam propriam existentiam quam retinet sub quacumque forma, dicendum est materiam praeter actum formae et esse suam essentiam actualem et habere praeterea proprium actum existentiae. Qui vero ita ponunt distinctionem realem inter essentiam et existentiam ut negent materiam habere propriam existentiam praeter existentiam quam affert forma, consequenter dicent materiam esse puram potentiam in ordine ad actum, tam formalem quam entitativum seu existentiae; non tamen possunt negare quin sit aliqua entitas actualis in esse essentiae. Quamvis, quia ipsi sentiunt actualitatem essentiae omnino pendere ab existentia distincta, ea ratione dicere possint materiam, etsi in re habeat entitatem essentiae, tamen illam esse ita potentialem ut non sit capax existentiae nisi mediante forma; atque hoc sensu possunt illam vocare puram potentiam, etiam in ordine ad actum entitativum.

7. Materia in re existens per se est actus entitativus.— Cum igitur nos opinemur habere materiam suam partialem existentiam et existentiam non distingui a parte rei ab actuali essentia sed tantum modo concipiendi nostro, verissimum etiam censemus materiam ut in re est actualis entitas, esse etiam in re aliquem actum entitativum, et secundum rationem seu modo nostro concipiendi componi ex esse et essentia tamquam ex actu terminante et potentia quasi obiectiva. Et utrumque constat satis ex proxime dictis contra superiorem sententiam. Loquor autem semper de materia ut est actualis entitas, quia si concipiatur secundum id tantum quod ex se habet seclusa omni efficientia, sic nullam habet actualitatem in se, sed tantum est in virtute causae et ex se solum habet non repugnantiam essendi; verumtamen hoc non est proprium materiae; nam etiam forma, immo et omnis creatura secundum se spectata, est hoc modo in pura potentia; oportet ergo loqui de materia ut est actualis entitas, vel, quod idem est, quatenus secundum se habet proprium actum existendi distinctum ab actu formae.

8. Ut autem solvantur difficultates tactae superiori sectione et explicetur modus 1oquendi philosophorum et omnis ambiguitas terminorum auferatur, adverto nomen actus multipliciter sumi posse; nam interdum absolute, interdum respective dicitur; aliquando enim dicitur actus quia actuat aliquid, quomodo forma est actus materiae. Et hunc voco actum respectivum, quia est actus alterius. Aliquando vero dicitur actus, quia in se est actuale quid et non potentiale, quamvis nihil aliud actuet, quo modo Deus dicitur actus, et hunc voco actum absolute dictum. Rursus uterque istorum actuum subdistingui potest; nam actus actuans alius est physicus et formalis, ut est forma physica; alius vero est actus metaphysicus, qui est multiplex; alius enim est actus essentiae, ut differentia; alius existentiae, ut existentia, et addi etiam potest actus seu modus subsistentiae. Actus vero absolute dictus, alius est actus simpliciter, alius secundum quid. Prior est ille actus, qui in genere entis simpliciter seu substantiae ita est completus ut nec constituatur per actum physicum a se distinctum, neque per illum actuetur, aut illo indigeat ad existendum. Vel aliter explicari potest illud ens dici actum simpliciter quod ex vi suae actualitatis solius includit perfectionem formalem quam alia entia composita habere solent per substantialem actum informantem. Unde, licet huiusmodi actus absolutus non sit actus actuans vel informans, dici tamen potest esse actus formalis eminenti modo, id est, per se habens complementum illud perfectionis quod per actum informantem conferri solet his entibus quae per compositionem complentur. Actus autem secundum quid dicetur ens illud quod habet aliquam actualitatem, in quantum actu est extra nihil; illam tamen habet incompletam et imperfectam, quia non est ita sufficiens quin indigeat alio actu, tum ut compleatur in ratione entis simpliciter, tum etiam ut existat.

Quaestionis resolutio

9. Materia non excludit omnem actum .— Dicendum est ergo primo materiam non vocari puram potentiam respectu omnis actus metaphysici, id est, quia nullum actum metaphysicum includat; hoc enim verum esse non potest. Primo, quia materia prima in suo conceptu essentiali potest intelligi ex genere et differentia composita; ut, verbi gratia, si materia caeli et horum inferiorum distinguuntur specie, haec materia generabilium de qua nunc agimus constat genere materiae communi et propria differentia, quae sumi potest ex ordine ad formam entis generabilis; habet ergo haec materia suum actum formalem metaphysicum, quo in sua essentia constituitur. Et confirmatur, nam materia natura sua aliquam perfectionem et bonitatem transcendentalem habet, ut etiam docuit D. Thom., III cont. Gent., c. 20. Certum est enim compositum ex materia et forma perfectius quid esse quam sit sola forma; ergo aliquid perfectionis habet materia, quam addit composito. Item ipsa materia est appetibilis et conveniens non tantum ut medium sed per se, quia ratione suae perfectionis est conveniens huic formae vel composito; ergo habet materia ex natura sua aliquam propriam perfectionem; sed non potest intelligi perfectio sine actualitate aliqua, saltem transcendentali. Praeterea habet materia actum existentiae proprium, ut ostensum est. Tandem habet actum subsistentiae partialem et proportionatum; filo enim omnino indiget ut possit esse primum subiectum; primum enim subiectum substat omnibus; prius autem est in se subsistere quam substare aliis. De qua re dicemus puura infra tractando de subsistentia. Igitur non potest materia prima ita esse pura potentia ut excludat omnem actum metaphysicum actuantem.

10. Quem actum admittat materia.— Dico secundo: materia non est ita pura potentia quin sit aliquis actus entitativus secundum quid. Haec assertio satis declarata est et probata ex dictis circa opinionem Scoti. Et ex ratione primi subiecti sufficienter colligitur; nam in primo subiecto necessaria est realis potentia passiva vel potius ipsummet essentialiter est potentia passiva; non potest autem intelligi potentia passiva realis sine aliqua actualitate entitativa. Qualiter enim potest intelligi quod aliquid sit vere realiter receptivum alterius, nisi in se aliquid sit? Unde recte Commentator, III de Caelo, com. 29, ait omnem potentialitatem passivam in aliqua actualitate fundari. Et D. Thomas, I, q. 45, a. 1, ad 1, ait materiam non dici ens in potentia, eo modo quo dicitur esse in potentia ens possibile ex sola non repugnantia terminorum; supponit ergo esse aliquod ens actu fundans realem potentiam passivam vel quod potius sit realis potentia passiva in genere substantiae.

11. Materia qualiter pura potentia.— Dico tertio: materia dicitur esse pura potentia respectu actus informantis seu actuantis et respectu actus absolute et simpliciter dicti. Declaratur, nam imprimis materia non est actus actuans, neque informans, ut per se constat ex ratione primi subiecti. Deinde in suo intrinseco conceptu et essentiali non includit actum physicum informantem; ostendimus enim esse entitatem simplicem, quod etiam ex ratione primi subiecti colligitur. Praeterea materia talis est entitas ut per se sola sufficiens non sit ad existendum sine substantiali actu ipsam perficiente et ac precisa et actuante; unde ex vi suae praecisae entitatis nullum formalem actum includit formaliter aut eminenter et ideo non est actus absolute simpliciter. Denique, quidquid est entitatis in materia prima, totum est ad exercendum munus potentiae receptivae formae eubstantialis; ad hoc enim est primario ac per se instituta et ideo, ut supra dicebamus, in sua essentiali ratione includit transcendentalem habitudinem ad formam. Ex his ergo constat merito dici puram potentiam in genere substantiae optimeque praedicto modo explicari; nam cum materia sit entitas simplex et tota ipsa sit potentia receptiva, optime appellatur pura potentia. Sicut autem dici solet dictionem exclusivam non excludere concomitantiam, ita illa dictio pura non excludit entitatem et actualitatem secundum quid necessariam ad rationem potentiae realis, sed excludit imprimis omne aliud munus praeterquam potentiae passivae, et deinde excludit rationem actus completi, seu simpliciter et absolute dicti, et (quod in idem redit) excludit omnem actum formalem, tam proprie informantem quam simpliciter constituentem actum perfectum et completum.

12. Esse potentiam et esse in potentia in quo differant. Differ unt esse actum et esse in actu.— Est autem propter usum verborum considerandum aliud in rigore significari cum dicitur materia pura potentia, aliud si dicatur esse in pura potentia. Primum enim simpliciter verum est et habet legitimum sensum expositum; secundum vero, ut minimum, est ambiguam; nam esse in pura potentia in rigore significat privationem actualis existentiae; unde solum dicitur de eo quod actu nihil est, esse tamen potest, quod dici non potest de materia postquam creata vel concreata est. Nam, licet sit prope nihil, non tamen nihil, sed vera res, ut supra cum Augustino dicebamus. Et simili modo distinguere possumus has locutiones esse in actu, vel esse actum; materiam enim esse in actu simpliciter verum est, quia hoc nihil aliud significat quam materiam esse in rerum natura et existere, quod verum est; sicut est verum materiam esse creatam, recipere formam et componere compositum, quae omnia includunt existere; materiam vero esse actum, ut minimum est ambiguum; nam absolute significare videtur esse actum actuantem aut certe esse actum simpliciter; et ideo absolute id admittendum non est, sed cum aliquo addito diminuente, scilicet, esse actum entitativum imperfectum et secundum quid.

13. Explicado praemissa de potentia materiae Aristoteli consentanea. Quod autem haec explicatio materiae in ratione purae potentiae sit consentanea dictis Aristotelis et aliorum philosophorum, patet. Nam I Phys., text. 69, comparans materiam primam ad materiam artefactorum, dicit ita se habere ad formam et essentiam simpliciter sicut lignum ad statuam vel formam statuae. Unde concludit materiam esse quid informe; per haec autem et similia dicta solum excluditur a materia omnis actus formalis et completus, non vero actus entitativus, incompletus, et quasi inchoatus, sine quo realis potentia receptiva esse non potest. Deinde id constat ex definitione materiae quam tradit I Phys., c. 9, text. 82, dicens materiam esse primum subiectum, ex quo per se fit aliquid cum insit. Dicitur enim materia inesse rei genitae, quia per suam entitatem manet in re genita, per se componendo illam, et secundum eam entitatem ait Aristoteles ibidem materiam esse priorem re genita, et esse ingenerabilem et incorruptibilem. Ac tandem ait materiam per se esse ens, per accidens autem non ens ratione privationis; non ergo excludit a materia omnem actualitatem entitativam, sed formalem, ad quam est in potentia. Denique VII Metaph., et aliis locis, cum ait materiam non esse quantum, neque quale, neque hoc aliquid, solum excludit ab entitate materiae compositionem ex actu informante et omnem actum formalem. Neque ad munus et officium materiae revera aliud necessarium est, ut patet ex illa ratione ; quam affert etiam Plato in Timaeo, et ex illo Aristotelis, III de Caelo, c. 8, scilicet, quia hoc receptivum est aliorum oportet non habere actu ea quorum est susceptidum, sed potentia tantum; materia autem est susceptiva actus formalis et esse completi; ergo respectu horum dicitur esse pura potentia, non respectu propriae entitatis. Praeterea in eodem sensu dixit Averroes materiam substantiari per posse, quia talis substantia est ut tota sit ordinata ad recipiendum et ideo essentialiter sit incompleta et potentialis. Et eodem modo declarat potentialitatem materiae D. Thom., q. de Spiritualibus creat., a. 1, citans Augustinum, lib. I Genesis ad litteram, c. 14 et 15.

Solvuntur argumenta ex praecedenti sectione relicta

14. Materia metaphysice composita ex actu et potentia, non physice.— Per haec ergo satis responsum est ad omnia testimonia quae in praecedenti sectione contra nostram sententiam afferebantur. Immo et raciones etiam fere solutae sunt; probant enim optime materiam esse puram potentiam, non tatuen in alio sensu ab eo quem nos explicuimus, quod patebit clarius respondendo in forma ad rationem ibi factam. Cum enim dicitur materiam non esse compositam ex actu et potentia, id verum esse concedimus de proprio actu et potentia physicis, metaphysice vero concedi debet materiam componi ex actu et potentia sibi proportionatis, id est, ex genere et differentia, essentia et existentia, natura et subsistentia incompletis. Cum vero infertur quod daretur potentia prior materia, respondetur de physica potentia id esse inconveniens et plane repugnans, non tamen sequi ex dictis, cum non dicamus materiam esse compositam ex potentia et actu physico. Si vero sit sermo de potentia metaphysica, sic verum est materiam in communi concipi ut priorem quam hanc speciem materiae, et essentiam materiae ut priorem sua existentia, non quatenus est ens actu sed absolute, et similiter naturam materiae in aliquo genere esse priorem sua subsistentia partiali. Nec tamen in rigore sequitur dari in re ipsa aliquam potentiam priorem materia, sed in ipsa materia dari unam rationem priorem alia; semper tamen in illa ratione quae ut prior concipitur, includitur ipsa potentia materiae vel in confuso ut in conceptu materiae in communi, vel ut possibiliis ut in praeciso conceptu essentiae materiae, vel per modum partialis naturae tantum, praeciso partiali modo subsistendi.

15. An manis actus alicuius operationis principium.— Ad alteram vero partem qua probatur materiam millo modo esse actum, concedimus non esse actum actuantem seu informantem neque etiam esse actum simpliciter in se consummatum et perfectum. Quod ad summum ostendunt rationes quibus ibi probatur materiam non esse actum subsistentem; non tamen probatur non esse actum incompletum et entitativum. Unde in hoc sensu nego partialem entitatem seu actum subsistentem esse perfectiorem quolibet actu informante, quia illamet partialis entitas minus participat de ratione actus quam actus informans. Deinde nego non posse dari actum subsistentem incompletum; nam ipsamet essentia materiae subsistens est propria subsistentia partiali, et cum illo addito potest appellari actus secundum quid, id est, secundum suam entitatem, qua separatur a nihilo et ab ente possibili. Reliqua vero omnia quae ibi adducuntur, procedunt de actu complete subsistente et includente actum formalem per simplicem modum et excellentiorem. Et in eodem sensu est verum quod in quadam confirmatione ibidem subditur, omnem actum esse principium alicuius operationis; est enim id verum de actu formali, sive informante sive complete subsistente; non tamen oportet ut sit in universum verum de omni actu partiali et entitativo, quia non est necesse omnem entitatem esse principium alicuius operationis proprie et in genere causae efficientis; nam potest ad aliud genus causae exercendum institui et ita entitas materiae est ad recipiendum, non ad agendum.

Obiectiones contra superiorem resolutionem

16. Sed adhuc supersunt solvendae nonnullae aliae obiectiones quae contra ultimam assertionem huius sectionis fieri solent. Prima, nihil habet actualitatem nisi in quantum est, et ideo ipsum esse est actualitas omnium rerum, ut ait D. Thomas, I, q. 4, a. 1, ad 3; sed materia non habet esse nisi per formam, ut ait Avicenna, lib. II suae Metaph., c. 2; et Boetius, lib. de Unitate et uno, ait omne esse in rebus creatis esse a forma; ergo. Secunda, quia alias ex materia et forma non fieret per se unum, quia ex duobus entibus in actu non fit unum per se; ideo enim ex subiecto et accidente non fit per se unum quia aliud est esse subiecti, aliud accidentis. Tertia: materia physice est omnino simplex; ergo vel tota est actus, vel tota potentia, quia simplex entitas non potest constare ex actu et potentia physicis. Sed non potest dici quod tota sit actus, cum sit essentialiter potentia; ergo est omnino potentia nihil includens actus. Quarta, quia purus actus ita est actus ut nihil habeat admixtum potentialitatis seu potentiae receptivae; ergo e contrario pura potentia ita est potentia ut nihil habeat actualitatis admixtum; nam oppositorum eadem est ratio; et quia pura potentia debet summe distare a puro actu; non distaret autem summe, si aliquid actualitatis includeret. Quinta, quia si materia aliquid est actu, ergo vel substantia vel accidens; non secundum, ut per se constat; neque etiam primum, quia est potentia ad substantiam; quod autem est potentia ad aliquid, non est actu iiludmet, nam haec duo repugnant. Ultima, quia alias posset materia cognosci per se et directe ac propria cognitione, quod videntur philosophi communiter negare cum Aristotele et Platone locis citatis.

17. Omne esse qualiter sit a forma. Prima et secunda obiectio ex professo tractandae sunt infra, in disputatione de.essentia et esse creaturarum: nunc breviter principium illud: Omne esse est a forma duobus modis exponi potest. Primo de esse specifico et completo. Secundo, quod omne esse est a forma vel intrinsece dante et componente illud, vel saltero terminante aliquo modo dependentiam eius et hoc modo ipsum esse materiae potest dici esse a forma quatenus ab fila pendet, ut dictum est. Aliud vero axioma: Ex duobus entibus in actu non fit unum per se, non potest intelligi de quibuscumque entitatibus actualibus; nam potius impossibile est ens per se ac completum actu componi nisi ex entibus actualibus incompletis; nam quod nihil est, ut saepe diximus non potest realiter componere et praesertim ens per se unum. Debet ergo intelligi de entibus in actu completis in suis generibus; fila enim nec per se ordinantur, nec recte cohaerent ad componendum unum per se. Non dicimus autem materiam esse hoc modo ens actu, sed potius dicimus esse veluti quamdam inchoationem entis, quae naturaliter inclinatur et per se coniungitur formae ut complenti integrum ens, ut latius postea explicabimus.

18. Ad tertium respondetur materiam totam esse potentiam et totam esse actum qualem nos explicuimus, non per compositiorem actus cum potentia, sed per identitatem et (ut ita dicam) per intimam et transcendentalem inclusionem; non enim omnis potentia opponitur omni actui, sed cum proportione; potentia igitur receptiva non opponitur actui entitativo incompleto, sed potius illum essentialiter includit.

19. Pura potentia quomodo aequiparetur actui puro. Ad quartum dicitur primo, sicut purus actus nullam includit potentiam receptivam alterius actus, ita puram potentiam nullum includere actum actuantem aliud, et quoad hoc tenet proportio, non vero quoad actum entitativum. Unde si de hoc sit sermo, negatur consequentia, quia involvit repugnantiam quod sit potentia realis receptiva, quantumvis pura, quin intime includat actualitatem entis. E contrario vero non repugnat ita includere actualitatem entis ut nullam potentialitatem involvat. Potentialitas enim dicit imperfectionem; non repugnat autem dari perfectionem ita puram ut omnem imperfectionem excludat; repugnat vero dari imperfectionem realem puram sine ulla perfectione; nam potius esset nihil et pura negatio omnis perfectionis. Unde, sicut theologi dicunt dari summum bonum quod nihil mali includat, non tamen dari summum malum quod tale sit ut nullam bonitatem habeat vel in ea fundetur, ita, licet detur actus purus qui omnem excludat potentiam, non tamen potest dari pura potentia quae omnem excludat actualitatem, etiam entitativam et incompletam. Quod autem obiiciebatur de summa distantia inter puram potentiam et purum actum, primo expediri potest negando esse de ratione purae potentiae ut summe distet a puro actu; nam materia caeli est pura potentia et tamen non summe distat a puro actu; plus enim distat materia horum inferiorum, cum sit imperfectior, et incertum adhuc est an possit fieri alia materia minus perfecta quam haec inferior, et consequenter magis distans a perfectione Dei. Accidentia item magis distant a perfectione divina quam materia prima. Distingui item potest duplex distantia: una dici potest negativa, qualis est inter ens et nihil; alia positiva ex parte utriusque extremi. Non est ergo de ratione purae potentiae ut distet a Deo priori modo sed posteriori; et ideo, quamvis admittamus puram potentiam summe distare a puro actu, non sequitur debere puram potentiam nullam includere actualitatem, quia illa distantia non est summa comparata ad negativam, sed inter positivas; et ideo requirit aliquam convenientiam inter extrema in entitate, esto fila convenientia minima sit.

20. Ad quintam respondetur, materiam esse substantiam, ut expresse docet Aristot., VIII Metaph., a principio et saepe alias. Unde materia non est potentia ad totam latitudinem substantiae, sed ad formam et ad esse compositi; ad substantialem autem entitatem materiae non est in potentia, sed actu est talis entitas. Repugnat enim dari potentiam realem et receptivam respectu totius generis et latitudinis substantiae, ut completam et incompletam comprehendit, quia substantia prior est accidente, et ideo talis potentia, cum sit primum subiectum, non potest esse accidens sed substantia; neque etiam potest esse in potentia ad seipsam; ergo nec potest esse in potentia ad totam latitudinem substantiae. In quo est magna differentia inter formam substantialem et accidentalem, nam accidentalis supponit ens nobilioris generis, scilicet substantiam, et ideo fieri potest ut subiectum vel potentia ad accidens non sit accidens ullo modo, id est, neque completum neque incompletum; forma vero substantialis non supponit ens nobilioris generis, et ideo potentia ad talem formara non potest non esse aliqualis substantia, saltem incompleta.