SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO VIII. PER QUID CAUSET MATERIA

SECTIO VIII. PER QUID CAUSET MATERIA

1. Quorumdam sententia. — Sicut in causa efficienti creata distingui solent principium principale agendi et principium proximum et conditiones necessariae ad agendum, ita existimant aliqui haec omnia distingui posse et debere in causalitate materiae. Nam principalis ratio causandi materialiter (inquiunt) est ipsa essentia materiae; illa enim est primum fundamentum et basis totius materialis causalitatis et sustentationis et ex illa ut sic essentialiter constat compositum. Principium autem proximum huius causalitatis dicunt esse potentiam materiae; per eam enim proxime recipit formam; omnis enim actus proxime recipitur in potentia sibi proportionata; est autem illa potentia proprietas ipsius materiae data illi a natura ad suum effectum causandum, ut sentit Comment., de Substantia orbis, c. 1, et I Phys., text. 70; et ibi Themist., text. 69. Quorum ratio est, quia omnis potentia fundatur in aliqua entitate et essentia. Aliqui vero addunt hanc potentiam per quam materia proxime causat, esse quantitatem eius, quia materia prima praecise considerata absque quantitate non est apta ut sit subiectum generationis, quia non est extensa, neque habet partes; per quantitatem autem fit apta, quia fit extensa, neque habet partes; per quantitatem autem fit apta, quia fit extensa.

2. Quas in materia, ut causet, conditiones aliqui desiderent.— Inter conditiones autem requisitas ad hanc causalitatem quidam ponunt existentiam materiae, quia ad causalitatem et compositionem realem existentia realis videtur necessaria. Alii nec existentiam requirendam putant, quia sufficit materiae, ut causet, suum esse essentiae; existentiam vero non habet ut praerequisitam, sed solum ut consequentem formam. Rursus alii requirunt ut conditionem necessariam quantitatem propter rationem superius factam, quia agens non potest agere nisi in subiectum extensum; ergo praesupponit in subiecto quantitatem saltem ut conditionem necessariam. Alii vero neque hanc conditionem necessariam existimant, quia putant. quantitatem consequi formam et ab ea omnino pendere. Quapropter nullam conditionem requirunt ad causalitatem materiae praeter entitatem et potentiam eius. Posset etiam hic referri opinio eorum qui in materia requirunt sigillationem qua materia quae de se indifferens est ad omnem formam, ad hanc individuam potius quam ad alias determinetur, quia causa indifferens, manens indifferens, non potest definitum effectum causare, de qua opinione satis multa superius dicta sunt tractando de principio individuationis.

Materiae potentia, ab ipsa indistincta, ratio est causandi ipsi

3. Dicendum vero imprimis est materiam primam non habere duas rationes causandi, alteram principalem, alteram proximam, sed per seipsam et per entitatem suam et principaliter et proxime causare effectum suum in suo genere. Haec sententia sumitur ex D. Thom., I Phys., text. 79, ubi ait potentiam materiae non esse aliquid materiae additum, praeter substantiam et essentiam eius; et idem habet I, q. 5, a. 3, ad 3, et q. 77, a. 1, ad 2, et I oont. Gent., c. 43, et In I, dist. 3, q. 4, a. 1; idemque sentiunt communiter thomistae, Hervaeus, De Unit. formar., q. 16; Capreol., In I, dist. 42, q. 1, ad argumenta Aureoli cont. 4 conclus.; Soncin., VIII Metaph., q. 6; Henric., in Summ., a. 5, q. 8; et hoc ipsum significavit Averroes, de Substant. orbis, cum dixit, materiam substantiari per posse. Ex hoc ergo principio probatur conclusio in hunc modum. Materia primo ac principaliter causat per essentiam suam, proxime vero et immediate per suam potentiam; sed potentia materiae non est aliud ab eius essentia, neque realiter, neque ex natura rei; ergo in materia non est aliud proxima ratio causandi a ratione principali, sed sunt omnino idem. Consequentia est evidens, et maior etiam est extra controversiam; nam, quod attinet ad priorem partem eius, nihil prius vel principalius excogitari potest in materia quod sit prima radix et quasi origo causalitatis eius, quam ipsius essentia. Quoad secundam vero partem, cum causalitas materiae sit causalitas subiecti et recipientis, etiam constat potentiam receptivam seu capacitatem materiae esse proximam rationem causandi. Item, quia materia causat recipiendo actum; actus autem proxime recipitur in potentia; ergo materia per potentiam suam proxime respicit actum, suumque effectum causat.

4. Minor vero asseritur a dictis auctoribus. Et ratione probatur primo, quia materia essentialiter ordinatur ad formam, ut supra dictum est cum Aristot., II Phys., text. 26; sed non ordinatur nisi ut potentia receptiva; ergo materia essentialiter est huiusmodi potentia. Secundo, forma per essentiam suam est actus materiae, unde anima definitur quod sit actus corporis physici, etc.; ergo, e converso, materia essentialiter est potentia ad formam; habent enim inter se proportionalem correlationem, et ita sunt essentialiter institutae ut per suas essentiales entitates immediate coniungantur; et inde est quod unam essentiam per se et essentialiter componant; componunt autem ut actus et potentia inter se unita; est ergo materia essentialiter potentia sicut forma est essentialiter actus. Tertio, ad hoc confirmandum adduci possunt omnia quibus probavimus materiam esse puram potentiam; non enim tantum dicunt philosophi materiam habere potentiam, sed totam ipsam nihil aliud esse quam potentiam, et hoc ipsum est quod Aristoteles dixit, materiam esse primum subiectum. Augustin. etiam, lib. De Natura boni contra Manichaeos, c. 18, materiam ait graece appellari silvam (υλην), quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. Damascenus etiam, in sua Phys., c. 3, ait materiam, quantum ad id quod potentia est, substantia praeditam esse.

5. Ultimo declaratur in hunc modum: nam vel potentia materiae est ipsamet substantia et essentia materiae, vel est aliquod accidens realiter ab illa distinctum, vel modus aliquis saltem ex natura rei diversus; praeter haec enim nihil aliud excogitari potest; sed non potest secundum aut tertium dici; ergo primum verum est. Minor quoad priorem partem probatur primo, quia potentia est proportionata actui; ergo ad actum substantialem potentia esse debet substantialis. Secundo, quia alias forma uniretur materiae mediante aliquo accidente et ita non componeret cum illa unum per se, quia earum unio non esset substantialis sed accidentalis. Unde Aristoteles, VIII Metaph., text. 15, docet materiam et formam substantiales per se immediate uniri ut unum per se componant. Tertio, quia si esset aliquod accidens, maxime quantitas; sed hoc non; ergo. Maior patet, quia nullum est accidens materiae propinquius quam quantitas. Minor vero probatur, quia quantitas non ordinatur per se ad recipiendam formam substantialem, sed potius est vel proprietas consequens illam, vel ad summum est dispositio praeparans subiectum ad receptionem eius. Et confirmatur, nam alias sicut albedo, verbi gratia, recipitur in quantitate, ita etiam forma substantialis reciperetur in illa et communicaret illi suum esse substantiale, et consequenter, sicut ablata substantia et conservata per se quantitate sine novo miraculo permanet illa quantitas alba, ita ablata materia et conservata quantitate sine novo miraculo maneret informata forma substantiali, quae omnia sunt absurda. Tandem, quodcumque sit illud accidens quod per modum potentiae interponitur inter substantiam materiae et formam, necesse est iliud recipi in materia, quia recipi debet in aliquo subiecto, et ibi non est aliud, cum talis potentia supponatur formae, et consequenter etiam composito; ergo est in materia potentia ad recipiendum in se tale accidens, cum subiectetur in materia; inquiro ergo an illa potentia materiae sit ipsamet substantia materiae, vel aliud accidens; hoc posterius dici non potest, alias procederetur in infinitum; si vero dicatur iliud prius, ergo aliqua potentia receptiva materiae est ipsa substantia eius; ergo haec potius est ad actum substantialem quam ad accidentalem, vel saltem primario ad illum actum ordinatur; est ergo per se et immediate receptiva illius.

6. Atque hinc facile probatur altera pars minoris, scilicet, hanc potentiam non esse modum ex natura rei distinctum a substantia materiae. Primo quidem quia nulla est necessitas nec vestigium talis distinctionis. Nam talis potentia connaturalis est materiae et ab illa omnino inseparabilis, etiam per potentiam Dei absolutam; immo etiam per intellectum concipi non potest materia completa in essentia materiae quin concipiatur capax formae; ergo illa capacitas non est modus in re distinctus a materia, sed est veluti differentia essentialis eius; nam materia essentialiter est entitas substantialis, non completa sed partialis, non per modum actus sed per modum potentiae; est ergo ipsa materia per essentiam suam et principalis et proxima ratio recipiendi formam et causandi materialiter.

7. Existentiam essentialiter requirit materia ut causet .— Dico secundo: existentia materiae etiam est necessaria ad causalitatem materiae, non tamen proprie ut conditio tantum quae sit extra rationem principii per se in genere causae materialis sed ut in illo intime et formaliter inclusa. Prior pars probatur quia materia non potest esse reale subiectum, vel actu exercere munus eius prout est in sola potentia obiectiva vel in virtute primae causae, quia secundum priorem considerationem nihil est, sed solum concipitur ut non repugnans esse; secundum posteriorem vero non est aliud quam ipsa creatrix essentia; ergo ut actu exerceat munus realis subiecti, necesse est ut in se sit actu extra causam suam et extra potentiam obiectivam; sed hoc ipsum est existere: ergo ut materia materialiter causet, necesse est quod actu existat. Et confirmatur, nam ideo res naturales non creantur quia fiunt ex materia; sed non idea non creantur quia fiunt ex materia possibili; ergo quia fiunt ex materia actu existente, et consequenter ipsa materia non causat materialiter nisi quatenus actu existens. Minor probatur, nam ipsa materia dum fit a Deo, fit ex materia possibili, et nihilominus creatur, quia fieri ex materia possibili est fieri ex nihilo eo quod materia possibilis, ut sic, nihil sit. Unde dictio ex in illa locutione non dicit habitudinem causae materialis, sed termini a quo. Quando ergo dicit habitudinem causae materialis, necesse est ut designet rem quae non tantum possibilis sit, sed etiam actu et extra causas. Tandem materia non potest materialiter causare nisi sit creata a Deo; sed creatio terminatur ad rem existentem; ergo materia non potest materialiter causare nisi existens. Quae rationes formaliter et immediate probant materiam non causare materialiter, nisi ut est extra causas suas tamquam actualis entitas in suo esse essentiae; consequenter vero probant de esse existentiae, quia omnis actualis entitas extra causas formaliter constituitur per existentiam, ut infra suo loco probabimus.

8. Materia qualiter a forma dependeat .— Atque hinc etiam probatur facile posterior assertionis pars; nam, quod materia sit entitas actualis, non est quasi extrinseca conditio necessaria ad causandum, sed est intrinseca et propria ratio causandi; nam materia per suam entitatem actualem recipit formam; sed per existentiam constituitur in esse entitatis actualis; ergo existentia materiae non utcumque est conditio necessaria, sed ut per se ac formaliter pertinens ad principium causandi. Quae res constabit latius ex dicendis infra de existentia. Solum potest obiici, quia materia pendet in sua existentia a forma; ergo non potest prius etiam ordine naturae existere quam formam recipiat; ergo existentia non potest esse necessaria ad causandum. Patet consequentia, quia conditio necessaria ad causandum supponitur ad effectum. Nec intelligi potest quod causa in suo esse necessario ad causandum pendeat a suo effectu. Respondetur exactam huius obiectionis responsionem dari non posse, donec explicemus causalitatem formae erga materiam et illam propositionem Aristotelis: Causae sunt sibi invicem causae ; ideo breviter dicitur probabile esse materiam non dependere proprie a forma ut a causa sua, quae potest dici dependentia antecedens, sed solum ut a connaturali actu et quasi dispositione et conditione necessaria, quae potest dici dependentia consequens, secundum quam non est inconveniens causam materialem pendere a suo effectu. An vero dici possit pendere etiam a priori materiam a forma, infra videbimus.

9. Proximitatem cum forma ad suam causalitatem requirit materia.— Dico tertio: conditio necessaria ad causandum in materia est propinquitas intima seu indistantia a forma. Itaque, sicut in causa efficienti applicatio ad passum dicitur conditio necessaria ad agendum, ita in materiali causa applicatio ad formam; nam respectu illius vel cum illa exercet causalitatem suam. Haec autem applicatio est per intimam propinquitatem et indistantiam, quia non possunt materia et forma uniri nisi sint indistantes et quasi penetratae intime per entitates suas. Dices hanc non esse conditionem necessariam, sed ipsammet coniunctionem materiae et formae. Respondetur non ita esse, quia intima praesentia aliquid distinctum est ex natura rei ab unione; cum enim anima creatur in corpore, non unitur corpori ex vi creationis in tali loco; sed per aliam actionem, et tamen creatur intime indistans a corpore. Unde etiam reipsa est separabilis illa intima praesentia ab unione. Sicut enim angelus potest esse intime praesens materiae et non informans illam, ita etiam potest esse anima rationalis, immo et quaelibet alia forma, saltem per potentiam Dei absolutam; est ergo illa intima praesentia quid distinctum ab unione et conditio necessaria ad illam et ad materiae causalitatem. Haec autem conditio in hominis generatione manifeste est prior natura, quia ibi supponitur forma creata absque causalitate materiae circa illam; in aliis vero formis non tam videtur conditio prior natura quam concomitans, quia aliae formae absolute et simpliciter et secundum ordinem causalitatis, non prius natura sunt aut fiunt quam uniantur, ut postea videbimus. Intercedit autem ibi alia naturae prioritas, quae dicitur in subsistendi consequentia; nam intima praesentia talis est, ut possit saltem per divinam potentiam conservari sine unione et consequenter sine causalitate materiali; e contrario vero nullo modo potest materialis causalitas actu conservari sine intima propinquitate, ut per se constat.

10. Quantitatem non requirit materia ut necessariam conditionem ad causandum.— Dico quarto praeter hanc conditionem nullam aliam esse simpliciter necessariam ad causalitatem materiae, quantum est ex parte eius. Explicatur breviter, nam quod attinet ad quantitatem, satis controversa res est an illa sit in materia vel in composito et quomodo. Et quamvis sit probabile esse in materia et naturaliter non separari ab illa, id tamen non ideo est quia quantitas est conditio necessaria ad causalitatem materialem, formaliter loquendo, sed quia materia est talis entitas quae natura sua talem proprietatem postulat, ita ut quantitas potius sit proprietas consequens talem causam materialem quam conditio antecedenter necessaria ad causalitatem eius. Unde fit ut vel forma, si materialis etiam sit, vel saltem suo modo informatio formae, participent effectum seu modum quantitatis, non quia per se sit necessarius ille modus ad unionem cum materia, sed quia forma sese accommodat materiae, quatenus omne quod recipitur ad modum recipientis recipitur. Et simili modo, materiale agens indiget extensione quantitatis in passo, ut in iliud agere possit; id tamen provenit ex eo quod ipsum agens ratione talis proprietatis consequentis materiam habet modum existendi et agendi illi accommodatum secundum omnes facultates quae a materia pendent. Itaque (quidquid sit de illa quaestione, de qua modo nihil definimus) nunc solum dicimus quantitatem per se ac formaliter non esse necessariam propter causalitatem materialem. Unde, si per potentiam Dei conservetur materia sine quantitate, quantum est ex parte sua poterit exercere suum munus sustentandi formam vel informationem eius.

11. Rursus sigillatio materiae quae sit aliquid distinctum a quantitate et qualitatibus disponentibus materiam, prorsus est quid fictum et commentitium, ut loco supra citato monstratum est. Qualitates autem, si fortasse non manent eaedem in genito et corrupto, non aliter sigillant materiam nisi quia hae qualitates quae praecedunt instans generationis, denudant materiam et relinquunt illam liberam et expeditam ut agens in eam introducat suam formam; qualitates vero, quae in eo instanti introducuntur, solum consequuntur formam, et quasi fovent ac eam retinent in materia. Si autem eaedem numero dispositiones quae fuerunt inchoatae in corrupto, manent consummatae in genito, sic facilius dici possunt determinare materiam ad talem formam; illud tamen non est quia materia ex se illis indigeat ad suam causalitatem, sed vel ob naturalem modum et ordinem agendi mediis accidentibus necessario ita praemittuntur, vel quia forma ipsa tales postulat dispositiones. Materia autem, quamvis ex se sit indifferens ad plures effectus seu formas, non est ex se insufficiens aut incompleta ad singulos effectus suos, sed potius in suo genere est quasi universalis causa, sufficiens ad singulos effectus, causa autem sic indifferens bene potest determinatum effectum causare si aliunde concurrant aliae causae ad eam determinationem necessariae, ut sunt in proposito agens vel dispositiones. Igitur per se et intrinsece ex vi causalitatis materialis, nulla sigillatio ad illam requiritur ut necessaria conditio. Praeter has autem conditiones, nullae aliae hactenus excogitatae sunt, neque fingi facile possunt, cum nulla appareat ratio vel fundamentum talis necessitatis. Omitto enim conditionem generalem et quasi transcendentalem respectu omnis causae creatae, scilicet, quod conservetur a Deo; nam hoc et commune est et sub existentia comprehenditur. Omitto etiam necessariam habitudinem seu relationem ad formam, et (ut ita dicam) concausalitatem formae; nam hoc potius est quid necessario consequens quam requisita conditio ad causandum. Nihil ergo aliud ad causalitatem materiae ex parte illius necessarium est. Et haec satis sint de hoc puncto; nam fundamenta aliarum opinionum; quae inter illas referendas insinuata sunt, ex dictis sufficienter soluta et expedita sunt.