SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO IV. AN FORMA, DUM EX MATERIA EDUCITUR, PER SE FIAT

SECTIO IV. AN FORMA, DUM EX MATERIA EDUCITUR, PER SE FIAT

1. Haec difficultas oritur ex superioribus et ad eas magis explicandas confert. Nam, cum dictum sit eductionem esse actionem qua ita fit forma in materia dependenter ab illa ut per eam actionem non fiat ipsa materia, inde sequi videtur per talem actionem solam formam per se primo fieri, quod repugnat Aristot., VII Metaph., text. 26 et 27, et lib. VIII, text. 4. Sequela patet, quia per illam actionem sola forma secundum se totam educitur de non esse ad esse, totum autem non fit nisi quatenus coalescit ex partibus iam factis; ergo forma est quae fit, et prius et proprius. Prius quidem, quia, ut totum ex partibus componatur, oportet ut partes supponantur habentes esse. Proprius vero, quia id quod secundum suam entitatem educitur de non esse ad esse proprius fit quam quod solum componitur ex iam existentibus.

2. In hac re prior sententia admittit, quod ratio facta probare videtur, formam proprie ac per se fieri; ita sumitur ex Alberto, II de Anim., tract. I, c. 1 et 3, ubi ait quod inter haec tria, materiam, formam et compositum, forma proprie et primo est ens, quod etiam late defendit Zimara, Theorem. 20. Alii distinguunt duas actiones, etiam in effectione formarum materialium. Unam, qua fit forma; aliam, qua unitur; et de priori concedunt per se primo terminari ad formam, licet posterior terminetur primario ad compositum. Haec opinio sumitur ex Durando, In II, dist. 1, q. 4, ad ultimum.

Quaestionis resolutio

3. Utraque tamen sententia falsa est. Et de hac quidem posteriori dicemus late infra, explicando varios modos causandi efficientis causae. Nunc sufficiat contra illam ratio, quae ex hactenus dictis facile colligi potest; nam formae materiales (de his enim tantum est sermo) non sunt etiam quoad entitatem suam sine concursu materiali subiecti; sed subiectum non influit in formam nisi quatenus sibi unitur, ut constat ex dictis supra de materiali causa; ergo non potest talis forma fieri per aliquam actionem quae non sit unitiva formae ad subiectum; non possunt ergo ibi duae actiones secundum rem distingui, sed solum secundum rationem vel inadaequatos conceptus, vel ad summum secundum partes quae essentialiter inter se coniunctae sint, ut dicto loco declarabimus.

4. Duplex actionis terminus .— Prior vero sententia repugnat revera Aristoteli citatis locis, quem sequuntur Commentator, eisdem locis, et XII Metaph., com. 12 et 18, et D. Thom., ibid., et I, q. 45, a. 4 et 8, ubi solutione ad 1 addit formas non fieri per se, sed per accidens tantum, quod est sano modo intelligendum, late utendo verbo per accidens prout idem est quod cum alio ; proprius vero dicitur forma haec congenerari, ut idem D. Thomas significat in illo a. 4, et q. 65, a. 4. Idem tenet expresse Scot., VII Metaph., q. 10; Anton. Andr., q. 9; Zimar., Theorem. 100; Soncin., VII Metaph., q. 23. Ratio autem est quia eius est per se primo fieri cuius est esse, cum fieri tendat ad esse; sed id proprie est quod subsistit, ergo id proprie fit; sed hae formae non subsistunt, sed composita ex ipsis; ergo ad composita proprie et principaliter terminatur actio. Confirmatur, nam actio est una, ut supponimus; ergo et terminus adaequatus est unus; sed hic non potest esse forma, quia compositum revera fit, et non est forma; ergo. Maioris autem claritatis gratia distingui solet duplex terminus, scilicet, ut quod et ut quo, seu qui absolute fit vel quo aliud fit. Compositum ergo est terminus qui seu ut quod , quia illud per se primo fit; nam illud maxime intenditur per generationem et in id ultimate terminatur generatio, et a simili patet in artificialibus; nam domus est quae per se primo aedificatur, etc. Terminus autem quo est forma, quia fit ut per eam compositum constituatur. Unde, quia verbum educi proprie tantum indicat habitudinem ad hunc terminum quo, ideo proprie ac simpliciter dicitur forma educi de potentia materiae, non autem compositum; verbum autem generari aut f ieri dicit habitudinem principalem ad id quod est vel quod fit, et ideo simpliciter dicitur de forma et non de materia.

5. Ad argumentum in contrarium respondetur negando sequelam, quia, loquendo de ordine temporis, non prius fit forma quam compositum, neque e converso. Loquendo autem de ordine naturae, compositum non solum prius fit, sed etiam absolute illud solum fit per hanc actionem; forma vero solum confit. Et quamvis demus in aliquo genere causae formam prius natura educi quasi ordine exsecutionis, absolute tamen non intelligitur terminata actio nec factum id quod per se primo intenditur, donec sit totum compositum. Nec refert quod aliqua pars composita supponatur, et non formae; oportet enim quatuor genera actionum distinguere: quaedam enim est actio productiva tantum et non unitiva, et haec semper terminatur ad rem simplicem, et ideo ex se terminari potest ad entitatem partialem, si nata sit hoc modo produci; et talis est creatio animae rationalis, atque idem est de creatione materiae primae, ut opinor. Alia est actio unitiva tantum et non productiva componentium, ut est generatio hominis, et haec sine controversia terminatur tantum ad compositum ut quod et ad unionem ut quo. Rursus, est alia actio ita productiva alicuius compositi ut simul sit unitiva et comproductiva omnium componentium; et huiusmodi est creatio caeli, quam constat per se primo terminari ad compositum, concomitanter vero ad materiam et formam. Alia denique est actio simul unitiva et comproductiva alterius partis componentis ex praesuppositione alterius; et huiusmodi est actio eductiva de qua nunc agimus, et ideo non est de eius ratione ut ipsius adaequatus terminus ita fiat de novo ut nulla eius pars praesupponatur esse.

6. Atque hinc obiter colligitur hanc sententiam non solum in substantialibus formis, sed etiam in accidentalibus veram es se, etiamsi Scotus supra, Anton. Andr. et alii oppositum significent, eo quod ex accidente et subiecto fiat unum per accidens, quod non videtur posse fieri per actionem. et causalitatem per se. Sed sententia proposita vera est, nam Aristoteles universaliter loquitur, et maxime adhibet exempla in accidentibus. Ac tandem in text. 32, expresse et in particulari hoc docet de formis accidentalibus. Nam (ut ibidem ait) ratio eadem est, quia multo magis accidentia non per se fiunt, sed ut unita subiectis et ex illis. Nec refert quod sint entia per accidens, nam realem et veram ac physicam compositionem habent, quam per se includit illa actio; et ideo per illam fit per se primo compositum accidentale, nam et actio ipsa accidentalis est.