SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO X. AN TRIA RELATIONUM GENERA TRIPLICI FUNDAMENTO RECTE FUERINT AB ARISTOTELE DISTINCTA.

SECTIO X. AN TRIA RELATIONUM GENERA TRIPLICI FUNDAMENTO RECTE FUERINT AB ARISTOTELE DISTINCTA.

1. In hac sectione examinanda est doctrina Aristotelis, lib. 5 Metaph., c. 15, ubi agens de Ad aliquid, ad tria genera relativorum omnia refert, quas distinguit ex triplici fundamento seu ratione fundandi relationem.

Partitio et doctrina Aristotelis proponitur.

2. Quas relationes in primo genere collocet Aristoteles. -- In primo genere constituit eas relationes quas dicit fundari in unitate vel multitudine, quod postea subdividit in varias species; nam in unitate ait fundari aequalitatem, similitudinem, et in universum identitatem eorum quorum una est substantia. Nam similia dicuntur, quae habent unam qualitatem; aequalia, quae habent unam quantitatem; eadem vero, quae habent unam substantiam, quod potest intelligi vel proprie et in rigore de substantia, vel generatim de essentia, quod infra videbimus. In numero vero ait fundari omnes relationes quae aliquo modo secundum quantitatem dicantur, et ab unitate recedunt, ut sunt omnes proportiones inter numeros inaequales, sive illae indefinite seu generatim significentur, ut excedens. multiplex, etc.; sive definite, ut duplum, triplum, etc. Unde, licet hae relationes inveniri etiam possint inter quantitates continuas, tamen dicuntur fundari in numero, quatenus requirunt diversitatem in quantitate. Atque eadem ratione ad idem fundamentum pertinent relationes omnes dissimilitudinis, distinctionis, et similes, quia in numero aliquo modo fundantur; hic enim non sumuntur in rigore unitas et numerus pro quantitate, sed generalius. Illud enim est considerandum , Aristotelem semper loqui de his relativis in plurali, quia, propriissime loquendo, ambae relationes oppositae hujus generis sunt quae requirunt in fundamento, aut numerum aut /p. 821/ aliquam unitatem plurium (ita enim est haec unitas intelligenda). Unde si de singulis relationibus loquamur, unaquaeque requirit fundamentum, non quod simpliciter sit numerus, sed quod cum alio componat numerum, vel habeat unitatem.

3. Quae relationes sint in secundo genere. -In secundo genere ponit Aristoteles ea relativa quae fundantur in potentia agendi et patiendi, vel in actionibus earum, quod subinde distinguit in varias species, quas partim sumit, vel ex eo quod relationes fundantur in sola potentia abstrahendo ab actione, vel ut subest actioni. Et adhibet exempla, ut calefactivum et calefactibile, calefaciens et calefactum. In quibus oportet duo advertere: unum est, cum Aristoteles ponit relationem realem inter potentiam et possibile, nunquam loqui de effectu possibili objective sumpto, ut videtur intellexisse Gregorius in superioribus citatus, qui ex hoc exemplo Aristotelis colligebat, dari relationes reales ad terminos non existentes, sed possibiles; Aristoteles autem aperte loquitur de potentia passiva seu subjecto calefactibili, ut declarat his verbis: Et uno nomine, activum ad passivum; et infra: Activa autem et passiva, ex potentia activa et passiva potentiarumque actionibus dicuntur, ut calefactivum ad calefactibile . Hinc secundo considerandum est alium esse terminum realem relationis potentiae activae ut sic abstrahendo ab actione, a termino potentiae activae, ut subest actioni, seu ut facientis; nam prior terminus est potentia passiva, et alioqui non potest esse terminus realis; posterior vero est ipse effectus, ut jam fluens a potentia agente. Rursus vero addit Aristoteles, hanc relationem, quae fundatur in potentia sub actione, variari juxta varias temporis differentias; alia enim fundatur in praesenti actione, ut relatio aedificantis, calefacientis, etc.; alia in actione praeterita, ut relatio patris; et alia in actione futura, ut quod facturum est (inquit) ad id quod faciendum , quod habet difficultatem infra tractandam.

4. Quae relationes sint in tertio genere . _- In tertio genere ponit Aristoteles relationes quas vocat mensurabilis ad mensuram, ut sunt (inquit) relatio scientiae ad scibile, intellectus ad intelligibile, aspectus ad spectabile. Assignat autem notandum discrimen (quod gravibus quaestionibus occasionem praebet) inter hoc genus et duo priora, quia in prioribus (inquit) utrumque relativum dicitur ad /col. b/ aliquid, quia idipsum, ad quod unumquodque est, aliud dicitur, et non quia, aliud ad ipsum; at vero in tertio genere, licet unum relativorum dicatur ad aliquid, quia vere est ad aliud, alterum vero, quod illi correspondet, non dicitur ad aliud quia vere sit ad aliud, sed quia aliud est ad ipsum. Ut scientia et scibile, quamvis ad aliud dicantur, tamen diverso modo; nam scientia sic dicitur, quia vere est ad aliud; scibile vero minime, sed solum quia scientia est ad ipsum; idemque est de intellectu, intelligibili et similibus. Quam differentiam nulla ratione probat Aristoteles, sed ut manifestam tradit.

Sitne divisio convenienter data .

5. Quae rationes ingerunt difficultatem . - Prima . - Haec est Aristotelis divisio et doctrina. Circa quam duo praecipue declaranda occurrunt, in quibus variae difficultates attingentur. Primum, an singula membra illius divisionis convenienter assignata sint. Secundum, an illa divisio sit adaequata relationi praedicamentali, ita ut sufficienter totam ejus latitudinem comprehendat. Ratio dubitandi circa priorem partem est primo, quia relationes primi generis non videntur reales; ergo. Probatur antecedens primo quoad relationes unitatis, quia unitas illa in qua fundantur, non est realis, sed rationis tantum; ergo nec relatio in ea fundata potest esse realis. Antecedens patet, quia illa non est unitas numeralis; nam haec fundat identitatem ejusdem ad seipsum, quae est relatio rationis, ut supra diximus; ergo est unitas specifica, vel alia superior; omnis autem alia unitas praeter numeralem est unitas rationis. Nec refert si quis dicat unitatem formalem esse realem, nam haec etiam non est realis, nisi in quantum in re est eadem cum numerica, licet ratione distinguantur; unde ita multiplicatur in rebus, sicut ipsa unitas numerica, ut in superioribus visum est; ergo non magis potest esse fundamentum relationis realis, quam unitas numerica. Et confirmatur ac declaratur; nam unitas quae sit fundamentum relationis, debet esse unitas plurium; nam unitas uniuscujusque ut sic non fundat relationem ad aliud; debet ergo esse unitas plurium; sed omnis unitas plurium re distinctorum est unitas rationis; ergo. Dices hoc esse verum de unitate quasi positiva et universali, tamen unitatem negativam, qua una res non se habet aliter quam alia in aliqua forma vel proprietate, in rebus ipsis esse; ita enim /p. 822/ respondent aliqui Thomistae, Capreolus, in 4, dist. 30, quaest. 1; Soncin., 5 Metaphys., q. 34; et Cajetan., q. 7 de Ente et essentia. Sed contra, quia non magis potest negatio aut privatio fundare relationem realem, quam ens rationis , quia etiam privatio secundum se sumpta ens rationis est, nihilque reale in rebus ponit; ergo non potest fundare relationem realem. Atque haec ratio videtur etiam probare, relationem fundatam in numero non posse esse realem, quia proxima ratio fundandi ejus est aliqua negatio, nam numerus vel multitudo distinctione constituitur; distinctio autem seu divisio in negatione formaliter consistit, ut in superioribus visum est. Et declaratur exemplis, nam inaequalitas, verbi gratia, in hoc proxime fundatur, quod haec quantitas aliquid non habet quod habet alia; haec autem negatio est; similiter dissimilitudo proxime fundatur in hoc, quod haec qualitas non habet essentiam quam alia, et e converso.

6. Secunda . - Secundo principaliter argumentor, nam si unitas specifica est sufficiens fundamentum relationis, sequuntur multa absurda. Primum est, inter res singulorum praedicamentorum, quatenus sunt ejusdem speciei, consurgere relationem identitatis seu similitudinis; quod ipsemet Aristoteles concessisse videtur, cum dixit, eadem esse, quorum una est substantia , id est, essentia, et illa omnia collocat in hoc genere. Nec refert si quis nomine substantiae, non essentiam, sed propriam substantiam intelligat, quod est probabile, quia saltem a paritate rationis sumitur sufficiens argumentum, quia tam similes sunt duae actiones, vel duo Ubi, sicut duae albedines. Falsitas autem consequentis probatur, quia inde fieret, etiam duas relationes ejusdem speciei, ut duas paternitates, referri relatione reali similitudinis; est enim omnino eadem ratio. Consequens autem est falsum, quia relatio non potest fundari in relatione; alioquin in qualibet relatione essent infinitae relationes, nam sicut prima fundat secundam, ita et secunda poterit fundare tertiam; nam erit similis, vel dissimilis, seu distincta ab aliis, et idem erit de tertia respectu quartae, et sic in infinitum. Secundo sequitur, inter duas quantitates bipedales esse duas relationes reales, alteram identitatis, quatenus sunt ejusdem essentiae, alteram aequalitatis, quatenus sunt ejusdem magnitudinis; poteritque amitti prior manente posteriore, nam inter quantitatem bipedalem et tripedalem est si- /col. b/ militudo essentiae, quanquam non sit aequalitas. Similiter dicendum erit, calorem intensum et remissum referri una relatione reali identitatis in essentia, et altera dissimilitudinis intensione, et similia, quae videntur absurda.

7. Tertio sequitur, non tantum similitudinem specificam, sed etiam genericam vel analogam fundare propriam relationem realem; est enim proportionalis ratio; nam, licet similitudo generica non sit tanta quanta specifica, tamen est vera similitudo et unitas; ergo fundabit relationem realem, quamvis non ejusdom rationis, nec fortasse tam perfectam. Item, quia si unitas generica non sufficiat ad hanc relationem, propter varias differentias specificas, neque unitas specifica sufficeret, propter varias differentias individuales; nam eamdem proportionem servant in identitate reali et distinctione rationis; est ergo eadem ratio; ergo, sicut specifica unitas fundat relationem rationis, ita generica. Consequens est falsum, tum quia res specie distinctae, quamvis conveniant in genere, simpliciter sunt dissimiles, potius quam similes, ut albedo et nigredo; tum etiam quia alias, cum rerum convenientiae et differentiae possint in infinitum, multiplicari per intellectus abstractiones, etiam relationes similitudinis vel dissimilitudinis infinitae essent in una re, vel respectu alterius, cum qua convenit in differentia specifica, et in omnibus superioribus praedicatis, vel respectu diversarum, quatenus uni est similis in specie, alteri in genere proximo vel remoto. Eademque difficultas, proportione servata, invenitur in relationibus quae dicuntur fundatae in numero vel disconvenientia; nam una relatio erit ad rem distinctam in specie ultima, aliae ad varias res in uno vel alio genere diversas, quae fere in infinitum multiplicari possunt. Addo etiam, incredibile videri, quod proportiones omnes, quas arithmetici inter numeros speculantur, sint reales, tum quia non potest assignari unum subjectum adaequatum talis relationis, cum totus numerus non habeat in re veram et realem unitatem; tum etiam quia illae potius videntur comparationes et considerationes intellectus, quam reales habitudines; at vero Aristoteles aeque numerat omnes illas ut species sub hoc genere contentas.

8. Tertia difficultas contra primum genus relationum .- Tertia principalis difficultas est circa idem genus, quia vel hujusmodi relatio- /p. 823/ nes sunt aliquae res vel modi reales additi ipsis formis absolutis, vel non. Primum dici non potest, ut superius de toto hoc praedicamento generaliter dictum est, et specialiter de hoc genere videntur satis probare duae primae difficultates hic propositae, quia multiplicantur in eadem re infiniti modi, qui non solum necessarii non sunt, verum nec intelligi possunt, nec ad certam aliquam rationem reduci. Item, quia unitas inter hujusmodi res non est aliquid aliud ab ipsis rebus; cur ergo erit ratio ut aliquid distinctum inde resultet? Si vero non sunt modi in re distincti, non possunt esse habitudines reales, sed mera coexistentia plurium rerum absolutarum talium conditionum. Probatur, quia habitudo realis non potest rei convenire, nisi vel sit ei intrinseca, et ex se, vel sit ei addita; in praesenti autem, quando una albedo fit similis alteri, non additur ei intrinseca habitudo realis: nam si adderetur, esset ex natura rei distincta; neque enim potest intelligi additio in re sine distinctione inter id quod additur, et id cui additur. Rursus neque illa habitudo est intrinseca et essentialis albedini, tum quia simpliciter potest esse sine illa, tum etiam quia omnis habitudo intrinseca et essentialis rei absolutae est transcendentalis; una autem albedo nullam habet habitudinem transcendentalem ad aliam. Ac propterea est major ratio dubitandi in his formis absolutis, quam in his quae includunt transcendentalem respectum; nam in his posterioribus intelligi aliquo modo potest, ut sine additione reali idem respectus sub diversis rationibus sit transcendentalis et praedicamentalis; tamen in prioribus rebus absolutis nullo modo videtur posse intelligi habitudo realis, si eis nihil intrinsecum additur, ut revera non additur. Hoc igitur primum genus relationum videtur saltem magis continere relationes rationis, aut denominationes extrinsecas, et modos loquendi ortos ex comparationibus variis nostri intellectus inter res diversas, quam veras et reales habitudines.

9. Quarta . - Quarta difficultas est circa secundum genus, in quo, ut a difficilioribus inchoemus, falsum plane videtur quod Aristoteles ait, relationem causae effecturae ad effectum futurum, esse sub hoc genere; nam illa non potest esse relatio realis, tum quia terminus non est actu existens; nam quod futurum est, nondum est; imo nondum fit; alias non esset relatio causae operaturae, sed operantis. Tum etiam quia ratio fundandi, /col. b/ vel conditio necessaria, scilicet actio, nondum est; quod autem illa conditio necessaria sit, patet, quia alias nullo modo esset relatio agentis, seu acturi, sed solum potentis agere. Deinde, est etiam difficile, quo modo relatio fundata in actione praeterita, sit realis, tum quia illa actio jam non est; ergo nec potest esse fundamentum aut ratio alicujus relationis; tum etiam quia Petrum, verbi gratia, genuisse Paulum, est solum denominatio extrinseca ab actione praeterita; quomodo ergo potest in eo fundari intrinsecus respectus realis? Maxime quia ea denominatio aeque dicitur, sive filius genitus vivat, sive non; semper enim verum est dicere, Petrum genuisse Paulum; imo, si modum loquendi attendamus, eodem modo dicitur pater ejus. Atque hinc rursus etiam est difficile, quod relatio agentis, etiam de praesenti, sit realis in ipso agente, cum ipsa actio non sit in agente, et consequenter extrinsece denominet agens. Et confirmatur, nam Aristoteles ait in tertio genere, relationem scibilis non esse realem, eo quod res dicatur scibilis per habitudinem scientiae ad ipsam; at vero etiam agens sic denominatur per habitudinem actionis quae est in passo ad ipsum principium agendi; ergo, pari ratione, non resultabit in ipso principio agendi aliqua relatio intrinseca ipsi agenti. Ultimo de relatione agentis in potentia, ut sic, etiam dubitari potest, saltem quando principium agendi non est per se institutum ad illud munus; tunc enim non habet habitudinem transcendentalem ad rem in potentia, vel effectum possibilem; ergo neque habebit praedicamentalem. Consequentia fundatur in tertia difficultate supra proposita.

10. Quinta . - Quinta difficultas est circa tertium genus. In quo primum dubitari potest de discrimine assignato ab Aristotele inter hoc genus et alia; sed hoc peculiarem sectionem requirit, quam infra tractabimus. Nunc propriam difficultatem habet, quomodo ratio mensurae possit esse fundamentum relationis realis, cum ipsa ratio mensurae realis non sit, sed rationis tantum, ut supra ostensum est, tractando de quantitate. Quod si dicas ibi fuisse sermonem de mensura quantitatis, hic autem de mensura veritatis, hoc potius auget difficultatem, quia multo minus potest haec ratio mensurae esse realis, ut patet, quia scientia vel judicium intellectus aeque mensuratur ab objecto existente vel non existente. Item illa mensuratio non est /p. 824/ actio aliqua, nec est aliquid rei, ut patebit discurrendo per singula praedicamenta.

Sitne sufficiens dicta divisio .

11. Sexta . - Sexta et ultima difficultas est, quia non videntur sub his tribus membris sufficienter comprehensae omnes relationes; sunt enim aliae, quae non minus reales videntur, quam quae in praedictis generibus continentur. Assumptum patet primo de relatione appetitus ad appetibile, et omnium quae sub hoc genere continentur, ut amoris ad amabile, desiderii ad desiderabile, etc. Hae namque relationes non fundantur in unitate, vel actione, ut constat; neque etiam in ratione mensurae, quia in amore non est veritas, quae mensuratur per objectum amabile. Quod si dicas, non veritatem, sed perfectionem vel honestatem amoris mensurari ex objecto amabili, certe hoc modo, intercedet relatio mensurae inter omnem effectum et causam, vel formalem, quae est mensura intrinseca perfectionis rei, vel efficientem, exemplarem, aut finalem, quae possunt esse mensurae extrinsecae. Et imperfectiores species unius generis referentur relatione mensurati ad supremam speciem, tanquam ad mensuram earum. Praeterea relatio unionis ad nullum genus ex praedictis videtur pertinere, quia maxime ad primum (nam de aliis non videtur posse esse dubium); sed neque ad illud pertinet, quia aliud est convenientia et unitas, de qua ibi est sermo, aliud vero unio, seu conjunctio, quae potest esse rerum omnino distinctarum, ut est relatio unionis, verbi gratia, humanitatis ad Verbum, et aliae similes. Similis fere est difficultas de relatione contactus, propinquitatis et distantiae, ac denique de relatione causae finalis, formalis et materialis; nam hae omnes non habent illa fundamenta.

Defenditur divisio ab Aristotele tradita .

12. Hae sunt potissimae difficultates quae circa dictam divisionem occurrunt, quibus non obstantibus, amplectenda est et convenienter explicanda Aristotelis doctrina aut divisio, quam omnes ejus interpretes, et scriptores metaphysicarum quaestionum sequuntur, et Theologi etiam, ut patet ex D. Thoma, 1 part., quaest. 13, art. 7, et quaest. 28, a. 1, et 2 cont. Gent., cap. 11 et 12; quibus locis Cajetan. et Ferrariens. de his relationibus multa disputant; Capreol. et Hispalens., in 1, partim d. 19, quaest. 2, et 3, partim d. 30 et /col. b/ 31, ubi etiam Scot. et alii Theologi, et aliis locis supra citatis. Fundamentum praeter auctoritatem Aristotelis est, quia relationes pertinentes ad singula ex his generibus sunt reales, ut patet ex communi omnium philosophorum consensu, et ex dictis supra de entitate harum relationum. Nam si quae sunt relationes reales, maxime similitudo aut paternitas, aut relatio scientiae ad scibile, quae sunt relationes ad tria genera dicta pertinentes, quia si hae relationes non sunt reales et praedicamentales, quaenam esse possent, quae rationabiliter possint tales existimari? Hoc ergo satis est ut illa tria genera in praedicamento Ad aliud constituantur, sive sint aliquae relationes rationis, quae habeant proportionem cum his generibus, sive non. Nam si non sunt, satis constabit esse haec genera omnino realia; si vero sunt, non pertinebunt directe ad haec genera, ut dividunt praedicamentum Ad aliquid, sed habebunt in illis analogiam quamdam seu proportionalitatem.

13. Quod autem haec genera inter se distincta sint in ratione relativa, primum videtur satis notum ex ipsis denominationibus quas tribuunt, sunt enim valde diversae. Deinde optime explicatur res ipsa ab Aristotele ex ipsis fundamentis, seu rationibus fundandi; nam cum una ex potissimis causis relationis sit fundamentum ejus, imo cum ab eo habeat entitatem suam, nullum potest esse majus indicium distinctionis relationum, quam distinctio fundamentorum formalium ac proximorum, de his enim sermo esse debet. Nam fundamentum remotum vel potius subjectum non ita per se concurrit ad relationem, et ideo distinctio ejus non est ita sufficiens fundamentum ad distinguendas relationes. Quod vero fundamenta illorum trium generum sint omnino distincta, etiam per se manifestum est; recte ergo ex eorum distinctione distinctio illa relationum sumpta est.

14. Dices, potius fuisse sumendam distinctionem relationum ex terminis; nam quae dicunt essentialem habitudinem ad aliud, ab illo sumunt specificationem, et consequenter distinctionem, ut motus a terminis, potentiae et habitus ab objectis. Respondetur primo, id esse verum de distinctione specifica et ultima; distinctionem vero genericam, seu subalternam, posse interdum aliunde sumi. Secundo respondetur, in illa distinctione non esse praetermissos terminos formales, sed vel expresse, vel saltem implicite significatos esse in illis tribus generibus. Nam cum relatio /p. 825/ primi generis dicitur fundari in unitate, ibi includitur, quod terminatur etiam ad aliud, quatenus aliquo modo unum est; nam, ut infra ostendam, quod in uno relativo est fundamentum relationis ad aliud, est etiam ratio terminandi relationem alterius. Et simili ratione, cum in secundo genere dicitur relationem fundari in potentia, hoc ipso indicatur terminari etiam ad potentiam vel effectum, si relatio non in nuda potentia, sed ut est sub actione fundetur; sic enim relatio potentiae activae terminatur ad passivam, et e converso; relatio vero potentiae agentis terminatur ad suum effectum. In tertio autem genere clarius constat, relationem mensurabilis ad mensuram terminari. Non est ergo illa distinctio ita sumpta ex fundamentis, quin termini etiam includantur. Cum enim haec sint duo principia suo modo intrinseca relationum, neutrum potest excludi ab earum constitutione et distinctione; sed fundamentum est quasi materiale, terminus vero quasi formale, quia est ultimum in quod tendit relatio.

De sufficientia dictae divisionis .

15. Prima ratio sufficientiae. - Quot subjecta sit difficultatibus ratio sufficientiae allata . - Tandem, quod illa divisio sufficiens sit, et complectens omnes relationum species quae ad praedicamentum Ad aliquid, pertinere possunt, omnes citati auctores docent. Rationem autem sufficientiae ejus tradit D. Thomas, 5 Metaph., lect. 17, quia tribus tantum modis contingit unam rem ordinari ad aliam, scilicet , vel secundum esse, secundum quod una res pendet in esse ab alia, et sic est tertius modus, vel secundum unitatem activam et passivam, secundum quod una res ab alia recipit, vel alteri confert aliquid, et sic est secundus modus, vel secundum quod quantitas unius rei potest mensurari per aliam: et sic est primus modus. Difficilis vero est haec ratio; nam habitudo ad aliud secundum dependentiam in esse, si generatim sumatur, magis videtur pertinere ad secundum genus, cum effectus pendeat in esse a sua causa; si vero sumatur secundum peculiarem modum dependentiae, quae est scientiae vel potentiae ab objecto, sic tot essent distinguendi modi relativorum, quot sunt modi dependentiarum. Cur enim potius ille modus dependentiae constituit peculiare genus relativorum, quam alii? Item falsum videtur quod quantitas, ut habet rationem mensurae, fundet primum /col. b/ modum, tum quia Aristoteles non assignat ibi rationem mensurae, sed unitatis vel numeri, quae est longe diversa ratio; nam quando duae quantitates dicuntur aequales, non est una mensura alterius, nec e converso, nec inter eas hoc attenditur, sed ratio unitatis, et idem a fortiori est de similitudine, vel identitate, et ideo, ut diximus, unitas ibi non sumitur quantitative, sed generalius. Tum etiam quia ratio mensurae quantitativae non est per se apta ad fundandam relationom realem, cum solum sit extrinseca denominatio rationis, ut supra tactum est.

16. Secunda ratio sufficientiae . - Quot in ea difficultates . - Aliam rationem hujus differentiae indicat eodem loco Alexander Alensis, dicens illam divisionem sumptam esse ex tribus modis universalibus entis, qui sunt, idem et diversum, quoad primum; potentia vel actus, quoad secundum; et perfectum (inquit) vel imperfectum, quoad tertium, eo modo quo imperfectum a perfecto mensuratur, et diminutum a completo; et quia isti modi sufficienter variant naturam fundamentorum, ideo sunt tres species relationis. Sed difficile est quod ait, tertium membrum sumi ex modo entis secundum perfectum vel imperfectum; nam, licet sensus referatur ad sensibile secundum illud genus, non mensuratur ab illo ut imperfectum a perfecto, sed solum dicitur mensurari tanquam a termino specificante, qui interdum potest esse perfectior, interdum aequalis, interdum minus perfectus, ut videre etiam est in intellectu et intelligibili. Deinde, quamvis asserat illos tres modos sufficienter dividere fundamenta relationum, non tamen rationem sufficientiae reddit, neque ex vi illius explicationis declarat distinctionem eorum inter se. Nam etiam potentia et actus comparantur ut perfectum et imperfectum, et potentia dici potest mensurari per actum, quatenus illi proportionatur et commensuratur, propter quod etiam dicuntur potentiae per actus specificari. Existimo ergo nullam aliam rationem sufficientiae Aristotelem habuisse, praeter inductionem quamdam, qua intellexit nullam inveniri relationem, quae ad aliquod ex dictis capitibus revocari non possit, quod non potest melius constare, quam respondendo difficultatibus tactis. Nam si nullam invenimus relationem quae non habeat aliquod ex his fundamentis, sufficiens signum nobis erit, divisionem illam sufficientem esse.

/p. 826/