SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO PRIMA. UTRUM POTENTIA RECTE ET SUFFICIENTER DIVIDATUR IN ACTIVAM ET PASSIVAM ET QUID UTRAQUE SIT

SECTIO PRIMA. UTRUM POTENTIA RECTE ET SUFFICIENTER DIVIDATUR IN ACTIVAM ET PASSIVAM ET QUID UTRAQUE SIT

1. Quamquam potentia in communi sit una qualitatis species, nunquam tamen Aristoteles unam communem eius definitionem assignavit; nam in praedicamento qualitatis non tam definitione quid rei, quam nominis interpretatione declaravit huiusmodi speciem, dicens aliud genus qualitatis esse, quod ad luctam, cursum aut sanitatem apti esse dicimur . In V autem Metaph., c. 12, prius dividit potentiam in agentem et patientem, et deinde utramque definit, dicens potentiam activam esse principium transmutandi aliud in quantum aliud; passivam vero esse principium transmutandi ab alio . Quae definitiones obiter sunt a nobis explicatae supra, disputando de causa efficienti et principio agendi. Nunc autem diligentius explicanda est haec divisio. Circa quam multa investiganda sunt. Primo, an sufficienter dividatur potentia in activam et passivam. Secundo, an illa duo membra semper sint in re distincta, ubi simul explicabimus sitne aliqua potentia pura activa, vel passiva, vel aliqua utramque rationem includens, ex quo definitiones potentiae activae et passivae magis declarabuntur. Tandem videndum erit quaenam communis ratio potentiae, ut est simplex quaedam species subalterna qualitatis, assignari possit.

Potentia obiectiva activane an passiva

2. Circa primam difficultatem solet esse praecipua ratio dubitandi propter potentiamobiectivam, quae ab aliquibus existimatur distincta ab activa et passiva. Sed si considerentur paulo antea dicta, hoc nullum nobis facessit negotium, tum quia potentia obiectiva non est determinata species qualitatis, de qua potentia nunc agimus; tum etiam quia vel non est potentia physica et realis, sed tantum logica et non repugnantia quaedam, vel prout est realis et physica, non est distincta ab activa et passiva, sed per repugnantiam vel denominationem ab eis dicitur.

3. Alia dubitandi ratio esse poterat quia sunt quaedam potentiae quae nec passivae sunt nec activae, sed eminentiorem habent rationem, in qua aliquid de utroque illorum membrorum participant, unde D. Thomas, q. 1 de Virtutibus, a. 1, trimembrem videtur illam divisionem facere. Sed haec difficultas fuse tractanda est in secundo puncto proposito, et ideo satis nunc sit dicere tertium illud membrum ad alia duo facile revocari.

4. Ratio dubitandi de potentia ad resistendum .— In praesenti ergo unica sese offert dubitandi ratio sumpta ex potentia resistiva; illa enim vera potentia realis est, et tamen non est activa, neque passiva; datur ergo tertium membrum praeter illa duo; igitur non est illa divisio sufficiens. Maior constat primo ex Aristotele, in Praedicamentis, c. de qualitate, ubi in specie potentiae ponit illam potentiam quam aliquis habet ut non facile patiatur, ut, verbi gratia, duritiem, per quam corpus est potens ut non facile dividatur; haec autem non est nisi potentia resistendi, ut per se constat; ergo. Deinde, commune est axioma philosophorum naturalem actionem sequi iuxta proportionem activitatis agentis et resistentiae passi vel medii, quod sumptum est ex Aristotele, IV Phys., c. 8, text. 71, et lib. VII, c. 5, et IV de Caelo, c. 6, et I de Generatione, c. 10, et superius a nobis declaratum est, dum de causa agente disputaremus. Sicut ergo activitas dicit in agente potentiam aliquam realem, ita resistentia in actu primo dicit in passo potentiam aliquam realem. Et ex actibus ipsis declaratur; nam, sicut actu agere est aliquid reale, ita et actu resistere; et sicut res etiam cum non agit, apta est ad agendum, ita etiam cum non resistit, apta est ad resistendum. Est ergo vis resistendi potentia quaedam realis, quam natura rebus indidit ut sese a contrariis tuerentur.

5. Minor autem propositio probatur. Et primum, quod potentia resistiva non sit activa. Patet primo, quia resistere non est agere; resistit enim res, etiam dum non agit in aliam; ergo potentia resistendi, ut sic, non est potentia agendi; nam qualis est actus, talis est potentia. Secundo, quia contingit eamdem rem esse minus activam et magis resistivam, et e contrario, ut in superioribus dictum est; ergo potentia resistendi non est potentia agendi, neque e converso. Et eisdem rationibus ostendi potest potentiam resistendi non esse potentiam patiendi; nam resistere non est pati, sed potius est passionem impedire. Unde quantum quis patitur, tantum resistere non valet; in eo autem resistit in quo impedit vel retardat passionem; ergo potentia resistendi non est potentia patiendi, sed potius opposita; datur ergo tertium potentiae genus distinctum ab activa et passiva.

Sufficiens potentiae divisio in activam et passivam

6. Dicendum nihilominus est omnem realem et praedicamentalem potentiam esse activam vel passivam, atque ita divisionem datam sufficientem esse. Haec assertio constat primo ex auctoritate Philosophi et omnium auctorum et interpretum. Deinde constabit ex solutione propriae difficultatis; si enim ostenderimus potentiam resistivam aut non esse propriam et specialem potentiam realem, aut non esse distinctam ab activa et passiva, aperte concludemus non esse aliud genus potentiae praeter illa duo, quia nullum aliud potentiae genus hactenus excogitatum est. Tandem reddi potest ratio, quia potentia, ut sic, est quidam actus primus, qui dicit habitudinem ad secundum; sed actus secundus proximus et immediatus alicuius potentiae non est nisi aut actio, aut passio; ergo etiam potentia tantum potest esse aut activa, aut passiva. Minor patet, quia duplex tantum habitudo actus ad potentiam intelligi potest, scilicet, ut ad principium a quo, vel in quo seu ex quo fit; ex quibus prior constituit actionem, posterior passionem.

De potentia resistendi

7. Soncinatis sententia.— Quas difficultates patiatur .— De potentia igitur resistendi, Soncin., IX Metaph., q. 6, ait secundum rem esse eamdem cum potentia agente, distingui tamen secundum diversas rationes, idque satis esse ut eadem qualitas magis sit resistiva quam activa, vel e contra. Sicut eadem potentia (inquit) est intellectus et memoria, et tamen perfectior est in ratione intellectus quam in ratione memoriae; et similiter (ait) idem actus potest esse amor finis et medii, et tamen censetur maior amor respectu finis quam respectu medii, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis. In hac vero responsione duae supersunt difficultates: una est quia, licet saepe contingat eamdem rem esse vim agendi et resistendi, non tamen semper; nam albedo, verbi gratia, resistit introductioni nigredinis, et tamen non habet vim agendi aliam albedinem aut remissionem nigredinis; durities etiam et densitas nullam vim agendi habere videntur, et tamen valde resistunt vel impediunt actionem. Secunda difficultas est, quia sicut vis resistendi interdum est idem realiter cum potentia activa, et ratione ab illa distincta, ita etiam potentia passiva interdum est idem realiter cum potentia activa et ratione tantum distincta, ut inferius ostendemus; ergo si distinctio rationis sufficit ad distinguendas potentias, danda esset illa divisio trimembris; vel si non sufficit, neque potentia passiva esset ab activa distinguenda.

8. Quid sit resistere, et quot modis eveniat .— Ut ergo res haec exactius intelligatur, declarandum prius est quid sit resistere; nam inde constabit in quo consistat vis resistendi et cur inter proprias potentias non numeretur. Duobus ergo modis contingit unam rem alteri resistere: primo, formaliter per immediatam repugnantiam; secundo, radicaliter et quasi per diminutionem virtutis alterius rei. Hoc posteriori modo resistit calor ignis aquae frigidae, praeveniende quantum potest actionem eius, et vires illius diminuendo; sicut inter homines unus dicitur resistere alteri, si anticipato vulnere abscindit manum, aut alio modo diminuit vires illius. Haec ergo resistentia revera non est nisi actio quaedam solumque differt denominatione aut habitudine; dicitur enim actio quatenus est a principio agente, resistentia vero quatenus diminuit vires alterius. ne possit agere. Atque ita quoad hunc resistendi modum, verissimum est potentiam resistendi non esse distinctam in re a potentia agendi; et licet ratione aut denominatione distinguatur, non tamen constituit peculiare membrum in divisione potentiae, vel quia potentia resistendi non est extra latitudinem formalem potentiae agendi, sed aliquid ei additum, vel melius, quia talis potentia non est per se instituta ad resistendum, sed illud est quasi quid consequens et concomitans vim agendi. Sicut potentia generandi simile et corrumpendi contrarium, non sunt duae potentiae, quia potentia non est instituta ad corrumpendum, sed id consequenter habet, eo quod est potentia generandi. Secus vero est de propria potentia patiendi, quae potest esse aeque primo instituta ad recipiendum, ut postea declarabimus; et hinc intelligitur, quoad hunc resistendi modum, vim agendi et resistendi in unaquaque qualitate aequalem esse, quia est una et eadem secundum rem, et quatenus ratione distingui possunt, una ex altera cum proportione et aequalitate consequitur, nam quo una qualitas fortius et efficacius potest agere in suum contrarium, eo magis eius vires debilitat et consequenter magis ei resistit hoc resistendi modo.

9. At vero alius resistendi modus non consistit in actione, ut convincunt rationes in principio factae. Unde, nec per se primo nec consecutive provenit hic resistentiae modus ex potentia activa ut activa est, ut convincit etiam illa ratio, quod hic resistendi modus convenit etiam iis qualitatibus quae nullam vim agendi habent. Quapropter nonnisi valde improprie et materialiter dici potest de virtute ad resistendum hoc modo, quod sit idem cum potentia agendi, quia id neque generale est, neque, quando alicui convenit, provenit ex ratione potentiae activae ut sic, sed aliunde; et ideo etiam in hoc tantum resistendi modo verum habet eamdem qualitatem esse magis activam et minus resistivam. De hoc ergo resistendi modo dicendum est non consistere in aliquo actu positivo, proveniente a v.irtute illa quae vis resistendi esse dicitur, sed consistere potius in privatione actus. Unde talis resistendi vis potius est impotentia, vel incapacitas quaedam, quam propria potentia, ideoque non debuit tertium illud membrum in divisione potentiae adiungi.

10. Explicatur tota haec sententia, nam haec actualis et formalis resistentia solum in hoc consistit, quod subiectum per qualitatem aut dispositionem in ipso existentem, impedit ne alia forma vel actio in ipsum introducatur, quod impedimentum non consistit in actione aliqua quam tale passum efficiat, vel in aliud agens vel in seipsum, ut ex dictis patet; nam talis resistentia communis est qualitatibus non activis, et quia nec fingi nec declarari potest quae sit talis actio. Consistit ergo in quadam formali incompossibilitate seu repugnantia, a qua provenit ut actio contrarii agentis vel impediatur prorsus, vel retardetur ac remissior fiat. Sic ergo haec resistentia actualis non consistit in aliquo actu secundo positivo proveniente a virtute resistiva, sed potius in carentia aut retardatione seu remissione contrariae actionis. Ideoque illa virtus resistendi non est facultas aliqua per se ordinata ad illam carentiam vel retardationem actionis; quia naturalis potentia non ordinatur per se ad aliquam privationem; et ideo dicimus hanc non tam esse potentiam quan impotentiam et quasi incapacitatem, quae consequenter se habet ad effectum formalem alicuius qualitatis seu dispositionis. Quare huiusmodi resistendi vis non constituit certam aliquam speciem qualitatis, sed comitari potest quamcumque qualitatem, vel etiam formam quae afficiendo et disponendo subiectum formae et actioni sibi contrariae formaliter repugnat. Sicut etiam attribui potest formis aut qualitatibus vis seu facultas ad expellendum formaliter qualitates aut formas sibi repugnantes, quae vi non constituit peculiarem rationem aut speciem, sed comitatur unamquamque forman prout apta est ad suum effectum formaler tribuendum. Sic igitur constat potentiam resistendi, quacumque ratione sumatur, no pertinere ad peculiarem speciem qualitatis vel potentiae distinctam a potentia activ et passiva.

11. Activitas et resistentia, ut se haeant .— Inaequalitas in resistendo una proveniat .— Atque hinc intelligitur de hoc posteriori resistendi modo verum esse quod communiter dicitur, unam qualitatem posse esse magis activam quam resistivam, et e converso; quia haec resistentia non consequitur activitatem, sed praecise informationem aut dispositionem. Unde (ut saepe dixi) potest qualitas hoc modo esse resistiva, etiamsi activa non sit; et ideo etiamsi talis resistendi modus qualitatibus activis conveniat, non oportet ut resistentia et activitas inter se servent proportionem aut aequalitatem, quia talis resistentia non convenit iuxta modum agendi, sed iuxta modum informandi. Non est autem facile ad explicandum in quo consistat, vel unde proveniat, quod una qualitas sit magis resistiva quam alia hoc posteriori modo, cum haec resistentia solum consistat in formali incompossibilitate seu repugnantia. Nam si calorem, verbi gratia, et frigus inter se comparemus, tantum repugnat formaliter calor frigori, sicut frigus calori; nam aeque sunt incompossibiles in eodem subiecto et in eisdem gradibus; cur ergo dicitur frigiditas esse qualitas magis resistiva quam calor? Et idem argumentum est de siccitate et humiditate, et de aliis similibus.

12. Dicendum vero est variis modis explicari posse hunc excessum vel inaequalitatem resistentiae. Primo, ex diverso modo unionis, nam una qualitas potest esse talis naturae, ut per suam informationem firmius et immobilius uniatur subiecto, non propter solam maiorem intensionem, sed etiam in singulis gradibus intensionis cum proportione comparatis, ita ut id proveniat ex ipsa specie unionis, non ex intensione; in hoc enim nulla est repugnantia, et illo posito optime intelligitur quomodo una forma propter suammet formalem unionem magis resistat actioni sibi repugnanti, quam alia. Et ad hunc etiam modum durities magis resistit divisioni quam mollitudo, †2 quia magis et firmius unit partes ipsas integrales. Nam, sicut in artificialibus, partes quae glutine aliquo connectuntur, eo difficilius dividuntur quo gluten maiorem vim habet uniendi illas aut sese illis uniendi, ita potest proportionaliter intelligi in qualitatibus naturalibus.

13. Secundo potest haec maior resistentia oriri ex eo quod ad talem qualitatem consequitur inaequalitas in aliqua conditione requisita ad agendum; ut, verbi gratia, densitas in passo confert ad maiorem resistentiam, quia ratione illius fit ut plures partes passi magis inter se uniantur ad resistendum contrario agenti, quod non potest aeque agere simul in omnes illas partes ita applicatas, ac posset in singulas, si sigillatim applicaretur. Et fortasse hac ratione siccitas magis resistit quando ad maiorem densitatem confert, ut in terra et aliis corporibus terrestribus, nam in igne fortasse non ita contingit; et idem forte est de duritie, quae semper habet densitatem admixtam, et ea ratione confert ad maiorem resistentiam.

14. Tertio, potest haec inaequalitas reduci ad aliquod genus activitatis, ita ut prior resistendi modus cum posteriori coniungatur. Potest autem haec activitas duplex esse. Prima est naturalis resultantiae qualitatis a sua forma, ut si quis dicat frigiditatem in aqua magis resistere suae corruptioni quam in acre, quia in aqua resistit non solum per informationem suam, sed etiam per naturalem dimanationem ab ipsa forma aquae; quae emanatio quaedam activitas est, ut supra vidimus. Atque eodem modo posset quis opinari, etiam comparando duas proprietates a suis formis dimanantes, posse inter eas esse inaequalitatem in modo dimanationis, ita ut una ex maiori virtute vel activitate dimanes quam alia. Ut si quis dicat tactum, verbi gratia, fortius dimanare ab anima sensitiva quam alios sensus externos; et simili modo intelligi potest corpus grave existens in suo loco resistere motui non naturali, nimirum, quia per gravitatem suam active retinet seu conservar existentiam in tali loco, per quam activitatem resistit contrario motori, a quo superari non potest, nisi habeas maiorem vim agendi.

15. Alius modus huius resistentiae per activitatem esse potest per reactionem in aliud agens, quomodo etiam grave resistit moventi vel portanti illud, impellendo versus contrarium locum; et durum resistit corpori dividenti hebetando illud, et fortasse etiam active detinendo illud, ne in talem locum ingrediatur. Verum est tatuen hunc modum resistendi pertinere ad priorem superius declaratum; dicimus vero hanc inaequalitatem resistentiae interdum oriri ex eo quod prior modus posteriori coniungitur, et e converso ipsa resistentia per activitatem maior est ob peculiarem dispositionem ipsius patientis, quae dispositio propterea dicitur habere maiorem vim resistendi, seu esse ad resistendum aptior. Et hactenus de potentia resistiva, quam constat non constituere peculiarem speciem qualitatis; ideoque ex hoc capite non augeri numerum potentiarum, sed sufficienter contineri in activa et passiva.