SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LII. DE SITU
SECTIO II. QUAE SUBIECTA, SPECIES AUT PROPRIETATES HUIC PRAEDICAMENTO TRIBUI POSSINT

SECTIO II. QUAE SUBIECTA, SPECIES AUT PROPRIETATES HUIC PRAEDICAMENTO TRIBUI POSSINT

1. Hic breviter expedimus reliqua quae de hoc praedicamento desiderari possunt.

De subiecto situs

2. Primum est quibus rebus attribui possit situs. Dicendum est enim imprimis non posse attribui rebus incorporeis, quia est dispositio totius, resultans ex ordine partium in loco; res autem incorporea non habet partes, sed tota est in toto et tota in qualibet parte. Unde non est satis quod eius praesentia sit aliquo modo divisibilis, et habens partes in ordine ad spatium, quia cum tota substantia sit sub qualibet parte illius praesentiae, nulla peculiaris denominatio aut situalis dispositio inde resultat in tale re, praeter hanc, scilicet, esse praesentem maiori vel minori spatio. Et ideo supra non diximus situm identificari cum quolibet ubi , sed cum illo in quo potest reperiri.

3. Deinde est certum situm maxime proprie convenire animalibus, in quibus sunt partes diversarum rationum ac figurarum, et ex propria et intrinseca virtute diversimode componi possunt aut disponi in ordine ad locum. In aliis vero rebus, praesertim si uniformes sint seu homogeneae, non ita facile potest distingui situs ab ubi , saltem considerando solam ipsam dispositionem internam, non autem externam, partium, absque habitudine ad alia corpora universi. Nihilominus tamen potest in eis considerari aliqua ratio situs, quae consistat in ista dispositione partium inter se, quamvis per analogiam vel proportionem ad ordinem universi a nobis explicetur. In ipso enim universo, quatenus est aliquo modo unum, et quasi artificiatum quoddam, compositum ex congruenti dispositione suarum partium, intelligi potest quidam situs, et quasi dispositio totius, ratione cuius diversa corpora dicuntur habere diversum situm in universo. Qui quidem situs in unoquoque corpore partialis est respectu universi; tamen respectu talis corporis est totalis, consurgens ex partialibus sitibus suarum partium, et sic quodlibet corpus habet suum situm, quatenus partes eius habent superiorem vel inferiorem locum inter se et in ordine universi. Quamvis enim situs non consistat intrinsece in his respectibus, non tamen potest a nobis eius ratio sine illis exponi. Unde etiam in animalibus non potest positio omnino praescindi ab his respectibus; nam qui rectus stat ordine naturali suarum partium, diversum situm habere censetur ab eo qui, inverso ordine, caput haberet inferius et pedes superius, etiamsi alioqui haberet corpus aeque extensum et in eadem figura dispositum. Sic igitur potest situs inveniri etiam in corporibus inanimatis, maxime tamen attribui solet iis quae habent partes diversarum rationum. Unde etiam corpora artificialia, quatenus diversis partibus constant, positionem et situm habere censentur, ut domus, in qua fundamentum est inferius, tectum superius, etc.; immo et exercitus, eo modo quo est unum quid, suam habet positionem, quando ordinate constitutus est, non quod positio sit relatio ordinis, sed quod ex partibus sic ordinatis taus dispositio totius consurgat.

4. Quae sint species situs .— Ex his facile est intelligere sub hoc genere positionis plures species distingui posse, quas breviter colligit Albertus, libro de Sex principiis, tractatu de Positione, c. 1, dicens differentias subalternas huius praedicamenti esse aeque vel non aeque poni, seu flexe aut recte; speciales vero differentias esse sessionem, stationem, etc., inter quae etiam numerat asperum et leve, in c. 2. Quod etiam habet D. Thomas, opusc. 48. Unde etiam videtur sequi, ut idem Albertus obiicit, dicto c. 2, etiam curvum vel rectum, prout praecise oriuntur ex positione partium in loco, pertinere ad praedicamentum situs, quia etiam illae differentiae dicunt quamdam dispositionem totius, consurgentem ex positione partium, quod admittere non est magnum inconveniens; nam revera statio et sessio ratione rectitudinis et curvitatis maxime differunt, non quod ipsa figura ut sic sit positio et pertineat ad hoc praedicamentum, sed illa dispositio totius in ordine ad locum secundum talem ordinem partium, ex qua sequitur talis figura. Quocirca, sicut species figurarum et habitudines partium secundum partialia loca possunt infinitis modis variari et disponi, ita species situs innumeris modis variari possent.

5. Quae proprietates situs .— De proprietatibus autem situs plura disputat Albertus supra, c. 3, 4 et 5, quae breviter colligit D. Thomas, dicto opusc., c. 2. Et imprimis illi attribuunt illas duas communes proprietates, scilicet, non habere contrarium et non recipere magis et minus, de quibus nihil occurrit addendum, praeter ea quae de ubi dicta sunt; nam, licet una positio repugnet alteri, illa non est propria cantrarietas sed specifica diversitas, sicut etiam una figura repugnat alteri. Potest autem attribui his speciebus situs illa oppositio quae est inter terminos motus, quatenus homo ex stante fit sedens, et sic de aliis; tamen etiam illud non est primario ratione situs ut sic, sed ratione ubi [quia, ut diximus, motus localis per se primo est ad ubi ]. †1 Addunt vero, cum Gilberto Porret. maxime proprium esse huius praedicamenti proxime assistere substantiae; et vim faciunt in verbo assistendi , prout distinguitur a verbo inhaerendi . Sed non censeo hanc proprietatem esse necessariam, quia etiamsi sub illo verbo assistendi comprehendamus omnem modum vel relationem, aut denominationem, quae non supponit propriam et rigorosam inhaerentiam, immediatius assistit substantiae corporcae (de qua est sermo) ubi quam situs. Sed haec parvi momenti sunt, et ideo de hoc praedicamento dicta sufficiant.