SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO XIII. QUALIS CAUSALITAS MATERIAE INCORRUPTIBILIUM CORPORUM

SECTIO XIII. QUALIS CAUSALITAS MATERIAE INCORRUPTIBILIUM CORPORUM

1. Materia caelestis suam circa compositum et formam exercet causalitatem.— Superest dicendum de causalitate materiali quam exercet materia corporis incorruptibilis. Duas autem causalitates materiae circa substantiam supra distinximus: unam, quoad eius constitutionem; alteram, quoad effectionem. De priori est certum exerceri a materia caelesti circa suum compositum et consequenter etiam circa formam eius. Nam ilIud compositum tale est ut essentialiter constet ex sua materia et forma; ergo ab illa essentialiter pendet tamquam ab intrinseco et essentiali principio et materiali causa componente. Forma item caeli talis est ut extra suam materiam conservari non possit; pendet ergo ab illo esse tamquam a subiecto in quo sustentatur; exercet ergo illa materia circa talem formam causalitatem suam. Ex quo etiam fit materiam illam exercere hanc causalitatem media unione formae caeli cum illa materia, nam illa etiam unio pendet essentialiter a tali materia, et mediante illa, forma et totum compositum ab eadem materia, neque praeter illam est necessarius alius modus qui sit causalitas talis materiae, ut ex superioribus facile probari potest; nam quoad hoc eadem est ratio corporis incorruptibilis et corruptibilis.

2. An in caeli effectione materia aliqualiter concurrerit .— De altera vero causalitate quoad effectionem potest esse difficultas, an in aliquo vero sensu dici possit materiam caeli in suo genere materialis causae concurrere ad effectionem caeli. Et ratio difficultatis est quia caelum et in universum corpus incorruptibile fit tantum per creationem; ergo effectio illius est ex nihilo; ergo nulla potest dari materialis causa illius effectionis, repugnant enim illa duo. Et confirmatur, nam effectio caeli est (ut ita dicam) totalis effectio substantiae caeli, etiam quoad materiam; sed non potest materia esse causa materialis effectionis sui ipsius; hoc enim repugnat in omni genere causae excepta finali, quia in aliis causare supponit esse; ergo non potest materia esse causa effectionis caeli. In contrarium vero est quia cum caelum fit, forma eius fit dependenter a materia, nam in esse pendet ab illa; ergo et in fieri; ergo effectio totius caeli pendet a materia. Probatur haec ultima consequentia; nam ab eadem materiali causa pendet effectio totius compositi a qua pendet effectio formae, maxime quando talis est forma ut non fiat nisi unita materiae; sed effectio formae caeli pendet in genere causae materialis a materia; ergo et effectio totius compositi. Minor patet ex dictis, nam si forma pendet in fieri a materia, ergo effectio eius pendet a materia. Item quia talis est illa forma ut naturalitet fieri non possit nisi unita subiecto. Unde per eamdem actionem fit qua unitur subiecto et per eamdem actionem unitur qua fit; sed actio unitiva essentialiter pendet a subiecto ad quod fit unio; ergo. Maior autem videtur etiam clara quia compositum non fit nisi per unionem formae cum materia; ergo si illa actio pendet a subiecto, etiam effectio compositi pendet a subiecto. Item, non alia ratione compositum corruptibile fit per actionem dependentem a materia nisi quia forma eius fit vel unitur materiae per actionem pendentem ab illa; sed ostensum est idem contingere in corpore incorruptibili; suppono enim formam talis corporis non esse subsistentem sed materialem et pendentem a materia, quae forma proprie non fit, sed comproducitur composito; et ideo eadem actione qua illa fit et unitur, fit etiam compositum.

3. Haec difficultas non procedit de creatione caeli, quatenus ad materiam eius terminatur; sic enim constat non esse materialem causam eius, sed terminum. Procedit de illa caeli productione quatenus formaliter terminatur ad formam eius et ad unionem formae cum materia, et ad compositum quatenus ex illa resultat, an, videlicet, illa actio quantum ad illam partem (ut sic loquar) habeat propriam materialem causam; argumenta enim posteriori loco facta videntur affirmantem partem convincere. Unde posset quis excogitare sicut corpus incorruptibile est compositum ex duabus partibus, ita effectionem eius esse compositam ex duabus partibus seu dependentiis partialibus, quarum altera ad materiam absolute, altera vero ad formam, ut informantem materiam, atque adeo ad compositum ut sic, terminetur. Actio enim proportionata est termino, cum quo identificatur; ergo, sicut terminus compositus est, ita et actio seu dependentia. Illa ergo actio, ratione eius partis quae ad materiam terminatur, non habet causam materialem, ut dictum est; quoad alteram vero partem videtur habere illam, idque satis probari argumentis factis. Sed in hac sententia difficile est ad explicandum an illae sint duae actiones, vel una; nam si sunt duae, altera erit creatio materiae, altera vero generatio, vel eductio formae de potentia materiae; si vero est una, erit veluti mixta et composita ex creatione et eductione, et non apparet quomodo duae illae partiales actiones uniantur ad componendam unam.

4. Quapropter dici aliter potest actionem illam esse unam et indivisibilem, qua primo et per se producitur totum corpus incorruptibile et comproducuntur partes, quae —actio non potest habere causam materialem, eo quod sit omnino ex nihilo. Atque ita fit ut materia horum corporum nullo modo concurrat materialiter ad productionem eorum. Sed in hac sententia etiam est— creditu difficile quod actio terminata ad rem compositam sit in se indivisibilis. Nam ratio supra facta videtur probare oppositum, quia actio identificatur cum termino producto; ergo, sicut terminus coalescit ex partibus, ita necesse est integram actionem productivam ipsius termini consurgere ex partialibus actionibus productivas seu comproductivis partium ipsius termini.

5. Quot possit modis actio indivisibilis esse .— Est igitur advertendum dupliciter posse actionem aliquam dici indivisibilem: uno modo, quia non est composita ex partibus, sicut est indivisibilis creatio angeli; et hoc modo non potest dici indivisibilis productio caeli, ut recte probat ratio facta. Alio modo dici potest actio natura sua indivisibilis, quia, licet constat ex partibus, non tamen potest nisi indivisibiliter seu inseparabiliter fieri, neque una pars fieri aut manere potest sine alia, nec per se sola, sed simul cum tota actione. Atque hoc modo existimo esse unam et indivisibilem actionem qua creatur caelum et concreatur materia et forma eius. Quidquid enim sit de potentia absoluta, quod infra videbimus, tamen ex natura rei ita pendet creatio materiae caeli ab actuali informatione seu unitione formae ut non possit naturaliter esse illa effectio materiae sine consortio alterius partialis actionis, qua in illam introducitur forma; neque e converso illa introductio formae possit per se fieri per modum totalis actionis, sed solum per modum partis componentis unam totalem actionem simul cum productione materiae. In quo differt effectio incorruptibilis corporis a productione corporis corruptibilis, nam in corpore corruptibili actio qua creatur materia potest eadem manere variata actione qua inducitur forma, vel secundum numerum, vel etiam secundum speciem; quamvis oporteat ut aliqua maneat vel succedat; et e contrario, actio inductiva formae potest per se fieri per modum totalis actionis, sicut fit generatio, ut infra latius declarabimus tractando de eductione formae.

6. Solvitur proposita dif f icultas.— Hoc ergo supposito, ad difficultatem propositam dicendum est actionem illam integram et indivisibilem absolute et simpliciter non pendere a materia in genere causae materialis, quia actioni ut sic nullum subiectum supponitur; nihilominus tamen fatendum est illam actionem, quantum ad eam partem qua est comproductiva formae, pendere a materia ut a subiecto et causa materiali; hoc enim recte probat discursus supra factus. Nec vero inde fit illam actionem quoad aliquam partem esse generationem aut propriam eductionem formae de potentia subiecti, nam haec ratio solum convenit actioni quae per se ac separatim et per modum totalis actionis fieri potest; illa autem partialis actio concreatio dicenda est, quia natura sua est pars unius totalis actionis quae est vera creatio. Nec repugnat concreationi ut sic pendere a subiecto et materiali causa quantum ad eam rationem seu partem secundum quam dicitur concreatio; sicut etiam, quatenus est partialis concreatio materiae pendet suo modo a forma et unione eius. Quod nihil aliud est dicere quam dari quamdam creationem totalem quae constat ex partibus materiali et formali, proportionatis partibus quibus constat terminus eius; quod verissimum est. Atque ita satisfactum est omnibus rationibus dubitandi, intelligenturque melius haec omnia ex dicendis infra de creatione et de eductione formae substantialis, ubi plura de hac difficultate dicam.