SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO VII. QUAE SIT RADIX ET ORIGO DEFECTUS CAUSAE LIBERAE

SECTIO VII. QUAE SIT RADIX ET ORIGO DEFECTUS CAUSAE LIBERAE

1. Sed adhuc supersunt solvendae tres difficultates tactae in quarta ratione proposita in sectione secunda, et confirmationibus eius. Prima est, si voluntas pro libito possit velle aliquid contra iudicium rationis, quomodo verum sit dogma illud philosophorum et theologorum plurium, non posse esse defectum in voluntate nisi praecedat in iudicio, ut quod erroneum sit, vel saltem imprudens et inconsideratum. Quod principium tradidit Aristoteles, lib. III Ethic., c. 1, 3 et 5, et lib. VI, c. 12 et 13, et lib. VII, c. 3, et lib. III de Anima, text. 58, ex quibus locis sumptum est illud axioma: Omnis peccans est ignorans . Quod etiam Sapiens docuisse videtur, Proverb. 14, dicens: Errant qui operantur malum . Et confirmari potest, nam alias contingere posset hominem semper prudenter iudicare per intellectum, et tamen esse vitiosum in voluntate, quod est contra omnem moralem philosophiam et experientiam.

2. Prima opinio .— In hac difficultate, Scotus et alii auctores non reputant inconveniens concedere posse esse moralem defectum in voluntate, nullo praeexistente defectu in intellectu, quia ad deficiendum moraliter sufficit libertas voluntatis creatae, quidquid intellectus operetur, ut patet ex Scoto in locis supra citatis, cui consentiunt Gabriel et nominales communiter, In III, dist. 36; et Almain., tractatu III Moralium, c. de Prudent.

3. Et hanc fere sententiam sequitur Adrian., Quodl. IV; eam vero limitat vel exponit dicens eum qui male operatur semper habere iudicium practicum quo simpliciter iudicat, consentanee ad suum affectum, hoc sibi esse faciendum seu hoc oportere a se fieri, supposito tali affectu, licet alias nihil ignoret neque erret circa iudicium de omni honestate et malitia obiecti seu operis.

4. Verumtamen haec limitatio nec videtur consequenter addita nec plene satisfacere, quia non est necesse ut omnis pravus affectus voluntatis procedat ex illo iudicio practico quo aliquid simpliciter iudicatur faciendum consequenter ad priorem affectum. Aut enim ille affectus seu appetitus qui praecedat tale iudicium practicum est elicitus a voluntate, aut significat tantum propensionem naturalem aut etiam habitualem voluntatis. Neutro autem modo necessarium est quod praecedat talis affectus vel iudicium practicum conforme. Sumo enim primam voluntatem pravam, quae est in homine vel angelo prius bene affecto et disposito etiam in naturali vel habituali inclinatione: in eo non praecedit iudicium practicum ex aliqua priori affectione vel mala vel ad malum inclinante.

5. Responderi potest etiam tunc praecedere aliquam inclinationem naturalem vel elicitam, quae licet in se mala non sit, tamen, quia homo ex illa ita se duci sinit ut non prudenter sed inconsiderate iudicet aliquid sibi esse faciendum vel amandum, potest esse occasio peccandi. Ut, verbi gratia, in exemplo quo Adrianus utitur, si quis habet affectum liberandi hominem a morte, et deinde intelligat non posse illum liberare nisi mentiendo, etiamsi ille prior affectus actualis et elicitus non sit malus, potest homo iudicare absolute, consentanee ad illum affectum, sibi esse mentiendum. Similiter ex naturali amore sui non malo, vel etiam non elicito, iudicat aliquis hoc bonum delectabile sibi esse prosequendum. Atque in hunc modum ante omnem actum malum moraliter et ante primum affectum pravum praecedit semper illud iudicium practicum quo aliquod obiectum minus bonum simpliciter proponitur ut amandum, eligendum aut praeferendum etiam alteri maiori bono, quod iudicium dicitur practice falsum quia non est conforme appetitui recto.

6. Sed adhuc superest difficultas, quia nunquam satis probatur esse necessarium hoc iudicium ita absolutum ut voluntas moveatur, quod supra dicebam non esse necessarium iudicium de obiecto amando, sed de amabili, nec de eligendo, sed de eligibili, nec semper esse necessarium iudicium comparativum (ut sic dicam), scilicet, hoc esse eligibile prae aliis, sed sufficere absolutum, scilicet, hoc esse eligibile aut utile. Vel si sit comparativum, potest esse cum aequalitate, vel cum excessu non simpliciter, sed in tali ratione boni, puta delectabilis, etc.; verbi gratia, si ex intentione sanitatis consequendae quis consulat de duobus mediis, et iudicet utrumque esse aptum et utile, hoc vero esse honestius, illud autem delectabilius, simulque actu iudicet secundum rationem aut legem virtutis illud esse praeferendum, iuxta inclinationem autem corporis aut sensus hoc esse anteponendum, nullum aliud iudicium practicum requiri videtur ut voluntas suo arbitrio eligat aliquod illorum; nulla enim necessitas alterius iudicii explicari potest; nam per illa quae diximus iam est sufficienter propositum obiectum, et iudicium solum requiritur ut proponat obiectum, ut supra dictum est ex sententia D. Thomae, quam etiam habet I-II, q. 82, a. 4, et optime q. 22 de Verit., a. 11, ad 5, et a. 12.

7. Et potest hoc amplius declarari; nam hoc iudicium absolutum: Hoc est faciendum (ut advertit Adrianus supra, et est valde notandum ad intelligenda omnia quae diximus), tres potest habere sensus. Primus est ut solum dicat futuritionem actus, ut cum dicimus Petrum esse eligendum ad episcopatum; et hic sensus est impertinens ad actiones morales, ut per se constat. Secundus est ut significet debitum legis et honestatis. Et hic sensus etiam est impertinens in praesenti, quia clarum est non esse necesse ut omnis qui libere operatur sic iudicet, alias oporteret ad operandum malum habere iudicium haereticum, quale esset iudicare de tali actu esse faciendum in illo sensu. Tertius est ut significet necessariam consecutionem unius ex alio seu necessariam connexionem subsequentis operis cum priori proposito vel intentione. Quomodo, qui decrevit vindictam sumere de inimico, oblata occasione statim iudicat esse occidendum. Et hic sensus magis ad rem spectat; tamen etiam videtur evidens tale iudicium non semper esse necessarium ad operandum vel bonum vel malum, quia non semper intercedit illa necessaria connexio inter opus quod faciendum iudicatur et aliquem antecedentem affectum, ut argumenta facta satis probant

8. Addere ulterius possumus quartum sensum,

nimirum, ut significet absolutam (ut ita dicam) hominis resolutionem de tali opere exsequendo aut obiecto volendo. Et hic actus, si attente res consideretur, non potest antecedere decretum liberum voluntatis, sed subsequi, tum quia illud iudicium in eo sensu ex vi consultationis non potest inferri ex aliquibus praemissis, quae solum ostendunt ex parte obiecti bonitatem aut utilitatem, non hominis resolutionem. Tum etiam quia illa resolutio est libera, et in re non est aliud quam electio vel exsecutio libera; nullum enim aliud obiectum illius iudicii in eo sensu intelligi potest; non posset autem homo vere iudicare de tali resolutione libera nisi iam illam haberet. Tum denique quia, cum illud iudicium absolute liberum sit, oportet ut ex aliqua voluntate libera oriatur; non est autem alia voluntas libera unde oriri possit, nisi illa qua homo decernit facere id quod sic iudicat sibi esse faciendum; ergo in nullo sensu verum est iudicium illud practice falsum necessario antecedere quamcumque pravam deliberationem voluntatis.

Quaestionis resolutio

9. Quocirca in proposita difficultate dicendum censeo posse nos loqui de iudicio, dispositione aut defectu intellectus qui antecedit deliberationem liberam voluntatis, vel qui subsequitur saltem ordine naturae. Item, sermonem esse posse aut de necessitate physica et absoluta ut voluntas operari possit, vel de necessitate morali secundum ea quae, moraliter loquendo, semper accidunt.

10. Primo ergo non existimo absolute necessarium, ad operandum malum per voluntatem, ut praecedat defectus erroris in iudicio intellectus, vel speculativo vel practico. Quod mihi satis probant argumenta facta; et hoc fatemur sequi ex illo principio, quod nullum iudicium intellectus per se sufficit ad determinandam voluntatem. Neque oppositum fundari potest in verbis Aristotelis, cum ipse non de errore, sed de ignorantia loquatur. Neque in verbis Sapientis, tum quia non loquitur de errore antecedente voluntatem, sed potest intelligi de subsequente, ut iam dicam; tum etiam quia Adrianus illa verba exponit, et non male, de errore morum, non intelligentiae, sicut errare dicitur qui discedit a recta via, etiamsi in intellectu non habeat iudicium falsum.

11. Aliquis defectus intellectus moraliter praecedit defectum voluntatis .— Secundo assero, moraliter loquendo, nunquam voluntatem labi quin praecedat in intellectu aliquis defectus, saltem inconsideratio aliqua plurium rationum vel motivorum quae possunt voluntatem continere ab eo affectu in quo peccat. Hoc satis probat experientia, et de hac inconsideratione intelligi potest Philosophus; nam haec inconsideratio dicitur quaedam ignorantia practica. Immo de illa interpretatur D. Thom. verba Sapientis., I-II, q. 78, a. 1, ad 1; quia iudicium de agendis vel appetendis absolute prolatum cum tali inconsideratione quidam error practicus est, nam est actus imprudens et de se difformis appetitui recto. Non intelligo autem esse necessarium etiam moraliter et secundum id quod regulariter accidit ut iudicium hoc sit vel formaliter comparativum, scilicet, hoc esse eligendum prae alio, vel ut formaliter sit de obiecto ut omnino diligendo vel faciendo in aliquo sensu ex supra positis; contra hoc enim sufficienter procedunt argumenta superius facta; sed intelligo moraliter ac regulariter intervenire iudicium quo absolute iudicatur hoc obiectum vel hoc opus hic et nunc esse conveniens ob delectationem vel honorem, vel aliam similem rationem, et dignum vel sufficiens ut hic et nunc expetatur. Hoc enim iudicium sufficit ut voluntas moveri possit, ut late probatum est et infra dicam in disputatione de causa finali. Frequenter autem habetur tale iudicium illo modo absoluto et simplici; nam regulariter non habentur simul plura iudicia, nec comparantur varia obiecta inter se nec plures rationes boni et mali eiusdem obiecti; immo, licet haec collatio aliquando antecedat, in eo momento quo homo libere vult obiectum pravum, regulariter avertit oculos mentis ab aliis rationibus, et ad illam attendit quae moveat voluntatem ad talem actum, et ita concipit praedictum indicium. Et hoc satis est ut illud censeatur practice erroneum; nam virtute includit comparationem et praelationem illius obiecti ad alia, et consequenter includit difformitatem ad appetitum rectum.

12. Iudicium practicum actum liberum voluntatis sequitur .— Addo vero tertio probabile esse, ex consensu libero voluntatis circa res agendas, ex necessitate sequi in intellectu iudicium illud practicum de eisdem rebus quo simpliciter iudicatur hoc esse agendum, in tertio et quarto sensu supra declarato. Quod si hoc verum est, ratione talis iudicii merito dici possunt errare semper, etiam secundum intellectum, qui operantur malum, non errore speculativo, sed practico, neque errore qui liberum consensum antecedat, sed qui ex illo sequatur. Dices: si tale iudicium nullo modo antecedit consensum liberum, ergo non ponitur ut repraesentet voluntati obiectum, neque ut inducat illam ad consensum; ad quid ergo est necessarius talis actus? Respondetur videri necessarium primo ex naturali sympathia et consensione harum potentiarum, quae necessaria fuit ut homo possit melius exsequi quod faciendum decernit. Deinde, quia prius tempore vel natura quam homo consentiat, non scit se consensurum; et ideo necessarium est ut, statim ac consentit, sciat et (ut ita dicam) sibimet notificet seu promulget suum consensum; hoc autem fit per illud iudicium.

13. Et hinc fit ulterius ut si ille liber consensus sit de aliqua re agenda, et ideo per aliquam actionem sit exsecutioni mandandus, statim intellectus omnino practice iudicet id esse agendum; et hoc est imperium quod D. Thomas ponit in intellectu post efficacem electionem voluntatis. Si autem consensus voluntatis sit per simplicem amorem vel delectationem sine ordine ad aliam actionem exsequendam, tunc in intellectu non sequitur iudicium de aliqua re agenda quod sit quasi impulsivum ad opus, sequitur tamen iudicium de tali consensu ut iam exhibito, et dici potest quasi quaedam scientia approbationis qua homo ex vi pravi consensus liberi, quasi approbando illum consensum, practice iudicat id sibi esse diligendum. Illud tamen non potest dici imperium respectu talis consensus voluntatis quia imperium, ut sic, respicit actum subsequentem; non enim imperatur quod iam factum est, sed quod faciendum est, ut recte notat D. Thomas, I-II, q. 17, a. 3. Atque haec videntur satis de illa prima difficultate pro huius loci opportunitate. (Vide D. Thom., II cont. Gent., c. 48, et ibi Ferrar., circa rationem tertiam.)