SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM
SECTIO VI. AN AEVUM ESSENTIALITER DIFFERAT AB ALIIS DURATIONIBUS PERMANENTIBUS ET CREATIS

SECTIO VI. AN AEVUM ESSENTIALITER DIFFERAT AB ALIIS DURATIONIBUS PERMANENTIBUS ET CREATIS

1. Hactenus solum explicatum est genus proximum, ut sic dicam, aevi; nunc ad complendam rationem eius, superest declaranda propria differentia qua ab aliis creatis et permanentibus durationibus distinguitur et in suo esse constituitur. Suppono enim dari alias durationes permanentes ab aevo distinctas, ex dicendis sectione sequenti.

Prima sententia

2. Qui ergo in ea sunt sententia ut existiment durationem formaliter constitui sub ratione mensurae, putant rationem aevi compleri per hoc quod est duratio permanens mensurans esse rerum incorruptibilium creatarum. Ita fere loquuntur communiter theologi, S. Thom., I, q. 10, a. 5 et 6; et ibidem Caietan., et alii thomistae; Capreol., In II, dist. 2, q. 2, a. 1, ubi consentit etiam Scot., q. 2 et 3; et Richard., a. 1, q. 1 et 2; et Th. de Argentin., q. 1, a. 4; et quoad hanc partem de ratione mensurae concordat Bonaventura, q. 1 et 2; et Alens., Albert., et Aegid. superius citati. Haec autem sententia intelligi potest aut de mensura extrinseca tantum, aut tantum de intrinseca, aut de utraque simul. Primo modo defendere illam videntur thomistae, atque etiam Scotus, qui hac ratione dicunt unum tantum esse aevum quod mensurat esse omnium rerum incorruptibilium esseque in suprema substantia creata et incorruptibili. In quo solum imitati sunt proportionem quamdam ad temporalia et mensuram eorum; in his enim tantum est una extrinseca mensura durationis, quae in motu caeli, tamquam in primo et nobilissimo, esse censetur, et sub illa habitudine constitui in ratione temporis. Addit vero Scotus durationem cuiuscumque angeli superioris respectu inferioris esse mensuram eius, atque ita consequenter usque ad ultimam substantiam incorruptibilem, ex quo fit ut omnes substantiae incorruptibiles praeter ultimam habeant durationem quae sit aevum, et e converso omnes habeant mensuram sui esse, praeter supremam.

3. Secundum autem dicendi modum videtur sequi Aegidius; putat enim aevum esse mensuram intrinsecam, atque ita in unaquaque substantia incorruptibili esse proprium aevum; mensuram autem extrinsecam non ponit in ipsis aeviternis, sed in aeternitate. Tertiam vero explicandi rationem habet Argentina; putat enim aevum indifferens ad intrinsecam et extrinsecam mensuram, atque ita in singulis aeviternis multiplicari, ut mensuram intrinsecam eorum, et in uno supremo esse ut in mensura extrinseca caeterorum. Et hunc etiam dicendi modum tenent aliqui thomistae, sed alio sensu; aiunt enim unum tantum esse aevum in supremo aeviterno, illud vero esse extrinsecam mensuram inferiorum, intrinsecam vero ipsius supremi angeli.

Improbatur opinio praecedens

4. Haec sententia iuxta fundamentum a nobis superius positum defendi non potest. Ostendimus enim durationem ut sic non constitui ex ratione mensurae; ex quo fit ut nec talis duratio constitui possit in ratione talis durationis propter determinatam relationem mensurae, nam differentiae essentialiter contrahentes debent per se ac formaliter contrahere seu determinare divisum. Quod ulterius potest in praesenti confirmari et amplificari. Et primo, quod ratio aevi non possit consistere in ratione mensurae intrinsecae, probatur quia in re non distinguitur ab illo esse respectu cuius appellatur mensura intrinseca; ergo non vere dicitur eius mensura, quia mensura vera et realis debet esse distincta in re a mensurato, ut supra ostensum est. Et haec ratio probat etiam non posse consistere rationem aevi in utraque mensura simul, extrinseca scilicet et intrinseca, neque etiam indifferenter in qualibet earum, nam ex vi rationis factae omnino excluditur talis mensura intrinseca secundum rem. Nec vero dici potest esse mensuram secundum rationem, tum quia nulla est mensura secundum rationem, nisi saltem secundum rationem et distinctionem concentuum sit medium cognoscendi quantitatem alicuius, vel per modum quantitatis, quod hic habere non potest locum, ut patebit facile applicando superius dicta de duratione in communi et de aeternitate, et a fortiori constabit etiam ex his quae statim dicemus. Tum maxime quia huiusmodi mensura secundum rationem est tantum secundum denominationem rationis; ratio autem aevi, quatenus est essentialiter talis duratio, est intrinseca rebus et independens ab extrinseca cognitione. Atque haec ratio convincit etiam propriam differentiam aevi non posse consistere in sola ratione mensurae extrinsecae, quia ratio durationis intrinseca est rei duranti, ut supra probatum est, nam rem durare non est denominatio extrinseca, sed intrinseca; ergo etiam sic durare non potest esse aliquid extrinsecum. Et similiter durare non dicit aliquid respectivum, sed absolutum. Denique rationes superius factae hic habent locum consimili proportione, et ideo breviter haec attingimus.

5. Addo vero ulterius, non solum non consistere propriam et essentialem rationem aevi in huiusmodi mensura extrinseca, verum etiam tale genus mensurae non videri posse habere locum in aeviternis secundum se consideratis. Quod primum declaro per comparationem ad tempus, nam in duratione motus, quae extensionem habet, facile intelligitur posse unam durationem per aliam mensurari in sua latitudine durativa, et ideo in duratione motus Iocum habet distinctio de duratione intrinseca vel mensura extrinseca, et de appellatione temporis sub una vel altera ratione, ut infra declarabimus. At vero in aevo secundum se nulla est intrinseca extensio aut latitudo durativa, et ideo, licet detur aevum intrinsecum, quod est intrinseca ac propria duratio uniuscuiusque rei incorruptibilis, non tamen videtur talis duratio capax mensurationis per extrinsecam mensuram indivisibilem, et ideo nec ratio talis mensurae activae extrinsecae in eo rerum ordine locum habet.

6. Quod primum ostendo hac generali ratione, quia indivisibile ut indivisibile non est mensurabile; sed aevum ut sic est quid indivisibile; ergo aevum ut sic non est mensurabile: ergo neque in aevis potest esse aliquod aevum quod sit caeterorum extrinseca mensura, nam mensura et mensuratum correlativa sunt, unde ablato uno, etiam alterum auferre necesse est. Maior patet, quia non est mensurabile nisi quantum, vel ad modum quanti, ex X Metaph.; aut si aliter de mensura est sermo, aequivoce utimur terminis; indivisibile autem ut sic neque est quantum, nec ad modum quanti sumitur. Et declaratur hoc amplius, nam si unum aevum est mensura alterius, aut id intelligitur de mensura perfectionis, aut de mensura permanentiae aut durationis in esse, neque occurrit alius modus mensurae qui ad has res possit accommodari. Ex illis autem duobus modis prior est extra rem, quia illa ratio mensurae non est propria durationum, sed in quolibet genere rerum locum habet, nam etiam essentia suprema in aliquo genere est mensura inferiorum essentiarum, et existentia existentiarum, et sic de caeteris attributis, quae inde non accipiunt specialem rationem aut denominationem praeter relationem rationis. Ac deinde, ut hoc modo habeant locum mensura et mensurabile, non consideratur res ut omnino indivisibilis, sed ut habens aliquam latitudinem perfectionis, secundum quam magis vel minus accedit ad perfectionem mensurae.

7. Posterior autem modus mensurae intelligi non potest inter durationes indivisibiles secundum se, seu prout indivisibiles sunt, quia si duo angeli, verbi gratia, in duratione comparentur, solum dici possunt aequaliter durare, quatenus simul incipiunt existere, et unus non desinit existere absque alio; quae relatio non est proprie mensurae ad mensurabile, sed coexistentiae mutuae, quia non est relatio disquiparantiae, sed aequiparantiae, qualis est relatio coexistentiae, vel aequalitatis. Cuius etiam signum est, quia, licet unus illorum sit perfectior alio, tamen quoad mutuam habitudinem aequalitatis in durando aeque inter se pendent, tam in esse quam in cognosci. Neque enim cognita duratione superioris angeli, per illam cognoscitur an alter aequaliter duraverit, nisi alterius duratio cognoscatur, et quod fuerint creati simul, et neuter sine alio fuerit annihilatus; quoad hanc ergo aequalitatem non intervenit ibi propria ratio mensurae. Si vero contingat inaequalitas durationis inter angelos, illa solum in hoc consistit quod vel unus prius fuit creatus, vel prius annihilatus quam alius; posito autem illo casu, nemo potest metiri per aevum angelorum quantum fuerit intervallum durationis inter unum angelum et alium, quia ipsum aevum in se indivisibile est, et eodem modo permanet, sive illud intervallum parvum fuerit, sive quantumvis magnum; ergo non potest per ipsum aevum cognitum, ut per mensuram, cognosci quantum fuerit illud intervallum; ergo non potest cognosci quantum duraverit magis alter illorum angelorum, sed id cognoscendum est vel simplici intuitu et comprehensione sine ulla mensura, vel per mensuram nostri temporis.

8. Et ratio est quia illud intervallum secundum se nihil est, et ideo non potest cognosci ut maius et minus, nisi in quantum maius et minus nostri temporis in eo fit aut fieri potest. Per indivisibilem autem durationem hoc notificari non potest, quia indivisibilis duratio tota est aut esse potest in toto illo intervallo, et in qualibet parte eius, et in quolibet alio maiori illo, et ideo non est apta ad mensurandum quantitatem eius. Atque eadem ratione per indivisibile aevum nemo potest metiri quantum alius angelus duraverit, si illum quantum sumatur ad modum extensionis et latitudinis durativae; sic enim non potest ipsum aevum concipi ut quantum, nisi per habitudinem ad intervallum in quo est vel esse potest successio temporis, ad quod, ut dixi, indifferens est quodlibet indivisibile aevum, ut possit in quolibet huiusmodi intervallo et in qualibet eius parte totum existere; ergo non potest esse apta mensura quae certos nos reddat de praedicta quantitate durationis.

Quaestionis resolutio

9. Dicendum ergo est propriam aevi differentiam, qua in sua specie durationis constituitur et ab aliis distinguitur, in hoc consistere quod dicit durationem permanentem, natura sua immutabilem seu necessariam. Ita Caiet. I, q. 10, a. 5 et 6, quem alii recentiores sequuntur, et sumitur etiam ex doctrina D. Thomae, qui distinguit aevum ab aeternitate ex hoc ouod in se non admittit successionem, adiunctis autem operationibus eam admittere potest; utrumque enim intelligendum est secundum intrinsecam capacitatem naturalem. Et quamvis illud secundum non sit de formali ratione aevi, est tamen cum illa necessario coniunctum ex natura rei, et ideo per illud explicatur. Constat autem haec assertio, nam imprimis duratio rerum creatarum incorruptibilium habet intrinsecam immutabilitatem, quamvis dependentem. Probatur quia talis est duratio, quasi esse; sed esse harum rerum est incorruptibile et ex se necessarium, quamvis non omni modo, quia dependens est, ut in superioribus est tractatum; ergo duratio earum eiusdem ordinis est eiusdemque immutabilitatis. Rursus per illam differentiam distinguitur aevum ab aeternitate, ut supra declaratum est, tamquam deficiens a perfectione eius; a caeteris autem permanentibus durationibus differt tamquam excedens illas, quoniam ipsae ab intrinseco mutabiles sunt. Quam differentiam essentialem esse manifestum est, nam dependens et independens plus quam genere differunt; corruptibile autem et incorruptibile saltem differunt genere, teste Aristotele.

10. Dices: quamvis hae differentiae indicent satis diversitatem essentialem, non tamen videtur per eas explicari formaliter ac proprie specifica et essentialis ratio aevi, nam illae differentiae generales sunt, vel inter creaturam et Deum, vel inter substantias creatas inter se. Respondetur primo, cum duratio in re non differat ab esse, mirum non est quod per eas differentias distinguaturquae ipsum esse primo ac per se faciunt diversum. In ipso autem esse primo absolute dicto, prima ac praecipua differentia et diversitas est quod sit pendens vel independens; in esse autem creato, una ex differentiis essentialibus et genericis est quod sit corruptibile vel incorruptibile. Deinde dicitur per illam differentiam optime declarari formalem rationem constitutivam aevi in esse talis durationis, nam cum duratio ut sic formaliter dicat permanentiam essendi, quae per illam negationem existendi sine destructione declaratur, optime ex intrinseco modo talis permanentiae et inclusionis talis negationis, propria ratio durationis constitui et specificari intelligitur. In re autem ab intrinseco immutabili est specialis modus permanentiae in essendo, nam est (ut ita dicam) essentialiter permanentior et habet negationem desitionis magis intrinsece coniunctam; ideoque optime per illam differentiam propria ratio aevi constituitur. Habetque haec differentia fundamentum in Patribus, qui per stabilitatem rationem aevi describunt. Vide Basil., lib. II cont. Eunom.; August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 19 et 72; Anselm., in Proslog., c. 50; Boet., lib. III de Consolat., metro 9.

Corollarium ex superiori resolutione de multiplicatione et varietate aevorum

11. Atque ex his intelligitur primo huiusmodi aevum multiplicari in rebus aeviternis iuxta earum numerum; sicut enim multiplicantur existentiae, ita et durationes, quia in re non distinguuntur, ut saepe dictum est. Item, quia duratio est intrinseca rei duranti; ergo in unaquaque re durante est sua intrinseca duratio; ergo in unaquaque re incorruptibili est suum intrinsecum aevum. Sed quaeres an, sicut multiplicatur aevum ad multiplicationem rerum, ita etiam aeque distinguatur ac ipsa res; id est, an in angelis specie differentibus sit etiam aevum specie diversum, vel tantum numero; multis enim videtur non oportere esse tantam distinctionem in aevo quanta est inter res vel existentias quarum est duratio, quia, licet in gradu perfectionis essentialis differant quoad esse, tamen in modo permanendi in esse habent eamdem uniformitatem et specificam convenientiam. Immo sunt qui existiment tantam esse hanc similitudinem in modo perseverandi in esse, ut etiam in caelis et angelis dicant aevum esse eiusdem speciei, quamquam illorum duratio materialis sit, horum vero spiritualis, quod videtur indicare D. Thomas, I, q. 10, a. 6, ad 2. Sicut successio motus vel duratio temporis eiusdem speciei esse videtur in omnibus motibus, etiamsi alias in suo esse motus ipsi specie differant, vel etiam genere, ut materialis vel spiritualis intensio. In contrarium vero est, quia si duratio in re ipsa non distinguitur ab existentia, non apparet quomodo existentiae possint esse specie diversae et nihilominus durationes esse eiusdem speciei. Deinde, comparando spirituales substantias ad materiales incorruptibiles, modum habent incorruptibilitatis nobiliorem et longe diversum, nam illae sunt incorruptibiles propter simplicitatem et actualitatem substantiae suae, hae vero propter nexum indissolubilem inter partes ex quibus componuntur; unde altiorem modum immutabilitatis et permanentiae habent substantiae spirituales quam corporales, quantumvis incorruptibiles. Cuius etiam argumentum est quia dependentiam habent a paucioribus causis; carent enim materiali, et consequenter etiam formali causa; unde etiam carent partibus mutuo inter se dependentibus.

12. Quare non dubito quin saltem in his sit essentialis differentia in ipso aevo. Nec D. Thomas dixit haec esse eiusdem speciei sub hac ratione, sed solum mensurari eadem mensura, ad quod satis est quod sint eiusdem generis, si tamen ille modus mensurae inter aeviterna reperiri potest. Proportionali autem modo videtur quod sicut angeli differunt specie in suis simplicibus entitatibus et existentiis, ita etiam differant in modo immutabilitatis quem habent, coniunctum cum aliqua mutabilitate; ex qua coniunctione D. Thomas venatur naturam aevi; est autem unus angelus mutabilior alio secundum specificam diversitatem, nam quo angelus est superior, eo habet simpliciores motus magisque uniformes; habebit ergo simplicius et permanentius aevum. Multoque maiori ratione distinguetur aevum animae rationalis ab aevo angelorum, et aevum materiae primae a caeteris omnibus tamquam infimum omnium substantialium. Quantum ergo ad id quod duratio aevi positive dicit in re aeviterna, seu quantum ad fundamentum illius negationis quae indicatur in uniformitate aevi, non dubito quin intercedat specifica diversitas; negatio autem ipsa substantialis variationis dici potest esse eiusdem rationis in omnibus; quid vero de tempore sentiendum sit, infra dicam.

13. Ex quo ulterius addo non solum in diversis substantiis incorruptibilibus multiplicari et diversificari aevum, sed etiam in substantia et accidentibus eius incorruptibilibus; nam de corruptibilibus secus est, ut inferius dicemus. Probatur, quia non est dubium quin in huiusmodi substantiis aliqua sint accidentia incorruptibilia, nimirum, illa quae ex natura rei manant et coniuncta sunt cum essentia rei, vel naturali necessitate illi insunt, et non habent contrarium, neque est ulla naturalis via per quam possint illis privari. Huiusmodi est lux, verbi gratia, in sole, et intellectus in anima vel angelo, et alia huiusmodi. Deinde certum est, sicut haec accidentia habent proprias existentias, ita etiam habere intrinsecas durationes sibi proportionatas, et a suis existentiis minime in re distinctas; ergo in unoquoque ex his accidentibus est duratio distincta a duratione substantiae. Denique, quod illa duratio sit aevum, patet ex ratione aevi superius declarata, quia illa duratio est permanens, et natura sua immutabilis in esse talis entitatis, quamvis et ab alio pendeat, et alioqui habere possit adiunctam variationem, vel in propria operatione, vel saltem in aliis accidentibus eiusdem subiecti; ergo talis duratio vere comprehenditur sub aevo. Erit autem hoc aevum accidentale quoad suam positivam essentiam, magis diversum a substantiali quam unum substantiale ab alio, ut a fortiori constat ex dictis.

Difficultas de duratione visionis beatificae

14. Sed hinc oritur theologica difficultas, nam sequitur vel traditam definitionem aevi non esse completam, vel visionem beatificam durare etiam per aevum. Sequela patet, nam in illa visione est etiam duratio intrinseca, quae licet accidentalis sit, tamen est ita permanens, ut in se nullam variationem ab mtrinseco admittat, etiamsi ab intrinseca causa pendeat; convenit ergo ei tota definitio aevi, ergo vel non est sufficienter tradita, vel illa etiam duratio aevum est. Hoc autem posterius membrum consequentis repugnat receptae sententiae theologorum dicentium visionem beatam mensurari non aevo, sed aeternitate participata, ut patet ex D. Thoma, I, q. 10, a. 5, ad 1, et opuse. 36, c. 1; Caiet. et Capreolo, et aliis thomistis supra citatis. Sed nihilominus Scot., In II, dist. 2, q. 4, et In IV, dist. 49, q. 6, admittit secundam partem illius consequentis, ob rationem factam, qua sententia supposita, cessat difficultas; conceditur enim omnem durationem cui data definitio convenit esse aevum.

15. Et addere possumus has sententias in re non esse contrarias, etsi in nominibus esse videantur, vel quia ipsum aevum aeternitas participata merito dici potest; sic enim August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 23, dicit animam rationalem sua immortalitate participare divinam aeternitatem, solumque Deum esse per se aeternum, alia vero participatione quadam. Vel certe, magisque ad mentem D. Thomae, quia licet illa duratio in communi ratione aevi conveniat, tamen, quia supernaturalis est, et suo modo divini ordinis, per antonomasiam nomen aeternitatis participatae meretur.

Exponitur D. Thomae sententia de unitate aevi

16. Alia obiectio posset fieri contra doctrinam traditam, ex alia D. Thomae, quae videtur omnino contraria, in I, q. 10, a. 6, ubi definit tantum esse unum aevum, quod est in supremo angelo, quem D. Thomas supponit esse unum tantum individuum in specie sua, sicut est unum tempus in primo motu universi, qui est motus caeli. Respondeo D. Thomam ibi considerarse aevum sub ratione primae mensurae, quae in unoquoque genere una est, qua caetera sub illo genere contenta mensurantur. Nos autem imprimis non intelligimus in aevo aliam rationem mensurae, praeter eam quae esse potest in ratione perfectionis, de qua etiam concedimus simpliciter esse unam, quamvis respective in qualibet hierarchia vel ordine angelorum supremus possit dici mensura aliorum, et, inter caelos, empyreum vel primum mobile respectu inferiorum. Immo, sub ea consideratione, etiam aeternitas Dei est mensura omnium aevorum, ut Aegidius posuit, quod est verum de mensura perfectionis, et suprema in toto ordine durationum; loquendo autem de mensura suprema et homogenea intra latitudinem aevi, optime dicitur huiusmodi aevum esse unum tantum et esse in supremo angelo.

17. Verumtamen nos non ita loquimur de eo, sed sub absoluta ratione durationis, nam illa ratio mensurae perfectionis, ut dixi, non habet peculiarem rationem in durationibus aut aevo magis quam in aliis rerum generibus aut perfectionibus. De mensura autem durationis quantum ad permanentiam et modum latitudinis quae concipitur, iam diximus nullum aevum ut sic posse proprie habere rationem mensurae, et ideo neque sub ea ratione potest aevum habere unitatem. Statim vero occurrebat inquirendum, si aevum non potest aevo metiri quoad durationem, qua mensura metiendum sit. Sed hoc explicabitur commodius infra, cum de tempore agemus.