SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO III. QUODNAM SIT PRINCIPIUM QUO SUBSTANTIAE CREATAE EFFICIUNT ACCIDENTIA

SECTIO III. QUODNAM SIT PRINCIPIUM QUO SUBSTANTIAE CREATAE EFFICIUNT ACCIDENTIA

1. Quae utrinque dubitationis causae .— Ratio dubitandi est quia vel substantia efficit accidens medio accidente vel se sola et per seipsam. Si primum dicatur, sequitur processus in infinitum; nam si unum accidens fit mediante alio, peto de illo alio quo principio fiat; si medio alio accidente, de illo redit eadem quaestio; si vero sistimus in aliquo quod proxime fit a substantia, id debuisset dici de primo, quia non est maior ratio de uno quam de alio. Si autem ob hanc rationem dicatur substantiam efficere accidens per seipsam, sequitur primo nullum accidens esse principium efficiendi aliud. Sequitur secundo potentias et facultates ad operandum in substantiis creatis non esse aliud ab earum formis. Vel certe, si ad evitanda haec incommoda dicantur quaedam accidentia fieri immediate a substantia per seipsam, alia vero mediis accidentibus, oportebit huius distinctionis et discriminis aliquam rationem reddere, et quaenam accidentia uno vel alio modo fiant aperire. Ac rursus exponere oportebit, quando unum accidens est principium quo efficiendi aliud, an sit principale vel instrumentale. Hinc enim apparet accidens ad summum posse agere ut instrumentum substantiae, quia solum est entis ens (ut loquuntur philosophi), et a substantia et propter substantiam tamquam propter finem habet totum suum esse. Aliunde tamen videtur debere esse principium principale, cum effectus non excedat perfectionem eius.

2. Ad hanc rem explicandam suppono duobus modis posse fieri accidentia. Uno modo, per propriam actionem, ut cum fit lumen per illuminationem aut Ubi per proprium motum localem. Secundo, per resultantiam naturalem, ut relatio resultat ex fundamento posito termino (si est modus a fundamento distinctus), vel sicut resultat figura ex divisione, aut ex motu vel termino motus localis, et propriae passiones rerum censentur etiam hoc modo fieri. Tertio autem modo posset intelligi fieri accidens concomitanter cum substantia absque resultantia ex illa, ut quantitas, verbi gratia, cum materia prima, quem modum nunc omittimus, quia si verus est, ad alterutrum ex praecedentibus revocari potest, ut explicabimus, et quia in eo productionis modo, quod fuerit principium efficiendi substantiam erit principium efficiendi accidens, quod cum illa fit.

Prima assertio de naturali dimanatione

3. Dico ergo primo: quando accidens fit per naturalem dimanationem, principium proximum illius secundum talem efficientiae modum, quicumque ille sit, potest esse substantia, si tale accidens sit immediate connexum cum illa; interdum vero potest resultare medio accidente, si cum illo habeat propinquiorem connexionem. Tota haec conclusio communiter recepta est, et potest. primo inductione declarari; nam intellectus, verbi gratia, proxime manat a substantia. animae, et quantitas a materia vel a forma. Unde respectu harum proprietatum non potest assignari aliquod principium intrinsecum accidentale; est ergo substantiale. At vera figura, verbi gratia, aut Ubi resultat media quantitate, et albedo resultat ex tali mixtione primarum qualitatum. Hanc etiam conclusionem probat ratio dubitandi in principio posita, quia si accidens convenit substantiae ab intrinseco, non potest semper convenire medio accidente, ut intrinseco principio eius, sed aliquod accidens et substantia debent esse necessario immediate connexa; non est tamen necesse ut omnia intrinseca accidentia sint eiusmodi. Et ratio diversitatis inter ea est facilis, quia quaedam eorum habent immediatiorem ordinem ad substantiam quam alia.

4. Video responderi posse licet aliquod accidens sit intime et immediate connexum cum substantia, non esse tamen necesse ut connectatur per dimanationem effectivam accidentis a substantia, sed solum propter naturalem aptitudinem et inseparabilitatem, sicut superius dicebamus probabiliter opinari nos posse de materia et quantitate. Et iuxta hoc non erit necessarium aliquod accidens dimanare immediate a substantia, sed recipi immediate in substantia ab eodem agente a quo substantia producitur. Nihilominus tamen supponit conclusio posita contrariam sententiam ut probabiliorem, nimirum proprietates accidentales, praesertim illas quae consequuntur aut debentur rei ratione formae, causari a substantia non solum materialiter et finaliter, sed etiam effective per naturalem resultantiam, vel immediate, si sit prima proprietas, vel mediate, si sit secunda. Quod tenet D. Thom., I, q. 77, a. 6, ubi loquitur de potentiis animae; est autem eadem ratio de quacumque forma et proprietatibus consequentibus illam seu debitis ratione illius. Estque hoc valde verisimile, quia cum forma substantialis sit ut actus primus, accidentalis vero ut secundus, probabile est habere formam substantialem aliquam vim ut ab ea manent accidentia sibi propria. Item, quia hoc modo melius intelligitur naturalis connexio inter formam et proprietates, et ordo per se inter illas. Et hoc valde confirmat sensibile exemplum aquae reducentis se ad pristinam frigiditatem; illa enim reductio fieri non potest nisi per naturalem resultantiam a forma, ut in superioribus ostensum est; ergo eadem ratione idem sentiendum est de quacumque proprietate naturaliter connexa cum forma, praesertim si aliunde nulla sit repugnantia aut dependentia ab aliquo extrinseco. Et in illo exemplo aquae manifeste constat veram esse conclusionem positam, scilicet aliquod accidens posse immediate resultare effective a substantiali principio. Nam illa intensio frigoris nullum habere potest propinquius principium unde resultet quam sit forma substantialis aquae.

5. Naturalis resultantiae quidditas declaratur.— Caietani opinio.— Sed antequam ulterius procedamus, declarare semel oportet quidnam sit haec naturalis resultantia, an, scilicet, sit vera efficientia et causalitas activa necne. Quia, si est vera efficientia, interveniet ibi propria actio accidentalis; nam causalitas effectiva in actione consistit, ut infra videbimus; atque ita forma substantialis erit principium immediatum et unitum alicuius actionis accidentalis, et multiplicabuntur actiones in productione formae et proprietatum eius, eritque per se actio ad haec omnia quae comproducuntur vel concreantur cum aliis, quae omnia videntur aliena a communi philosophorum doctrina. Si autem illa non est vera efficientia, ergo neque efficientia dici potest, quia quod non est verum aurum absolute non est aurum, neque tale dici potest nisi propter aliquam analogiam et proportionem, quae in praesenti nulla apparet; immo neque intelligi potest quid sit haec resultantia, si non est efficientia. Circa hoc Caietan., I, q. 54, a. 3, indicat hanc dimanationem esse naturalem sequelam absque operatione media; non tamen declarat quid sit illa naturalis sequela, aut quomodo fiat sine actione vel operatione media. Et q. 77, a. 1, ad 2 et 3, expresse ait hanc resultantiam esse per efficientiam sine actione media, et putat esse sententiam D. Thomae, ibi, ad 3, ubi tamen non ait dimanationem accidentium a subiecto esse sine actione, sed non esse per aliquam transmutationem, sed per naturalem resultationem.

6. Quocirca, si in rigore loquamur, verius existimo hanc resultantiam non esse sine vera actione, quamquam non semper reputetur actio per se distincta, neque ut propria mutatio. Hoc, ut existimo, satis probat in communi ratio facta, quia aut haec est vera efficientia vel nulla; non potest enim dari medium. Si ergo est vera efficientia, intervenit actio. Si non est efficientia, neque etiam est resultantia aut naturalis sequela causalis, sed illativa tantum, quia, posito uno, ponitur aliud propter naturale debitum. Sicut inter materiam et formam caeli est naturalis illatio, non tamen dimanatio unius ab alia. Aliqui videntur inter haec assignare medium, dicentes hanc non esse efficientiam, sed quasi efficientiam, quae in hoc solum consistit quod causa efficiens substantiam, ratione illius determinatur ut ei det proprietates proportionatas. Sed imprimis haec revera nulla efficientia est, sed solum connaturalitas, quae inter potentiam passivam naturalem et actum etiam intercedit. Deinde exemplum de reductione aquae cogit ut maiorem ac veriorem efficientiam fateamur. Denique, etiam illo posito, necesse est dicere, quod ad rem spectat, causam efficientem substantiam concomitanter efficere proprietatem distinctam, non tamen sine actione concomitante, quia repugnat rem distinctam fieri sine distincta actione quando ex illa re non componitur ipse primarius terminus alterius actionis, quia actio solum est quidam modus ipsius termini formalis ac per se, ut infra dicam, quam rationem statim amplius declarabo.

7. Duplex dimanationis naturalis modus .— Praeterea argumentor in hunc modum: nam haec naturalis resultantia interdum per se sola fit et separatim a productione illius rei a qua resultat; interdum vero ita est coniuncta cum illa ut nunquam sit posterior, sed omnino simul cum illa, ut, verbi gratia, quando aqua se reducit ad pristinam frigiditatem, illa est naturalis dimanatio, ut Caietanus fatetur, dicta q. 54, a. 3, in fine, ubi etiam idem ait de motu gravis geniti in superiori loco, qui, ablato impedimento, naturaliter resultat ex gravitate. Quotiescumque autem resultantia fit hoc modo, evidentissimum est non fieri sine efficientia et vera actione ac mutatione, ut in dictis exemplis manifeste patet; et ratio est quia ibi incipit esse aliquid in subiecto, quod antea non erat. Et per se incipit absque nova productione alterius rei; ergo incipit per aliquam efficientem causam et per propriam actionem ac mutationem; unde illa est propria frigefactio et motio localis. Atque eadem ratio est quotiescumque aliquod accidens de novo advenit alicui subiecto praeexistenti per se solum seu absque alio priori accidente; nam, si plura simul inter se connexa adveniant, illud, quod est primum et radix aliorum censetur per se advenire, reliqua concomitanter. Dices: ergo, quando relatio advenit fundamento ex positione termini, intervenit ibi nova actio per se, quia solum illud accidens relativum tunc de novo advenit tali subiecto. Respondent aliqui concedendo sequelam; alii negant, quia satis est quod resultet ex positione termini. Alii existimant nullam ibi intervenire actionem, quia huiusmodi relatio non est res aut modus ex natura rei distinctus a fundamento, de quo suo loco videbimus.

8. Fx hac vero resultantia, quae tempore separatur a productione, ferendum est iudicium de quacumque alia, etiamsi sit in eodem instanti coniuncta; nam simultas in duratione non tollit distinctionem. Eo vel maxime quod, licet haec naturaliter sint simul, possent supernaturaliter separari, quod est sufficiens argumentum distinctionis. Assumptum declaratur; nam dum creat Deus substantiam animae, posset suspendere emanationem potentiarum ab illa et post aliquod tempus permittere illam seu dare concursum ad talem dimanationem, et tunc illa posterior dimanatio esset propria efficientia ac vera actio, eadem ratione qua dictum est de frigefactione aquae reducentis se ad naturalem statum; ergo, etiam quando simul tempore fit, est propria et distincta actio. Praeterea, supra tacta est ratio a priori, quia huiusmodi accidentales formae seu proprietates sunt res distinctae a substantia; ergo, licet fiant cum ipsa substantia vel ab ipsa resultent, necesse est ut fiant per actionem distinctam, licet concomitantem vel consequentem aliam. Patet consequentia quia illa duo, scilicet, substantia et proprietas, non fiunt aeque primo tamquam duae partes unius compositi termini, sed absolute fit prius natura substantia et deinde resultat vel additur ei accidens proprium. Ut cum creatur anima, actio creativa per se terminatur ad solam substantiam; illa enim tantum ex nihilo fit et per se terminat illam actionem; ergo ut ei addatur aliqua res distincta, necessaria est alia efficientia, et consequenter nova actio, licet ex naturali connexione necessario comitetur aliam. Adde principium proximum talis effcientiae, iuxta nostram sententiam, etiam esse distinctum; nam est ipsamet intrinseca substantia, quae est terminus prioris actionis. Item principium materiale saepe est diversum; ut in dicto exemplo creationis animae, nullum est materiale principium, ipsa vero substantia animae est materiale principium suarum potentiarum. Terminus etiam proprius est in re distinctus, ut supponimus; ergo intervenit ibi actio in re distincta, quamvis physice, et in communi modo loquendi, tamquam una computentur, quia habent intrinsecam connexionem et dimanationem.

9. Discrimen notandum inter praedictos modos naturalis dimanationis .— In quo est notanda differentia inter duos modos resultantiae naturalis, quos supra distinximus. Quando enim dimanatio talis est ut nunquam possit per se et separatim fieri, sed solum ut connexa priori actioni et termino eius, tunc illa non censetur propria et per se actio, et multo minus mutatio, sed quasi complementum accidentale prioris actionis. Et ideo ad huiusmodi accidentia vel proprietates dicitur non esse per se actio aut motus. At vero quando talis resultantia per se et separatim fit, ut in reductione aquae, tunc censetur per se actio et propria mutatio tendens per se ad talem accidentalem terminum. Quae differentia non est tam in re quam in denominatione sumpta ex separatione vel ex concomitantia actionum.

Corollaria superioris doctrinae

10. Atque ex rationibus factis colligitur, primo, tunc solum hanc resultantiam esse cum vera efficientia et actione quando id quod resultat est a parte rei distinctum ab eo a quo resultat. Nam si solum sit ratione distinctum, licet metaphysice unum dicatur consequi ex alio, non potest ibi vera efficientia intervenire nec dimanatio physica, sed solum metaphysica consecutio. Ut si dicamus ex eo quod forma est formale principium essendi resultare quod sit etiam principale principium agendi; et idem est de omnibus similibus attributis, quae iuxta nostrum concipiendi modum attribuuntur rei ut proprietates eius, licet ab hac non distinguantur actualiter in re ipsa. In his enim omnibus non potest intervenire efficientia realis, quia haec non est in conceptibus, sed in ipsis rebus. Unde necessario requirit distinctionem in re inter principium et terminum.

11. Quae accidentia resultent a substantiali principio .— Secundo infertur ex iisdem principiis hanc resultantiam naturalem a principio substantiali solum intervenire inter ea accidentia quae ita sunt connaturalia ut simpliciter supponant ipsam substantiam cuius sunt proprietates. Quod ideo adverto quia, iuxta probabilem opinionem asserentem dispositiones tempore praecedentes ad formam in instanati generationis intrinsece terminari in tali gradu, quem talis forma requirit, et easdem numero manere, iuxta illam (inquam) opinionem, haec accidentia in instanti generationis non manant a forma, etiamsi sint proprietates maxime connaturales illi, ut est calor respectu formae ignis vel frigus aquae, non quia talis forma non esset sufficiens ad illam effectionem per modum resultantiae, sed quia supponitur qualitas iam per se producta ab agente per totam mutationem tempore praecedentem et terminatam in instanti generationis, prius natura quam introducatur forma.

12. Quaestiunculae respondetur .— Sed quaeres, esto non interveniat haec resultantia in instanti generationis, an immediate post intercedat per modum conservationis. Respondeo hanc quaestionem non esse peculiarem de his qualitatibus quae ordine naturae antecedunt, sed de omnibus proprietatibus quae a principio resultant ex formis quaeri similiter posse an illa resultantia sit tantum per modum productionis in primo instanti vel tempore quo res producitur vel comproducitur, an vero perseveret per modum conservationis toto tempore quo durat ipsa proprietas, ita ut sicut in illuminatione non tantum perseverat lumen, sed etiam actio illuminandi, ita in anima habente intellectum non tantum perseveret intellectus, sed etiam emanatio intellectus ab anima, et similiter in igne vel aqua non solum perseveret calor aut frigus, sed etiam actualis emanatio a sua forma. In qua dubitatione nihil video posse certa ratione definiri, sed utrumque posse coniecturis fieri probabile; nam postquam illa proprietas semel effecta est per naturalem dimanationem, non est cur indigeat continua conservatione, cum iam habeat esse perfectum et sit in suo subiecto connaturali. Aliunde vero apparet probabile illam actualem dimanationem non cessare, quia principium eius est praesentissimum et coniunctissimum et semper habet eamdem vim ad continuandam iliam. Item, necesse est ut illa proprietas actu conservetur a Deo; ergo, cum sit ibi principium intrinsecum et proximum, quo mediante possit conservari, magis naturale est ut illo mediante conservetur. Item, hoc modo melius explicatur maior resistentia, quae, caeteris paribus, esse potest in expellenda proprietate a proprio subiecto quam ab alieno. Unde haec pars videtur verisimilior, qua supposita, consequenter dicendum est, licet in primo instanti generationis aquae, verbi gratia, frigiditas non manet a forma eius, quia iam invenit aqua frigiditatem productam a generante, deinde vero, cessante iam actione generantis, conservari ab intrinsece forma per naturalem dimanationem, eodem modo ac si a primo instanti ab illa manasset.

13. Unitas et distinctio naturalis resultantiae.— Tertio infertur ex dictis hanc emanationem seu resultantiam naturalem esse aliquid in re distinctum et a forma resultante et ab illa a qua resultat, et ab actuali etiam informatione, nam haec omnia intervenire possunt absque naturali resultantia; ergo est aliquid distinctum ab illis. Antecedens patet; nam frigus est in aere actu informans illum estque accidentaliter coniunctum formae eius; et tamen non manat ab eius forma; calor vero est etiam coniunctus et informat, et praeterea dimanat a forma; ergo aliquid addit dimanatio. Dices: licet hoc ita videatur comparando accidens proprium ad extrinsecum, tamen in ipso accidente proprio non videtur resultantia haec aut dimanatio esse aliquid distinctum ab ipso ut actu informante. Sed contra hoc est primo, quia aliud est informare, aliud dimanare; illud pertinet ad rationem causae, hoc ad rationem effectus. Secundo, in exemplo supra posito de dispositione ultima, quae in primo instanti non manat a forma, invenitur accidens proprium actu informans et coniunctum propriae formae et ab illa non resultans, quae tamen in tempore subsequenti resultat seu conservatur; ergo haec resultantia est aliquid distinctum ab accidente proprio actu informante. Tertio, declaratur in hunc modum; nam haec resultantia, cum sit quoddam efficientiae genus, non fit sine concursu primae causae; potest ergo Deus suspendere hunc concursum et impedire ne intellectus, verbi gratia, manet ab anima, et deinde per solam suam efficaciam ponere intellectum in anima, quia nihil repugnat quod se solo faciat quod mediante anima fieri potest, praecise considerata ratione efficiendi; ibi ergo manet substantia animae et entitas atque actualis inhaesio intellectus absque actuali dimanatione intellectus ab anima, sed a solo Deo; ergo signum est illam dimanationem esse aliquid distinctum; quidquid enim est in re separabile, distinctum etiam esse necesse est. Atque hinc confirmatur quod supra diximus, nempe hanc naturalem resultantiam non esse sine aliqua actione; nam id, quod addit resultantia supra entitatem formae accidentalis inhaerentis, solum est quidam modus dependentiae intrinsecae proprietatis a sua forma ut a principio activo; dependentia autem a principio agente et actio idem sunt, ut infra videbimus.

14. Occurritur obiectioni .— Sed obiicies: ergo omnis actio quae naturaliter et sine libertate fit est naturalis quaedam resultantia, quia sicut posita aquae forma resultat per veram actionem et dependentiam talis proprietas, et ab una proprietate interdum etiam resultat alia, ut docet D. Thom., I, q. 77, a. 7, ita posito sole, verbi gratia, resultat naturaliter lumen in aere, media illuminatione. Respondeo quoad hoc esse aliquam similitudinem; differentiam tamen esse, quia resultantia naturalis est omnino intrinseca et quodammodo pertinet ad consummatam rei productionem, quia solum tendit ad constituendam rem in connaturali statu per se sibi debito ex vi generationis; actio vero proprie dicta et quae a naturali resultantia distingui solet est magis extrinseca et supponit, per se loquendo, rem iam constitutam in suo perfecto et naturali statu. Unde etiam communiter dici solet naturalem resultantiam tribui generanti et non esse a forma vel proprietate intrinseca nisi quatenus vicem obtinet generantiset est quasi instrumentum eius. Unde est illud axioma: Qui dat formam dat consequentia ad formam , quia ad generantem spectat constituere genitum cum debitis proprietatibus; in reliquis vero actionibus propriis iam operatur res propria virtute, et ut principali agenti in suo genere tribuitur actio. Et hinc oritur alia differentia, quam statim attingemus; satis enim de naturali resultantia dictum esse existimamus.

Segunda assertio de propria efficientia accidentali

15. In actionibus corporum probatur conclusio .— Dico secundo: quando accidens fit per propriam actionem a naturali resultantia distinctam, principium proximum efficiendi illud semper est aliquod accidens. Haec assertio tangit quaestionem communem de distinctione potentiae activae a substantia in rebus creatis, quae solet tractari tam de substantia angeli et potentiis eius quam de anima et eius potentiis, de aliis etiam formis et earum virtutibus activis. Et conclusio posita est consentanea doctrinae D. Thomae, ubique constituentis distinctionem in omnibus creaturis inter proximam facultatem agendi et substantialem formam, ut videre licet in I, q. 54, a. 3, et q. 77, a. 1, quibus locis Caietanus eam defendit, et Capreolus, In I, dist. 3, q. 4; Soto, in Logica, c. de Propr., q. 2; Aegidius, Quodl. III, q. 10; Hervaeus, Quodl. I, q. 9; et probatur prima inductione facta in omnibus effectibus quos experimur. Nam imprimis videmus elementa nullam efficientiam accidentalem exercere nisi mediis qualitatibus primis, quas esse vera ac propria accidentia manifestum est. Deinde ipsum etiam localem motum naturalem non habent nisi mediis qualitatibus; quamquam enim ille motus ad naturalem resultantiam pertineat, potest tamen inde argumentum a fortiori desumi. Praeterea caelum, quantum nos experiri possumus, agit per qualitates a sua substantia distinctas, nempe per lucem seu lumen, et inde sumimus argumentum alias influentias occultiores proxime fieri per qualitates accidentales; nam si illa, quae videtur omnium maxima et perfectissima, ita fit, multo magis aliae. Rursus mixta inanimata, ut metalla, gemmae, et alia huiusmodi, si quas actiones habent, videntur manifeste illas exercere per virtutes accidentales, cuius signum inter alia est quod illae virtutes possunt intendi, remitti ac destrui, in quo. pendent a temperamento primarum qualitatum. Quod argumentum fieri etiam potest in herbis et plantis, quae virtutes habent ad varias admirabiles actiones attrahendi aut expellendi, et quaedam habent virtualem calorem, aliae frigus, etc.; quae virtutes in eis temporis discursu vel mutatione sui temperamenti remittuntur, cum tamen substantia maneat eadem; signum est ergo has virtutes esse accidentia. Mysterium etiam Eucharistiae hoc nobis confirmavit; nam videmus, seclusa substantia, conservatam esse totam vim agendi, quae erat in accidentibus.

16. In actionibus etiam spirituum .— Hinc ulterius ascendendo ad actiones animae in quolibet gradu eius, quantum ex sensu coniicere possumus, principia accidentalium operationum accidentia etiam sunt, ut patet de calore vitali seu nutrimentali et de virtute attrahendi alimentum aut expellendi excrementum et similia; nam imprimis ipsa diversitas actionum videtur esse sufficiens argumentum distinctionis inter virtutes. Et praeterea hic etiam habet locum argumentum factum quod hae virtutes intenduntur et remittuntur. Deinde in operationibus sensuum videtur hoc manifestum; nam praeter diversitatem operationum ipsa diversitas organorum indicat satis virtutes proximas illarum actionum esse per se distinctas, atque adeo esse accidentales. Et in homine certe necessario debent esse ab anima distinctae; alioqui essent spirituales entitates, quod verisimile non est, ut suo loco latius est probandum. Iam vero de ipsis spiritualibus actionibus et principiis earum non possumus nos tam claram experientiam habere; tamen, quia de illis non possumus, nisi ex his quae experimur, observata proportionali ratione, philosophari, merito colligimus de illis idem esse ferendum iudicium.

17. Potentia activa omnis realiter a substantia distincta .— Ex hac igitur inductione satis probabiliter colligit D. Thomas in omni supposito creato proximam virtutem agendi et operandi esse distinctam a substantia eius, et consequenter esse accidens. Addendum vero est omnem efficientiam substantiae, praeter generationem substantialem, esse efficientiam alicuius accidentis, quia substantia non potest efficere substantiam nisi per generationem; et ideo quidquid praeter generationem substantialem efficit, totum illud est accidens; ergo principium proximum efficiendi accidens semper est aliud accidens. Unde confirmatur; nam principium proximum efficiendi ipsam generationem substantialem est accidens, idque dupliciter. Primo, parando viam ad generationem substantialem, praevia aliqua accidentali actione. Secundo, cooperando instrumentaliter ipsi substantiae in eductione formae substantialis, ut superiori sectione vidimus. Ergo multo magis erit principium proximum efficiendi omnem accidentalem actionem, sive principale sive instrumentale, quod statim videbimus. Patet consequentia, quia magis improportionata est substantia ad accidentalem actionem quam ad substantialem generationem; et e converso magis proportionatum principium est accidens ad accidentalem actionem quam ad substantialem generationem.

18. Rationes praedictae illationis .— Ratio autem a priori difficile redditur, quamquam D. Thom. plures probabiles afferat citatis locis, quas Scotus et alii multis argumentis impugnant. Caietanus vero, post Capreolum, fuse et copiose satis eas defendit, sed id et operosum et inutile esse existimo, quia revera illae non sunt demonstrationes neque est cur a prudenti philosopho in re tam abdita expetantur. Nisi enim probetur excedere perfectionem substantiae creatae esse proximum et unicum principium accidentalis actionis non potest a nobis reddi ratio a priori cur hae creaturae, quae nunc sunt et operantur, semper indigeant accidentali principio ad huiusmodi operationes, quia nos non cognoscimus proprias rationes harum creaturarum ut ex eis peculiares causas huius indigentiae seu necessitatis sumamus; ergo si a priori procedamus, necessario sistendum est in communi ratione creaturae ut sic, ut sapienter D. Thomas observavit. At si ex generali ratione creatae substantiae fundamentum sumitur, consequenter dicere necesse est esse impossibile creare Deum substantiam quae per seipsam solam immediate operetur. Quod tamen difficile suaderi aut probari potest, quia ille modus operandi non videtur exigere infinitam perfectionem in genere entis aut substantiae; omnis autem perfectio, quae hanc illimitationem non requirit, videtur communicabilis creaturae; si autem communicabilis est, unde constat non esse communicatam? Aut quomodo ex generali ratione creaturae ostendi potest dicta necessitas?

19. Inductio in actionibus ad generationem substantialem ordinatis .— Nihilominus dicendum est, licet hoc demonstrari non possit, ex inductione facta probabiliter satis colligi substantiam creatam ex limitatione sua habere ut per sese non possit esse principium totale ac proximum accidentalis actionis seu formae. Cuius ratio esse videtur improportio et distantia quae est inter tale principium et talem actionem ne possint coniungi nisi per aliquod proportionatum medium, qualis est facultas seu potentia accidentalis. Et ideo sola substantia infinita, quae omnem proportionem excedit omnemque vincere potest improportionem, sufficiens est per seipsam ad omnem huiusmodi effectum vel actionem. Possumusque hoc ita confirmare, quia omnis operatio substantiae, praeter substantialem generationem, aut tendit ad substantialem generationem efficiendam aut non. Actio quae est prioris generis merito requirit principium proximum accidentale, quia est accidentalis dispositio ad substantiam. Nam si substantia quae generatur talis est ut sine dispositionibus accidentalibus praeviis fieri non possit, quid mirum quod substantia quae illam generat, accidentales etiam dispositiones requirat, quae simul sint virtutes agendi et disponendi ad similis substantiae generationem? Dices hanc rationem recte procedere de agente univoco et eiusdem rationis, non vero de aequivoco, in quo potest esse virtus altioris rationis. Respondetur si agens aequivocum sit finitum, ut de illo nunc agimus, proportionaliter iudicandum esse de illo ac de univoco agente; nam si eminenter continet formam substantialem rei generandae per formam substantialem suam, dispositiones etiam accidentales ad illam formam continebit eminenter per nobiliorem dispositionem seu proprietatem accidentalem suam; nam cum forma substantialis sit in suo genere limitata et finita, non potest per se solam eminenter continere perfectiones diversorum generum neque esse per se apta ad utramque actionem. Quod etiam satis declarat modus agendi omnium corporum, tam inferiorum quam caelestium, ut inductione supra facta expositum est. Sicut enim nulla est forma substantialis, cuiuscumque ordinis aut perfectionis sit, quae non habeat in sua materia dispositiones seu proprietates sibi proportionatas, ita nulla est forma quae ad disponendam aliam materiam ad aliquam formam substantialem, sive aequalem sive, inferiorem, non utatur propriis dispositionibus vel proprietatibus accidentalibus, ut propriis agendi principiis.

20. In operationibus non ordinatis ad substantialem generationem.— Operationes autem quae non ordinantur ad substantialem generationem, quantum ex rerum experientia coniectare possumus, solum sunt aut operationes vitae sensitivae et intellectivae, aut varii ac diversi motus locales. Omitto illuminationem et intentionales actiones specierum sensibilium, nam de his satis constat ab accidentibus sensibilibus fieri. Neque etiam numero operationes vitae vegetativae, quia omnes per se tendunt ad aliquam aggenerationem substantialem. De qua eadem est ratio quae de prima generatione; nam etiam fit, praevia alteratione et dispositione accidentali, intervenientibus etiam aliquibus localibus motibus, attractionis, scilicet, et expulsionis. Aliae vero actiones et operationes transeuntes, etiamsi fiant per eminentes virtutes, semper fiunt aut alteratione per se primo terminata ad aliquam ex primis qualitatibus, de quibus iam ostensum est principia proxima earum esse aliqua accidentia, aut solum consistunt in motu locali attrahendi aut impellendi, etc. Quod igitur ad operationes cognoscendi et amandi in gradu sensitivo requirantur facultates accidentales, ratio imprimis sumi potest ex ipsa varietate operationum et ex varia dispositione, quam in suis organis requirunt. Item, ex eo quod tales actiones immanentes sunt in ipsis principiis proximis a quibus eliciuntur; unde, si illae potentiae nihil aliud essent quam ipsaemet formae substantiales, omnes illae operationes manerent in solis substantialibus formis. Ex quo ulterius fieret quod tales operationes in homine essent spirituales, sicut est ipsa forma. Immo etiam fieret ut semper et in omnibus deberent esse spirituales; nam omnis forma habens operationem propriam et independentem a materia ut a subiecto debet esse per se subsistens et independens etiam in suo esse a materia ut a subiecto; nam independentia in operatione indicat qualis sit independentia in esse. Et hoc est potissimum principium unde colligimus humanae animae subsistentiam et immaterialitatem, scilicet, quia operatio eius intellectualis non dependet a corpore ut a subiecto, quamvis pendeat ut a ministrante species. Si ergo operatio sensitiva eodem modo esset independens a materia, omnis etiam anima sensitiva esset independens, et ita utraque esset immaterialis et spiritualis. Igitur ex modo talis operationis materialis optime colligitur formam substantialem non esse per se aptam ad exercendam talem operationem absque facultate media, quae etiam debet esse materialis et adveniens materiae ut iam informatae tali substantiali forma.

21. In operationibus intellectualibus .—In operatione autem intellectuali non procedit haec ratio sumpta ex materialitate actionis; procedit autem alia de diversitate operationum; et in anima rationali est alia peculiaris ratio, quia per suam entitatem substantialem informat corpus; non autem informat per intellectum aut voluntatem, quia hae potentiae ideo non sunt organicae, quia materiam non informant. Quae ratio non comprehendit angelos, et ideo in eis est haec res magis dubia, ut Durandus voluit et infra suo loco videbimus. Nihilominus tamen generalis illa ratio etiam in eis est satis efficax, quae sumitur ex diversitate operationum; nam ubicumque operatio intellectualis accidentalis est, est magna diversitas in operationibus illius gradus, praesertim in operibus intellectus et affectus; ergo, cum substantia creata sit de se indifferens ad huiusmodi operationes eliciendas et recipiendas, verisimilius est ad illas determinari et quasi accommodari per proprias facultates et potentias. Item, omnis substantia intellectualis, hoc ipso quod creata est, necessario habet operationem intellectualem accidentalem, ut de homine constat et de angelis infra suo loco ostendemus. Indiget etiam aliis principiis accidentalibus ut speciebus intentionalibus et habitibus; quid ergo mirum quod indigeat virtute accidentali proportionata operationi? Eo vel maxime quod omnis natura intellectualis debet in se habere virtutem per se primo ordinatam ad operationem intelligendi vel amandi, quia, cum instituatur propter hanc operationem, non debet institui absque virtute per se primo ordinata ad illam. Virtus autem per se primo ordinata ad operationem accidentalem, cum ab illa sumat speciem, accidentalis etiam est. Et huc tendere videtur ratio D. Thomae quod essentia substantiae creatae ut sic tantum ordinatur ad suum esse, virtus vero ordinatur ad operationem accidentalem, et ideo distinguuntur ad eum modum quo distingui solent potentiae per varios actus. Quamvis enim haec ratio videatur supponere essentiam creatam distingui ab esse et comparari ad illud tamquam potentiam receptivam vel activam ad actum, tamen, abstrahendo ab hac quaestione, potest dicto modo accommodari ratio.

22. Virtutes loco motivae a substantia realiter distinctae .— Atque hinc tandem facile suaderi potest virtutes quae sunt in rebus creatis ad varios locales motus efficiendos esse accidentales. Primo quidem, quia si praecipuae operationes et magis intimae ac vitales requirunt huiusmodi facultates, ergo multo magis motus locales. Secundo, quia in rebus naturalibus experimur motum localem, etiam maxime naturalem, fieri media facultate accidentali, ut gravitate aut levitate; ergo multo magis, cum magnes trahit ad se ferrum aut rhabarbarum pellit bilem, id faciunt facultatibus accidentalibus; idem ergo erit in omnibus similibus. Tertio, quia motus localis, quamvis in hoc sit perfectior caeteris, quod minus transmutat substantiam aut subiectum, tamen in hoc maxime a substantia distare videtur quod neque ad illam per se ordinatur neque cum illa fere habet convenientiam aut similitudinem, et ideo mirum non est quod forma substantialis per seipsam non sit apta ad hunc motum efficiendum absque facultate accidentali. Constat igitur in universum agentia creata efficere accidentia per principia proxima accidentalia.

23. Quid auctores praedictae illationis asseruerint, et eorum fundamenta .— Non defuere philosophi et theologi qui, saltem ex parte, huic conclusioni contradixerint, vel tractando de potentiis animae vel de potentiis angelorum, ut patet ex Gregorio, In II, dist. 16, q. 3; Scoto, q. unica, et In IV, dist. 45, q. 3; Durando, In I, dist. 2, q. 2, et In II, dist. 3, q. 5; Marsilio, In I, q. 7, a. 7, et In II, q. 17, a. 2; et aliis philosophis, In II de Anima, cum quibus ibi agendum est; et de angelis infra nonnihil dicemus. Solum nunc adverto esse differentiam inter Scotum ac Gregorium et sequaces, quod Gregorius nullam omnino ponit distinctionem in re inter formas et facultates earum. Unde fit ut concedat animam per idem principium proximum intelligere, velle, videre, audire, etc., quod satis absurdum est. Scotus autem, ad hoc vitandum, posuit distinctionem formalem inter potentias er formas. Sed si per distinctionem formalem intelligat Scotus distinctionem quae in re non sit actu, sed ad summum virtute et fundamentaliter, ac mente perficiatur, solum in modo loquendi differt a Gregorio et aliis; si vero intelligat veram distinctionem actualem quae in re sit, saltem modalem, primum non contradicit conclusioni positae, quia modus ille accidens quoddam erit, quod satis est ad veritatem dictae assertionis. Deinde immerito negat propriissimam distinctionem realem, nam, ut statim dicam, proxima facultas operandi non est modus aliquis, sed aliqua propria entitas ac vera forma, et ideo si in re distinguitur a forma substantiali non distinguitur ut modus, sed ut res, atque adeo proprie realiter. Praesertim quia si aliquae rationes sunt quae probent distinctionem in re, non minus probant distinctionem realem quam modalem; et e contrario, si rationes quae ab ipso et aliis fiunt contra sententiam D. Thomae essent alicuius momenti, aeque procederent contra distinctionem modalem.

24. Non tamen censeo expedire nunc illa argumenta sigillatim proponere, tum quia mihi non videntur difficilia, tum etiam quia a Caietano et aliis sufficienter solvuntur, tum denique quia omnia fere eo tendunt ut probent sine necessitate non debere res multiplicari; hic autem non intervenire sufficientem necessitatem probant, vel solvendo rationes D. Thomae, vel quia substantia, cum sit nobilior, sufficere poterit ad id propter quod efficiendum accidens adiungitur. Et peculiariter urgere potest contra nos ratio sumpta ex priori assertione; nam si potentiae fluunt ex essentia per veram efficientiam, ergo continet eminenter ipsas potentias; ergo sufficiens erit per seipsam efficere quidquid per potentias potest. Respondetur tamen sufficientem necessitatem esse ut substantia creata habeat principia accommodata accidentalibus actionibus, quae necessitas sufficienter probatur inductionibus et rationibus supra factis; neque enim de omnibus rebus demonstratio fieri potest. Nec refert quod substantia sit perfectior, tum quia non semper quod perfectius est potest efficere quidquid potest res minus perfecta, tum etiam quia inde ad summum habetur substantiam esse principale seu radicale principium, non vero etiam proximum; plus autem est esse utroque modo principium quam altero tantum. Quo sensu dicere etiam possumus quid perfectius esse substantiam cum sua potentia quam solam. Denique etiam manus est perfectior quam calamus, et tamen non potest scribere sine calamo. Ad ultimam obiectionem primum occurrere possumus sensibili exemplo; nam aqua per suam formam est sufficiens ut ab illa resultet frigiditas, et tamen sine frigiditate non est sufficiens ad frigefaciendum alios. Neganda est ergo consequentia, et ratio reddi potest primo, quia virtus formae aut principia potest esse limitata, tum ad perfectionem proprii suppositi, tum ad talem modum actionis seu dimanationis, sicut gravitas per se movet ipsum grave in quo existit, non aliud. Secundo, quia interdum formalis potentia seu facultas est ita accommodata actioni ut non quaelibet virtualis sufficiat, ut intellectus agens, aut solus aut cum phantasmate, virtualiter continent speciem intelligibilem, et tamen non possunt per se concurrere ad intellectionem, sed per speciem quam efficiunt. Tertio et maxime, quia non censeo essentiam continere eminenter passiones, sed tantum instrumentaliter; nam ideo, ut dixi, ille effectus tribuitur generanti; fieri autem potest ut aliquid sit aptum instrumentum ad efficiendum aliud seu aliam facultatem et non ad efficiendum immediate actionem illius facultatis, ut in instrumentis artis manifeste conspicitur.