SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO II. QUODNAM SIT PRINCIPIUM QUO SUBSTANTIA CREATA EFFICIT ALIAM

SECTIO II. QUODNAM SIT PRINCIPIUM QUO SUBSTANTIA CREATA EFFICIT ALIAM

1. Materia nullius actionis principium quo.— Simul quaerimus de principio principali et proximo seu instrumentali, quia unum sine altero satis explicari non potest. Constat autem primo ex dictis sermonem tantum esse de corporali causa, quia creati spiritus nullam substantiam efficere possunt, ut dictum est. Rursus cum in substantia creata sint materia, forma et accidentia, constat secundo apud omnes materiam non esse principium huius effectionis; principium (inquam) quo seu formale; nam principium quod suppositum est, sicut in caeteris actionibus; suppositum autem materiale, licet constet materia et forma et subsistentia, ac praeterea habeat accidentia, tamen vim agendi non habet a materia, quae activa non est, ut saepe diximus. Subsistentiae autem mentionem non facimus, quia illa solum est modus quidam et terminus naturae, praecedens quidem naturaliter omnem actionem, non tamen per se conferens vim ad agendum, ut latius infra tractando de subsistentia dicemus. Tota ergo controversia ad formam substantialem et eius accidentia seu naturales proprietates revocatur.

2. Nullum accidens principalis causa substantiae .— De quibus constat tertio formam accidentalem non posse esse principium principale producendi substantiam, in quo omnes fere conveniunt. Solet enim in contrarium citari Maior, In IV, dist. 12, sed non contradicit, neque ullus alius, quem ego viderim. Nec potest esse ulla dubitandi ratio, quia causa principalis, ut ostendimus, esse debet vel nobilior vel certe non ignobilior effectu; cum enim nemo det quod non habet, quomodo potest forma imperfecta habere in se vel communicare suo supposito principalem vim efficiendi perfectiorem formam, quam nec formaliter neque eminenter continere potest? Est autem accidentalis forma imperfectior substantiali; ergo non potest esse principium principale educendi illam. Atque hoc evidentius constabit ex dicendis, tum pertractando primam sententiam, tum etiam ultimam nostram assertionem confirmando.

3. Forma substantialis est principium principale quo efficiens agit.— Ex hoc ulterius fit, si in materiali substantia est aliquod principium quo principale ad efficiendum substantiam, illud esse non posse nisi substantialem formam; facta enim enumeratione nihil aliud superest. Atque hoc communi etiam omnium consensu videtur esse receptum, quia, cum forma sit principalis actus suppositi et quae principaliter dat esse, illa etiam esse debet principale principium operandi, cum operatio sequatur esse. Denique quia forma substantialis non potest esse principium instrumentale; ergo erit principium principale. Patet consequentia, quia neque datur medium neque potest forma omnino excludi a ratione principii, cum sit fons totius esse omniumque proprietatum. Antecedens autem patet, quia forma substantialis non supponit aliam, cuius possit ipsa esse instrumentum, cum ipsa sit omnium prima ac praecipua; loquor autem intra idem suppositum; nam si una forma inferior ad superiorem comparetur, poterit dici instrumentum illius, ut in superioribus tactum est et in sequentibus attingemus. Atque hinc etiam omnes fere habent pro comperto accidentia esse instrumenta formae substantialis ad producendam substantiam, quia forma substantialis non se sola et immediate producit substantiam similem, sed accidentibus utens, ut experimento videtur constare et probat argumentum pro Avicenna factum superiori sectione.

4. His ergo positis, duo explicanda supersunt: primum, quomodo accidens sit instrumentum ad producendam substantiam. Secundum, quomodo forma substantialis sit principium principale ad educendam similem formam. Unde duae sunt difficultates praecipuae: prima est an accidens ita sit instrumentum ut immediate attingat eductionem ipsius formae substantialis, an vero dicatur instrumentum solum quia dispositive operatur ad inductionem formae substantialis, qui est effectus praecipue intentus a principali agente. Secunda est, supposito quod accidens immediate attingat, an cum illo proxime etiam influat substantialis forma vel tantum remote et quasi radicaliter.

Prima sententia circa efficientiam accidentium in substantiam

5. Circa primum est prima sententia, accidentia solum esse instrumenta hoc posteriori modo, id est, tantum dispositive concurrendo, quod potest intelligi vel de accidentibus quae recipiuntur in passo et sunt ipsae formales dispositiones materiae, quo modo id videtur intellexisse Philoponus, II Phys., text. 27, et ideo haec instrumenta revocat ad materialem causam. In quo et contra Aristotelem loquitur et contra rationem. Aristoteles enim semen et similia instrumenta ad efficientem causam reducit, et merito, quia instrumentum non dicitur nisi quod per aliquam actionem influit in effectum; et ideo nullius causae proprie instrumenta dicuntur nisi efficientis. Aliter ergo intelligendum est de accidentibus quae sunt in ipso agente et sunt facultates per quas proxime operatur, et effective inducit dispositiones in passum, per quas paulatim praeparat materiam, donec proxime fiat capax formae substantialis; et hoc modo sunt instrumenta ad inducendam formam subtantialem, non quia ipsam immediate attingant aut efficiant, sistit enim ac terminatur eorum actio in effectione accidentium sibi perfecte similium; sed quia ut subordinata sunt propriae formae, eorum actio tendit ad productionem similis formae substantialis. Hanc opinionem tenuit Scotus, In I, dist. 37, et In II, dist. 17, et latius In IV, dist.. 12, q. 3, quam sequitur Ocham, In II, q. 23. Fundamentum praecipuum est, quia non potest accidens, cum sit ens imperfectius forma substantiali, efficere ullo modo illam. Respondent aliqui, licet accidens sit imperfectius in ratione entis, nihilominus in ratione principii activi esse posse aptius, atque eo sensu dici posse perfectius in agendo. Sed hoc non recte dicitur, quia vis agendi, praesertim in accidente, non est aliud ab entitate eius; vel si aliquo modo, saltem ratione, distinguatur, consequitur illam et commensuratur illi; ergo non potest accidens nobilius esse in agendo quam sit in essendo. Alias sub eadem distinctione posset quis dicere accidens esse principale principium producendi substantiam, quia, licet non sit nobilius in esse, potest esse nobilius in actione, quod est absurdum. Praeterea, nunquam ex nobilitate actionis possemus colligere nobilitatem efficientis causae quoad eius esse. Et (ut argumentatur Scotus) de Deo ipso posset quis dicere esse nobiliorem in actione, quamvis non sit in esse.

6. Frequentior thomistarum responsio examinatur .— Frequentior ergo responsio est accidens, etsi sit ignobilius et ideo virtute propria non possit attingere productionem substantiae, tamen in virtute suae formae substantialis, cuius est proprietas et virtus agendi, posse illius eductionem immediate attingere. Sed instat Scotus inquirendo quid sit illa virtus, in cuius vi et efficacitate dicitur accidens attingere. Aut enim est aliquid ab accidente distinctum vel non. Si non distingitur, ergo non magis potest in virtute illius fieri substantia quam in virtute accidentis. Si vero distinguitur, vel est accidens vel substantia; si accidens, idem procedit argumentum, sive illud dicatur esse absolutum sive respectivum; immo multo minus activum erit si sit respectivum quam si absolutum. Si vero sit substantia, non erit alia nisi forma substantialis; atque ita potius forma ipsa erit virtus agendi et principium quo accidens attingit eductionem formae accidentalis, †1 quam e converso. Respondent communiter thomistae, ex Caietano, I, q. 53, a. 3, et q. 77, a. 1, cum dicitur accidens in virtute substantiae facere substantiam, illud in virtute non esse transitive sumendum, sed intransitive, quia non est sensus aliquam virtutem addi accidenti qua producat substantiam, sed accidens per entitatem suam, eo quod ipsa est quaedam virtus substantiae, posse attingere substantiam. Sed haec responsio non videtur enervare vim argumenti, quia cum calor natura sua sit virtus et facultas substantiae, cum dicitur agere in virtute substantiae nihil aliud dicitur quam quod calor natura sua habet talem activitatem; hoc autem videtur naturaliter repugnare, nam forma ignobilis non potest esse naturalis virtus sufficiens ad producendam formam meliorem.

7. Et, ne videamur in vocibus sistere, ut explicetur difficultas quae in re ipsa est, inquiro an actio illa qua educitur forma substantialis de potentia materiae, immediate prodeat a solo calore, verbi gratia, a forma vero substantiali non nisi remote et radicaliter, quatenus ab illa manat calor; vel sit actio immediate ab utraque forma, ab una ut a principali et ab altera ut instrumentali. Si hic posterior sensus asseratur, cessat quidem difficultas in argumento tacta; nam hoc modo nullum est inconveniens formam imperfectiorem instrumentarie concurrere ad effectum perfectiorem; et tunc optime exponitur illud in virtute, significat enim, id est, adiutum a superiori virtute actu influere. Sed tunc insurgunt aliae difficultates non minus graves. Prima, quia experientiae quae probare videntur accidentia attingere effectionem substantiae, probant accidentia sola id efficere, quia vel substantia non est, ut cum accidentia vini consecrati generant vinum; et idem argumentum, licet minus efficax, fieri solet de ferro candente generante ignem. Vel certe, quia substantia non est applicata, ut in sole inducente formas substantiales rerum mineralium in visceribus terrae, a quibus longissime distat. Secunda, quia iuxta illam interpretationem iam ponitur forma substantialis principium immediatum alicuius actionis, quod superat perfectionem eius. Nam, quia ad hoc est improportionata, ideo recepit a natura formas accidentales, per quas agat. Unde oritur tertium argumentum, quod Scotus et Ocham indicarunt; nam si hic influxus immediatus necessario concedendus est formae substantiali, superfluus est immediatus influxus formae accidentalis. Nam si generatio est univoca, forma substantialis, quae supponitur immediate influere, habet perfectionem et proportionem requisitam ut sit principium proximum sufficiens ad formam sibi similem producendam; cum enim calor sit hoc modo sufficiens ad efficiendum similem calorem, cur non erit forma substantialis ad similem formam, cum iam supponatur influxum immediatum ei non repugnare? Quod si generatio sit aequivoca, cum forma generantis sit eminentior, maiori ratione erit ad similem actionem sufficiens.

8. Quod si propter has difficultates prius membrum eligatur, prout videtur etiam frequentius receptum, manet imprimis in sua vi difficultas tacta, nam intelligi non potest quomodo instrumentum ignobilius se solo et per vim sibi connaturalem, absque consortio nobilioris agentis, efficiat effectum nobiliorem. Nam quod illud instrumentum sit virtus alterius, quid refert? Quia inde solum habet, vel quod sit decisum ab alio, sicut semen ab animali, et inde non crescit virtus, quae tanta est quanta est perfectio quam in se recipit, non quanta est perfectio eius a quo illam recipit; vel certe habet quod loco alterius substituatur ad agendum; ut gravitas loco generantis et hoc est quod mirabile et repugnans apparet, scilicet, quod natura substituat virtutem imperfectam ut se sola et sine actuali iuvamine superioris virtutis efficiat vice principalis agentis nobiliorem effectum. Et praeterea sunt aliae difficultates contra illum dicendi modum. Praecipua est quia sequitur formas substantiales nullam habere activitatem propriam, sed solum quasi per accidens concurrere ad omnem actionem. Nam si Deus, verbi gratia, solum produceret et conservaret calorem, et postea non immediate influeret in actionem progredientem a calore, non esset causa per se, sed per accidens illius actionis; ergo similiter si forma substantialis ita comparatur ad omnem actionem caloris, non potest vere dici principium per se efficiens actionis, sed vel ad summum dicetur principium principale remotum et per denominationem extrinsecam, scilicet, quia principium proximum agendi vicem illius habet, vel (ut verius dicam) impotentiam eius supplet; nam revera forma ipsa per sese nullam activitatem habet. Hoc autem videtur absurdum, alioqui substantia nunquam esset per se activa aut generativa sui similis, neque esset ulla actio a supposito substantiali creato nisi ratione accidentium; hoc autem repugnat perfectioni substantiae. Nam, ut argumentatur Scotus, In II, dist. 16, si aliqua forma accidentalis est immediate productiva sui similis, cur non erit etiam aliqua substantialis? Videtur etiam contra Aristot., II Phys., c 7; ibi enim triplicem causalitatem formae tribuit: formalem, finalem et efficientem; ergo, sicut prima et secunda proprie ac per se conveniunt formae, ita et tertia.

Secunda sententia opposita circa activitatem accidentium in substantiam

9. Secunda sententia affirmat accidentia ita esse instrumenta substantiae ad substantiam producendam ut proxime et per se attingant productionem substantialis formae in virtute aliarum formarum, quarum sunt instrumenta. Haec est sententia D. Thomae, I, q. 45, a. 8, ad 2 et 3, et q. 77, a. 1, ad 3 et 4, et q. 115, a. 1, ad 5; et III,q. 77, a. 3; Caiet. supra; Ferrar., IV cont. Gent., c. 66; et Capreoli, In I, dist. 3, q. 3, a. 2, et In IV, dist. 12, q. 1, a. 3; Aegid., Quodl. III, q. 1, ad 2, et in Hexaemer., p. II, c. 11; Henric., Quodl. XIV, q. 1; Hervaei, Quodl. III, q. 12. Et videtur haec esse communis peripateticorum sententia. Aristoteles enim ubique significat naturalem actionem et generationem fieri mediis accidentibus; unde I de Generat., c. 7, ait actionem, utique corruptivam, inter contraria tantum esse; contrarietas autem proprie solum est inter qualitates; et lib. de Sensu et sensibili inquit nihil agere aut pati quatenus ignis aut aqua aut quidpiam simile est, sed quatenus contrarietatem subit, id est, quatenus contrariis qualitatibus afficitur. Ubi Alexander advertit iuxta peripateticam sententiam, ignem non edere actionem quatenus ignis, sed quatenus calidus est, id est, non per formam ignis, sed per calorem. Item II de Anima, text. 10, et VII Metaph., text. 31, et lib. III de Generat. animal., docet Aristoteles semen esse instrumentum quo unum animal effective generat aliud. Commentator etiam, lib. VII Metaph., comm. 22 et 31, et XII Metaph., comm. 18, inquit eiusdem virtutis esse materiam praeparare et formam inducere; cum igitur constet substantiam uti accidentibus ad praeparandam materiam, dicendum est per eadem inducere formam.

10. Rationes secundae sententiae .— Rationes quibus haec sententia confirmatur hae sunt praecipue: prima, quia forma substantialis non est per se immediate activa, sed per potentiam quae sit qualitas ab ea distincta; ergo nec formam substantialem inducit nisi media potentia accidentali. Antecedens patet primo inductione; nam videmus unamquamque substantiam ad omnes alias actiones uti accidentibus, quod non solum de materialibus, sed etiam de spiritualibus substantiis creatis verum est; ergo signum est excedere perfectionem et limitationem substantiae creatae, esse simul principale et proximum principium suarum actionum. Item, quia forma substantialis per seipsam solum determinatur ad dandum formaliter esse; ad actiones vero est indeterminatum principium, quia fere semper potest plures actiones efficere, ad quas per accidentia determinatur; et ideo non est proximum principium actionis per seipsam, sed per accidentia; ergo idem dicendum est de actione qua producit substantiam.

11. Secunda ratio, quae confirmat ultimam illationem praecedentis, est quia actio, per quam educitur forma substantialis, non est proprie actio condistincta a motu alterationis, qui ad illam ordinatur ac tendit, sed est quasi terminus eius; et ideo non computantur quasi duae actiones, sed quasi una et eadem; sed tota alteratio quae ad generationem tendit, fit mediis accidentibus, ut per se constat; ergo et ipsa generatio substantialis fit mediis accidentibus. Maior patet, quia forma substantialis, quae educitur de potentia materiae mediante motu, resultat in materia ex vi ipsius motus; ergo eadem actione, physice loquendo, et mediante eodem instrumento fit. Et confirmatur, nam accidentia sunt instrumenta ad expellendam formam substantialem corrupti; ergo et ad efficiendam formam geniti.

12. Tertia ratio, quia actio propria solum fit inter contraria; ergo solum illud est principium proprium talis actionis quod proprie habet contrarium; huiusmodi autem est qualitas, et non substantialis forma; ergo.

13. Variae experientiae pro secunda sententia.— Quarto ac praecipue fundatur haec sententia in experientiis; nam saepe generantur substantiae mediis accidentibus quando nulla est forma substantialis a qua possit esse actio, quia vel longe abest vel omnino non est. Respondet Scotus quod forma interdum distet non obstare quominus in formae eductionem influat, quia potest vi et efficacia sua attingere loca distantia. Et hoc modo existimat formas rerum mineralium immediate educi a forma solis. Quando vero nulla invenitur forma proportionata vel applicata intra sphaeram suae activitatis, tunc ait formae eductionem immediate fieri a prima causa, ad quam spectat supplere defectus inferiorum agentium. Et hoc modo ait frequentius generari animalia, non solum ea quae ex putrefactione fiunt, sed etiam quae fiunt ex semine, in quo imperfecta est virtus et insufficiens ad educendam animam ex potentia materiae. Sed prior pars huius responsionis repugnat principio aristotelico, agens et patiens debere esse simul, de quo, paulo inferius. Posterior vero pars sapit opinionem Platonis, qui dicit formas substantiales induci ab ideis separatis; nam si verum est Platonem non posuisse ideas nisi in mente divina, perinde fuit ac dicere formas substantiales effici a prima causa. Quod etiam docuit Philoponus, I Phys., in fine, ubi ait formas substantiales provenire ab universali naturae artifice. Themist. vero, lib. suo I de Anima, c. 24, et lib. III, c. 52, dicit provenire ab anima mundi. Avicena. vero, ut supra citavimus, dicit provenire ab infima intelligentia. A quibus differt Scotus, quod non omnes formas, sed plures et perfectiores etiam materiales dicit fieri ab agente separato, quod etiam videtur maius inconveniens; nam cum hae omnes formae educantur de potentia materiae, non requiritur virtus infinita ad earum effectionem; cur ergo quaedam ex formis habent vim ad efficiendas sibi similes, et non aliae, et praesertim illae quae perfectiores sunt? Quapropter haec experientia est quae maxime videtur hanc sententiam confirmare; nam rationes certe non sunt adeo efficaces, ut mox videbimus.

14. Prius vero quam hunc punctum definiamus, necesse est proponere secundum, quem attigimus in ratione superius facta in favorem prioris sententiae, et multum refert ad intelligendam recteque defendendam posteriorem sententiam, quamquam ab eius auctoribus fere omnino praetermissus esse videatur, scilicet: supposito quod accidentia sint instrumenta immediate et per se attingentia eductionem formae substantialis, an sint instrumenta separata ab ipsis formis quoad causalitatem, an vero coniuncta. Et consequenter an forma substantialis dicatur principium principale huius actionis solum remote et radicaliter, an vero etiam proxime et per se actu influens. Et quidem auctores omnes posterioris sententiae videntur censere accidentia esse instrumenta separata; nam rationes adductae et experientiae, si quid probant, hoc maxime suadent, nam videntur accidentia generare substantiam, etiam quando nulla est substantia quae cum illis concurrat. Et ita sentiunt, praeter citatos auctores, Palud., ln IV, dist. 12, q. 4, a. 1, concl. 3; et ibi Richard., a. 3, q. 2; et Thomas de Argent., q. 1; Maior, q. 1; Hispal., q. 1, a. 3, notab. 3; Albert., a. 16. Qui omnes loquuntur de speciebus sacramentalibus, quae sine substantia manent; et illis tribuunt quod eamdem efficientiam habeant in virtute substantiae, quam habere possunt quando coniunctae sunt, quod late declarat etiam Aegidius, theor. 48, de Eucharistia; Zimara etiam theor. 114, fuse tractans propositionem illam Averrois, idem esse agens disponens materiam et introducens formam, sentit totam actionem esse immediate a qualitatibus, a forma autem non nisi in quantum virtutem suam agendi communicat qualitati. Idem late Caiet., I, q. 53, a. 3. Nihilominus tamen haec sententia habet difficultates supra tactas inter confirmandum opinionem Scoti in superiori puncto, quia non apparet quomodo possit forma substantialis transfundere (ut ita dicam) totam suam vim agendi in accidentalem formam, ita ut pereunte etiam (si opus sit) substantialis forma, et conservata sola accidentali, possit haec sola efficere substantialem formam perfectiorem se, cum actu non habeat esse tam perfectum neque actu iuvetur a superiori forma.

Prima assertio ad resolutionem quaestionis

15. Propter has difficultates difficile censeo iudicium ferre inter has sententias; breviter tamen quod sentio proponam. Dico ergo primo negandum non esse quin accidentia ita sint instrumenta ad producendam substantiam ut proxime et per se attingant eductionem formae substantialis. Probatur primo ex communi sententia tot philosophorum, quae non est facile reiicienda ubi evidens ratio in contrarium non occurrit. Secundo, quia experientia, cui philosophia maxime nititur, hoc multum confirmat et nihil est quod repugnet, ut patebit solvendo obiectiones in contrarium. Tertio, quia alioqui saepe erit necessarium totam efficientiam substantiae tribuere causis universalibus, vel etiam primae, quod in philosophia vitandum est quoad fieri possit, quia recta dispositio universi postulat ut per causas secundas fiat quidquid commode et connaturaliter fieri potest. Quarto denique, quia hic modus efficientiae consentaneus est naturae accidentalis formae, quae substantiae datur non solum ad ornamentum et pulchritudinem, sed etiam ad exercendas actiones suas, ut de aliis actionibus inductione constat.

16. Dices esse disparem rationem de hac actione et de aliis; nam aliae actiones sunt accidentales, ut intellectio, visio, calefactio, etc. Haec autem actio est substantialis, id est, per se primo terminata ad substantialem terminum; et ideo, licet ad alias actiones accidentia sint apta instrumenta, non vero ad hanc, quia principium proximum agendi debet esse proportionatum actioni, et ideo si actio sit superioris ordinis, etiam principium esse debet. Ut, verbi gratia, quia intellectio est spiritualis actio, non dedisset natura aptum principium ad illam si potentiam seu instrumentum materiale contulisset, etiamsi anima, quae est principale principium, sit spiritualis; sic ergo ad substantialem actionem non erit accidens accommodatum instrumentum, etiamsi forma sit substantialis. Ad hoc responderi potest ex Caietano, I, q. 54, a. 3, generationem substantialem non esse propriam operationem vel actionem, sed esse terminum praecedentis motus seu alterationis, et ideo principium alterationis esse aptissimum instrumentum aut principium generationis. Quam responsionem aliqui moderni ita amplectuntur ut in ea fere fundent totam probabilitatem sententiae D. Thomae de hac efficientia accidentium; et existimant ante Scotum neminem posuisse hanc actionem ab alteratione distinctam. Miror tamen quod potuerint in hanc sententiam induci, quae mihi videtur et doctrinae Aristotelis et eorumdem principiis et evidenti rationi contraria. Aristoteles enim, toto I lib. Phys., et I de Generat., hoc praecipue agit ut generationem substantialem ab alteratione distinguat; et in V Phys., cum ad tria paedicamenta dicat esse per se motum proprie dictum, ait ad substantiam non esse motum, sed mutationem, quia non est ex subiecto in subiectum, sed ex ente in potentia in ens simpliciter. Unde eisdem locis distinguit principia generationis a principiis aliorum motuum, quae sunt propria materia, ut est pura potentia, et substantialis forma, et privatio.

17. Generatio an et qualiter terminus alterationis. — Deinde alii auctores aequivoce utuntur vocibus cum aiunt generationem esse terminum motus seu alterationis; nam potest dici terminus intrinsece et proprie, et sic est plane falsum; nam talis terminus alterationis non est nisi qualitas quae per eam fit; immo in universum impossibile est actionem esse terminum alicuius motus, quia de intrinseca ratione actionis est ut sit via et quod non per aliam actionem fiat, sed per seipsam. Alio modo dici potest terminus successivi motus tamquam mutatio instantanea extrinsece terminans motum. Quod duobus modis potest intelligi. Primo, quod illa sit quaedam indivisibilis mutatio seu quoddam mutatum esse quod reductive pertinet ad eumdem motum et in re est eiusdem rationis cum mutatis esse continuantibus motum. Et hoc dici non potest de generatione respectu alterationis praecedentis, quia neque est eiusdem ordinis cum alteratione neque ad illam ullo modo reducitur. Et praeterea, quia mutatio terminans motum intra rationem seu latitudinem eius, confert aliquid ad consummandum terminum motus intra propriam rationem et entitatem; ut mutatum esse in quo prima non est motus localis consummat illud Ubi quod per talem motum fit, et in eo instanti incipit esse, cum antea nondum esset; et idem est proportionaliter in alteratione, quia in eo instanti fit aliquis terminus qualitatis, qui antea non erat. Per generationem autem non fit aliquis terminus qualitatis intrinsece et intra proprium genus pertinens ad consummationem eius, sed fit nova forma altioris rationis. Ergo non potest generatio hoc modo dici terminus motus seu alterationis. Alio igitur modo dici potest terminus extrinsecus tantum propter immediatam consecutionem vel concomitantiam. Et hic sensus est verus; tamen hoc non impedit quominus generatio sit actio distincta; sic enim illuminatio est terminus motus, et est propria actio. Et creatio animae rationalis potest hoc modo dici terminus generationis quoad alterationem praecedentem, quam nemo negabit esse actionem distinctam, et a fortiori idem est de unione illius animae ad corpus, cum haec sit posterior actio quam creatio animae. Si ergo generatio hominis est actio distincta ab alteratione, licet sit terminus illo modo, idem a fortiori erit in reliquis. Atque hoc maxime necessarium est, si supponamus (ut dicti auctores supponunt) in instanti generationis totam praecedentem alterationem et intrinsecum terminum eius desinere esse; sic enim generatio non potest dici terminus nisi quia immediate succedit post illam alterationem; ergo illa non potest non esse nova actio, quia immediata consecutio unius post aliud non tollit novitatem et distinctionem actionis.

18. Unde tandem argumentor a priori, quia generatio est realiter essentialiterque distincta a tota alteratione praecedenti; ergo est per se propria et nova actio. Antecedens patet, quia est eductio novae formae realiter distinctae a praecedenti et fit in subiecto distincto, scilicet in materia prima immediate; alteratio vero fit, vel in toto composito, vel saltem in materia, media quantitate. Denique, quia tota alteratio duratione praecedit, et iuxta probabilem opinionem etiam eius intrinsecus terminus non manet. Consequentia vero probatur, quia illa actio est eductio novae formae, quae per se primo tendit ad novum compositum per se unum; ergo est per se nova actio. Dicent fortasse non esse propriam actionem, sed resultantiam quamdam ex priori alteratione. Sed hoc dici non potest, praesertim si supponamus accidentia quae praecesserunt in corrupto non manere in genito; nam aliqua forma non dicitur resultare ex aliqua actione nisi quatenus resultat ex termino eius, quia unaquaeque actio proxime sistit in suo termino. Unde nihil resultat ex illa mediate nisi quatenus resultat ex termino eius; si ergo in instanti generationis neque alteratio nec terminus eius manet, quomodo ex illa resultare potest substantialis forma? Dicent fortasse, quia naturaliter succedit illi. At hoc non est resultare, nam resultantia dicit aliquem modum efficientiae per naturalem dimanationem, quae esse non potest inter res quae proxime sibi succedunt, quando uni pereunti succedit altera; alias etiam ex forma corrupti dici posset resultare forma geniti. Quapropter haec successio non tollit necessitatem novae actionis, sed illam maxime requirit, ut ex vi eius possit forma introduci qua expellatur altera, et consequenter accidentia, si ab illa pendebant.

19. Unde minus etiam consequenter loquuntur qui, cum alias opinentur accidentia quae fuerunt in genito non manere in corrupto, dicunt formam substantialem resultare in materia virtute instrumentali accidentium quae introducuntur per motum, cum primum ad certum terminum perveniunt; nam si illa iam non sunt, quomodo esse possunt instrumentaria virtus? Item illa quae perveniunt ad certum terminum intrinsecum non sunt eadem quae antea erant, et secundum illum terminum consequuntur formam, iuxta illam sententiam; non ergo possunt esse instrumenta ad illam. Et praeterea, ut supra disputando de materia accidentium tetigimus, etiamsi eadem accidentia maneant, non possunt esse instrumenta ad substantialem formam, quia nullam habent propriam actionem praeviam, qua mediante eleventur ad effectum principalis agentis. Quapropter haec instrumentaria efficientia non accidentibus quae in passo fiunt et materiam disponunt, sed accidentibus quae sunt in agente, a quibus illa alia procedunt, tribuenda est. Ex quo etiam fit ut non possit vere dici forma substantialis resultare ab accidentibus disponentibus materiam. Denique, quidquid sit de nomine resultantiae, et quidquid sit an accidentia passi habeant etiam efficientiam in eductione formae, negari non potest quin illa eductio sit nova actio et maxime per se intenta, quia illa est propria actio, quae fit in virtute substantiae; nam alteratio est actio propria ipsius accidentis secundum se et est quasi medium ordinatum ad generationem, quae est actio per se primo intenta. Sicut etiam nutritio est proprie ac per se actio, et augmentatio, teste Aristotele, est per se motus, quamvis neutra fiat nisi praevia alteratione et mediis dispositionibus cum quibus possit partialis substantia aggenerari.

20. Aliter ergo respondendum est propositae obiectioni, concedendo actionem qua educitur forma substantialis esse substantialem ex parte termini et esse nobiliorem omni actione vel alteratione quam accidens potest virtute sua praestare, quod non solus Scotus invenit, sed ante eum docuerunt Aristoteles, lib. II Phys., text. 14, et lib. VIII, text. 62; Averr., IV lib. Phys., comm. 129; Simplic., lib. V Phys., text. 8. Idemque secuti sunt post Scotum multi ex thomistis, ut videre est in Capreol., In I, dist. 13, a. 3, ad argum. contra 1 conclus.; Soncin., VII Metaph., q. 22; Ferr., II cont. Gent., c. 17. Et nihilominus dicunt, et recte, hi auctores accidens proportionatum formae substantiali posse esse ex natura sua instrumentum accommodatum ad talem actionem; quia, licet in ratione entis sit inferioris ordinis forma accidentalis comparata ad substantialem, tamen in modo essendi habent proportionem, si utraque sit pendens a materia; et similiter commensurantur in ratione dispositionis et formae, et eadem ratione possunt proportionari in ratione instrumentariae virtutis et actionis seu termini; nam, sicut est connaturale substantiae operari per accidentia sibi proportionata, ita est connaturale illi fieri per accidentales dispositiones sibi proportionatas tamquam per instrumentum accommodatum. Quapropter non est simile quod obiiciebatur de potentia materiali respectu intellectionis spiritualis, quia ibi nulla esset proportio, nec in ratione subiecti nec in ratione dispositionis aut in alio genere; et ideo non esset accommodatum principium. Eo vel maxime quod intellectus non est tantum instrumentum, sed suo etiam modo principale principium intellectionis sibi connaturalis, ut sequenti sectione dicam.

21. An generationem hominis accidentia attingant effective.— Sed potest quis instare quod, saltem in generatione hominis, non sint accidentia apta instrumenta ut possint immediate attingere actionem qua generatur homo, quia illa actio est unitio animae rationalis ad materiam, per quam proxime fit modus unionis eiusdem animae, qui modus immaterialis est, cum realiter idem sit cum ipsa anima; ergo et illa actio unitiva est spiritualis, nam est idem cum suo proximo ac formali termino; ergo non potest accidens materiale esse instrumentum ad talem actionem. Respondetur primo concedendo totum; nam in conclusione non diximus accidentia esse instrumenta ad uniendam quamcumque formam substantialem cum materia, sed ad educendam formam utique educibilem; ad uniendam autem rationalem formam satis est quod accidentia seminis concurrant effective ad disponendum et organizandum corpus, dispositiones autem ipsae materialiter tantum causent et exigant illam unionem; quod satis est ut homo dicatur generare hominem, quamvis solus Deus, qui creat animam, effective etiam illam uniat, ut tenuit Scotus, In IV, dist. 43, q. 3, a. 3; et idem censet probabile ibi Richardus, a. 3, q. 2. Idem etiam supponit Henric., Quodl. XI, q. 14, dum ait animam rationalem, creatam a solo Deo in corpore disposito ab agente naturali, seipsam unire absque efficientia nova extrinseci agentis, sed quasi per naturalem resultantiam unionis ab ipsa anima; nam ex illa sententia etiam sequitur proximum agens in generatione humana non attingere immediate sua efficientia unionem animae ad corpus, sed solum remote ratione dispositionum; quam opinionem tenent etiam Conimbricenses, lib. I Phys., q. 11, a. 3. Secundo, si quis defendere velit accidentia attingere instrumentaliter hanc unionem, quod tenet Capreolus, In II, dist. 15, q. unic., a 3, et clarius In IV, dist. 43, a. 3, ad argument. Henrici ac Aureoli contra 2 concl., responderi potest illam unionem, tametsi in se immaterialis sit, participare tamen aliquas proprietates rei materialis, praesertim quod a materia pendet in fieri et esse propter essentialem et actualem habitudinem ad illam; unde etiam habet quamdam extensionem ex parte illius; et propter hanc causam fieri posse ut accidentia materialia eleventur ut instrumenta ad illam unionem faciendam, quod non videbitur difficile iis qui credunt materiale phantasma esse instrumentum ad efficiendam speciem spiritualem.

Secunda assertio

22. Instrumentalis forma non est sufficiens ratio agendi non adiuncta forma quae sit ratio principalis.— Dico secundo: negandum non est quin forma substantialis suam habet propriam et principalem efficientiam circa eductionem similis formae de potentia materiae, immediate per seipsam simul influendo cum accidentali et instrumentali principio, si in re coniuncta sit et sufficienter approximata, quo fit ut accidens in hac efficientia se gerat ut instrumentum coniunctum formae et non ut omnino separatum quoad causalitatem. Tota haec conclusio et intentio ac sensus eius, satis, ut opinor, declarata sunt in superioribus. Et amplius manifestantur; nam quando ignis, verbi gratia, generatur ex stupa sibi propinqua, dicimus ignem generantem non solum per calorem suum instrumentaliter, sed etiam per suam formam substantialem principaliter influere in actionem, quae ad eductionem formae substantialis intrinsece terminatur; non tantum mediate et remote, quatenus dat suo calori illud esse et illam virtutem per quam causat, sed etiam quia proxime in suo genere simul influit cum suo calore. Et hoc ipsum servari dicimus in omni eductione formae substantialis, si aliunde ex parte agentis non sit impedimentum, vel ob carentiam existentiae vel ob distantiam loci. Fundamentum etiam huius assertionis sic expositae in superioribus insinuatum est consistitque in duobus principiis. Unum est, formam instrumentariam, per se solam et quasi destitutam ab actuali influxu principalis agentis, non posse esse sufficientem in ratione causae proximae ad efficiendam formam se nobiliorem. Quod principium videtur mihi fere ex terminis notum, quia si illa forma tunc non iuvatur actu a superiori, tantum influit per id quod in se actu habet; cum ergo illud sit quid imperfectum, non potest per se solum efficere aliquid perfectius. Item repugnat calorem efficere formam substantialem sola propria virtute; sed quando se solo operatur sine influxu superioris formae, tantum operatur propria virtute, quia nullam aliam habet, nisi illam quae connaturalis est entitati seu quam habet ex vi sui proprii esse. Quod autem habeat hoc esse a forma ignis, aut quod natura sua sit facultas eius, aut quod vice illius substituatur ut quasi nomine eius agat, haec (inquam) omnia cum solum addant calori relationes quasdam vel denominationes, satis esse non possunt ut solus calor destitutus (ut sic dicam) omni superiori auxilio sit sufficiens principium proximum et immediatum talis actionis. Item quia alias calor eodem modo esset virtus producendi substantiam sicut est virtus producendi calorem, quod ex ipso excessu substantiae constat esse satis absurdum. Sequela patet, quia utrumque habet calor ut est quaedam virtus substantiae et ab illa suum esse participat. Denique, cum virtus agendi caloris sub quacumque ratione nihil aliud sit quam entitas et perfectio eius, et haec longe sit minor quam in forma substantiali, intelligi satis non potest quomodo tota virtus, quae per se sola sufficiens sit ad eductionem substantialis formae, in calorem transfundatur; non igitur potest solus calor loco totius principalis principii substitui.

23. Substantialis forma materialis constituit suppositum potens efficere .— Alterum principium, in quo nititur assertio posita, est hunc activitatis modum, per se loquendo, posse convenire formae substantiali materiali, si aliunde non desint generales conditiones ad agendum requisitae. Hoc autem principium videtur satis probatum in rationibus ultimo loco factis in favorem opinionis Scoti, quas non parum confirmat Aristoteles, II de Gener., text. 54 et 55, ubi, reprehendens eos qui efficientiam formarum negabant, inquit: Huc accedit quod facultates, per quas res gignuntur, varie instrumentarias corporibus attribuunt, atque interea causam quae ad formam pertinet, auferunt . Nec satis est dicere formis attribui efficientiam quia ab illis manant qualitates, per quas solas exercent omnes actiones suas, quia, ut supra dicebamus, haec non est propria et per se efficientia, sed tantum remota et radicalis; nam actio quae immediate oritur a sola forma accidentali a sola etiam illa per se essentialiter pendet tamquam a principio proximo, ut omittam concursum causae universalis. Cuius signum est quia si Deus conservat calorem, verbi gratia, conservari etiam potest omnis actio quae ab illo solo proxime procedit, ut etiam auctores contrariae sententiae fatentur; ergo signum est formam substantialem non esse principium per se talis actionis; ergo si forma nunquam potest actu influere cum facultate accidentali, nunquam habet veram ac propriam efficientiam, quod Aristoteles supra reprehendit, et non parum derogat perfectioni substantialis formae. Praeterea nulla ostendi potest repugnantia in hoc efficiendi modo; ergo non est cur negetur; simili enim consecutione supra probavimus habere causas secundas vim efficiendi, quia ad perfectionem creaturarum et ad efficaciam creatoris spectat quod habeant virtutem se communicandi, quantum naturis earum consentaneum est; ergo idem erit dicendum de formis substantialibus, quantum ad hanc efficientiam, si aliunde eis non repugnat; non potest autem ostendi ulla repugnantia, per se loquendo, neque ex parte formae quae educitur, neque ex parte formae educentis. Primum patet, quia illa forma et est finita et fit (ut ita dicam) modo finito, id est per eductionem, sine ulla admixtione creationis. Secundum patet, quia illa forma non est minus perfecta neque est improportionata, cum sit eiusdem ordinis; est enim actus materiae nobilior vel aeque nobilis; et natura sua instituta, et maxime propensa ad generandum sibi simile.

24. Secundae sententiae rationibus satisfit.— Prima.— Denique rationes secundae sententiae vel non militant vel non admodum urgent contra hanc activitatem. Prima enim ratio ad summum probat non esse excludendam instrumentalem activitatem accidentium, non vero probat hanc influentiam formae esse impossibilem aut non esse necessariam. Duobus itaque modis intelligi potest formam substantialem esse proximum principium alicuius actionis: uno modo, exclusive (ut ita dicam), id est absque consortio alterius principii proximi et instrumentalis. Et hoc modo non sequitur substantialem formam esse principium proximum alicuius propriae actionis. Et hoc ad summum probant rationes factae in illo argumento. Alio modo intelligi potest quod forma substantialis sit principium proximum, id est immediate influens per suam substantiam in actionem seu effectum, non tamen sola, sed ut elevans seu adiuvans instrumentariam virtutem, et ut determinata per illam ad talem actionem. Et hoc modo negamus excedere perfectionem formae substantialis esse proximum principium principale agendi alicuius actionis, quod non solum in generatione substantiali, de qua nunc agimus, sed etiam in aliquibus operationibus accidentalibus verum esse, ostendemus sectione sequenti. Neque rationes tactae in illo argumento contra hoc procedunt; quia hic modus efficiendi non excludit accidentalem facultatem seu instrumentum.

25. Secunda.— Tertia.— Secunda vero ratio ex falso fundamento procedit, ut ex dictis constat, nimirum quod generatio non sit proprie actio ab alteratione distincta. Tertia vero parvi est momenti, tum quia ad efficientiam in rigore sufficit contrarietas seu oppositio privativa, maxime ubi effectio non est per proprium motum successivum, sed per mutationem instantaneam, qualis est generatio substantialis; tum etiam quia, licet formalis contrarietas sit inter qualitates, tamen radicalis (ut sic dicam) est in formis substantialibus; et ideo non semper qualitas sola est principium actionis, sed interdum etiam forma, maxime quando per actionem non solum qualitas contraria, sed etiam forma repugnans alteri formae introducenda est. Denique, licet actio corruptiva non sit nisi inter contraria, nihilominus qualitates ipsae non solum efficiunt qualitates formaliter contrarias, sed etiam formas, in quibus est radix contrarietatis et repugnantiae. Signum ergo est quod, licet actio incipiat a propria contrarietate, non tamen in ea sistit, sed extenditur usque ad radicem eius; quid ergo mirum quod ipsa etiam forma possit in suo genere esse principium talis efficientiae, saltem prout attingit substantialem formam et radicem contrarietatis? Experientiae vero, quae ultimo loco afferebantur, non procedunt contra hanc conclusionem, quae solum ex hypothesi posita est, scilicet si forma sufficienter adsit; quid vero de illis dicendum sit, constabit ex assertionibus sequentibus.

26. Primam conclusionem secundae non obstare ostenditur .— Solum potest contra has duas conclusiones afferri obiectio Scoti; nam videtur haec secunda priori repugnare, quia si forma substantialis per seipsam proxime influit ad efficiendam similem formam, superflua est immediata activitas accidentium; si enim calor se solo sufficit in ratione principii proximi ad efficiendum similem calorem, cur forma ignis sola non sufficiet ad educendam similem formam, cum iam supponamus posse immediate influere in illam? Quod si illa sufficit, supervacaneum est aliud principium. Respondetur primum necessarium fuisse ut accidentia habeant instrumentariam activitatem, quia, ut statim dicemus, no solum data sunt ad agendum in praesentia formae, sed etiam in absentia illius; nam hoc saepe necessarium est ad naturales generationes. Deinde hinc elicimus virtutem propriam disponendi et praeparandi materiam et virtutem instrumentariam educendi formam, quando illa educibilis est, ex natura rei esse coniunctas, et ideo, quamvis daremus ex parte formae, quando illa sufficienter adest, non esse absolute necessariam aliam vim activam, tamen quia haec alias est per se necessaria et connaturalis, ideo tunc etiam concurrit et multum iuvat ad actionem. Tandem addi potest fortasse etiam tunc esse necessariam illam virtutem, quia forma substantialis per se sola nunquam est sufficiens principium actionis, eo quod ex se sit indifferens et quasi generale principium actionis, et quia, sicut forma substantialis ex parte materiae requirit dispositiones accidentales, licet forma accidentalis illas non requirat, ita ex parte principia requirit consortium accidentalis instrumenti ut de potentia materiae educatur.

Tertia assertio

27. Dico tertio: accidentia non ita sunt instrumenta coniuncta substantiae ad formam substantialem educendam, quin possint totam suam activitatem circa substantiam exercere, etiamsi a substantiali forma disiuncta seu distantia sint. Haec est clara D. Thomae sententia, quam sequuntur omnes auctores supra citati, tam in secunda sententia prioris puncti, quam in puncto secundo. Eamque probant naturales experientiae supra adductae, et illa quae, supposito Eucharistiae mysterio, sumitur ex actione specierum vini. Ratio autem a priori est quia in his accidentibus, quacumque ratione eorum entitas conservetur distincta a propria substantiali forma, manet tota virtus agendi eis connaturalis, quia haec in re non distinguitur ab eorum entitate; ergo si convenienti modo applicentur alicui passo, habebunt circa illud connaturalem actionem qua disponunt materiam eius ad formam ipsi proportionatam; sed cum hac actione, si ad terminum requisitum perveniat, ex natura rei coniuncta est actio instrumentaria qua educitur substantialis forma, quia haec non potest naturaliter separari ab ultima dispositione; ergo hanc etiam actionem possunt habere huiusmodi accidentia, etiamsi a propria forma distent, dummodo habeant totam intrinsecam perfectionem vel intensionem necessariam ad agendum et ad sufficienter disponedam materiam.

Quarta assertio

28. Dico quarto: quando accidentia a sua forma disiuncta ita efficiunt substantialem formam ut non possint a propria forma iuvari, necesse est ut influxus propriae formae, qui ibi deest, per concursum alicuius superioris causae suppleatur, quae causa esse non potest aliqua intelligentia creata, sed esse debet aliqua causa corporea, ut sol vel alia similis; vel, si haec etiam desit aut insufficiens inveniatur, per concursum primae causae totus ille defectus supplendus est. Haec conclusio, quoad priorem partem, necessaria consecutione sequitur ex praecedentibus; nam forma accidentalis sola et destituta ope formae substantialis non est sufficiens principium in ratione causae proximae substantialis formae, ut in secunda assertione probatum est; ergo quando deest influxus formae substantialis non potest consummare effectum principalis agentis nisi influxus ille aliunde suppleatur, quia nunquam potest fieri effectus sine sufficienti causa. Contingit autem saepe accidentia sine influxu propriae formae pertingere actione sua usque ad substantialem effectum; ergo tunc suppletur ille influxus per concursum alicuius causae superioris, quia non est aliud principium in quod talis actio referri possit, quia inferior causa non sufficit, propter eamdem rationem saepe repetitam, et aequalia nulla intervenit. Declaratur deinde haec assertio ex quadam communi sententia omnium philosophorum; omnes enim sentiunt aliquos effectus substantiales tribuendos esse alicui causae superiori vel caelesti ut proximae causae principali, ob defectum causae particularis seu univocae; sic aiunt animalia quae ex putrefactione generantur, fieri virtute caelesti; item de mineralibus; et de forma cadaveris idem multi sentiunt. At vero si sola accidentia sufficerent ad efficiendam formam substantialem sine iuvamine superioris causae, nunquam oporteret recurrere in his effectibus ad causam superiorem, sed dicendum semper esset unumquodque fieri a suo simili, vel formaliter vel virtute existente in suis accidentibus, absque alio influxu caeli vel alterius causae universalis, praeter eum quem habet cum caeteris causis. Ut, verbi gratia, si verum esset in ferro candente nullum esse formalem ignem, sed solum intensum calorem, sufficientem ad disponendam materiam stupae ad formam substantialem ignis, tunc, licet tale ferrum generaret ignem, nec caelum nec Deus concurreret maiori concursu quam si ignis generaret ignem, et consequenter illa generatio ignis non magis tribueretur causae universali quam si ignis generaret; ergo, pari ratione, quando aurum generatur in visceribus terrae, non concurrit ibi sol speciali aliquo influxu ad formam substantialem auri, sed accidentia quae disponunt sufficienter materiam ad formam auri (haec enim semper sunt necessaria in eductione cuiuscumque formae) in virtute formae auri inducent similem formam; ergo non generatur aurum a caelo, sed ab auro, et cadaver a cadavere, et sic de omnibus aliis; hoc autem alienum est a sensu philosophorum omnium, dicentium in illis eventibus causam universalem supplere defectum particularis; ergo idem dicendum est quoties similis defectus intervenit. Atque hoc magis declarabitur discurrendo per nonnullos effectus in particulari.

29. Varii modi quibus accidentia possunt esse a connaturalibus substantiis seu principalibus separata.— Variis enim modis contingere potest accidentia esse separata a sua forma substantiali. Primo modo, quia divina vincula extra omnem substantiam conservantur, ut in mysterio Eucharistiae contingit. Et tunc accidentia separata, verbi gratia, species vini, propria quidem virtute et generali concursu Dei disponunt guttam aquae, verbi gratia, eis admixtam, ut eam in vinum convertant; cum tamen perveniunt ad instans substantialis transmuta.tionis, adhibent quidem eadem accidentia totam instrumentariam efficientiam quam ex natura sua possunt adhibere ad eductionem formae; tamen quia deest influxus substantialis formae, necesse est ut, praeter concursum generalem, Deus adhibeat maiorem efficaciam, qua suppleat influxum illius formae. De qua re dixi III tomo III partis, disp. LVII, sect. 1, ubi auttores retuli qui ita philosophantur, et nihilominus vocant illam actionem naturalem, quia totus ille concursus debitus est, supposito priori miraculo; in reliquis autem omnibus actio fit virtute et modo naturali.

30. Ferrum candens an vere ignitum in aliqua parte .— Alio modo contingit accidens esse separatum a propria forma substantiali, quia est in extraneo subiecto, sicut est intensus calor in aqua aut ferro, vel sicut est lumen in aere; vocamus enim subiectum extraneum non solum quod est repugnans, sed etiam quod ex vi suae formae non habet tale accidens, nisi illud ab extrinseco agente recipiat. Accidens autem sic existens in extraneo subiecto, si sit eiusdem speciei cum dispositionibus requisitis ad formam introducendam, raro est potens ad efficiendam sufficientem dispositionem ad formam connaturalem; unde vel habere debet coniunctam formam in ratione principii activi, vel omnino per accidens sequetur generatio ex materiae dispositione, et tunc necessaria magis erit virtus causae superioris. Et ratio est quia calor, verbi gratia, separatus ab igne vel ab animali, per se loquendo, non sufficit ad disponendam materiam sufficienter ad formam ignis, quia, existens in extraneo subiecto, nunquam habet intensionem necessariam ad formam ignis; neque etiam sufficit ad generandam carnem vel introducendam animam, quia in extraneo subiecto non est ita temperatus sicut dispositio animae requirit. Quae ratio generaliter procedit de quocumque simili accidente, nam in extraneo subiecto vel non pertingit ad gradum quem alia forma requirit vel non habet coniunctas alias qualitates requisitas ad temperamentum talis formae; et ideo, per se loquendo, non potest sufficienter disponere ad illam formam, et consequenter nec illam instrumentaliter in materiam primam introducere. Unde, in exemplo illo vulgari de ferro ignito, calor qui inhaeret ferro revera non sufficit ad generandum ignem, habet tamen coniunctum aliquem verum ignem intime illapsum in poris ferri, a quo generatur ignis; calor vero ferri iuvat ad velocitatem et vehementiam actionis. Accidit etiam interdum ex dispositione passi ut, licet proximum agens non introducat nisi calorem in aliquo gradu, per accidens resultet dispositio ad formam valde diversam, ut si materia sit humida et ab igne calefiat, facile resultat temperamentum calidi et humidi et forma aliqua mixti requirens illam dispositionem. Et hoc modo generantur plurima mixta, praesertim imperfecta; fortasse etiam mineralia saepe fiunt hoc modo. Aliquando enim probabile est fieri per se, per actionem sui similis, quasi per accretionem et augmentum, non quidem vitale, sed per iuxtapositionem. Animalia item, quae ex putrefactione aut ex pluvia cadente in terram calidam generantur, hoc modo per accidens fieri videntur. Et in huiusmodi generationibus per accidens non est creditu difficile requiri virtutem superioris agentis, a quo tales formae introducantur; quia proximum agens non solum non habet substantialem formam similem vel aequalem, verum etiam neque qualitatem aut temperamentum per se sufficiens ad disponendam ac praeparandam materiam, et consequenter neque ad instrumentariam actionem sufficientem. Dispositiones autem quae recipiuntur in passo, ut saepe dixi, non concurrunt active, etiam instrumentaliter, ad introducendam suam formam, quia vel iam in illo instanti non sunt, sed aliae resultantes ex forma, vel, si sunt eaedem, non habent ibi ullam actionem propriam, et ideo neque instrumentariam habere possunt; ergo in his omnibus generationibus, quae veluti per accidens fiunt, merito exigitur superior aliqua causa quae formam introducat. Et eadem fere ratio est de introductione formae cadaveris, quae quasi per accidens fit ne materia maneat sine forma, et non tam fit iuxta actionem agentis interficientis animal, verbi gratia, quae saepe tantum est divisio continui, sed fit iuxta dispositionem materialem quae in passo manet aut praeerat. Idem est quando ex vehementi motu collisionis aut percussionis corporum excitatur ignis, medio vehementi calore, quem motus ille causat in aliqua particula materiae ad illum bene disposita. Ac denique eadem ratio est de omnibus generationibus quas per accidens fieri contingit.

31. At vero si accidens existens in extraneo subiecto non est eiusdem, sed superioris rationis respectu dispositionum quibus inferior materia praeparatur ad formam rei generandae, fieri potest ut medio illo accidente fiat alicuius inferioris substantiae generatio, non solum per accidens ratione dispositionum materiae, sed etiam per se ex intentione superioris agentis. Quod tunc accidit quando principale agens, eo quod loco distat, mediatione (ut aiunt) suppositi diffundit virtutem aliquam per medium, ut per eam coniungatur passo inmediatione virtutis, quomodo caelum agit in haec inferiora per lumen aut alias influentias, quae sunt qualitates superioris ordinis et rationis a qualitatibus elementaribus quibus proxime materia disponitur. Et de hoc actionis genere dici potest, quamvis principale agens videatur loco distare, non tamen cessare ab actuali influxu, quia est intra sphaeram activitatis et media virtute diffusa contingit passum. Et ita posset intelligi actionem non esse a solo accidente ut ab instrumento omnino separato, sed ut coniuncto in ratione causandi suo principali agenti. Verum hoc pendet ex difficultate infra tractanda de propinquitate necessaria inter agens et passum, et ideo usque ad illum locum differatur.

32. Ultimo potest accidens, quamvis non sit in extraneo subiecto, esse separatum a principali generante, quia tam ipsum accidens quam subiectum eius est a generante decisum et constitutum ut in agendo obtineat vices suas. Et hoc maxime contingit in generatione animalium medio semine, quod propriissime est instrumentum separatum, non solum subiecto, sed etiam loco, et interdum etiam tempore, contingit enim semen efficere generationem quando generans iam non existit. Ex quo etiam clare constat tale instrumentum esse separatum in causalitate ab animali a quo decisum est, et ideo in hoc instrumento clarior apparet necessitas alicuius influxus superioris causae, alioqui, cum semen sit res valde imperfecta, non apparet quomodo possit se solo efficere rem longe perfectiorem tamquam causa proxima sufficiens. Nam quod sit virtus a perfectiori re decisa et vice sui relicta, licet sufficiat ad aliquam instrumentariam actionem, ut sentit etiam Aristoteles, II de Generat. animal., c. 1, tamen non potest esse satis ut absolute sit totale agens proximum. Neque etiam satis est si quis dicat semen non tantum esse instrumentum ratione accidentium, sed etiam ratione formae substantialis, quae est in spiritu incluso in crassiore parte seminis, in quo est seminalis et instrumentaria virtus. Quamvis enim hoc sit probabile, non tamen sufficit, quia tota illa substantia et eius forma est multo minus perfecta quam anima, quae per eius actionem introducitur; indiget ergo maiori concursu et iuvamine superioris causae, maxime in generatione animalium et viventium perfectorum.

33. Organizatio foetus a quo fiat .— Immo addunt aliqui, praesertim Scot., In II, dist. 18, etiam ad dispositionem accidentalem organici corporis non esse sufficientem illam virtutem seminis, quia est tam varia et multiplex illa actio ut nullo modo appareat qua ratione possit a simplici et imperfecta virtute et mere naturaliter agente perfici. Unde Commentator, quem etiam Scotus citat, II de Caelo, comm. 69 et sequent., ait semen agere et organizare virtute divina. Et VII Metaph., text. 31, ait virtutem seminis esse divinam, artificiosam, et intellectuali virtuti similem, et ideo (inquit) dubitat Galenus an illa virtus sit creator aut non . Quod tractat Galenus, lib. de Foetus formatione, ubi se, etsi multum hac in re laborasset, nihil tamen invenisse quod sibi satisfaceret ingenue et libenter confitetur; concludit tamen mirabilem operationem seminis non esse absque aliquo rationis et intellectus compote. Et vere est ita mirabilis illa actio ut vix aut ne vix quidem possit intelligi. Si ergo ipsamet actio organizandi corpus vix potest intelligi in semine sine aliquo peculiari concursu et iuvamine superioris causae, quid mirum est quod ad ipsam substantialem formam ex materia subiecta educendam maiori ope et auxilio indigeat? Nam sine dubio est inter haec magna differentia et latum discrimen; cum enim organizatio corporis non substantialis sit, sed accidentalis, recte potest intelligi ad totam illam esse quasi eminentem et universalem virtutem in semine, sive ratione formae substantialis sive ratione alicuius facultatis accidentalis; utraque enim intelligi potest esse instrumentum animae sufficiens ad efficiendum temperamentum primarum qualitatum proportionatum et connaturale membris organici corporis; solum videtur requiri aliqua diversa applicatio ut eadem virtus seminis possit tam diverso modo varia membra disponere et in ordinem mirabilem, qui in membrorum dispositione debita apparet, vi sua redigere. Et ad hoc fortasse iuvatur ab aliqua naturali facultate materni uteri vel ab aliquo influxu caelesti; vel certe (si opus sit) ab aliqua motione vel directione auctoris naturae. Eo vel maxime quod semen non perficit a principio, sua sola virtute, totam organizationem corporis, sed alicuius partis principalis, in quam sensitiva anima introducatur, quae postea paulatim perficit sui corporis organizationem, ut late declarat D. Thomas, I, q. 118, a. 1, ad 4. At vero, quantum ad productionem ipsius animae sensitivae attinet, non solum deest in semine virtus quantum ad modum actionis, sed etiam quoad substantiam actionis (ut sic dicam), et ideo multo magis indiget quoad hanc actionem actuali ope, influxu et concursu superioris causae, ut rem hanc apud se diligenter perpendenti facile constabit.

34. Obiectio contra supra dicta.— Solum potest obstare quia videtur esse et contra debitum naturae ordinem et contra perfectionem horum agentium ut semper in eorum generationibus causa superior vel prima supplere debeat defectum causae proximae. Quando enim ex fortuito concursu causarum et per accidens contingit ut aliqua generatio fiat sine sufficienti causa proxima, magis ex necessitate materiae quam ex intentione alicuius agentis naturalis, tunc mirum non est quod in forma introducenda universalis causa supplere debeat defectum particularis. At vero, quod in ipso modo generationis per se instituto a natura causa proxima semper sit adeo imperfecta vel tam imperfecto modo applicet virtutem suam ut nunquam inveniatur sufficiens ad effectum, videtur esse et inordinata naturae institutio et magna imperfectio causarum particularium hoc modo generantium. Et confirmatur, nam agentia corporea inanimata habent, per se loquendo, sufficientem virtutem ad producendum sibi similia; ergo animantia, cum sint longe perfectiora rebus inanimatis, debent illam habere. Confirmatur secundo, quia alias eadem facilitate dici posset huiusmodi causam secundam nihil agere in eductione formae substantialis, sed totum fieri a prima causa supplente defectum causae particularis. Quod si hoc videtur inconveniens quia non est consentaneum naturis rerum, etiam illud videri debet.

35. Pro solutione obiectionis quaestiuncula .— Antequam huic obiectioni plene satisfaciam, explicare oportet quae sit causa universalis quae hunc defectum particularis supplet seu instrumentum eius adiuvat, quod in posteriori parte superioris assertionis proposuimus. In qua primum diximus hanc efficientiam non posse tribui intelligentiis creatis, quia existimamus eas nullam habere vim ad efficiendum aliquid in corpora praeter motum localem, ut inferius dicemus de illis ex professo tractantes. Unde actiones naturalium agentium per se non pendent ex concursu creatarum intelligentiarum, sicut neque in esse ab eis pendent, et ideo quando indigent maiori ope et concursu non ab eis illum concursum aut iuvamen exspectant, sed ab aliqua alia causa cui per se subordinentur. Non desunt tamen qui dicant intelligentias, licet per se ipsas non possint hoc modo in corpora influere, tamen per caelos, ut per instrumenta sua, posse. Sed quam sit hoc intellectu et creditu difficile, statim dicam. Superest ergo ut huiusmodi causa universalis sit vel caelum vel ipsemet auctor naturae, Deus; nam praeter has non potest alia causa superior excogitari. Et caelum quidem ex se videtur agens proportionatum, quia, cum sit corporeum et aliunde sit cuiusdam superioris ordinis ac perfectionis, eminentiorem virtutem habet alterandi corpora inferiora, ut ipsa etiam experientia per se satis nos docet. Et ideo mirum non est quod virtutem habeat etiam substantias generandi; ergo et iuvandi accidentia ad substantiarum generationem.

36. Duo tamen, eaque non contemnenda, interveniunt impedimenta, quae hanc caelorum influentiam in substantiales formas rerum generandarum videntur difficilem reddere. Primum impedimentum est universale, respectu omnium quae in terra vel aliis elementis generantur, sive viventia sint sive inanimata, quia, scilicet, vel caelum agit ad eductionem formarum substantialium per sola sua accidentia, vel etiam per suam formam substantialem immediate. Si dicatur primum, insurgit eadem difficultas in qua versamur: quomodo illa accidentia, sine actuali influxu suae vel alterius formae substantialis, per se sufficiant ad substantialem formam educendam. Nisi forte quis respondeat accidentia caelestia esse perfectiora entia quam sint formae materiales rerum generabilium, praesertim inanimatarum. Sed hoc absolute falsum est; nam, ut infra ostendam, forma substantialis non solum ex genere, sed etiam universe et in singulis est perfectius ens quolibet accidente. Et in aliquibus est per se incredibile, ut de forma auri, argenti et gemmarum, etc. Eo vel maxime quod corpora caelestia proxime efficiunt hos effectus mediis qualitatibus quas aeri et aliis corporibus intermediis imprimunt, ut sunt lumen et si forte sunt aliae qualitates insensibiles, quae non sunt perfectiores ipsa forma aeris, nedum aliis omnibus. Si ergo ob hanc causam necessaria est propria et actualis efficientia ipsius formae solis vel aliorum astrorum, obstare videtur nimia distantia localis; quomodo enim potest forma solis immediate per seipsam efficere formam auri in visceribus terrae a se tam longe distantibus et remotis? Propter quam difficultatem Scotus dixit posse aliquam formam immediate agere in distans, quod vix possunt audire aut ferre caeteri philosophi; pugnat enim hoc Scoti dicturn cum aristotelico dogmate ab omnibus philosophis recepto. Nec huic difficultati satisfaciet qui dixerit quod, sicut efficientia accidentium solis penetrat usque ad intima terrae, ita etiam efficientia formae solis. Non est enim utrobique similis ratio; nam accidentia diffundunt virtutem suam mediis aliis accidentibus a se productis; forma autem substantialis non potest suam virtutem diffundere mediis formis substantialibus, ut per se facile constat, quia neque corrumpit corpora intermedia nec potest formas substantiales formis addere, sicut accidentia. Quod si forma solis solum mediis accidentibus diffundit virtutem suam, devolvimur in priorem difficultatem, quia iam non immediate influit ipsa forma solis in eductionem alterius formae, sed per accidentia tantum.

37. Ad hanc difficultatem duobus modis responderi potest. Primus est caelum aut solem per suam formam substantialem simul cum accidentali virtute influere immediate in haec inferiora immediatione virtutis, etiam si non sit illis immediate coniunctus immediatione suppositi. Hic autem modus dicendi et difficultatem non parvam habet et modus probabilis defendendi illum explicari non potest usque ad sect. 4, in qua declarabimus quomodo agens debeat esse passo coniunctum ut in illud agere possit, et ideo usque ad illum locum differatur. Secundus modus est has formas substantiales non effici sola virtute principali caelestis influxus, sed necessarium esse ut auctor naturae maiorem concursum adhibeat, quo effectum causae proximae suppleat, caelo autem attribui hos effectus, vel generali ratione, secundum quam dicitur sol et homo generare hominem, quam inferius declarabimus tractando de causis essentialiter subordinatis, vel interdum specialiori titulo, scilicet, quia caelum gerit vicem causae proximae et adhibet totam efficientiam, quam vel ad disponendam materiam vel ad educendam formam per instrumentariam actionem qualitatum adhibere solent causae particulares per instrumentarias virtutes, etiamsi per proprias formas immediate influere non possint. Et fortasse hoc modo efficit sol aurum vel alia mineralia.

38. Viventia an possit caelum efficere.— Secundum impedimentum minus generale est de formis viventium; nam cum caelum non sit animatum, etiamsi distantia localis non impediat quominus per formam suam influere possit, nihilominus imperfectior gradus videtur obstare ne in has formas viventium possit influere. Respondent aliqui quamvis caelum non vivat, nihilominus eius formam ratione suae differentiae specificae esse simpliciter perfectiorem his viventibus quae a caelo generantur. Quae responsio sumi potest ex D. Thoma, I, q. 115, a. 3, ad 3, ubi ait corpora caelestia sua universali virtute continere in se quidquid in inferioribus generatur; et q. 105, a. 1, ad 1, ait effectum assimilari agenti, vel secundum speciem vel secundum virtualem continentiam: Et sic (inquit) animalia ex putrefactione generata, et plantae, et corpora mineralia, assimilantur soli et stellis, quorum virtute generantur . Sed imprimis, licet respectu imperfectorum viventium seu animalium probabile sit quod in ea responsione assumitur, tamen respectu animalium perfectorum non videtur verisimile, quia et in operationibus et in modo operandi videntur multum excedere perfectionem caeli. Deinde, cum gradus vitae, ut, sic, perfectior sit gradu non viventium, impossibile videtur formam quae non est anima eminenter continere aliquam animam ut possit esse principium principale causandi illam; nam forma quae eminenter continet animam continet etiam gradum vitae, non quidem secundum totam potentialitatem eius, sed secundum actualem ac praecisam perfectionem eius; non potest autem intelligi quod forma sub inferiori gradu contenta eminenter contineat perfectionem superioris gradus.

39. Caelum cum intelligentia, vivens generare nequit .— Est igitur alia responsio caelum propria virtute non posse efficere formas viventium; tamen, quia non agit nisi ut motum ab intelligentia, ideo in virtute intelligentiae, cuius est instrumentum, posse efficere huiusmodi formas. Ita respondet D. Thomas, I, q. 70, a. 5, ad 3; unde in prioribus locis videtur loqui de caelo ut coniuncto intelligentiae seu prout illam includit. Sed haec etiam responsio mihi est ad intelligendum difficilis, quia non existimo intelligentiam imprimere caelo aliquid praeter localem motum, qui non deservit ad augmentum virtutis activae, sed solum ad variam eius applicationem, ut satis significavit Aristoteles, lib. II de Gener., c. 9, text. 55, dicens: Nam impulsus propterea continuam parit generationem, quod solem procreandarum rerum auctorem admoveat et removeat . Et ratione patet, nam quid est quod angelus imprimit caelo praeter motum, cum qualitates ullas ei imprimere non possit? Nam materia corporalis solum quoad motum localem obedit angelis, ut idem D. Thomas tradit, I, q. 110, a 2 et 3. Quod si nihil praeter motum intelligentia caelo imprimit, quomodo potest virtutem eius augere ad agendum aliquid ultra propriam perfectionem? Nam motus localis per se non est activus, neque dat virtutem agendi. Neque in hoc sunt comparanda agentia physica, quales sunt caeli, cum instrumentis artis, in quibus motus deservit ad formam artis, quia haec nihil aliud est quam modus resultans ex vario situ aut loco alicuius corporis et partium eius quae variantur per motum; at vero agentia physica inducunt proprias et perfectas formas, quae per se non resultant ex motu, sed tantum per accidens, quatenus per motum applicatur virtud agendi. Praeterea caelum natura sua non est instrumentum intelligentiae, quia nec habet naturalem habitudinem ad illam neque aliqua intelligentia ex natura sua est coniuncta caelo aut destinata ad motum eius, sed tantum ex arbitrio ac beneplacito auctoris naturae. Neque etiam ratione solius motus localis fit instrumentum; alias quisquis applicat ignem aut aliam causam agentem uteretur illa ut instrumento physico, et ob eam causam posset ignis applicatus aliquid amplius agere in virtute apnlicantis, quod est plane falsum. Sequela patet, quia nihil amplius habet caelum ab intelligentia quam applicationem, neque aliquid magis vel minus habet caelum eo quod ab intelligentia magis vel minus perfecta moveatur vel a quacumque alia re, dummodo aequalem motum recipiat. Denique, cum dicitur caelum efficere viventia in virtute intelligentiae viventis interrogo an intelligentia simul cum caelo actu per seipsam et immediate influat et efficiat animas viventium vel solum per caelum, ita ut actio intelligentiae sistat in motione caeli, a quo immediate reliqua efficientia oriatur. Primum est falsum et contra doctrinam D. Thom., ut saepe diximus, et magna ex parte coincidit cum opinione Avicennae. Si autem secundum dicatur, non expeditur difficultas quomodo instrumentum non habens in se sufficientem formam possit efficere effectum absque actuali adiutorio superioris et principalioris causae. Verius ergo et melius dicetur caelum propria quidem virtute non posse efficere animal, ut in dicta secunda responsione supponitur, tamen efficere illas in virtute Dei, ut auctoris et generalis provisoris naturae, qui suo maiori concursu supplet quidquid virtutis deest in proximis causis.

40. Quaestiunculae solutio.— Deus in quos effectus ut causa particularis influat . Dicendum est ergo quotiescumque in his rebus inferioribus deest influxus formae substantialis ad similem educendam, illam suppleri virtute causarum caelestium in his effectibus qui non excedunt perfectionem et virtutem earum; in his vero qui illas superant suppleri per efficientiam primae causae, ad quam spectat generalem concursum necessarium praebere causis inferioribus, iuxta naturalem capacitatem et indigentiam earum. Unde non solum in eventibus seu effectibus qui per accidens contingunt, sed etiam in his qui veluti per se comitantur naturas aliquarum rerum et consequuntur ex naturali modo agendi earum, pertinet ad auctorem et provisorem naturae, Deum, ut hoc modo cum causis secundis ad agendum concurrat. Quapropter interdum est debitus hic concursus Dei ex generali ratione naturae universalis, ne pervertatur ordo universi aut materia sine forma maneat vel in nihilum transeat, sicut aquam moveri sursum ad replendum vacuum est solum ex causa naturae universalis, et ideo creditur fieri ex solo imperio et impulsu auctoris eius, nisi fortasse id muneris sit a Deo commissum alicui intelligentiae, quia motus localis non excedit activitatem et ministerium eius, de quo alias. Aliquando vero debetur talis concursus ex propria natura et conditione alicuius agentis particularis, quod non est aptum alio modo communicare vel propagare naturam suam, ut in generatione animalium perfectorum accidere credimus et in hominis generatione est certissimum, longe tamen altiori et nobiliori ratione. Nam, quia hominis anima non solum perfectior, sed etiam altioris et superioris ordinis est quam reliquae omnes, ideo ad hominis generationem non solum maior concursus auctoris naturae, sed altior etiam modus efficiendi animam necessarius est, scilicet per creationem. Quo fit ut humanum semen neque instrumentaliter possit ad illam efficiendam operari, sed tantum ad organizandum corpus. In aliorum vero animalium etiam perfectorum generatione, quia animae materiales sunt, educuntur de potentia materiae, et ideo potest semen instrumentaliter saltem concurrere ad earum effectionem, non tamen sine ope superioris causae quae suppleat assistentiam (ut sic dicam) et actualem influxum principalis formae.

41. Obiectioni praemissae satisfit .— Neque in hoc est aliqua imperfectio vel inordinatio naturae, ut supra obiiciebatur, sed est naturalis conditio seu indigentia quam secum affert modus generationis et propagationis, quam talis species natura sua postulat. Sicut, quod ad hominis generationem requiratur infusio animae per creationem non est imperfectio aut inordinatio naturae, sed conditio naturaliter consequens ad talem hominis naturam, et ideo non est extraordinaria illa actio, sed debita ex communi lege, supposita institutione talis naturae; sic ergo in praesenti dicendum est, non omnino eadem, sed proportionali ratione. Quocirca, sicut in homine non est ex imperfectione quod unus homo neque principaliter neque instrumentaliter possit efficere animam suae similem, ita in aliis animalibus non est ex imperfectione quod non possint totam virtutem principalem ad eductionem suarum formarum necessarium adhibere, sed solum instrumentariam. Nam veluti medium quemdam locum obtinent, et quia comparatione animae rationalis minus perfectas animas, utpote materiales, habent, ideo aliqualem efficientiam, saltem instrumentalem, adhibere possunt ad illas efficiendas, quod non potest homo; quia vero comparatione inanimatorum longe perfectiones sunt formae viventium, ideo plura requiruntur ad earum effectionem et exquisitus ac peculiaris modus generationis; et inde provenit ut causae particulares non possint adhibere totam virtutem principalem, sed tantum instrumentalem ad illas efficiendas. Nec vero, quia principalis virtus non invenitur in eis sufficiens, ideo neganda est eis etiam instrumentaria actio, quia ad hanc inveniuntur sufficienter proportionatae, et non ad illam; natura autem dedit unicuique speciei corruptibili virtutem et actionem ad propagandam naturam suam, quantum dare potuit iuxta capacitatem et modum operandi eius; et ideo dedit homini ut saltem disponendo ageret, aliis ut instrumentaliter, aliis vero etiam ut principaliter. Quocirca locutio illa qua D. Thomas et alii, ut supra vidimus, vocant causas secundas instrumenta primae, secundum quamdam maiorem proprietatem verificatur in viventibus, praesertim perfectis.

42. Scio posse excogitari alios dicendi modos; nam, quia in perfectioribus animalibus semen non perficit generationem nisi ut coniunctum feminae, ideo aliqui putarunt animam ipsius feminae habere peculiarem influxum principalem in substantiali formatione foetus. De aliis vero imperfectis viviventibus, praesertim plantis, dicunt aliqui formam geniti substantialiter non excedere formam ipsius seminis, ut apparet in tritico et aliis eiusmodi. Sed haec et similia plures habent difficultates, quas hoc loco persequi non licet, quia pendent multum ex scientia de anima, et ideo omnium probabilior videtur sententia quam exposuimus, et ipsamet experientia docet haec viventia esse per se minus sufficientia maioribusque auxiliis indigere, non solum ad substantialem formam inducendam, sed etiam ad materiam disponendam et organizandam, ut in plantis constat; immo et inter inanimata, simplicia corpora facilius generantur quam mixta; nullum ergo est inconveniens fateri indigere viventia concursu superiori ad sibi similia generanda, quamvis ipsa non careant aliqua virtute et actione sibi proportionata et connaturali. Atque hoc modo abunde satisfactum esse putamus fundamentis prioris sententiae; probant enim secundam et quartam assertionem nostram, nihil tamen urgent contra primam et tertiam, ut in discursu illarum satis declaravimus. Secundam autem sententiam non existimamus esse contrariam doctrinae a nobis traditae, nec fundamenta eius aliquid obstare possunt, ut ostensum est.