SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XI. DE MALO
SECTIO III. UBI ET UNDE SIT MALUM, SEU QUAS CAUSAS HABEAT

SECTIO III. UBI ET UNDE SIT MALUM, SEU QUAS CAUSAS HABEAT

1. Manichaeorum delirium. — Manichaei, ut supra retulimus, posuerunt quoddam ens summe malum ex se tale existens et a nullo alio habens originem, quod sit prima radix et causa malorum omnium; putarunt enim non posse malum ex bono oriri, sed tantum ex malo. Unde cum non possit in infinitum procedi, consequenter censuerunt sistendum esse in aliquo malo quod ex se sit. Sed haec haeresis, praeterquam quod iam impugnata est, quia nullum ens, ex eo quod tale est, malum est, repugnat aliis principiis fidei et naturali etiam lumine notis, nimirum, sicut non est nisi unus Deus, ita non esse nisi unum primum principium et primam causam rerum, et unum tantum esse ens increatum et ex se necessarium, atque adeo omnia entia quae non sunt Deus, esse ex Deo. Impossibile ergo est esse aliquod ens summe malum ex se existens et improductum, ut late confirmat Augustinus contra Manichaeos, praesertim lib. De Fide, contra eosdem, a principio, et lib. De Nat. bon., contra eosdem, c. 40 et 41; D. Thom., I, q. 49, a. 3, et alibi saepe.

2. Cuiusvis mali causa aliqua. — Ex hoc autem fidei fundamento duae conclusiones certae inferuntur. Prima est omne malum habere aliquam causam. Probatur, quia ostensum est nullum esse ens ex se malum; ergo, si est malum, oportet ut ab aliqua causa tale sit. Deinde, quia res non est mala nisi in quantum recedit a perfectione sibi debita: sed nunquam res deficit a debita perfectione nisi ob aliquam causam vel agentem vel saltem impedientem; ergo. Atque hoc magis constabit explicando in particulari causas mali, ubi etiam explicabimus quomodo dixerit Dionys., c. 4 De Divin. nomin., malum non habere causam, scilicet per se, seu quae directe illud intendat.

3. Mali causa bonum aliquod.— Secundo infertur ex dicto principio aliquod bonum esse causam mali, nam omne malum habet causam, ut ostensum est; ergo vel causa illa est aliquod malum vel bonum; si bonum, habetur intentum; si malum, oportet ut illud etiam causam habeat, de quo eadem interrogatio fieri potest. Cum ergo neque in infinitum procedi possit, nec sisti in aliquo malo quod causam non habeat, necessario sistendum erit in aliquo bono quod sit causa mali.

4. Iam vero explicandum superest quomodo bonum sit causa mali et in quo genere possit malum habere causam vel illam requirere, finalemne an materialem, formalem, vel efficientem.

Mali quis finis

5. Malum medicinale electioni ordinatae subiacet. — Dico primo: malum formaliter, ut malum est, non requirit causam finalem; illam tamen habere potest ex intentione extrinseca operantis. Prior pars probatur, quia malum, cum in privatione et defectu consistat, non est per se intentum in rebus, unde est illud axioma: Nemo intendens ad malum operatur; ergo, ut sit, finalem causam non requirit, sed consequi potest praeter intentionem agentis. Posterior vero pars constat, quia agens, praesertim liberum et a proposito, potest directe intendere aliquod malum propter aliquem finem; nam id, quod in uno genere malum est, potest esse utile, saltem ut removens impedimentum ad aliquem finem obtinendum. Quod ut clarius intelligatur, distinguamus inter malum culpae et poenae; et rursus in malo culpae distinguamus permissionem eius ab effectione seu ab ipsamet culpa. Malum ergo culpae formaliter, et ut tale est (sic enim loquimur), non solum finalem causam non requirit, verum etiam recte et ordinate illam habere non potest, quia non potest directe intendi nisi a depravata voluntate, quia neque potest intendi ut finis, cum sub ea ratione bonitatem non habeat, neque ut medium, quia non sunt facienda mala ut veniant bona; inordinata autem voluntas potest intendere hoc malum, immo et malitiam ipsam, saltem ut medium et sub aliqua apparenti et falsa ratione boni, ut, verbi gratia, ad vindictam de alio sumendam vel inferendam iniuriam ei quem odio habet vel aliquid simile. Secus vero est de permissione huiusmodi mali culpae; haec enim ordinate et recte intendi potest et habere bonum finem, quia ex se mala non est, sed potest esse bona. Atque hoc modo Deus permittit malum propter aliquod bonum, tum quia talis permissio ad pulchritudinem et varietatem universi spectat, ut Dionys. dixit, c. 14 De Divin. nomin.; tum etiam quia novit Deus ex malis permissis, si fiant, multa elicere bona, ut late disserit Aug., in Enchir., c. 27. Malum autem poenae non solum quoad permissionem, sed etiam quoad effectionem, potest per se ac recte intendi propter honestum finem, iustam, scilicet, culpae vindictam; et hoc modo hoc malum, ut tale est, potest habere finalem causam atque ita Deus intendit mala poenae quorum est auctor. Huc etiam revocari potest malum quod medicinale dici potest, quod interdum infertur ad impediendum maius malum, ut cum brachium abscinditur ad conservandam vitam; illud enim malum tunc directe intenditur, non tamen ut finis sed ut medium, et ita habet tunc suam causam finalem ex intentione operantis. Sic igitur potest bonum non tantum apparens, sed etiam verum, esse causa finalis alicuius mali.

Mali causa subiectiva quae

6. Dico secundo: malum, quatenus malum est, habet materialem causam, quae semper est aliquod bonum, quod aliis verbis dici solet, malum ut malum esse in bono tamquam in subiecto. Sic loquitur Augustinus, in Enchirid., c. 13 et 14, ubi inter alia dicit non posse esse malum nisi in bono, quia si esset purum malum, seipsum destrueret, quod etiam docet D. Thom., I, q. 48, a. 3. Et ratio est, quia malum pro formali nec res pure positiva est, nec pura negatio; est ergo privatio debitae perfectionis; ergo requirit subiectum cui talis perfectio debeatur; ergo illud subiectum necessario esse debet aliquod bonum in quo malum seu malitia inesse intelligatur. Probatur haec ultima consequentia tum quia subiectum illud necessario esse debet aliquod ens positivum, et consequenter aliquod bonum; tum etiam quia hoc ipsum, scilicet, quod tali subiecto debeatur perfectio qua malum privat, est sufficiens signum et testimonium quod tale subiectum bonum sit, quia bonitas et perfectio non potest esse debita nisi illi rei quae bona sit. Et hoc modo Augustinus, I Contra Iulian., c. 3, et in Enchirid., c. 12, ac saepe alibi, ex ipso malo quod interdum naturae vel voluntati accidit, probat ipsam naturam vel voluntatem bonam esse; quia fit mala dum bonitate debita privatur, et non omnino destruitur, alioqui iam non mala esset, sed omnino non esset; ut ergo mala sit, oportet ut natura aliqua sit debita perfectione privata.

7. Obiectiones aliquot. — Sed obiiciet aliquis, nam malum pro formali non est ens positivum et reale; ergo non requirit, immo nec proprie esse potest in subiecto reali; ens enim rationis nulli subiecto inest; ergo non potest esse in bono tamquam in subiecto seu causa materiali. Unde Dionys., c. 4 De Divin. nomin., versus finem, absolute dicit malum non esse in his quae sunt. Secundo, quia malum destruit bonum cuius est malum; ergo non potest esse in illo tamquam in subiecto; nulla enim forma destruit subiectum suum. Tertio, quia alias corruptio et mors non esset malum, quod est contra communem omnium sensum; sequela patet, quia corruptio non est malum illius subiecti quod sub ipsa corruptione manet, id est, materiae primae, cum illa indifferens sit ad formam geniti vel corrupti; si autem dicatur esse malum rei corruptae, ergo iam non est in eo bono cuius est malum; ergo necesse non est ut illud bonum maneat sub tali malo. Et confirmatur, nam alias annihilatio rei non esset malum eius, quod incredibile videtur cum sit maxime odio digna et valde incommoda et adversa appetitui quo res omnes appetunt esse.

8. Dissolvuntur. — Ad primam obiectionem respondetur malum pro formali seu malitiam esse in subiecto per modum privationis, de qua Aristoteles dixit esse carentiam in subiecto apto nato, quae carentia in reipsa esse dicitur in actu exercito, ut corruptio seu remotio, ut Caietanus bene declarat, I, q. 48, a. 2. Ubi D. Thomas., ad 2, ait malum non esse ens ut significat entitatem rei, habere tamen tale esse quale sufficit ad veritatem propositionis qua dicimus caecitatem esse in oculo, quod esse non significat ponere aliquid in oculo, sed potius removere. Hoc ergo modo dicitur malum esse in bono tamquam in subiecto, non tamquam ponens aliquid in illo, sed potius ut removens ulteriorem perfectionem ei debitam. Cum autem Dionysius ait malum non esse in rebus, intelligit non esse tamquam verum ens ponens aliquid in ipsis.

9. Malum quodvis non quodlibet bonum destruit. — Ad secundam iam in superioribus dictum est non omne malum esse oppositum cuilibet bono, unde necesse non est ut malum destruat omne bonum, sed illud cui formaliter opponitur, non vero illud quod in subiecto supponit; ut tenebrae destruunt bonitatem luminis, non tamen perfectionem aeris. Dices: saepe malum minuit bonitatem subiecti quia non solum tollit oppositam perfectionem sed etiam minuit habilitatem seu aptitudinem ad talem perfectionem; ut peccatum, et formaliter excludit actum bonum, et promptitudinem minuit ad similem faciendum; ergo adeo potest malum augeri vel multiplicari ut omnino destruat bonitatem subiecti; non igitur semper supponit illam. Respondetur duplicem intelligi posse habilitatem subiecti ad bonum. Una est superaddita ipsi et distincta ab illo, ut est habitus in potentia vel conveniens qualitatum temperamentum in organo. Alia est habilitas omnino intrinseca facultati vel subiecto quae in re non distinguitur ab entitate eius, sed ratione tantum. Rursus habilitas ad bonum dupliciter minui potest. Primo per substractionem et realem diminutionem bonitatis, quo modo minuitur bonum aquae quando minuitur frigiditas eius. Alio modo per additionem impedimentorum, quomodo dici potest minui habilitas materiae ad formam ignis per nimiam humiditatem. Prior ergo habilitas distincta a potentia potest per substractionem ac proprie in se minui, unde etiam potest totaliter auferri per malum contrarium, quod non est inconveniens, quia illa habilitas non est proprium subiectum talis mali, sed potius est forma vel dispositio illi opposita. Posterior autem habilitas non minuitur per substractionem, quia, cum non sit res a subiecto distincta, sicut illud in entitate sua non minuitur ita neque huiusmodi habilitas, sed solum dicitur minui posteriori modo et proprius diceretur impediri, ideoque nunquam potest absumi seu penitus auferri. Et quia subiectum mali est bonum secundum hanc intrinsecam habilitatem ad propriam perfectionem, ideo nunquam potest per malum destrui totum bonum quod est in subiecto eius. Atque hac ratione, quamvis peccata dicantur minuere habilitatem voluntatis ad bene operandum nunquam possunt illam penitus absumere, etiamsi in infinitum multiplicentur, ut latius D. Thomas tradit, I-II, q. 85, a. 1, ad 2. Sicut etiam radicalis habilitas materiae ad unam formam non potest tolli, etiamsi dispositiones ad oppositam formam infinite crescant.

10. Dices: interdum forma disconveniens omnino destruit subiectum suum si nimium crescat, ut calor aquam; ergo et malum poterit destruere omnino bonitatem subiecti sui. Respondetur negando antecedens in rigore; nam forma nunquam corrumpit proprium subiectum cui inhaeret, licet possit esse dispositio ad corruptionem subiecti quod denominat. Quae responsio procedit iuxta sententiam asserentem calorem inhaerere materiae primae. Iuxta oppositam vero sententiam dicendum est calorem qui revera inhaeret, non destruere illam formaliter, quamvis per accidens disponat ad illius corruptionem, non proxime, sed remote; nam in instanti in quo aqua corrumpitur, novus calor iuxta hanc sententiam introducitur, qui iam non inhaeret aquae sed igni, et ab illo seu potius a forma ignis formaliter corrumpitur aqua. Sic ergo malum nunquam destruit subiectum cui inest; quod si interdum per accidens ad illius corruptionem disponat, consequenter etiam disponit ad destructionem sui ipsius ita ut nunquam maneat sine subiecto bono.

11. Mors quomodo malum et cui subiecto.Annihilatio nullius malum. — Unde ad tertiam respondeo mortem vel corruptionem dupliciter considerari posse. Uno modo, prout est in fieri per alterationes et dispositiones quae antecedunt instans mortis, et hoc modo facile intelligitur habere rationem mali respectu subiecti quod paulatim corrumpitur, contra quod non procedit argumentum. Alio modo considerari potest mors, ut est in instanti quo res destruitur; et sic concedo (quidquid alii sentiant) mortem proprie et in rigore non esse malum illius rei quae per illam destruitur, propter argumentum factum. Unde D. Thom., q. 5 de Potentia, a. 3, ad 14, concedit annihilationem non esse malum, quia non relinquit bonum in quo fundetur; quod etiam sentit Augustinus in Enchirid., c. 12 et 13, ubi late probat destructa omnino natura non manere malum. Solet autem, late loquendo, haec corruptio vel destructio rei malum appellari, quia est totalis ablatio boni, quae sufficiens ratio est ut odio habeatur vel fugiatur.

Mali an detur formalis causa

12. Dico tertio: malum non habet propriam et intrinsecam causam formalem, praeter seipsum seu suam malitiam, habere autem potest causam formalem quodammodo remotam et extrinsecam. Declaratur et probatur, quia, cum malum formaliter consistat in privatione, ipsa privatio est forma eius; privationis autem ipsius non est alia forma qua ipsa constituatur, ut per se constat. Contingit autem saepe privationem unius formae consequi ad aliam formam positivam non per effectionem, sed ex vi solius causalitatis formalis; quomodo privatio frigoris sequitur ad informationem caloris producti in aqua, et ita calor inhaerens aquae, iuxta veram philosophiam, non effective, sed formaliter expellit frigus, atque ita ille calor recte dici potest causa formalis privationis frigoris, quae privatio est malum aquae. Hoc ergo modo dari potest causa formalis mali quam voco extrinsecam et remotam, quia non est proprie et intrinsece constituens ipsum malum, sed solum est forma ad quam consequitur tale malum.

Mali efficiens quod

13. Quod malum ad causalitatem perfectam agentis consequatur. — Dico quarto: malum semper habet aliquam causam efficientem, non tamen per se sed per accidens et praeter intentionem primariam et intrinsecam agenti. Prior pars nota est ex his quae in principio sectionis diximus, nam ratio mali non convenit enti per se et ab intrinseco; ergo ab extrinseco; ergo per aliquam efficientiam seu efficientem causam; nihil enim potest ab extrinseco advenire quod non ab alio efficienti proveniat. Ut vero posterior pars declaretur, advertendum est tribus modis posse malum accidere rebus. Primo modo per efficientiam perfectam causae agentis, ut quando causa efficiens perfecta virtute introducit formam, ad eam vero consequitur privatio alterius formae quae habet rationem mali; et hoc modo ignis est causa efficiens malum in aqua, scilicet privationem frigoris, et Deus est causa omnis mali naturalis aut poenae, quod hoc modo consequitur seu fit, quia et instituit causas effectrices huius mali et cum eis operatur. Constat autem hanc efficientiam non esse per se sed per accidens, quia institutum agentis non est destruere aliud, sed suum esse communicare; accidit vero ut inde sequatur non esse alterius, quia est incompatibile cum alio. Quod si quis dicere velit hoc malum, licet non sit propter se intentum, tamen propter aliud aliquo modo intendi, id est ut medium et dispositionem necessariam ad aliud bonum introducendum, qui hoc (inquam) dixerit, non multum aberrabit. Et ideo dixi hanc mali effectionem esse praeter primariam intentionem agentis, quae per se non est ad malum, sed ad bonum. Addidi vero sermonem esse de intrinseca intentione agentis, id est, de illa quam habet ex vi actionis suae; nam, si sit agens liberum, potest directe ac per se intendere malum alterius propter alium finem, ut supra dicebamus de malo poenae, quod Deus directe intendit supposito malo culpae; haec vero intentio extrinseca est illi actioni per quam fit tale malum.

14. Malum aliquod oritur ex imperfectione causae.Occurritur obiectioni. — Secundo modo contingit malum consequi ad actionem causae efficientis ex imperfectione vel defectu talis causae. Et hoc contingit quando ipsum malum admiscetur ipsi actioni vel effectui seu formae introductae et intentae ab ipsa causa efficienti †1 ; sic claudicatio est quoddam malum in ratione progressivi motus, quod consequitur in actione ex defectu virtutis motivae principalis vel instrumentalis, et tunc etiam constat malum esse praeter intentionem agentis, immo non consequi ad illud ut agens est, sed ut deficiens est. Dices: quamvis comparando illam malitiam actionis ad positivam virtutem et efficientiam causae, sit per accidens, tamen comparando illam ad imperfectionem causae erit per se ab illa, iuxta illam regulam: Sicut affirmatio est causa per se affirmationis, ita negatio negationis. Respondetur hinc ad summum concludi malum ut malum habere causam per se deficientem, quae ut sic potius est causa non efficiens quam efficiens, quod in idem redit; nam illa malitia per accidens coniungitur cum efficientia ut sic, licet per se sequatur ex defectu et imperfectione causae. Quae consecutio dicitur per se vel in ordine ad moralem rationem, ut statim explicabo; vel certe secundum quamdam accommodationem et attributionem, supposita necessaria consecutione unius ex alio; nam proprie ac physice privatio non influit in privationem nec defectus in defectum; sed quia ex causa defectiva sequitur defectuosa actio, ideo perfectio effectus per se tribuitur perfectioni causae, defectus autem imperfectioni.

15. Malitia effectus non necessario malitiam supponit in causa. — Dicet rursus aliquis: ergo hoc malum in actione seu in effectu semper supponit malum in causa. Consequens autem videtur falsum, nam de illa malitia causae inquiro an habeat aliam causam, necne; si non habet, ergo datur malum quod nullam habeat causam, quod supra ostendimus fieri non posse; si vero habet causam, vel illa habebit etiam defectum et ita de illa redibit eadem interrogatio et sic in infinitum procedetur; vel sistendum erit in causa quae, cum nullam habeat malitiam seu defectum, sit causa defectuosae actionis et effectus. Consequens est contra dicta et contra rationem; cum enim quaelibet causa agat in sibi simile vel proportionatum, cur causa bona nullamque habens malitiam producet effectum malum et defectuosum? Respondetur negando absolute primam sequelam; non enim oportet ut malitia effectus supponat semper malitiam in causa, quia, quacumque ratione causa impediatur ne agat secundum totam perfectionem debitam actioni vel effectui. poterit actio esse defectuosa et mala in suo genere. Potest autem causa sic operari vel impediri, etiamsi nulla malitia proprie sumpta in ea supponatur, quamquam hic modus agendi semper supponit aliquam imperfectionem quae non semper est propria malitia aut privatio perfectionis debitae, sed tantum negatio maioris perfectionis, naturaliter consequens limitatam perfectionem talis causae.

16. Effectus causarum necessario agentium unde contrahant malitiam. — Hoc ut clarius intelligatur, distinguamus inter causas naturaliter agentes et liberas; nam causa quae naturaliter agit, si in se perfecta sit et non sit impedita, aget quantum potest et ideo nunquam committet defectum in actione, qui habeat rationem mali naturalis; et hoc recte convincit ratio facta quia a causa bona et agente quantum potest et non impedita, non est unde possit malitia in actionem resultare. Ex duplici ergo causa accidere potest talis defectus in actione. Primo ex eo quod causa ipsa in se est male affecta, ut si oculus, verbi gratia, sit prave dispositus; et tunc verum est malitiam actionis supponere malitiam in causa, non tamen necesse et procedere in infinitum, quia illa malitia causae provenire potest ex actione alterius causae perfectae in suo genere, quae dum intendit effectum suum perfectum producere ex consequenti introducit in oculo aliquam dispositionem disconvenientem illi, iuxta primum modum superius positum; vel potuit in ipsa formatione provenire ex aliquo naturali impedimento, ut iam dicam. Secundo igitur hoc prevenire potest ex aliqua extrinseca causa impediente, sive haec sit materialis, sive efficiens, sive sit in ipso passo, sive modo †2 ; nam ex concursu huiusmodi causarum sibi resistentium et sese impedientium, contingit actionem unius causae defectuosam et monstrosam prodire, etiamsi in ipsa causa nullum naturale malum proprie sumptum praecedat.

17. Effectus malus semper in necessaria causa defectum supponit. — Neque contra hoc procedit ratio facta quia, licet a causa bona qua bona est, non procedat nisi bonum et perfectio, quia tamen illa causa impediri potest ne secundum totam suam perfectionem agat, inde accidere potest ut effectus non recipiat totam perfectionem sibi debitam, vel ut illam non recipiat cum modo, specie et ordine naturae ipsius accommodato, in qua carentia ratio mali consistit. Quamvis autem tunc malitia effectus non proveniat ex malitia causae, semper tamen supponit in illa imperfectionem aliquam saltem negativam, scilicet, defectum virtutis ad vincendam causam se impedientem vel materiae indispositionem aut resistentiam. Atque ita facile intelligitur unde hoc malum in naturalibus effectibus evenire possit, ita ut necesse non sit vel in infinitum procedere, vel sistere in aliquo malo quod nullam habeat causam; sistendum est enim in naturali imperfectione unius causae, adiuncto impedimento alterius; hoc autem impedimentum provenire potest ex naturali cursu et ordine ac virtute naturalium causarum. Imperfectio autem illa seu impotentia ad vincendum impedimentum non requirit aliquam causam, quia est mera negatio intrinsece et necessario coniuncta cum tali rei natura ad talem gradum et perfectionem entis ex se limitata. Neque est inconveniens ut imperfectio, quae in causa est mere negativa et non habet rationem mali, sit radix et origo imperfectionis privativae et habentis rationem mali in actione vel effectu quia ratione intervenientis impedimenti per accidens evenire potest ut effectus privetur perfectione sibi debita, quia causa impeditur ne agere possit secundum totam perfectionem suam.

18. Liberae causae dominium adaequata origo est malitiae et defectus in sua actione. — In causa vero libere agente est alius proprius modus deficiendi in actione sua, nimirum ex dominio quod habet in suum actum absque alio extrinseco impedimento. Nam, hoc ipso quod libera est, non semper agit quantum potest et debet; et ideo ex eadem radice potest actionem peccaminosam efficere absque alio impedimento. Et hinc etiam fit ut malum proveniens a causa libera, quod est proprie malum morale seu culpae, non necessario supponat in causa aliud simile malum; alioqui non possemus sistere in primo malo culpae provenienti a tali causa. quod est impossibile. Immo nec necesse est ut hoc primum malum culpae supponat in causa aliquod prius malum quod non sit culpae sed alterius generis, scilicet naturae; nam ut dixi, ex sola libertate creaturae potest provenire; libertas autem non est malum, sed potius bonum. Praesertim quia, iuxta doctrinam superius traditam ex Augustino, omne malum creaturae rationalis est aut culpae aut poenae; malum autem poenae secundum se totum, supponit aliquod malum culpae; ergo malum culpae, si sit primum, non potest supponere aliud malum. Supponit tamen imperfectionem aliquam intrinsecam et connaturalem creaturae, quae est esse mutabilem et defectivam, quam, formaliter loquendo, non habet ab alia causa, sed ex se, eo quod sit ex nihilo et limitatae ac finitae perfectionis in suo ordine; ex hac enim limitatione habet, tum quod non sit sibi regula suarum operationum sed superiori regula indigeat, tum etiam quod non sit per se et infallibiliter coniuncta suae regulae, sed possit ab illa deficere. Haec autem naturalis imperfectio, quamvis mala non sit (non est enim privatio, sed mera negatio), potest tamen esse origo mali moralis, quia adiuncta libertate ex vi illius absque alio extrinseco impedimento potest voluntas mutabilis non agere totum quod potest et debet, vel agere non sicut potest et debet, sed alio imperfectiori modo.

19. Malum in effectu quandoque ex sola carentia influxus causae. — Tertio modo contingit malum sequi sine ulla positiva efficientia ex sola substractione efficientiae seu influxus bonitatis debitae. Cum enim malum in privatione consistat, per se non requirit positivum influxum ut suo modo sit, nam omnis positivus influxus ad positivam formam seu rem per se primo terminatur; hoc autem, per se loquendo, necessarium non est ad privationem; igitur, ut malum sequatur, satis est quod bonum alicui subiecto debitum non fiat vel non conservetur, conservato subiecto cum eadem aptitudine ac (ut sic dicam) iure ad tale bonum. Atque in moralibus quidem hoc potest accidere ex solo dominio potentiae liberae in actionem suam. Quamquam quaestio sit controversa an possit dari purum malum morale sine ulla actione, quod appellari solet pura omissio, de qua re nobis non est disserendum; satis est enim ad rem de qua agimus quod hoc malum ex vi sui esse non requirat actionem, quidquid sit an ob rationem voluntarii necessarius sit actus. At vero in naturalibus, quia causa non potest suspendere actionem ex se, sed solum quia vel passum removetur vel ipsa est distans vel aliquod aliud impedimentum intercedit, quod non fit sine aliqua actione positiva, ideo quamvis malum proveniens a causa naturali per se ac formaliter saepe proveniat ex sola carentia actionis, tamen illa semper consequitur ad aliquam aliam actionem seu mutationem; ut licet tenebrae sequantur in aere ex sola non illuminatione solis, tamen haec carentia illuminationis sequitur ad motum illuminantis vel alterius corporis. Ad hunc ergo modum accidere potest privatio in qua malum consistit: et tunc idem fere iudicium est de hoc modo efficiendi malum quod de primo; sequitur enim hoc malum per accidens ex actione alterius causae, non quia actio ipsa defectuosa sit, sed quia terminus talis actionis incompossibilis est cum actione alterius causae seu cum aliqua conditione ad illam requisita.

20. Hinc vero infertur cum dicitur habere malum causam efficientem, vel intelligendum esse de causa aut positiva, aut privativa, quia privatio ad positivum revocatur, ut in simili dixit D. Thom., I-II, q. 71, a. 6, ad 1; vel certe, si intelligatur de causa positive agente, cum proportione verificandum est; nam in naturalibus semper antecedit aliqua actio naturalis, ad quam consequitur vel cui adiungitur privatio, quae est malum; in moralibus autem, si moraliter loquamur, semper etiam intercedit actio voluntatis, quam malitia comitatur, vel saltem necessaria est illa actio seu voluntas virtualis, quamvis fortasse metaphysice loquendo non repugnet esse tale malum sine formali actione.

Quomodo malum sit a prima causa

21. Atque ex his satis constat quae sit causa efficiens mali proxima et particularis; quomodo autem malum sit etiam a causa prima et universalissima quae est Deus, breviter superest explicandum. Tribuuntur autem Deo effectus causarum secundarum dupliciter, scilicet, vel mediate, quia dedit virtutem agendi causis secundis, vel immediate quia cum eis concurrit et in earum actiones et effectus proxime influit. Rursus habemus ex dictis malum dupliciter sequi ex causa proxima, scilicet, vel ex vi activitatis et positivae perfectionis eius, vel solum ex carentia perfectionis vel actionis. Dicendum ergo est Deum praedictis duobus modis esse causam mali, quod sequitur ex vi activitatis perfectae alicuius causae. Patet, quia Deus et dedit illam virtutem seu activitatem et cum ea concurrit ad illam actionem perfectam ad quam sequitur alterius malum. Ita vero efficit Deus hoc malum sicut causa proxima quantum ad hoc, quod non per se et directe sed consequenter et per accidens illud causat, quia ipsum malum cum sit privativum non est aliter factibile. Quod intelligendum est quantum ad actionem physicam; nam quantum ad intentionem agentis, cum Deus sit agens per intellectum, potest directe intendere malum ipsum propter aliquod bonum. Atque hoc modo est Deus causa cuiuscumque mali mere naturalis, iuxta illud, Deus mortificat et vivificat, I Reg., 1. Est item ac maxime causa mali poenae, quomodo dicitur: Nullum est malum in Civitate, quod non fecerit Dominus, Amos, 3. Quod autem interdum dicitur, Deum non fecisse mortem, Sapient., 2, intelligitur eam non intendisse nec voluisse ex primaria intentione sua, sed quodammodo coactum hominum culpa, qua supposita, vere facit mortem, eamque vult in poenam culpae. Quapropter non solum per causas secundas, sed etiam immediate per seipsum potest Deus hoc malum efficere, quia nullum requirit defectum in causa immediata, sed ex sola efficacia perfecta provenire potest.

22. At vero malum illud quod consequitur ex carentia perfectionis vel actionis causae proximae, per se non requirit Dei influxum, neque est necessario coniunctum cum actione Dei ut sic et ideo necesse non est ut Deo tribuatur. Probatur, quia hoc malum non sequitur ex perfectione vel activitate causae proximae, sed ex imperfectione et carentia; ergo non sequitur ex eo quod causa habet a Deo, sed ex eo potius quod ex se habet vel potius quia ex se caret perfectione sibi non debita. Rursus causa secunda non indiget concursu Dei in quantum non agit, sed in quantum agit aliquid; ergo hoc malum per se non habet unde tribuatur Deo neque mediate neque immediate. Et hac ratione malum culpae in Deum non refunditur; nam secundum fidem Deus auctor peccati non est. Immo neque ulla malitia actionis proveniens ex defectu virtutis proximae Deo tribui potest, ut est, verbi gratia, claudicatio, quod docet D. Thom., I, q. 49, a. 2.

23. Sed in hoc est notanda differentia inter malum culpae et alia, quod in malo culpae imperfectio quae necessario supponitur in causa, ex se illi convenit et nullo modo ab extrinseco, et ob specialem conditionem et libertatem talis causae potest esse origo mali culpae absque extrinseco impedimento. Unde fit ut prima et sufficiens radix talis mali, ut sic, sit ipsa causa proxima sine interventu primae. At vero in aliis malis naturalium actionum imperfectio quae supponitur in causa, si sit mere naturalis ac negativa, non potest esse radix defectuosae actionis, nisi interveniente aliquo extrinseco impedimento, ut supra dictum est, quod impedimentum semper provenit ab aliquo motu vel effectu positivo cuius Deus potest esse causa, et ex hac parte potest radix talis mali in Deum revocari. Rursus, si imperfectio causae sit praeternaturalis illi et consequenter habens rationem alicuius mali in illa, talis defectus semper provenit ex aliqua alia actione vel motione naturali, quam necessarium est a Deo esse. Atque in hunc modum omne naturale malum in Deum tandem refundi potest, non quatenus provenit ex defectu qui non sit a Deo, sed quatenus provenit ex aliquo effectu vel actione quae sit a Deo. Unde in dicto exemplo claudicationis, quamvis defectus illius motus non sit in illa actione ex vi dimanationis quam habet a Deo, sed a tibia debili seu defectuosa, quia tamen hic defectus tibiae potest esse factus a Deo, vel a causa secunda perfecte operante vel intendente suum effectum, ideo claudicatio ipsa potest tandem in primam causam reduci, quod in malo culpae locum habere non potest.

24. Accedit etiam alia differentia, quod malum culpae propter suam turpitudinem, non potest esse a Deo intentum seu volitum, sed tantum permissum; reliqua autem mala, undecumque proveniant, si culpam non includant, possunt a Deo esse directe volita et intenta, quia non habent turpitudinem repugnantem summae bonitati eius; et ideo solius mali culpae non potest Deus esse causa, aliorum vero potest. Et hinc etiam est ut malum proveniens ex sola carentia actionis, si morale sit, non possit esse vel a solo Deo vel ab eo ut primaria causa et radice, sed a libertate defectibili creaturae. Si autem tale malum mere naturale sit, potest esse vel a solo Deo suspendente totam actionem qua se solo conservet bonum, vel a Deo ut prima causa et radice, ut si causa secunda agere omittat solum quia Deus suspendat concursum suum.