SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO III. QUODNAM SIT DIVISUM ILLIUS PARTITIONIS, QUAEVE DEFINITIO ILLIUS

SECTIO III. QUODNAM SIT DIVISUM ILLIUS PARTITIONIS, QUAEVE DEFINITIO ILLIUS

1. Haec etiam quaestio facile ex dictis definitur. Possumus enim potentiam in communi, quae divisum est illius partitionis, ita definire.

Definitur potentia in communi

2. Potentia est principium proximum alicuius operationis ad quam natura sua institutum et ordinatum est .— In qua descriptione subintelligitur genus qualitatis, in quo potentia convenit cum aliis speciebus huius praedicamenti, et distinguitur a rebus aliorum praedicamentorum. Per illam vero particulam principium proximum, etc., declaratur imprimis ratio ob quam huiusmodi potentia est qualitas et peculiariter distinguitur a forma substantiali, quae, licet sit principium operationis, non tamen proximum, sed principale, ut in dicta disp. XVIII ostensum est. Ubi etiam tractavimus qua ratione principia proxima actionum in creaturis res distinctae sint a substantiis vel substantialibus formis, ex quo plane sequitur quod sint qualitates; nam in nullo alio accidentium genere collocari posse, per se notum est. Nomine autem operationis, in ea definitione intelligi potest tam actio quam receptio, ut definitio communis sit potentiae activae et pasivae. Quamquam si verum est nullam esse puram potentiam passivam ad hanc speciem qualitatis pertinentem, recte possumus intelligere nomine operationis id quod nomen ipsum proprie significat, scilicet, actionem vel actum proprie manantem ab ipsa potentia seu facultate; qui duplex est, unus eggrediens a potentia et transiens in aliud subiectum, alius manens in ipsamet potentia quae est principium proximum eius, et ita distinguitur duplex potentia, una pure activa, alia vero etiam receptiva seu passiva, ut satis declaratum est. Non oportet autem addere quod operatio accidentalis sit, ut aliqui significant; quia, licet frequentius huiusmodi sit talis operatio, tamen etiamsi substantialis sit, ut est substantiae generatio, nihilominus potentia quae est principium proximum eius et non principale, erit accidentalis qualitas, iuxta superius dicta in disp. XVIII.

3. Subintelligendum vero est in illa definitione huiusmodi principium proximum debere esse principium operationis quoad substantiam eius, ut per hoc distinguatur potentia ab habitu, qui est etiam principium proximum operationis, non tamen est per se requisitum ad substantiam, sed ad modum operationis, in quo a potentia differt. Vel fortasse:nelius et universalius intelligendum est de principio proximo quod ex parte operationis sit primum et quasi radicale in illo ordine; hoc enim solet simpliciter et quasi per antonomasiam vocari principium proximum. Quamquam enim principium proximum comparatione principalis non sit primum nec radicale, sed secundum et radicatum in primo, tamen quando in ordine principii proximi plura concurrunt subordinata inter se, unum eorum est in eo ordine primum et radicale, et illud proprie habet rationem potentiae, caetera vero sunt habitus vel dispositiones talis potentiae. Et hoc modo non solum habitus acquisiti, sed etiam infusi, et species intentionales, et quid huiusmodi est, a ratione potentiae excluduntur. Dixi autem, si talia principia pro sint subordinata inter se ; nam si sint tantum partialia et ex aequo concurrentia ut unum non sit affectio vel dispositio alterius, tunc utrumque habebit rationem potentiae quamvis incompletae et partiali, ex utroque coalescet unum principium proximum adaequatum et primum in illo ordine.

4. Additum est ultimo in praedicta definitione hoc principium quod habet propriam et specialem rationem potentiae, debere per se primo institutum et ordinatum natura sua ad operationem, ut per eam particulam excludantur qualitates illae quae, licet sint principia proxima suarum actionum, non tamen sunt per se primo ad illud munus institutae, sed solum ad disponendum et perficiendum formaliter subiectum, ex quo consequenter vel concomitanter habent ut possint agere sibi simile; hae namque qualitates essentialiter constituuntur in tertia specie passibilium qualitatum, et non habent propriam potentiae specificationem; et ideo non comprehenduntur a nobis in definitione potentiae quae est peculiaris species qualitatis, de qua nunc disputamus.

Unde dignoscenda qualitas primo ordinata ad operationem

5. Sed inquires quo signo cognosci possit an qualitas activa per se primo sit instituta necne ad illud munus, seu ad actum suum, ut ita etiam discerni possit an sit in propria specie potentiae, vel passibilis qualitatis. Respondeo vix posse generalem regulam assignari, sed ex formali effectu, et modo, ac necessitate talium qualitatum pensandum id esse. Quando enim qualitas talis est ut, seclusa actione vel actu eius, per se sit propter suam formalem perfectionem necessariam substantiae, tunc signum manifestum est talem qualitatem non esse per se primo institutam propter actionem, sed ob suam formalem perfectionem, et huiusmodi sunt calor, frigus, et similes. At vero quando qualitas talis est ut, seclusa necessitate actionis vel actus, non solum non necessaria, verum etiam superflua censeretur in natura, tunc signum manifestum est talem qualitatem per se primo esse institutam propter operationem; ut, verbi gratia, intellectus agens superfluus esset in natura, si actio intelligibilium specierum non esset necessaria, vel si posset in aliud connaturale principium convenienter reduci; hoc ergo est sufficiens signum talem qualitatem per se primo esse institutam propter illam actionem. Deinde in hoc ordine collocantur omnes potentiae passivae quae in seipsas activae sunt suarum operationum, ut sunt intellectus et voluntas, et similes potentiae sensitivae; nam omnes hae potentiae tales sunt, ut sine suis actibus imperfectum habeant statum, et prorsus supervacaneae censerentur, nisi et tales actus essent possibiles et propter illos ipsae essent necessariae, quod satis constat ex communi conceptu et ratione talium potentiarum.

6. Ex qualitatibus autem pure activis, quando proxime efficiunt alias sibi similes per actionem univocam, sufficiens signum est tales qualitates non esse per se primo institutas ad agendum; quia nullum individuum unius speciei est per se primo ordinatum ad aliud, praesertim in rebus aut qualitatibus absolutis; nec potest essentialis ratio talis speciei in illa habitudine consistere, cum tamen essentialis ratio potentiae, quae per se primo instituta est ad actum, in illa habitudine posita sit, ut infra dicemus. Sic igitur calor, qui proxime activus est alterius caloris, non est per se primo ad illam actionem natura sua institutus, sed id quasi concomitanter habet ratione talis perfectionis quam in suo esse formali continet, et idem est de similibus. Ut ergo potentia sit per se instituta ad actum, oportet ut actio eius sit aliquo modo aequivoca seu diversae rationis quoad terminum suum; quamquam non liceat inde inferre per simplicem conversionem oppositam seu contrariam regulam, scilicet, quoties virtus habet actionem diversae rationib esse per se institutam ad illam, quia haec propositio universalis vera non est. Non enim omnis virtus aequivoca est per se primo ordinata ad suas actiones; nam divina virtus est maxime aequivoca respectu suorum effectuum vel actionum externarum, et non est per se ordinata ad illas; et idem forte est de luce solis, respectu effectuum eius, et considerando intrinsecam naturam et essentiam eius (nunc enim non agimus de extrinseca intentione agentis), et eiusdem rationis fortasse sunt aliae formae vel qualitates quae per se sunt ad ornandum vel perficiendum formaliter suum connaturalem subiectum, consequenter vero sunt communicativae sui esse, sive univoce, sive aequivoce tantum. Qualitates vero quae non agunt ad communicandum suum esse, sed solum sunt vel instrumentariae virtutes, ut illa quae est in semine, vel solum deserviunt ad usum aliquem vel motionem, hae videntur per se primo institutae ad actionem, etiamsi alias pure activae sint.