SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO II. UTRUM RELATIO REALIS PRAEDICAMENTALIS DISTINGUATUR REALITER, VEL MODALITER AC EX NATURA REI, A SUBSTANTIA, ET OMNIBUS ACCIDENTIBUS ABSOLUTIS.

SECTIO II. UTRUM RELATIO REALIS PRAEDICAMENTALIS DISTINGUATUR REALITER, VEL MODALITER AC EX NATURA REI, A SUBSTANTIA, ET OMNIBUS ACCIDENTIBUS ABSOLUTIS.

1. Haec quaestio maxime necessaria est ad explicandum quo sensu relationes creatae sint aliquid reale, et quid etiam sint, quamve entitatem habeant. In eaque variae sunt opiniones.

Prima opinio ponens distinctionem realem rejicitur .

2. Prima docet relationem realem semper esse rem distinctam realiter a suo subjecto et fundamento. Haec est opinio veterum Thomistarum, Capreoli, in 1, dist. 30, quaest. 1; Cajetan, 1 part., quaest. 28, art. 2; Ferrar., 4 cont. Gent., cap. 14. Qui fundantur in verbis D. Thomae eisdem locis, et quaest. 8 de Potent., art. 1, et in 1, dist. 33, quaest. 1, art. 1, quibus locis constituit differentiam inter relationem creatam et increatam, quod prior non identificatur cum substantia, sed est alia res et facit compositionem cum illa , quod secus est in relatione increata. Haec tamen sententia intellecta de propria et rigorosa distinctione reali, qualis est inter entitates omnino condistinctas, nullum habet fundamentum satis probabile. Nam quae ab his auctoribus afferuntur de separabilitate relationis a fundamento, aut diversis mutationibus quae in eis fieri possunt, ad summum probant distinctionem ex natura rei, si tamen aliquid probant; nam probabilius fortasse est etiam illud non ostendere, ut videbimus tractando sequentes opiniones. Ex quarum etiam argumentis, et ex probationibus nostrae sententiae haec opinio sufficienter refutabitur. Quanquam ad eam rejiciendam sufficere possint ea, quae in principio sectionis praecedentis proposita sunt; illa enim, ut opinor, sufficienter demonstrant, relationem non esse rem in se habentem propriam entitatem realiter distinctam ab omnibus entitatibus absolutis.

Rejicitur opinio Scoti, quatenus superiori concordat .

3. Atque idem judicium ferendum est de /p. 786/ opinione Scoti, in 2, dist. 1, quaest. 3, et in 3, dist. 8, quaest. 1, quantum ad eam partem qua cum praecedenti convenit. Distinguit enim ille quasdam relationes quae separari nullo modo possunt a suis fundamentis, ut est relatio creaturae, ab aliis quae separari possunt, ut est, verbi gratia, relatio similitudinis, et has posteriores ait distingui realiter a fundamentis, propter ipsammet separationem; illas vero negat distingui, quia cum inseparabiles sint, nullum relinquitur signum distinctionis realis, neque aliunde apparet necessitas ejus. Verumtamen, quod attinet ad priorem partem, jam supra ostensum est, illud signum non indicare distinctionem realem, sed ad summum modalem, maxime quando separatio non est convertibilis (ut sic dicam), sicut accidit in praesenti; nam, licet fundamentum possit manere sine relatione, relatio tamen non potest ullo modo manere sine fundamento. Ex quo potest non leve argumentum sumi contra hanc partem, et contra totam superiorem sententiam. Addo praeterea, hoc signum in praesenti non esse sufficiens ad indicandam distinctionem modalem, quae sit actualis et ex natura rei, quia, licet denominatio relativa tollatur manente fundamento, et ablato termino, tamen utroque manente auferri non potest, et ideo ex illo signo non concluditur efficaciter relationem esse aliquid distinctum a fundamento, quod ab illo aufertur quando cessat illa denominatio, quia potest denominatio illa includere vel connotare concomitantiam, aut coexistentiam alterius extremi, et ideo cessare, non quia aufertur aliquid a fundamento, sed quia aufertur aliquid a termino. Unde, si aliquae relationes sunt inseparabiles a fundamentis, ideo est quia termini earum non possunt non existere, et ideo positis fundamentis necesse est ut denominationes relativae insurgant. Ut, si per impossibile manere posset essentia creata non existente Deo, cessaret relatio creaturae ad ipsum; quod ergo nunc separari non possit, non solum est propter identitatem cum fundamento, sed etiam propter intrinsecam termini necessitatem. Ergo, e converso, ex eo quod aliae relationes cessent ablatis terminis, non recte infertur distinctio ex natura rei, nisi aliunde ostendatur solam destructionem ipsius termini ad id non sufficere.

Durandi in hoc sententia non probatur .

4. Quapropter Durandus, in 1, dist. 30, /col. b/ quaest. 2, alia distinctione utitur, scilicet, quasdam esse relationes quae sunt verae habitudines et respectus reales, consequentes ad sua fundamenta, per se, vel accidentaliter, ut inhaerentia per se sequitur ad naturam accidentis, et tangere aut tangi consequitur per accidens ad corpora quanta; alias vero esse, quae solum sunt denominationes relativae, ut esse aequale et simile. Dicit igitur has posteriores non distingui in re a fundamentis, neque addere aliquid rei ultra existentiam et concomitantiam utriusque extremi absoluti, ex qua mutua coexistentia ait sumi denominationes illas, quas nihilominus dicit pertinere ad praedicamentum relationis, et sufficere ad illud constituendum. Et de hac parte posterius videbimus. De prioribus autem respectibus ait distingui realiter a suis fundamentis, in quo convenit cum praecedentibus opinionibus, et eodem utitur fundamento, scilicet, illo signo separabilitatis fundamenti a tali respectu. De quo signo jam dictum est, ad summum posse ostendere distinctionem modalem; neque Durandus amplius intendit, ut legenti facile patebit; solumque differt in usu vocis, appellans eam realem, quia in rebus ipsis invenitur.

5. Quod vero attinet ad hanc partem sententiae Durandi, advertenda est quaedam subdivisio prioris membri, seu realis habitudinis, quam in eadem parte breviter attigit, et consideranda etiam sunt exempla quibus utrumque membrum declarat. Nam quidam respectus (inquit) consequitur per accidens ad fundamentum, ut tactus ad quantitatem; alius sequitur per se, ut inesse consequitur etiam ad quantitatem, et utrumque respectum ait distingui in re a suo fundamento. Sed in priori membro et exemplo, non videtur Durandus constanter loqui; nam qua ratione ait res dici similes vel aequales, non per additionem alicujus respectus ex natura rei distincti, sed per solam coexistentiam utriusque extremi, et denominationem inde ortam, consequenter dicere deberet, duo corpora sese tangere per denominationem ortam ex coexistentia utriusque extremi in tali loco, absque aliquo alio respectu ex natura rei distincto. Suppono enim sermonem esse de tactu pure quantitativo; nam tactus physicus aliquid aliud addit, quamvis non solam relationem, sed actionem physicam unius in aliud. Tactus ergo quantitativus nihil aliud est quam propinquitas quaedam inter duas quantitates et terminos earum, ita /p. 787/ ut nulla alia quantitas interposita sit. Sed hoc convenit duobus corporibus, hoc ipso quod in talibus locis seu spatiis existunt, absque additione alicujus modi, vel respectus ex natura rei distincti, saltem juxta doctrinam ipsius Durandi, quia eadem argumenta, quae hoc probare possunt de similitudine, probant de tactu, et de quacumque propinquitate vel distantia, nimirum, quia positis duobus corporibus in talibus locis, et praecisa omni alia re vel modo reali vel per intellectum, vel per divinam potentiam, impossibile est quin illa corpora se tangant; ergo est eadem ratio de hac denominatione. Et in universum idem est de omni respectu, qui dicitur per accidens consequi ad fundamentum; nam ille ideo per accidens erit, quia est talis denominatio, quae requirit coexistentiam alterius extremi, quam tamen ipsum fundamentum secundum se non requirit, ut aperte constat in dicto exemplo de tactu. Ergo semper potest illa denominatio sumi ex coexistentia extremorum, absque alio respectu in re ipsa distincto ab extremis; vel si illa non est sola denominatio, sed intrinseca habitudo, idem erit in omnibus illis quas Durandus ponit in secundo membro suae principalis distinctionis.

6. Quod vero spectat ad aliud membrum de respectu, qui per se consequitur ad fundamentum, et de exemplo inhaesionis, nomine respectus potest significari ipsemet modus inhaesionis, seu unionis, vel relatio aliqua praedicamentalis inde exorta. In priori sensu, verum est illum respectum distingui ex natura rei a forma seu re cujus est modus, quae appellatur fundamentum talis respectus, quod a nobis in superioribus saepe traditum est, et eodem argumento confirmatum. Quanquam illud, quod Durandus ait, scilicet, hunc respectum nullam compositionem facere cum suo fundamento, falsum sit, ut in superioribus saepe dictum est, tractando de distinctionibus rerum, et de compositione naturae et suppositi, et aliis locis. Hic vero respectus non est praedicamentalis, sed transcendentalis, quia ille modus unionis vel inhaerentiae non est aliquid resultans ex fundamento et termino, sed est modus absolutus, qui per se fieri potest per actionem aliquam, quamvis intime et essentialiter includat respectum transcendentalem ad unibilia, quod etiam est in superioribus tactum, et infra ex professo declarabitur, partim in hac disputatione, partim disputando de actione. Con- /col. b/ sideratio ergo illius respectus in praedicto sensu nihil refert ad praesentem quaestionem. Si autem sit sermo de respectu praedicamentali, qui resultare censetur inter formam inhaerentem et subjectum ejus, et in universum inter ea quae sunt unita, eadem erit ratio de tali respectu, quae de contactu, similitudine et omnibus similibus, quod nimirum ille, nulla res vel modus realis sit ex natura rei distinctus ab extremis, sed solum mutua denominatio orta in extremis ex coexistenita eorum sub tali modo existendi. Quod facile ostendi potest applicando rationem superius factam. Igitur proprie loquendo de respectu praedicamentali, haec etiam distinctio Durandi necessaria non est, sed vel dicendum est omnem relationem praedicamentalem esse aliquid distinctum, vel non esse.

Quarta opinio de distinctione modali vel formali relationis a fundamento exponitur .

7. Est igitur quarta sententia, quae in universum affirmat relationem realem distingui actualiter a suo subjecto et fundamento, non tamen omnino realiter ut rem a re, sed modaliter tanquam modum realem ab ipsa re. Hanc opinionem videntur tenere Javell., 5 Metaph., quaest. 22; et Sotus, †1 circa praedicamentum Ad aliquid, quaest. 2. Illi tamen non appellant hanc distinctionem modalem, sed formalem, sentiunt tamen esse actualiter in rebus ante omnem considerationem intellectus. At vero Fonseca, lib. 5 Metaph., cap. 15, quaest. 2, sect. 5, affirmat quidem relationem praedicamentalem distingui a fundamento, formali distinctione, ita ut habeat proprium esse essentiae et existentiae distinctum ab esse fundamenti; negat tamen illam distinctionem esse realem, aut esse modalem, aut rationis tantum, sed quamdam aliam mediam, quam significat esse minorem reali distinctione, majorem modali. Diversitatem autem in hoc constituere videtur, quod in distinctione modali modus non habet proprium esse distinctum ab esse rei, cujus est modus; in hac vero distinctione formali utrumque extremum habet proprium esse. Item in hac utrumque extremum est propria entitas; in distinctione autem modali modus non est entitas. Unde in hoc maxime fundat sententiam suam, quod relatio habet proprium esse distinctum ab esse fundamenti; nam esse fundamenti est absolutum, et in se tantum; esse vero relationis est esse consis- /p. 788/ tens in habitudine ad aliud, ut ex Aristotelis definitione constat.

8. Ego tamen imprimis non percipio distinctionem hanc mediam inter realem et modalem, quae sit vera distinctio actualis in re, et multo major quam distinctio rationis, cum dicatur etiam esse major quam modalis. Primo, quia in distinctione modali, sicut modus in re ipsa distinguitur ab ipsa re cujus est modus, ita habet aliquod esse proprium, aeque et proportionaliter distinctum ab esse ipsius rei, ut tractando de existentia declaratum est. Rursus sicut modus est aliquid in rebus existens, ita dici potest habere entitatem aliquam, prout hac voce significatur quidquid non est nihil; quia vero talis entitas ejus est naturae et conditionis, ut per se non valeat ens reale primo ac per se constituere, sed necessario debet esse conjuncta et identificata alicui enti, quod afficiat et modificet, ideo non res, sed modus rei appellatur.

9. Hinc ergo constat nullum posse esse medium, in distinctionibus ex natura rei, inter realem, et modalem, ut in genere supra tractatum est in disputatione septima. Et in particulari declaratur in re de qua agimus. Nam relatio realis, ex eo praecise quod habeat proprium esse, et sit aliquid in re distinctum a fundamento, non habet quod sit entitas, aut modus realis; nam illud commune est utrique; ergo praecise ex illo principio non concluditur sufficienter major distinctio quam modalis, neque aliud genus entitatis, praeter illud quod in modis realibus reperitur. Deinde vel relatio realis talem habet entitatem, quae possit intelligi primo ac per se et essentialiter constituta per solam rationem respectivam, ita ut ex hoc capite non repugnet talem entitatem solam esse sine entitate fundamenti: aut vero talem habet entitatis modum, ut intrinsece postulet esse conjunctum fundamento, et suo modo afficiens illud, ita ut per nullam potentiam aliter esse possit. Si primum dicatur, aperte concluditur esse veram ac propriam rem, omnino realiter distinctam a fundamento, quod haec sententia non admittit. Si vero dicatur secundum, non erit illa distinctio alia quam modalis, supposito quod actu sit in re. Ergo sicut inter illa duo non potest cogitari medium, ita neque inter illas duas distinctiones ex natura rei potest medium excogitari. Aut enim extrema distinctionis possunt in re mutuo separari, et unum sine alio vicissim conservari, et sic est distinctio realis omnino propria et rigo- /col. b/ rosa; aut unum tantum extremum potest separari, et manere sine alio, non vero e converso, et hanc distinctionem nos vocamus modalem; praeter hos autem duos modos non est alius, quia si utrumque extremum sit inseparabile in re ab alio, erit distinctio rationis, non vero ex natura rei. Cum ergo in praesenti fundamentum et relatio non sint mutuo separabilia, ut est per se notum apud omnes, quia nullo modo potest intelligi relatio praedicamentalis sine fundamento, non potest major aut alia distinctio, quae in re actu sit, intervenire inter relationem et fundamentum, praeterquam modalis. Quamvis ergo dicti auctores aliis vocibus utantur, appellantes hanc distinctionem formalem, tamen necesse est ut de modali loquantur, si tamen de actuali distinctione, quae in rebus ipsis existat, suam sententiam intelligant: nam aliqui eorum non satis hoc ipsum explicant, ut inferius dicemus.

Suadetur dicta opinio .

10. Praecipuum autem fundamentum hujus sententiae sic expositae de modali distinctione est illud, quod ex signo separationis sumitur. Nam fundamentum est ita separabile a relatione, ut possit in re manere sine illa; ergo necesse est ut in re ipsa distinguantur, saltem modaliter, juxta principia superius posita, disputat. 7. Secundo, hoc satis apparenter confirmat illa ratio, quod relatio habet proprium esse, intrinsece consistens in habitudine ad aliud: ergo oportet ut in re ipsa distinguatur ab esse absoluto. Tertio id declaro in hunc modum, quia quando, existente uno tantum albo, verbi gratia, quod antea nulli erat simile, fit aliud album, vel illud prius habet aliquod esse reale respectivum, quod antea non habebat, vel nihil habet de novo. Hoc secundum dici non potest, alias relatio nihil rei est, quia si antea nihil erat, et postea nullum esse reale recipit, nunquam est aliquid; ergo illud esse respectivum, quod additur, necessario debet esse distinctum ab eo cui additur, saltem modali distinctione. Nam si unum erat, et aliud nondum erat, et postea additur seu consurgit, non possunt esse unum et idem in re.

11. Quarto, nam cum una res dicitur similis alteri, vel unus homo pater alterius, vel istae sunt denominationes mere extrinsecae, aut sunt intrinsecae. Primum dici non /p. 789/ potest; ergo necessario dicendum est secundum; ergo necessaria est aliqua forma intrinsece denominans; ergo illa necessario esse debet distincta ex natura rei, saltem modaliter, a re denominata. Minor probatur primo, quia si esset denominatio extrinseca, ut sic non esset respectiva, quia potius esset veluti applicatio formae extrinsecae ad subjectum denominatum, quam habitudo ipsius subjecti ad terminum extrinsecum. Secundo, quia ob hanc causam denominatio vestiti, aut loco circumdati, aut etiam agentis, non est respectiva proprio respectu praedicamentali. Tertio est difficilius, quia alias non minus esset relatio realis creatoris ad creaturam, quam cujuslibet agentis creati ad suum effectum; nam extrinseca denominatio aeque potest intercedere. Secunda item consequentia clara est, quia denominatio intrinseca dicitur, quae ab intrinseca forma sumitur. Ultima vero consequentia nititur in fundamento saepe repetito, quod haec denominatio amitti potest, et acquiri de novo, conservando omnem formam absolutam; ergo forma intrinseca et respectiva, a qua sumitur, est in re aliquo modo distincta ab omnibus formis absolutis, saltem modali distinctione. Atque haec sententia ita explicata et confirmata est probabilior caeteris, quae in re ponunt distinctionem aliquam actualem inter relationem et fundamentum. Quae si semel asseritur in aliquibus relationibus, consequenti ratione ponenda est in omnibus creatis et praedicamentalibus, quia nulla est sufficiens ratio ad utendum aliqua distinctione, ut ex dictis contra Scot. et Durandum intelligi potest.

Quinta opinio negans in re actualem distinctionem relationis a fundamento .

12. Nihilominus est alia sententia extreme his opposita, quae negat relationem distingui in re aliqua distinctione actuali a suo fundamento absoluto, sed tantum aliqua distinctione rationis habente in rebus aliquod fundamentum. Hanc sententiam docent multi Theologi, praesertim Nominales, in 1, dist. 30; Ocham, quaest. 1, et dist. 31, quaest. 1; Gregorius, dist. 29, quaest. 2, art. 2; et in eadem sententia aperte est Aegidius in 1, dist. 26, quaest. 4, dum ait, relationem nullum esse proprium habere ultra esse fundamenti, neque aliquam compositionem ei adjunctam, quod non potest esse verum, nisi ratione omnimodae identitatis in re ipsa. Eamdem plane /col. b/ tenet Sylvester, in Conflato, quaest. 28, dubio 1, ubi ait, relationem esse eamdem rem cum suo fundamento proximo. Et quamvis addat distingui formaliter, tamen statim satis declarat, eam distinctionem solum esse rationis ex diversitate conceptuum, quatenus eadem res solitarie sumpta absolute concipitur, posita vero alia, concipitur relative, nihil penitus in ea addito vel variato quoad rem ipsam. Expressius vero et melius hanc sententiam docet et tractat Hervaeus, in 1, dist. 30, a. 1, et Quodlib. 7, q. 15, et Quodlib. 10, q. 1; quia etiam declaravit, has denominationes relativas sumi ex consortio plurium rerum absolutarum, et non ex peculiaribus entitatibus, aut modis ex natura rei distinctis, quos addant ipsis rebus absolutis.

13. Habetque haec sententia fundamentum in D. Thoma, opusculo 48, cap. 2, de Ad aliquid, ubi sic ait: Cum autem dico, quod similitudo Socratis habet albedinem ejus ut fundamentum, non est intelligendum quod similitudo Socratis sit aliqua res in Socrate, alia ab ipsa albedine, sed solum est ipsa albedo, ut se habet ad albedinem Platonis, ut ad terminum . Idque statim confirmat ratione supra facta, scilicet, quia alias non posset similitudo alicui advenire sine ejus mutatione, quae ratio tam probat de modo reali ex natura rei distincto, quam de propria realitate. Unde etiam fundatur haec sententia in illo dicto Philosophi, 5 Physic., textu 10, quod relatio advenit rei, ipsa immutata manente. Et simili modo sumitur eadem sententia ex Anselmo, in Monolog., cap. 24, quem locum inferius referemus latius tractando de relationibus non mutuis; et similis fere est apud Augustinum, lib. 5 de Civitate Dei, cap. 16. Favent denique huic sententiae verba Damasceni in sua Dialectica, cap. 52: Oportet ea, quae ad aliquid dicuntur, prius ad aliud praedicamentum reduci tanquam separatim considerata, et tunc demum ut habitudinem et affectionem ad alterum habentia, ad ea quae ad aliquid sunt referri; quippe prius aliquid sine habitudine ac relatione esse necesse est, ac tunc habitudinem in ipso considerare ; quam Damasceni sententiam de relationibus non subsistentibus intelligendam existimo; nam alia est de subsistentibus ratio.

14. Rationes pro hac sententia praecipuae sunt illa, quibus aliae opiniones, quae distinctionem in re ponunt, improbantur; nam illis seclusis, a sufficienti partium enumeratione haec sententia concluditur. Deinde ex re ipsa, /p. 790/ quia haec distinctio rationis, et hic modus denominationis sufficit ad omnia, quae de rebus absolutis relative dicuntur, ut videntur etiam convincere rationes primo loco positae in principio sectionis praecedentis. Si autem hoc sufficit, superfluum est quippiam addere; nam distinctio ac multiplicatio rerum ac modorum realium fingenda aut asserenda non est absque necessitate, vel ratione sufficiente.

15. Tertio, possumus retorquere argumentum illud de separabilitate; nam positis, verbi gratia, duobus albis, impossibile est etiam de potentia absoluta facere, ut non sint similia; ergo haec denominatio non sumitur ex aliqua re, aut modo reali distincto ex natura rei ab utroque albo, simul sumpto. Alioqui cur repugnaret Deum auferre modum illum, si in re ipsa distinctus est, aut cur non posset impedire resultantiam talis modi? Nam si haec est circa rem distinctam, aliqualis efficientia est, quae sine influxu Dei esse non potest; poterit ergo Deus suum influxum suspendere, et illam res resultantiam impedire. Quod aliqui argumento convicti concedunt, ut Mairon., in 1, dist. 29, q. 2. At tunc interrogo an illa duo alba maneant similia, necne; hoc posterius non potest mente concipi, cum retineant eamdem unitatem in albedine; si vero dicatur primum, convincitur modum illum distinctum, et resultantiam quae nunc fingitur, esse sine fundmento adinventa, cum sine illis maneat vera similitudo. Signum ergo est hanc denominationem non sumi, nisi ab his absolutis coexistentibus, et eodem modo se habentibus. Unde, ut supra dicebam, quod per ablationem termini cesset illa denominatio, nullum argumentum est, quod similitudo sit aliquis modus realis ex natura rei distinctus ab albedine, sed solum est argumentum quod ipse terminus est in re distinctus a fundamento, et aliquo modo concurrit, vel necessarius est ad complendam talem denominationem; hoc enim sufficit ut illo ablato cesset denominatio, etiamsi nihil rei auferatur a re denominata. Ergo ex inseparabilitate relationis posito fundamento et termino, potius infertur omnimoda identitas in re, seu (quod idem est) infertur relativam denominationem nihil rei addere supra omnes res absolutas.

16. Quomodo aliqui negent mutari fundamentum per acquisitionem relationis .– Quarto urget argumentum illud, quod res fit similis vel aequalis alteri, sine ulla sui mutatione, per positionem alterius; nam sive similitudo sit res /col. b/ omnino distincta, sive modus realis ex natura rei distinctus, non potest de novo advenire alicui absque illius mutatione. Aliqui respondent, modum respectivum non sufficere, ut ratione illius solius res dicatur mutari, quia non est aliquid, sed ad aliquid, et quia totum fundamentum, a quo illa relatio habet suam entitatem, jam praeexistit in re. Hoc vero non satisfacit, quia illa verba, scilicet, relationem non esse aliquid, sed ad aliquid, vel involvunt repugnantiam, vel sunt valde aequivoca, et minime ad rem. Nam si non esse aliquid, absolute et transcendenter sumatur, sequitur plane relationem esse nihil, et esse ad aliquid, nihil rei esse, ut supra argumentabar. Si vero contractius sumatur esse aliquid, ut idem sit quod esse rem vel modum absolutum, petitur principium, et non solvitur, sed eluditur argumentum. Nam quamvis relatio non sit aliquid absolutum, si tamen est aliquid rei, novum, et ex natura rei distinctum ab omni eo quod antea erat, ergo ratione illius vere ac proprie intrinsece aliter se habet res, quam autem se habebat; ergo vere mutata est. Neque etiam sufficit ad vitandam mutationem, quod totum relationis fundamentum praeexistat, quia non diximus rem mutari propter fundamentum, sed propter id quod additur fundamento, quod dicitur esse aliquid rei, et ex natura rei distinctum ab ipso. Unde juxta hanc sententiam non potest consequenter dici, quod relatio habeat suam propriam seu modalem entitatem ab ipso fundamento formaliter, sed ad summum radicaliter, quatenus ab ipso fundamento pullulat relatio posito termino; hoc autem non excludit veram mutationem, quandoquidem aliquid novum et distinctum fit in re, etiamsi ab intrinseco manet.

17. Admittentes mutari fundamentum per resultantiam relationis, ut explicent Aristotelem . -- Unde aliqui tandem fatentur, per adventum novae relationis seu denominationis relativae fieri in re ipsa relata veram mutationem realem, non quidem per propriam actionem, sed per intrinsecam dimanationem; Aristotelem autem non esse locutum universe de quacunque mutatione communissime sumpta, sed de illa quae per propriam actionem et passionem fit. Verumtamen, quamvis haec responsio consequenter procedat, supposita dicta sententia, possitque facile defendi ad effugiendum testimonium Aristotelis in citato loco 5 Phys., tamen per sese considerata quippiam dicit creditu difficilli- /p. 791/ mum, et nullo sufficienti signo aut experimento fundatum, nimirum, quoties aliquis de novo fit albus aut calidus, pullulare in omnibus aliis rebus calidis aut albis, quae sunt in mundo, aliquid novum et reale, vere ac proprie unicuique inhaerens. Ut enim in superioribus videtur satis probatum, ad solas illas denominationes, similis, aequalis, et hujusmodi, non est necessaria illa resultantia novi realis modi et entitatis; secluso autem hoc signo, nullum est aliud unde colligi potest; gratis ergo et sine probabilitate fingitur. Accedit quod illa qualiscunque mutatio vel acquisitio illius novi realis modi vel entitatis, non potest esse sine efficientia, saltem per modum resultantiae, quia omnis mutatio, eo modo quo talis est, includit actionem proportionatam. Inquiro ergo an illa efficientia sit ab ipso termino in fundamentum, vel ab ipso fundamento in se ipsum per naturalem resultantiam. Primum a nemine asseritur; neque est probabile; quomodo enim terminus ageret simul in res pene infinitas, et quantumcunque distantes? Item, quia si ita fieret relatio, nihil ei deesset, quominus per propriam actionem et per se fieret ab extrinseco agente. Denique quia relatio intrinsece convenit rei posito fundamento et termino; non ergo pendet ex efficientia extrinseci agentis. Secundum etiam improbari potest, quia talis efficientia, etiamsi sit ab intrinseco principio, erit per propriam actionem, et consequenter per propriam mutationem, quia licet talis resultantia non sit nisi posito termino, id solum erit, quia terminus est aut necessaria conditio ut relatio resultet, aut quasi objectum specificans, sine quo esse non potest; hoc autem non obstat quominus resultantia, quae fit ex fundamento, sit per propriam actionem, quae in tali subjecto fit absque alia actione, quae tunc in illo interveniat. Sicut descensus deorsum naturaliter resultat ex gravitate lapidis ablato impedimento, et nihilominus fit per propriam actionem et mutationem. Ac denique hic habet locum argumentum saepe tactum, quod talis resultantia, et qualiscunque efficientia non potest esse sine concursu Dei, quem ipse potest suspendere. Et quamvis ponamus illum suspendere, et consequenter nullam intervenire resultantiam realem, adhuc intelligimus res esse similes, vel aequales, positis talibus extremis; ergo nullum signum est talem resultantiam vel mutationem intervenire.

/col. b/

Tractatur opinio distinguens inter esse in, et esse ad relationis .

18. Quapropter alii, ut huic difficultati respondeant, quadam distinctione utuntur; et posset haec referri ut sexta opinio in praesenti quaestione, quam tractamus de distinctione relationis et fundamenti. Distinguunt ergo in relatione esse in et esse ad , et dicunt relationem, secundum esse in, non resultare proprie, nec pullulare a fundamento, sed resultare tantum secundum esse ad ut ad, et idcirco non mutari fundamentum per talem resultantiam, quia res non mutatur nisi per id quod de novo ei inest, atque adeo secundum esse in. Ex qua distinctione plane efficitur, relationem, secundum esse in, non distingui ex natura rei a fundamento, quia necessario convenit illi, etiam antequam terminus existat, seu independenter a termino; at vero esse ad, distingui ex natura rei, ideoque posse resultare ex fundamento, posito termino.

19. Quot inconvenientia ex allata opinione oriantur .– Primum .– Quapropter haec sententia multa involvit impossibilia, et quae non satis intelligi possunt. Primum, quia ex illa sequitur, in una et eadem relatione distinguenda esse actualiter et ex natura rei, esse in, et esse ad; nam esse in, dicitur esse in re idem et indistinctum a fundamento, esse autem ad, dicitur actu distinctum in re a fundamento; ergo esse in, et esse ad, erunt inter se actu distincta, nam quae ita comparantur ad unum tertium, ut unum sit idem cum illo, aliud vero minime, neque etiam inter se possunt esse idem. Consequens autem est impossibile, quia esse in, et esse ad, comparantur tanquam superius et inferius, seu tanquam commune vel transcendens, et modus determinans seu modificans illum, quae impossibile est esse in re distincta, ut in superioribus traditum est.

20. Secundum . -- Secundum inconveniens est, quia sequitur, esse ad, relationis realis creatae ut sic, non esse accidens alicujus, et consequenter non constituere verum accidens reale, quod est contra rationem hujus praedicamenti. Sequela patet, quia illud esse ad, non includit essentialiter esse in, cum ab illo ex natura rei distinguatur et praescindatur. Item, quia si illud esse ad, esset accidens alicujus, illud afficeret, et de novo ei adveniret, et ita redit difficultas quam tractamus, quod, nimirum, ex resultantia ipsius esse ad, /p. 792/ mutaretur res seu fundamentum ex quo resultat. Sed aiunt, esse ad ut ad, non esse aliquid reale, et ideo mirum non esse quod neque sit accidens, neque insit, neque immutet relativum quod denominat. Sed hoc neque est vere, neque consequenter dictum, si univoce terminis utamur, et praesertim juxta dictam sententiam, quae supponit relationem realem esse aliquid in re ipsa, quod in rebus sit, et secundum aliquid sui in re ipsa a fundamento distinguatur. Quamvis enim loquendo de esse ad, ut attribuitur relationibus rationis, illud non sit aliquid reale, tamen, ut infra ostendam, illud solum aequivoce, vel ad summum secundum analogiam quamdam proportionalitatis, appellatur esse ad, de quo nunc non est sermo, sed de vero esse ad, quod reale praedicamentum accidentis constituit; illud autem non potest non esse aliquid reale, alias quomodo posset verum accidens reale constituere? Aut quomodo posset relatio esse intrinseca forma referens suum subjectum ad terminum, si non afficeret illud secundum propriam rationem suam et consequenter etiam secundum ipsum esse ad?

21. Et confirmatur, nam quoad hoc eadem est fere ratio de ipso esse in; potest enim aequivoce vel analogice sumi, ut attribuitur entibus rationis; sic enim dicitur caecitas esse in oculo; ergo ut sic, esse in, non dicit aliquid reale; nihilominus tamen, verum esse in reale est, quod accidens reale constituit. Simili ergo modo philosophandum est de vero esse ad, quod nimirum sit quippiam reale, unde fit ut necessario esse debeat aut intrinsece subsistens, quod dici non potest de relatione accidentali, aut intrinsece inhaerens, quod intendimus. Igitur, si esse ad, relationis realis est quid distinctum ex natura rei a fundamento talis relationis, etiam esse in, proprium et intrinsecum talis relationis, erit distinctum, vel e converso, si nullum esse in relationis distinguitur ex natura rei †2 a fundamento,neque esse ad distinguetur. Unde tandem argumentor, quia impossibile est ut relatio secundum esse ad, resultet a fundamento, tanquam quid reale ex natura rei distinctum ab ipso, quin illud ipsum reale, quidquid est, alicubi insit; nam vel in se existit, et sic erit subsistens, vel ab aliquo sustentatur, et ita illi inerit; ergo, vel inest in termino, quod dici non potest, ut per se notum est, vel inest in proprio subjecto seu fundamento, et ita ab illo distin- /col. b/ guetur tale esse ad, etiam secundum proprium esse in, quod intrinsece includit. Est ergo vana illa distinctio ad praesentem rem explicandam, nec per illam vitatur difficultas tacta, quod per relationem resultantem mutetur aliquo modo res relata, si relatio secundum proprium esse reale est aliquid ex natura rei actualiter distinctum a suo fundamento.

Quinta sententia convenienter exposita approbatur .

22. Inter has ergo sententias mihi maxime probatur quinta, quam Hervaeus et nonnulli alii Thomistae docuere, a quorum sensu fere nihil discrepant Nominales, et Aristoteles et D. Thom. multum favent, ut vidimus. Haec tamen sententia ita est interpretanda, ut non intelligatur, rationem formalem relationis nihil esse, aut denominationem relativam esse mere extrinsecam, sumptam ab aliqua forma absoluta; juxta hunc enim sensum omnino everteretur, et e medio tolleretur reale praedicamentum Ad aliquid. Sed intelligendum est, relationem quidem dicere formam aliquam realem, et intrinsece denominantem proprium relativum, quod constituit; illam vero non esse rem aliquam aut modum, ex natura rei distinctum ab omni forma absoluta, sed esse in re formam aliquam absolutam, non tamen absolute sumptam, sed ut respicientem aliam, quam denominatio relativa includit seu connotat. Ita ut similitudo, verbi gratia, aliqua forma realis sit existens in re, quae denominatur similis; illa tamen non sit in re distincta ab albedine, quantum ad id, quod ponit in re, quae dicitur similis, sed solum quantum ad terminum quem connotat; et ita similitudo in re non est aliud quam ipsamet albedo, ut respiciens aliam albedinem, tanquam ejusdem seu similis rationis. Atque haec distinctio rationis sufficit, tum ad diversas loquendi formas, tum etiam ad praedicamentorum distinctionem; nam, ut supra diximus, praedicamentalis distinctio interdum est sola distinctio rationis cum aliquo fundamento in re, ut de actione etiam et passione, et de aliis praedicamentis inferius dicemus. Atque haec sententia magis declarabitur, tum ex solutionibus argumentorum, tum etiam ex sequentibus sectionibus.

Fundamentis aliarum opinionum satisfit .

23. Fundamenta ergo primae, secundae, tertiae, et sextae opinionis, inter eas referendas et impugnandas tacta sunt et soluta; ne- /p. 793/ que aliquod aliud argumentum occurrit, quod in favorem earum difficultatem aliquam ingerere possit, cui satisfacere necesse sit. Solum ergo supersunt solvenda argumenta quartae opinionis. Et primum quidem de separabilitate relationis a fundamento jam solutum est; negamus enim relationem separari unquam a fundamento secundum aliquid reale quod ei intrinsecum sit. Sed solum contingit, separari aut destitui terminum, quo ablato cessat etiam relativa denominatio, non quia aliquid rei vel realis modi auferatur ab ipso relativo, sed quia denominatio relativa includit aliquo modo terminum, sine quo non manet actualiter, sed fundamentaliter tantum, seu in proxima aptitudine. Ad secundum respondetur, esse relationis in re non esse aliud ab esse fundamenti, ratione tamen distingui, quatenus illudmet esse concipitur ut includens aliquo modo, seu connotans terminum quem respicit. Ad tertium respondeo, quando unum album de novo fit, nihil rei de novo addi altero albo, ut declaratum et probatum est. Neque inde sequitur relationem similitudinis nihil esse, sed solum sequitur non esse aliquid distinctum ab albedine, quae antea inerat tali rei albae. Cum autem instatur, quia prius in tali re alba non erat similitudo, et postea est similitudo; ergo vel similitudo nihil rei est, vel aliquid rei de novo est in illa re alba: respondetur negando consequentiam quoad utramque partem; nam praeter illa duo membra est aliud tertium, nimirum aliquid rei esse de novo, non in re, quae prius erat alba, sed in termino, qui de novo factus est albus, quem terminum aliquo modo includit seu connotat illa res, quae est similitudo, sub ratione et conceptu similitudinis, et non sub ratione albedinis. Ad quartum respondetur, has denominationes respectivas, non esse mere extrinsecas, ut recte ibi probatur. Unde consequenter concedimus, hujusmodi denominationem esse ab aliqua forma intrinseca, includendo tamen seu connotando aliquam aliam extrinsecam in extrinseco termino. Ac propterea negatur ultima consequentia, nimirum, hanc formam sic denominantem intrinsece cum habitudine ad extrinsecum, debere esse ex natura rei distinctam, saltem modaliter, ab omni forma absoluta; nam supposito termino extrinseco, ipsamet forma absoluta secundum rem sufficit ad talem denominationem tribuendam, quae auferri vel cessare potest per solam ablationem extrinseci termini, ut dictum est.

/col. b/

Satisfit argumentis ex sectione prima relictis .

24. Primo. - Secundo. - Tertio . -- Ex his etiam quae in hac sectione dicta sunt, soluta manent multa ex argumentis propositis in principio sectionis praecedentis. Nam quod ad primum attinet; jam explicatum est quomodo ipsum esse ad relationis realis et accidentalis, sit aliquid in re ipsa quae referri dicitur. Falsumque est, esse ad, univoce dici de relationibus rationis et realibus. Falsum item est, verum esse ad, posse ita praescindi ab esse in, ut illud intrinsece non includat; ad eum modum quo in superioribus diximus, modos entis non posse ita praescindi ab ente, quin illud in se claudant. De secundo item argumento, nimirum, quod relatio adveniat sine mutatione fundamenti, satis multa dicta sunt; concedimus enim inde recte concludi, relationem non esse aliquid in re distinctum a fundamento, non tamen non esse aliquid rei. Unde ad tertium negatur prima consequentia (scilicet, relatio nihil est praeter absoluta; ergo simpliciter nihil est), si in antecedente, illa particula, praeter , indicet actualem distinctionem ex natura rei. Nam licet relatio non sit aliquid in re distinctum ab absolutis, potest esse aliquid ratione distinctum; et ideo non sequitur, quod sit simpliciter nihil. Neque refert quod relatio ut relatio praescinditur ab absolutis, quia neque praescinditur ut aliquid per rationem confictum, neque etiam ut aliquid in re ipsa praecisum et distinctum, sed ut aliquid verum et reale, ratione sola praecisum: saepe enim distinctio est rationis inter extrema vera et realia, quae ad praedicamenta constituenda sufficiunt; unde probationes omnes, quae in illo tertio argumento afferuntur, utiles sunt ad declarandum quomodo relatio realis non addat rebus absolutis rem, vel realem modum, ex natura rei distinctum ab ipsis, non tamen quicquam valent ad concludendum hujusmodi relationem nihil omnino esse.

25. Notabile . -- Duo tamen in illis argumentis cavenda sunt. Primum est, cum dicitur denominatio respectiva consurgere ex coexistentia plurium absolutorum absque ulla reali additione, non esse intelligendum, illam denominationem aeque ac simul sumi ex pluribus formis absolutis, una intrinseca, et altera extrinseca. Sed intelligendum est, illam denominationem requirere quidem consortium, seu coexistentiam talium rerum seu /p. 794/ formarum; tamen in unoquoque extremo sumi a propria forma ut respiciente aliam, quae ut sic habet rationem relationis, quamvis in re non sit alia ab ipsa forma absoluta. Secundo (propter exemplum quod ibi adducitur de Deo quatenus denominatur dominus, vel creator, etc.), cavendum est ne quis existimet hujusmodi denominationes esse ejusdem modi et rationis in omnibus; id enim verum esse non potest, juxta communem doctrinam, quae distinguit relationes in mutuas et non mutuas, quae distinctio nulla esset, si praedictae denominationes omnes essent ejusdem modi in omnibus extremis. Quae autem sit haec diversitas, non est facile ad explicandum, juxta doctrinam ac sententiam quam defendimus. Quapropter de hac re erit inferius specialis sectio instituenda; nunc solum dicimus, quando in re denominata est aliquod proprium et proportionatum fundamentum talis denominationis, tunc provenire ex propria relatione reali; quando vero attribuitur rei sine tali fundamento, tunc denominationem esse extrinsecam seu rationis.