SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVII. DE COMPARATIONE CAUSARUM INTER SE

DISPUTATIO XXVII. DE COMPARATIONE CAUSARUM INTER SE †*

Duae tantum comparationes faciendae supersunt inter causas ipsas: una in perfectione, altera in causalitate; ex quibus simul etiam constabit quomodo in prioritate comparentur, seu quae illarum prior censenda sit. In his autem comparationibus observandum est generatim esse intelligendas, conferendo nimirum unum genus causae cum alio; nam speciatim descendere ad singulas causas singulorum generum res esset infinita et praeter scientiam.

SECTIO PRIMA. QUAENAM EX QUATUOR CAUSIS PERFECTIOR SIT

1. Possunt hae causae comparari vel in ratione et perfectione entis, vel in ratione causandi et perfectione quam in illa habent; estque haec posterior comparatio formalis (ut ita dicam), et per se ad praesens pertinens; tamen, quia causalitas consequitur rationem entis et est proprietas seu attributum eius, ideo maior perfectio in causando consequi solet ex maiori perfectione in essendo; et ideo non possumus ita posteriorem comparationem facere ut priorem omnino omittamus.

Comparantur intrinsecae ad extrinsecas

2. Primo igitur certum est, comparando materiam et formam ad efficiens et finem, illas esse causas minus perfectas ex suo genere, tam in esse quam in causalitate. Probatur, quia cum fit comparatio inter genera, illud est praeferendum alteri in quo forma et perfectissima species excedit perfectissimam alterius generis, ut colligitur ex doctrina Aristotelis, lib. I de Caelo, c. 11, text. 115 et 116, ubi docet metiri perfectiones potentiarum ex eo quod in unaquaque maximum est; sed supremum efficiens et supremus finis superant quamcumque materiam vel formam, ut per se notum est; ergo. Item in genere entis, materia et forma sunt entia incompleta et aliquo modo imperfecta, et hoc intrinsece includunt ex vi suarum rationum et in tota sua latitudine; efficiens autem et finis minime, sed quo ens fuerit magis completum, actualius et perfectius, eo, per se loquendo, aptius erit ad perfectam rationem efficientis vel finis exercendam. Item materia et forma in ipso modo causandi imperfectionem includunt, quia non causant nisi componendo; efficiens autem et finis, quae sunt causae extrinsecae, per se loquendo nullam involvunt imperfectionem in causalitate sua.

Comparantur inter se forma et materia

3. Secundo, comparando materiam ad formam, dicendum est formam praestare materiae tam in ratione entis quam in ratione causae. Haec assertio praecipue habet locum in materia et forma substantiali; de quibus satis tractatum est supra, cum de his causis ageremus, ubi utramque partem ostendimus ex eo quod forma plus actualitatis habet quam materia; unde ipsa est quae complet rei essentiam et quae est principium omnium operationum et perfectionum compositi. Ex quo intelligitur comparationem hanc in ratione causae debere intelligi respectu compositi, nimirum, quatenus hae duae sunt causae illius; nam si comparatio fiat inter materiam et formam, praesertim materialem, ad invicem, sic magis proprie videtur causalitas materiae in formam quam formae in materiam, quia dependentia talis formae a materia est magis a priori, ut a proprio sustentante; dependentia vero materiae a forma magis est a posteriori ut a conditione seu actualitate requisita ad connaturalem et debitum statum materiae, ut in superioribus dictum est. Neque hoc obstat quominus materia in genere entis simpliciter sit minus perfecta, licet secundum quid in aliqua conditione excedat.

4. Accidentalisne forma perfectior sit suo subiecto, an imperfectior .— Quocirca, si haec comparatio extendatur ad formam accidentalem et subiectum eius, intelligenda proportionaliter est respectu concreti, ut formaliter constituti in tali ratione; sic enim perfectius causatur a forma accidentali quam a subiecto, et sub eadem consideratione forma accidentalis excedit subiectum, quatenus comparatur ad illam ut actus ad potentiam; tamen ille excessus tantum est secundum quid; nam absolute in perfectione entis subiectum primarium accidentis est substantia, quae simpliciter perfectior est. Et in ratione etiam causandi, subiectum magis est causa accidentis quam e converso, quia subiectum simpliciter sustentat accidens in suo esse, accidens vero ut sic solum accidentaliter perficit subiectum, et ad summum aliquando est conditio vel dispositio necessaria ad sui subiecti conservationem. Atque ex his duabus comparationibus colligere licet, absolute loquendo de generibus causarum, materiam esse in primo et infimo gradu, in secundo esse formam; solum ergo superest ut finem et efficiens inter se comparemus.

Finis et efficiens inter se comparantur.

5. Finis et efficiens in perfectione entitativa non necessario se excedunt .— Dico tertio: si finis et efficiens in perfectione entitativa comparentur, neutrum est perfectius alio, sed eiusdem sunt perfectionis, quamvis in ratione finis formalius illa perfectio exprimatur quam in ratione efficientis. Probatur prior pars, quia finis et efficiens sumpta in tota latitudine sua non necessario distinguuntur in ratione entis; saepe enim in idem coincidunt, quod maxime contingit in perfectissimo efficienti et in perfectissimo fine; hae namque duae rationes in una et eadem re coniunguntur, nempe in Deo; ergo comparando has duas causas in suo genere et in summo utriusque, neutra excedit alteram. Et ratio propria esse videtur quia utraque harum causarum ex suo genere dicit perfectionem sine imperfectione, et utraque, ut habeat summam perfectionem possibilem in suo genere, requirit infinitam perfectionem simpliciter in genere entis, et ideo neutra ex suo genere alteram necessario excedit.

6. Posterior vero pars declaratur, nam in fine propria et formalis ratio causandi est bonitas et perfectio eius, ut supra dictum est, efficiens vero causat per suam formam seu naturam ut sic; et ideo dicitur causa finalis formalius exprimere perfectionem et bonitatem quam causa efficiens, quod magis pertinet ad distinctionem ex conceptibus nostris quam ex ipsa re. Hinc vero proportionaliter intelligitur in aliis agentibus et finibus saepe etiam has duas causas esse eiusdem perfectionis, quatenus quodlibet agens aliquo modo propter seipsum operatur, vel quatenus operatur propter finem univocum seu sibi similem vel aequalem; aliquando vero causam efficientem superare in perfectione finalem, quando finis est proximus et non ultimus; saepius vero et connaturalius finem excedere in perfectione causam agentem, nam quando causa agens non est summe perfecta, ut optimo modo operetur, propter aliquod excellentius bonum operatur.

7. Dico quarto: si finis et efficiens comparentur in ratione causandi, in multis etiam habent aequalitatem, in aliis vero se mutuo excedunt secundum proprias ac praecisas rationes formales, simpliciter autem causa finalis censetur prima ac praecipua in causando. Ut brevius agamus, totam conclusionem hanc in Deo, qui suprema causa finalis et efficiens est, declaremus. Quamquam enim omnia quae in Deo sunt, prout in eo sunt, sint aeque perfecta vel potius una perfectio, tamen prout a nobis varia attributa secundum proprias ac praecisas rationes concipiuntur, intelligimus unum ex suo genere esse eminentius alio, vel munus aut opus unius, munere alterius, quomodo dicunt theologi misericordiam esse maximam virtutem in Deo. Sic ergo comparando rationem causae efficientis et finalis, invenientur aequales primo in effectibus, quia non potest causa efficiens perfectissima habere plures vel nobiliores effectus quam possit finalis causa etiam summe perfecta, et e converso; nullus enim effectus est a Deo ut efficiente, qui non sit propter eum ut ultimum finem, et e contrario. Immo ulterius addi potest in hoc etiam esse aequalitatem, quod, sicut omnes effectus omnium causarum efficientium sunt a primo efficienti, ita omnes effectus omnium causarum finalium sunt a supremo fine; et mutata proportione, sicut omnes effectus omnium causarum finalium sunt in suo genere a primo efficienti, ita omnes effectus omnium causarum efficientium sunt in suo genere a supremo fine. Tertio est in hoc etiam quaedam aequalitas, quod utraque ex his causis ex suo genere dicit perfectionem simpliciter, unde neutra includit imperfectionem, ut limitationem aut dependentiam, vel aliquid simile, et sicut una est connexa (ut ita dicam) cum altera in causando, ita etiam vicissim altera cum illa; neutra tamen dici potest proprie dependens ab altera, sed effectus ipsi sunt dependentes necessario ab utraque, seu a Deo sub utraque ratione. Et ita patet prima pars assertionis.

8. Efficiens in quo excedat finem .— Secunda declaratur, quia ratio causae efficientis in hoc multum videtur excedere, quod influxus eius est maxime proprius et realis per essentialem dependentiam et emanationem effectus ab illa, unde efficiens propriissime dicitur dare esse effectui, et Aristoteles illud definivit esse principium unde incipit motus seu productio vel factio rei. Et hinc etiam ortum habuit ut effectus, cum sit adaequatum correlativum causae, per antonomasiam ab efficiendo nominetur, propter quod stoici solam causam efficientem nomine causae dignam censuerunt, ut patet ex Seneca, epist. 66, et Laertio, in vita Zenonis. Finis autem excedit primum in hoc, quod est veluti ultimus terminus in quem omnis actio efficientis dirigitur, ita ut, si ita fas est loqui, dicere possimus efficiens fini deservire, et Deum ipsum sibi quodammodo ministrare, dum quidquid agit propter se operatur. Et ob hanc rationem, cum effectus aliquo modo sit propter suam causam (particula enim propter generatim potest causalitatem indicare), tamen per antonomasiam de solo fine dicitur esse propter quem res fit, et hinc etiam Socrates solam causam finalem causam appellavit, apud Platonem in Phaedone. Deinde ac praecipue videtur superare finis in hoc, quod ipse est primum initium et principium omnis actionis; quia ipsummet efficiens excitat et allicit ad efficiendum; quod, quamvis in primo efficienti inveniatur absque causalitate finis in ipsum efficiens, sed tantum in externam actionem eius, nihilominus secundum eam rationem intelligimus primum motorem vel (ut ita dicam) primum procuratorem omnis causalitatis esse finem. Qui propterea appellari solet prima et causa causarum, ut notavit Albertus, lib. II Phys., tract. 2, c. 5, ubi quosdam alios ordines inter has causas considerat; sed quos explicuimus videntur esse praecipui.

9. Causa dicitur analogice de quatuor generibus .— Sed quaeri tandem hic potest, quod supra huc remisimus, an haec inaequalitas causarum tanta sit ut analogiam inter eas constituat in ratione causae. Ad quod breviter dicendum est cum communi sententia rationem causae non esse univocam, sed analogam, primo quidem propter rationem supra tractatam, quod causa accidentium et substantiarum non est univoce causa. Secundo, quia ratio causae dicta de Deo et de materia et forma non potest esse univoca propter eamdem rationem, qua nec ratio entis aut cuiusvis alterius praedicati realis communis Deo et creaturis potest esse univoca. Quae duae rationes non solum probant rationem causae in communi, sed etiam rationem causae efficientis (et idem est de fine) non esse univocam, sive ut communis est causae efficienti accidentium et substantiae, sive ut communis est primae causae et secundis, propter essentialem dependentiam secundarum a prima. Quod maxime verum est si comparentur in virtute causandi; nam si comparentur in actione ipsa, non est tam propria analogia, eo quod et actio ipsa quid creatum sit, et saepe unamet actio sit ab utraque causa, quod in superioribus tactum est.

10. Praeterea, comparando materiam et formam inter se, nulla apparet inter eas analogia in ratione causae; tamen, si conferantur cum fine, videtur sane alia ratio analogiae hic intercedere. Nam efficiens propriissime influit esse; materia autem et forma non tam proprie influunt esse quam componunt illud per seipsas, et ideo secundum hanc rationem videtur nomen causae primo dictum de efficienti; ad materiam autem vel formam esse translatum per quamdam proportionalitatem. Unde, licet illae duae causae sint proprie partes essentiales et principia intrinseca rei naturalis, causae vero dictae videntur per dictam analogiam, licet iam secundum communem usum simpliciter sit illis tribuendum nomen causae.

11. At vero comparando inter se causam efficientem et finalem, mihi quidem videtur, si nominis impositionem et vim attendamus, primo et maxime dictum esse de causa efficienti, cuius influxus et notior est et maxime realis et propriissime attingens ipsum esse quod communicat effectui. Quoad rem tamen significatam, iam dictum est proprie et aliquo modo primario convenire causae finali. Non video autem quae sit necessitas constituendi propriam analogiam inter has duas causas modo a nobis propositas, finem, scilicet ac efficientem, si per se comparentur et caeteris paribus ex parte effectus et secundum totam perfectionem quam unaquaeque potest habere in suo ordine, quod est comparare rationem finis et efficientis, prout in Deo sunt. Nam utrique convenit proprie et intrinsece ratio causae, et in ea possunt concipi ut habentes aliquam convenientiam veram ac propriam, et non habent inter se dependentiam essentialem in ea ratione, quamvis habeant connexionem, ut declaravimus; nulla est ergo ratio analogiae inter ipsas; erit ergo sub ea ratione nomen univocum. Nec enim repugnat nomen alioqui analogum ad plura, univoce aliquibus convenire, ut inferius dicemus tractando de analogia entis et accidentis. Et haec de hac comparatione sint satis.

SECTIO II. UTRUM CAUSAE POSSINT ESSE SIBI INVICEM CAUSAE

1. Dubitandi ratio pro parte negativa.— Ratio dubitandi est quia causa, ut supra est dictum, est prior effectu et consequenter effectus posterior causa; ergo non potest id quod est effectus esse causa suae causae; alioqui vel esset simul prius et posterius, vel non omnis causa esset prior suo effectu. Nec satisfaciet si quis respondeat non repugnare idem esse prius et posterius altero natura tantum et secundum diversas rationes; nam prioritas naturae quae in causa requiritur respectu effectus, non est tantum prioritas secundum unam vel alteram considerationem, sed est absoluta prioritas, quae dici potest praesuppositionis, quatenus, absolute loquendo, in causa debet praesupponi esse ut causare possit. Unde sic concludi potest: in causa absolute supponitur esse ad esse effectus, nam effectus non habet esse nisi media causalitate, et ad causalitatem simpliciter supponitur esse in causa; ergo ad esse effectus simpliciter supponitur esse in causa; ergo causa simpliciter et omni ratione debet esse prior natura effectu; nam prioritas naturae non videtur esse aliud quam quaedam prioritas praesuppositionis; ergo fieri non potest ut causa sit effectus suae causae.

2. Rationes affirmativae partis .— In contrarium autem est quia Aristoteles, agens de causis, illud docuit axioma, quod a caeteris philosophis receptum est. Quapropter non tam investigamus an hoc verum sit, quam quo sensu intelligendum sit; quod praestabimus melius conferendo singulas causas inter se, nam, in generali loquendo, non est necessarium neque possibile omnes causas esse sibi invicem causas, sive secundum diversa genera, sive intra idem genus conferantur, quia imprimis non omnes causae habent causam, ut constat de prima causa efficienti et ultimo fine. Deinde, quamvis aliqua causa, efficiens verbi gratia, habeat causam, non tamen habet causam a se causatam, neque etiam semper habet causam materialem vel formalem. Non ergo debet illud axioma universe intelligi, sed indefinite seu non repugnanter, quia, nimirum, non repugnat aliquas causas esse sibi invicem causas, vel certe quod in aliquibus etiam necessarium sit, et ideo videndum superest in quibus non repugnet vel necessarium sit.

Sensus quaestionis exponitur

3. Est autem advertendum duobus modis posse intelligi causas esse sibi invicem causas: primo, formaliter tantum (ut sic dicam) seu secundum generales rationes causarum; secundo, in particulari et secundum easdem res causantes et causatas. Prior sensus est facilis et sine difficultate, sed non est in praesenti praecipue intentus, quia in eo solum asseritur efficientem causam, verbi gratia, posse habere causam materialem, et e converso causam materialem posse habere causam efficientem, et sic de aliis, quod in omnibus generibus manifestum est; nam et materia est effecta et multae causae efficientes sunt res causatae a materia, et quatenus actu causae sunt, earum causalitas etiam causatur a materia. Neque in hoc sensu procedit difficultas supra tacta, quia non comparatur eadem res in ratione causae et causati, sed una res comparatur ad alteram ut ad effectum suum in quodam genere causae, ad aliam vero ut ad causam suam in alio genere, quod genus causae participatur ab effectu alterius; sic autem nullum est inconveniens ut aliqua causa materialis sit posterior aliqua causa efficienti a qua fit et prior alia quam ipsa materialiter causat. Comparari ergo debent causae in individuo et in eisdem rebus. Rursus autem inter istasmet res potest intelligi comparatio vel secundum idem vel secundum diversa; secundum idem, ut si una sit causa esse alterius et vicissim ab illa causetur quantum ad suum esse; nam, cum unaquaeque causa per suum esse causet, si secundum illud etiam causatur a suo effectu, tales res, et eaedem et secundum idem, erunt sibi invicem causae; secundum diversa autem erunt, si una sit causa alterius secundum esse eius, alia vero sit causa alterius solum secundum causalitatem ad aliquam aliam superadditam perfectionem, quae omnia exemplis clarius patebunt ex sequentibus.

Quomodo materia et forma sint sibi invicem causae

4. Dico ergo primo: materia et forma sunt sibi invicem causae et aliquo modo secundum idem, non tamen omnino. Haec assertio primo declaratur in materia prima et substantialibus formis materialibus, de quibus certum est causari a materia et quoad esse suum, quia ex ea fiunt et in ea sustentantur, et quoad suam causalitatem, quia earum informatio eodem modo pendet a materia. E converso vero etiam forma est causa materiae in suo genere, quia illam informat et actuat et quia sine illa informatione non potest materia naturaliter esse. In quo est considerandum duo contineri in hac causalitate formae circa materiam: unum est quod forma perficit materiam ipsam informando illam; aliud est quod media hac informatione materia suum esse retinet. Quantum sibi invicem causae, non tamen secundum idem, quia illa perfectio quam forma formaliter praebet materiae distinctum quid est ab ipso esse materiae, quia non est aliud ab ipsa forma seu informatione eius, unde sub hac ratione forma non tam est causa materiae absolute et simpliciter, quam materiae informatae. Atque ita materia est causa formae simpliciter et secundum esse eius, forma vero est causa materiae solum quatenus formata est, et secundum hanc rationem dicimus non esse secundum idem sibi invicem causas materiam et formam.

5. At vero secundum aliud quod habet materia per formam, possunt dici invicem causari et causare secundum idem, nam materia per suum esse causat formam, et in eodem dici potest causari ab illa quatenus illud habere non potest sine illa; nam hoc est signum dependentiae et causalitatis alicuius. Tamen, si vera sunt quae de his causis supra diximus, in hoc quasi circulo non est omnino eadem proprietas et similitudo; nam materia per suum esse directe et per se causat ipsum esse formae, ita ut in nulla ratione debeat aut possit intelligi esse formae ut quid praesuppositum ad influxum materiae, sed ut causatum per illum. At vero e converso, esse materiae simpliciter concipiendum est ut praesuppositum ad esse talis formae, quia est principium ipsius influxus materialis, sine quo non fit talis forma; adeo ut eius naturalis effectio, si secundum propriam rationem concipiatur, non possit ita praescindi quin praesupponat materiam, quia essentialiter est eductio de potentia materiae. Igitur esse materiae solum est a forma pendens ut a conditione et actualitate superaddita, sine qua naturaliter esse non potest, quae a multis dicitur (ut supra notavi) dependentia a posteriori et non a priori. Ob hanc ergo causam dixi quod, licet haec mutua causalitas sit aliquo modo secundum idem, non tamen omnino, quia nimirum directe et immediate est secundum diversa, consequenter vero terminatur aliquo modo ad idem quatenus ipsummet esse materiae pendet aliquo modo a forma.

6. Explicatur assertio in materia prima et rationali anima .— Et iuxta haec facile explicatur conclusio in materia et forma substantiali subsistente; illa enim forma non causatur a materia secundum suum esse, sed tantum secundum informationem; est autem causa materiae eodem modo quo aliae formae substantiales, et ita minor quodammodo est in illa mutua causalitate difficultas. Inter subiectum item et accidens proportionali modo intervenit illa mutua causalitas, nam subiectum est causa materialis accidentis et propriissime causat fieri et esse illius, quia sustentat illud; accidens vero non est proprie causa subiecti secundum esse illius, est tamen causa aliquo modo actuans et perficiens illud, quod potius est esse causam formalem illius esse quod confert subiecto, quam ipsius subiecti. Interdum vero haec causalitas redundat aliquo modo in ipsummet subiectum, quando, videlicet, talis est connexio inter subiectum et accidens ut naturaliter manere non possit subiectum sine tali accidente seu dispositione, et tunc aliquo modo dici potest talis causalitas mutua secundum idem esse subiecti; verumtamen illa non tam est causalitas proprie et dependentia a priori, quam conditio quaedam necessaria secundum naturalem ordinem, ut saepe dictum est.

Quomodo finis et efficiens sint sibi invicem causae

7. Dico secundo: finis et efficiens sunt sibi invicem causae non tantum secundum diversa, sed etiam secundum idem. Haec assertio quoad primam partem est Aristotelis, V Metaph., c. 2, et lib. II Phys., c. 3, ubi non adhibet exempla huius mutuae causalitatis nisi inter finem et efficiens. Communiter autem exponitur secundum diversa, scilicet, finem esse causam efficientis quoad causalitatem eius, efficiens vero esse causam finis quoad esse illius. Ita fere D. Thom. super Aristotelem; et Alens., in Metaph.; et Albert., II Phys., tract. II, c. 6; sed non existimo esse omnino excludendum quin aliquo modo hae duae causae sint sibi invicem causae etiam secundum idem, ut ex his quae dicemus constabit. Nunc declaratur facile sententia communis quoad id quod affirmat. Nam finis quem agens habet in agendo non est causa esse illius, nam supponit in illo esse ut possit et agere et metaphorice moveri a fine ad agendum, si capax sit talis motionis. Quod autem finis sit causa efficientis quoad causalitatem patet, quia excitat et movet efficientem causam ad agendum. Quod vero e contrario finis sit effectus agentis secundum suum esse patet, quia eadem forma quae movet agens ad agendum est terminus actionis eius. Ratio denique a priori est quia finis, ut causet, non requirit actualem existentiam, sed tantum esse in apprehensione, et ideo, priusquam in re sit, potest movere in suo genere agens ad agendum et rursus potest ab eo existentiam recipere per veram efficientiam.

8. Aliquot obiecta contra resolutionem de efficiente et fine .— Sed obiicitur primo contra utramque partem. Primo, quia finis non confert efficienti ullo modo ut sit id unde primum motus proficiscitur, sed a se id habet vel ab aliis causis prioribus; ergo finis non est causa efficientis quoad causalitatem. Secundo, nam alias sequitur Deum, quatenus efficiens est, causari a fine, quod dici nullo modo potest. Tertio, e contrario, videtur finem non solum esse causam efficientis quoad causalitatem, sed etiam quoad esse, ut patet in exemplo Aristotelis: nam laborare vel ambulare est causa effectiva sanitatis; causatur autem a sanitate in genere finis; causatur autem non tantum quoad causalitatem, sed etiam quoad esse; nam ipsummet esse deambulationis seu fieri (quod in ea idem est) est propter sanitatem. Quarto, falsum etiam videtur finem esse ab efficienti quoad suum esse; nam finis operantis est ipsummet agens, quod non potest esse a seipso effective.

9. Propter primam obiectionem quidam in universum negant finem esse causam efficientis quoad causalitatem; immo in omnibus causis negant esse sibi invicem causas quoad causalitatem, quia nec materia habet a forma ut sustineat formam nec forma a materia ut informet. Sed vereor ne sit aequivocatio in his terminis; nam loqui possumus vel de causalitate in actu primo vel in actu secundo. Cum ergo dicitur unam causam esse causam alterius quoad eius causalitatem, proprie ac per se est sermo de causalitate in actu secundo; argumenta autem procedunt de actu primo. Sic enim verum est materiam non habere a forma sustentare, id est, vim illam quam habet ad sustentandam formam, et e contrario formam non habere a materia vim quam habet ad informandum. Quamquam hoc posterius non sit in universum verum, sed in anima tantum rationali; nam aliae formae sicut habent suum esse dependenter a materia, ita et omnem suam vim et substantialem aptitudinem, ut per se satis constat. Unde si etiam e contrario dicatur materia habere suum esse a forma, fatendum est ab illa etiam habere vim sustentandi formam; nos autem non ita loquimur, quia non censemus, proprie loquendo, habere materiam proprie suum peculiare esse a forma, sed habere illud dependenter a forma ut a posteriori conditione, ut saepe declaratum est. At vero quoad actualem causalitatem falsum est materiam et formam non esse sibi invicem causas; nam et materia est in suo genere causa actualis informationis formae, quia non potest forma informare nisi materia causante materialiter ipsammet informationem formae; et e converso, materia similiter non potest actualiter sustinere formam, nisi eadem forma causante in suo genere ipsammet sustentationem materiae, quidquid illa sit. Unde reipsa spectata haec mutua causalitas in causando non est aliud nisi mutuus concursus utriusque causae ad suas proprias causalitates.

10. Sic igitur facile constat quomodo finis sit causa efficientis causae quoad causalitatem eius, quidquid sit de virtute causandi, de quo inferius dicam. Est ergo finis causa alliciens virtutem agentis ut causet, et consequenter in suo genere influens in actualem causalitatem eius. Ex quo ulterius colligo etiam efficientem causam posse dici in suo genere causam finis quoad actualem causalitatem. Quamvis enim virtus causandi finis, prout antecedit in intentione, non sit ab ipso efficienti, tamen actualis causalitas finis non potest esse sine efficientia agentis, ut supra demonstratum est; et ideo, sicut causa efficiens constituitur in actu secundo, concurrente fine propter quem causat et ob hanc rationem dicitur causari a fine quoad causalitatem suam, ita e converso causa finalis non constituitur in actu secundo nisi concurrente causa efficienti in suo genere ad causalitatem eius; ergo habent in hoc mutuam inter se causalitatem in suis generibus, sicut materia et forma inter se. Et quoad hanc partem verum imprimis habet quod in conclusione dixi, finem et efficiens esse sibi mutuo causas, non tantum secundum diversa, sed etiam secundum idem.

11. Secundo .— Ad secundum responderi potest primo, non oportere conclusionem positam universe intelligi de omni fine et de omni efficienti. Quod enim in principio notavimus, propositionem Aristotelis non esse universalem de omnibus causis, potest ad praesentem etiam conclusionem applicari, quia, ut statim dicemus, non omne efficiens dat esse fini propter quem operatur, et simili modo non omne agens movetur a fine ad operandum per propriam finis causalitatem. Secundo vero dicitur, loquendo de Deo ut de efficienti, non quoad vim efficiendi nec quoad internam voluntatem causandi, sed quoad actualem et transeuntem causalitatem suam, verum esse hanc causalitatem qua denominatur Deus actu efficiens causari ab ipso Deo ut fine; nam haec causalitas Dei non est aliud quam actio eius transiens ab ipso et in creatura recepta, quae vere etiam causatur ab ipsomet Deo, ut a fine, ut in superioribus visum est. Atque ita etiam in Deo verum est non constitui actu agentem nisi concurrente seipso, ut fine, ad suam causalitatem activam, et e converso non constitui actu finem nisi concurrente seipso active ad suam causalitatem finalem.

12. Ad tertium concedendum est id totum quod intendit; nam aliqua est causa efficiens quae totum suum esse habet a fine in genere causae finalis, quem et propter quem causat. Quod non solum Aristotelis exemplo, sed etiam aliis ostendi potest; nam finis intellectus, verbi gratia, est intelligere; immo in universum potentia vel agens creatum dicitur esse propter operationem; ergo in genere finis intellectus causatur ab intelligere, non solum quoad causalitatem sed etiam quoad esse; nam propter intellectionem fit et est. Et hinc etiam intelligitur interdum finem esse causam agentis, non solum quoad actualem causalitatem in actu secundo, sed etiam quoad virtutem causandi in actu primo; ut, verbi gratia, sanitas est causa finalis rhabarbari, non tantum ut actu expellentis vel applicati ad expellendam choleram, sed etiam quoad ipsam virtutem innatam quam habet ad illum effectum; nam propter hunc finem illam recepit ab auctore naturae, ut sanitatem causaret. Et hoc secundum a fortiori colligitur ex primo, ut supra in simili dicebam; nam si ipsum esse rei quae est causa efficiens, causatur finaliter a suomet effectu, multo magis virtus effectiva ad causandum quae consequitur ad ipsum esse, poterit ab eodem fine causari. Atque in hoc etiam verificatur quod in conclusione diximus, finem et efficiens posse esse sibi invicem causas secundum idem; nam et finis in suo genere causat efficiens quoad esse eius, et efficiens in suo causat finem quoad suum esse reale. Et ratio est eadem quae supra tacta est, quia finis, ut causet, non supponitur esse secundum esse reale, et ideo si supponatur apprehensus in causa efficiente aliam efficientem causam ipsiusmet finis, potest finaliter illam movere vel cum illa finaliter concurrere ad dandum esse rei a qua postea idemmet finis secundum realem existentiam procedit, et sic domus in mente artificis est causa finalis fabricandi serram, verbi gratia, a qua serra domus ipsa postea efficienter fit.

13. Quapropter, cum graves auctores dicunt finem et efficiens esse sibi mutuo causas secundum diversa, exponendi sunt quod explicuerint id quod magis per se convenit his causis ac formalius ut actu causantibus; non vero quod excluserint omnem alium modum mutuae causalitatis qui inter has causas haberi potest. Itaque specialiter attribuitur fini quod sit causa agentis quoad actualem causalitatem seu actionem, quia hoc est semper ac per se necessarium, eo quod omnis actio est aliquo modo propter finem; quod vero sit causa ipsius esse agentis, non est ita per se aut necessarium, quamvis saepe ita contingat. Et quamvis agens etiam concurrat ad causalitatem finis, ut declaravimus, tamen hoc magis attribuitur fini, quia ipse est primus in movendo et influendo ad causalitatem agentis, ut supra etiam declaratum est. E converso autem efficiens dicitur causare finem secundum esse eius, quia hoc per se ac semper illi convenit, quia non potest operari propter finem, nisi aliquo modo efficiat ipsum finem.

14. Hoc autem (ut ad quartam obiectionem iam respondeamus) intelligendum est de fine cuius, vel etiam de fine quo seu formali, qui est adeptio finis obiectivi. Nam finis cui non fit ab efficiente, ut recte probat illa quarta obiectio; nec etiam finis obiectivus fit, sed obtinetur; finis autem cuius est terminus intrinsecus ad quem tendit et terminatur actio agentis, et ideo per se et secundum suum esse est effectus agentis. Et similiter, quando bonum amatur seu desideratur non ut fiat, sed ut possideatur, ipsa consecutio vel possessio finis fit ab ipso agente, quia tota intentio et applicatio mediorum ad illam tendit; et tunc in illa serie illa est quidam finis cuius gratia et propter quem fit operatio.

Quomodo materia et finis sint sibi invicem causae

15. Tertio dicendum est finem et materiam posse mutuo sibi invicem esse causas. Probatur, quia Aristoteles ait formam et finem coincidere in idem numero; est autem forma non tantum finis generationis sed etiam ipsius materiae, quia materia natura sua est propter formam tamquam propter finem, et simul etiam est propter compositum, quia haec duo non repugnant, sed subordinata sunt. Est ergo materia effectus formae et compositi in genere causae finalis; sed eadem materia est causa materialis formae et compositi; ergo est reciprocatio inter has duas causas in ratione causae et causati. Quod quidem generale est ex parte materiae, non vero ex parte finis, sed tunc solum quando talis est finis ut materia constet vel ab illa pendeat; omnis enim materia ordinatur ad aliquam formam vel compositum, ut ad finem, et ideo in quacumque materia respectu talis intercedit semper dicta causalitas mutua; non autem omnis finis constat materia aut pendet ab illa, ut per se notum est; et ideo ex parte eius non potest esse universalis illa reciprocatio. Atque ita explicata hac assertione, nulla manet in ea difficultas et fundamentum eius est idem quod supra tactum est, quia finis, ut causet, non supponit praeexistere realiter, et ideo potest esse causa suae materiae, licet ab illa realiter causetur in suo genere.

Mutua causalitas inter formam et finem excluditur

16. Dico quarto: forma et finis, proprie ac per se loquendo, nunquam possunt esse sibi invicem causae. Loquor de forma ut exercet genus causae formalis, et ideo dixi proprie et per se loquendo; nam interdum contingit unam formam quae est effectus alterius in genere causae finalis, esse causam eiusdem formae quae est finis; tamen nunquam est causa formalis eius, sed aut efficiens, aut materialis. Ut lumen gloriae est effectus visionis beatificae in genere causae finalis, et est etiam causa eius, non formalis, sed efficiens; et intellectus etiam est effectus eiusdem visionis in genere finis, quia propter illam fit, et est causa eius et materialis et efficiens, formalis autem esse non potest. Et ratio conclusionis est, nam vel consideratur forma ut est finis generationis, vel ut ordinatur in aliam formam seu operationem ut in finem. Priori modo forma et finis incidunt in idem numero, et ideo non potest illa forma esse causa formalis illius finis, quia non potest esse causa formalis suiipsius; quod secus est in causalitate finali; nam eadem forma ut antecedens in intentione est causa suiipsius in exsecutione secundum causalitatem finalem, quae non requirit praeexistentiam in re. At vero in genere formalis causae non potest forma causare seipsam, sed compositum, quia causalitas eius consistit in compositione et unione ad materiam.

17. Ut autem conclusio quoad hanc partem omni careat difficultate, intelligenda est de forma comparata ad proprium effectum suum, ur est compositum, quod dico quia si comparetur ad ipsammet unionem vei actualem informationem, revera in genere finis est effectus eius; nam forma est ut informet, et propter hunc finem fit, et tamen ipsamet informatio est a forma in genere causae formalis; tamen non tam proprie est effectus eius quam causalitas eius;si tamen ipsa etiam unio vel informatio, effectus formae vocetur in genere causae formalis, quoad talem effectum limitanda est posita conclusio propter specialem connexionem quam habet cum ipsa forma, ut exercet rationem formae. Nam, sicut efficiens est propter operationem et ideo inter illa est mutua causalitas, nam operatio est causa finalis potentiae activae et potentia est causa efficiens operationis, ita forma est propter informationem et in suo genere est causa eius. At vero comparando formam, prout est finis generationis, ad eamdem propriam formam, ut informantem, non potest intercedere dicta mutua causalitas, quia est una et eadem prorsus forma.

18. Si autem formas duas comparemus, quarum una ad alteram ut ad finem ordinatur, etiam non potest illa mutua causalitas intercedere, quia una forma non potest esse causa formalis alterius quatenus etiam forma est; si enim contingat unam formam alia accidentali informari, necesse est ut ea quae informatur exerceat sub ea ratione causalitatem materialem, non formalem. Scio nonnullos ita loqui ut dicant actus immanentes dependere ab anima vel a potentia vitali in genere causae formalis, cum tamen ipsimet actus immanentes sint causae formales accidentales; et similiter dici solet passiones vel potentias animae pendere ab illa in genere causae formalis, cum tamen illam informent. Sed hae locutiones sunt impropriae, nam neque actus neque potentiae pendeat a forma nisi aut materialiter aut effective; quia vero illa efficientia est valde intrinseca aut per resultantiam naturalem, dici solet secundarius effectus formae, tamen proprie et in rigore non pertinet ad effectum formalem.

Excluditur mutua causalitas inter efficientem causam respectu materialis et formalis

19. Dico quinto: causa efficiens non potest habere mutuam causalitatem cum materia vel forma, sed solum cum finali causa, ut iam explicuimus. Sensus conclusionis est quod si aliqua causa vere ac proprie efficiat aliquam formam, non potest ab illa causari in genere causae formalis; et e converso, si aliqua forma formaliter constituit aliquam rem, non potest ab illa effective fieri. Et quoad has duas partes nulla est difficultas in conclusione posita. Et ratio est, primo, quia causa efficiens supponitur absolute existens ad efficiendum; ergo non potest formaliter constitui per fcrmam quam efficit. Patet consequentia, quia si illa res in suo esse per formam constituenda est, iam forma supponitur constituta, quia iam supponitur habens esse; ergo non potest formaliter constitui per formam a se factam. Secundo, quia forma est principium agendi; ergo forma, quae est terminus actionis, non potest esse causa formalis ipsiusmet agentis; hac enim ratione Aristoteles dixit, II Phys., c. 7, text. 70, formam quae fit non coincidere in idem numero cum efficiente, sed in idem specie. Ex his autem rationibus facile colligitur conclusionem intelligendam esse de causalitate formali quantum ad proprium esse ipsius causae efficientis; nam si loquamur de causalitate formali quantum ad aliquod aliud esse superadditum ipsi efficienti, saepe accidere potest ut forma facta a causa efficienti suam causam informet, ut amor informat voluntatem a qua fit, non vero informat illam quoad dandum ei illud esse per quod ab ipsa causatur; unde nec informat illam ut efficiens est, sed ut subiectum et causa materialis esse potest.

20. Simili modo intelligenda est conclusio comparando efficientem causam ad materialem. Nam si res aliqua efficit aliquam materiam, non potest ab illa materialiter causari; et e converso, si una res materialiter causat aliam, non potest ab illa effective fieri. Et quidem, si sermo est tantum de materia prima, est res evidentissima, quia materia prima non potest fieri nisi per creationem, et ideo causa eius est remotissima ab omni dependentia a materia; ergo impossibile est ut quidquid ex tali materia causatur, sit causa efficiens materiae, non modo eiusdem numero, verum neque ullius omnino; tamen, extendendo conclusionem (ut revera intelligenda est) ad omnem causam materialem seu subiectivam, ratio generalis est quia causa efficiens supponitur simpliciter et absolute existens ad agendum, et ideo si indiget aliqua causa vel causalitate materiali ut sit, talis causa supponitur ante omnem efficientiam eius, ac proinde non potest talis res esse causa efficiens suae materiae. Et confirmatur, nam causa materialis est intrinseca si comparetur ad compositum, vel est intime coniuncta, si comparetur ad formam; ergo sive res quae dicitur causa efficiens sit compositum, sive forma, non potest efficere materiam vel subiectum a quo pendet. Patet consequentia, quia intrinseca rei constitutio vel unio est simpliciter prior quam efficientia eius; item etiam quia intrinseca constitutio non potest esse effective ab ipsamet re quae constituitur; nec intrinseca unio materialis potest esse effective ab ipsa forma quae unitur, alias etiam ipsa eductio formae posset esse effective ab eadem forma quae educitur.

21. Dispositio ultima non est effective a forma .— Solent autem contra hanc partem nonnullae instantiae afferri. Una est de forma et dispositione ultima; sed de hac multa dicta sunt disp. XIII, de causa materiali, ubi probabilius esse ostendimus dispositionem ultimam, quae vere praeparat materiam, non esse effective a forma; quae vero est effective a forma, non esse praeparantem materiam, nec participare causalitatem materialem, sed esse dispositionem ornantem et quasi foventem et conferentem unionem formae cum materia.

22. Expulsio unius formae an causa materialis introductionis alterius .— Altera instantia est de introductione unius formae et expulsione alterius; nam haec expulsio est quasi causa materialis illius. Sed haec magis pertinet ad mutuam causalitatem inter materiam et formam quam ad praesens; nam forma introducta non expellit alteram effective, sed formaliter, ut supra visum est; si autem sit sermo de forma active introducente aliam, respectu illius expulsio formae nullam habet causalitatem, sed tantum est effectus secundarius illius actionis. Addo etiam expulsionem formae improprie dici causam materialem introductionis alterius formae; nam potius est remotio cuiusdam impedimenti, non tam antecedens quam subsequens vel concomitans, vel, si aliquis est ordo vel prioritas, est magis secundum considerationem nostram quam secundum veram causalitatem.

23. Fenestrae apertio, an habeat causalitatem respectu ingressus lucis .— Alia instantia esse solet de apertione fenestrae et introductione lucis, quae magis videtur vulgaris quam philosophica; nam apertio fenestrae est remotio cuiusdam impedimenti simpliciter antecedens ordine naturae, quia nullo modo est effectus introductionis lucis. Quod si fingamus fenestram aperiri ab externo vento impellente et introeunte, sic apertio quidem est effective ab aere impellente, tamen ille aer, ut impellens et efficiens, nullo modo est effectus ipsius apertionis in genere causae materialis, quia aer impellens non efficit illum motum fenestrae, ut introductus iam in locum eius, sed ut contingens et imprimens illi impetum, quod facit prius tempore vel instanti quam in locum fenestrae introducatur et quam fenestra ipsa a loco suo moveatur; et ita respectu illius efficientiae nulla est causalitas materialis in effectu eius. Quod si consideretur aer ut iam occupans locum fenestrae quae aperitur, sic non est causa effectiva apertionis, sed formalis, per formalem nimirum incompossibilitatem illorum duorum corporum in eodem spatio. Et secundum hanc rationem, si est mutua causalitas inter apertionem fenestrae et introductionem aeris, pertinet ad materialem et formalem, non ad efficientem; et idem iudicium de illa est quod de introductione unius formae et expulsione alterius. Atque ita in universum verum est causam efficientem non habere mutuam causalitatem cum suo effectu nisi in genere finis; neque Aristoteles unquam aliam docuit. Statim vero occurret hic theologis difficultas de ultima dispositione ad gratiam, quam illis remittimus; existimamus autem iuxta haec principia verum iudicium de illa ferendum esse.

Quomodo inter causas eiusdem generis esse possit causalitas reciproca

24. In eodem genere causae simpliciter nullae sunt sui mutuo causae .— Ultimo dicendum est intra idem genus causae non posse duas res esse sibi invicem causas simpliciter et secundum idem; secundum quid autem et secundum diversas rationes veluti specificas intra idem genus causae non renugnate. Prior pars est sententia Aristotelis citatis locis, quam absolute etiam docent omnes eius interpretes et potest inductione probari; nam res quae aliam efficit non potest ab ea vicissim fieri, et sic de caeteris. Ratio autem in singulis potest propria reddi; nam materia vel non habet materialem causam, ut materia prima, vel si habet, ut materia secunda, non potest eadem res quam ipsa componit aut recipit esse materia eius. Quia materia comparatur ut pars vel potentia receptiva ad suum effectum et ad illum supponitur; si vero ipsa habet causam materialem, ad illam comparatur ut totum ad partem, et generationis seu existendi ordine illam supponit, et ideo non potest esse talis circulus inter causas materiales. Nec vero inter formales, quia forma non habet causam formalem, ut supra dicebamus. In causa etiam finali est res manifesta, quia causa finalis ut sic non habet causam finalem; quod si illam habet quatenus induit aliquam rationem medii, non potest in eamdem rem quae est medium ad illam ut in finem ordinari; alioqui in eodem ordine intentionis esset prior et posterior, quod repugnat. In efficientibus est etiam manifesta ratio, quia res quae efficit aliam supponitur esse, et consequenter facta, si effectione indigeat, et ideo impossibile est ut a suo effectu effective fiat. Quod semper intelligendum est (quod in finibus etiam est observandum) loquendo de actuali causalitate mutua quae simul sit; nam loquendo tantum de potentia causandi et divisim, non repugnat ut res quae nunc est finis alterius cesset ab illa causalitate, et postea ordinetur ad alteram ut in finem ex libertate agentis. Et similiter non repugnaret ut res quae nunc efficit aliam fieret ab illa, si ordo causandi a principio fuisset mutatus, et res quae nunc fit ab una causa non fieret ab illa, sed ab alia; nam tunc sine inconvenienti posset illa efficere eamdem rem a qua nunc facta est, ut supra tractavi. Nunc autem non divisim, sed coniunctim loquimur, et sic impossibile est ut res fiat ab effectu quem facit.

25. Alia ratio generalis hic tradi solet, quia alias idem esset causa suiipsius; nam quod est causa causae, est causa causali, quod axioma tenet in causis eiusdem generis, ut omnes dicunt, et specialiter adnotavit Scotus, In IV, dist. 49, q. 2, et in Theorematibus, 22 conclus. universali. Non immerito autem interrogare potest aliquis quare illa consecutio teneat in causis eiusdem generis, non autem diversorum. Deinde dubitare quis potest, quia non sequitur quod aliquid sit causa sui per se, sed tantum per accidens, sicut avus est causa nepotis, quod non videtur magnum inconveniens. Ad priorem partem respondeo rationem esse, quia in diversis generibus, hoc ipso quod mutatur causandi modus, mutatur etiam ratio essendi, quae in causa supponitur ad effectum. Et consequenter id quod est causa suae causae non est causa eius secundum id quod habet a sua causa, sed secundum aliud; ut quamvis finis sit causa sui efficientis, non est causa eius secundum esse existentiae exercitum, quod ab illo habet, sed ut apprehensum. At vero si in eodem genere duo se mutuo efficerent, et secundum eumdem ordinem unum supponeretur ad aliud et e converso, quod repugnat, et unum causaret aliud secundum illudmet esse quod ab illo habet et e converso, et ideo virtute causaret seipsum. Unde ad alteram partem respondetur illam causam dici per accidens, quia non immediate influit in effectum mediatum; tamen est causa per se sui immediati effectus, in quo virtute continetur alius effectus, et per se ab illo manat, et ideo perinde repugnat aliquid hoc modo esse causam sui ac si per se et immediate se efficeret.

26. Leviores obiectiones contra praedicta solvuntur .— Aliae obiectiones leviores fieri solent contra hanc conclusionem, quia in omnibus generibus causarum videtur pati calumniam; in efficiente, quia duae manus si sint calidae et simul se contingant, se mutuo fovent et conservant; si vero sint frigidae, confricatione se mutuo calefaciunt. In dispositionibus quae ad materialem causam pertinent, calor vere disponit ad raritatem et raritas ad calorem. In finibus potentia est gratia operationis, et operatio propter potentiam. In formalibus denique, quamvis physice non inveniatur illa vicissitudo, reperitur tamen metaphysice, dum una differentia contrahit aliam et vicissim potest contrahi ab illa; nam mortale contrahit rationale vel intellectuale late sumptum, ut si homo dicatur vivens, intellectuale, mortale; et e contrario rationale contrahit mortale.

27. Manus invicem se fricantes qualiter se mutuo calefaciant.— Respondetur tamen ad primam duas manus, si aeque sint calidae, non se conservare mutuo agendo, sed fortius resistendo contrario, aut expugnando illud. Si vero sint frigidae, non per se se calefacere, sed per accidens medio motu, et tunc una non agit in aliam quatenus calorem recipit media confricatione alterius, sed vi movendi ac tangendi quam habet, et hoc modo non est inconveniens duas res mutuo agere in seipsas, si per se agant per proprias virtutes et non per id quod ad invicem recipiant, ut stomachus calefacit vinum calore formali et innato, et vinum calefacit stomachum calore virtuali quem ex se habet, et hoc modo non repugnat duo mutuo in se efficere; id tamen non est secundum proprium esse per quod causant, et ita, formaliter loqucndo, non fit causa ab effectu suo, quod repugnare dicimus.

28. Duaene formae sibi mutuae dispositiones .— Ad secundam instantiam respondetur imprimis causam dispositivam proprie non esse causam materialem, sed secundum quid et reductive, unde illa non tam est mutua causalitas materialis quam mutua quaedam concordia vel proportio inter duas formas in eodem subiecto existentes; in qua nulla est repugnantia. Deinde dicitur has dispositiones semper esse aliquo modo diversarum rationum; ut in exemplo posito de calore et raritate, calor videtur esse non tantum dispositio, sed etiam aliquo modo efficiens, et tunc raritas non tam est dispositio praeparans quam consequens, quae non habet propriam rationem causae. Et similia multa diximus de his causis supra, disp. XIII, sect. 3.

29. Duo partiales fines sibi invicem sunt finales causae .— Denique de hac dispositionum connexione intelligi potest posterior pars conclusionis. Sed praecipue posita est propter instantiam tertiam, ad quam concedimus secundum diversas rationes finium non repugnare ut duo sint sibi invicem fines, ut argumentum probat; tamen illud est tantum secundum quid; nam illi sunt quasi fines partiales, ex quibus unus integer coalescit, qui totus cadit sub unam adaequatam intentionem; tamen ad illam qualemcumque mutuam habitudinem necesse est ut illi fines in suo genere sint aliquo modo diversarum rationum. Ad quartum respondetur hic nos agere de causis propriis et realibus; differentiae autem non sunt huiusmodi, sed tantum secundum rationem, et adhuc illo modo differentiae non se mutuo contrahunt per se, sed ad summum quatenus in uno communi genere coniunguntur.

Satisfit rationi dubitandi posita in principio

30. Ultimo, ex dictis manet expedita ratio dubitandi in principio posita. Nam si quis attente consideret quae diximus, nunquam duae causae ita mutuo comparantur, ut una simpliciter supponat aliam in existendo, et e converso, etiam ordine naturae;nam finis, ut est causa agentis, non necessario supponitur existens; ut vero est effectus, supponit causam efficientem ut existentem; forma item supponit materiam, non tamen materia simpliciter supponit formam, sed eam tantum requirit ut concomitantem seu consequentem ordine naturae. Atque ita facile vitatur circulus prioris et posterioris in existendo, etiam secundum naturae ordinem. In causando vero secundum diversa genera causarum, nullum habet incommodum, quia vel una causalitas talis est ut non supponat existentiam, ut contingit in fine, vel, si existentiam requirit, non sunt sibi mutuo causae secundum esse simpliciter, et ita, si in una causa supponitur esse, secundum illud non est proprie effectus alterius, sed secundum aliquid quod illi adiungitur; sicut in forma respectu materiae, et in accidentibus respectu subiecti declaravimus; et ita vitantur facile omnia incommoda in hac mutua causarum connexione et causalitate. Atque hactenus de causis entis et de prima principali huius operis parte dicta sint.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Mayo de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com