SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO IV. AN VERITAS COGNITIONIS SEU INTELLECTUS IN EO NON SIT DONEC IUDICET

SECTIO IV. AN VERITAS COGNITIONIS SEU INTELLECTUS IN EO NON SIT DONEC IUDICET

1. Ante iudicium intelligi possunt in intellectu vis ipsa intelligendi, species intelligibilis, sub qua reliquos habitus comprehendo, ipse actus cognitionis prout est in fieri et apprehensio ipsa. Dubitari ergo potest primo an haec veritas dici possit esse in specie intelligibili, vel in actu, vel in conceptu, vel in habitu, aut ipsa vi intelligendi. Nam D. Thomas, I cont. Gent., c. 59, ratione 1, in verbis supra citatis significat tantum esse in conceptu seu verbo mentis, ubi Ferr. ita illum intelligit, et addit non esse in actu intelligendi, quia non est imago nec repraesentat obiectum. Unde infert prius ordine naturae esse veritatem in intellectu quam intellectus cognoscat rem per conceptum repraesentatam, quia prius ordine naturae actio intellectus terminatur ad conceptum quam cognoscat rem in illo repraesentatam. Quo sensu videtur dixisse D. Thomas, q. 1 De Verit., a. 1, cognitionem esse veritatis effectum. De specie vero intelligibili ait in illa esse veritatem quatenus illa etiam repraesentat obiectum et secundum illam repraesentationem habet conformitatem cum illo, imperfecto tamen modo, quatenus repraesentatio speciei imperfecta est et quatenus habitus ad actum ut imperfectum ad perfectum comparatur. De ipsa autem vi intelligendi et habitu eius iudicativo et qui tenet se ex parte potentiae, nihil dicit; tamen consequenter dicturus etiam esset in eis non esse veritatem, quia non repraesentant obiectum.

2. Sed nobis supponendum est hic solum esse sermonem de veritate cognitionis. Credimus autem cognitionem fieri formaliter per conceptum seu verbum mentis ut informantem ipsum intellectum; conceptum autem seu verbum mentis in re ipsa non distingui ab actu intelligendi quatenus est aliquid factum ab intellectu seu qualitas in facto esse; intellectionem vero, quatenus est actio in fieri, distingui modaliter a verbo sicut distingui solet actio vel dependentia a termino. Cum ergo cognitio simpliciter significet actualem cognitionem, veritas cognitionis absolute ac simpliciter est in conceptu seu verbo aut actu intelligendi in facto esse, quia haec omnia idem sunt et significant formam qua intellectus fit actu cognoscens, ac si diceremus veritatem calidi ut sic in calore esse. In actione autem intelligendi ut sic non est quidem veritas cognitionis, quia illa actio non est cognitio simpliciter sed via ad cognitionem; tamen, eo modo quo est, habet suam veritatem, sicut calefactio, quamvis veritatem caloris non habeat, habet tamen veritatem calefactionis quia est vera tendentia ad calorem; sic enim actio intelligendi est etiam vera tendentia ad rei cognitionem. Et quamvis dicatur non repraesentare per modum formae, repraesentat tamen per modum viae, quia est tendentia ad veram repraesentationem; veritas ergo cognitionis dici potest esse in fieri in actu intelligendi ut actio est. In specie autem intelligibili non est veritas cognitionis nisi tamquam in principio et actu primo; est tamen in illa propria veritas entitativa, ratione cuius vera dicitur species intelligibilis talis obiecti. Ad quod nil refert quod species intelligibilis repraesentet formaliter ut imago, vel tantum effective et virtualiter ut semen obiecti, quia quacumque ratione repraesentet, secundum eam habere potest suam veritatem per debitam commensurationem ad tale obiectum, sicut semen hominis non habet quidem in se veritatem humanae naturae nisi virtualiter seu instrumentaliter, habet tamen veritatem humani seminis secundum debitam proportionem et habitudinem ad talem naturam vel actionem. Quo etiam fit ut vis intelligendi seu lumen intellectus aut habitus illud perficiens, formaliter ac proprie non habeant per se veritatem cognitionis de qua agimus, ut per se constat; habeant tamen suam accommodatam veritatem quae radicaliter dici potest veritas cognitionis, quatenus lumen intellectuale eatenus verum est quatenus de se inclinat ad veram rei cognitionem ; et idem est suo modo de habitu.

3. Ex quo tandem intelligitur falsum esse quod dicebatur, prius natura esse veritatem in conceptu mentis vel in intellectu per conceptum, quam intellectus actu intelligat, quia conceptus mentis seu verbum non prius natura est quam insit intellectui; non fit enim nisi per eductionem de potentia eius et ideo non fit in aliquo signo naturae in quo non uniatur intellectui, ut possit intellectus per modum potentiae activae et receptivae ad illius productionem concurrere; ergo non prius natura verbum habet veritatem quam illam formaliter communicet intellectui; ergo nec prius natura est in eo veritas quam intellectus sit actu cognoscens. Patet ultima consequentia, quia non aliter constituitur intellectus actu cognoscens nisi per informationem verbi seu conceptus. Est ergo veritas cognitionis primo ac per se in intellectu actu cognoscente per verbum, conceptum seu actum in facto esse tamquam per formam qua actu cognoscit. Unde, quod D. Thomas dicto loco ait, q. 1 De Verit., a. 1, cognitionem esse quemdam veritatis effectum, intelligendum est aut de veritate fundamentali, quae est ipsum esse rei a quo ut obiecto habet cognitio ut vera sit, vel de veritate conformitatis, quae est per speciem intelligibilem, vel certe de effectu formali quem verus conceptus menti tribuit.

De notitia apprehensiva

4. Secundo, dubitari potest an veritas cognitionis sit in apprehensiva notitia vel tantum in iudicativa. Et ratio dubitandi esse potest quia simplex notitia tantum est apprehensiva, et tamen diximus in illa esse veritatem. Item in sensibus est veritas simplex, ut ex Aristotele supra diximus, et tamen in eis non est nisi apprehensiva cognitio. Tandem in compositione apprehensiva, etiamsi intellectus nesciat discernere et iudicare sitne in illa veritas an falsitas, nihilominus tamen alterutrum horum in tali apprehensione revera inest; nam, si propositio vocalis aut vera aut falsa necessario est, multo magis mentalis, etiam apprehensiva tantum. In contrarium autem est quia intellectus non denominatur verus aut falsus nisi quando iudicat. Quamvis enim ego apprehendam hanc propositionem astra sunt paria, si dubito et suspendo iudicium, nec falsus sum nec verus; ergo signum est in illa apprehensione nec veritatem esse nec falsitatem, alioqui verum vel falsum denominaret. Unde ubi Aristot. ait, VI Metaph., c. 2, veritatem esse in mente, graece est vox dianoia, quae sententiam seu intelligentiam significat.

5. Respondetur veritatem cognitionis proprie esse in iudicio et quemlibet actum intellectus tantumdem huius veritatis participare quantum de iudicio participat. Nam si attente res spectetur, intellectus nihil vere cognoscit donec iudicet; ergo nec potest esse verus vel falsus in cognoscendo donec iudicet; ergo veritas cognitionis esse non potest nisi in iudicio. Antecedens manifestum est in cognitione compositiva; quando enim intellectus apprehendit compositionem et suspendit assensum, ideo est quia ignorat an revera illa extrema ita coniuncta sint in re sicut per compositionem apprehenduntur. Ut in dicto exemplo de apprehensione huius compositionis astra sunt paria, quamvis intellectus cognoscat aliquo modo quid sint astra et quis sit numerus par, ignorat tamen omnino an illa duo in re coniuncta sint et ideo, licet compositionem apprehendat, non iudicat; e contrario vero fieri non potest ut intellectus componat praedicatum cum subiecto actu cognoscendo eorum coniunctionem quam in re habent vel habere existimantur, quin iudicet ita esse vel non esse. Quia si totum hoc cognoscit, nihil est quod iudicium addere possit. Igitur iudicium compositionis in cognitione illa consistit qua cognoscitur praedicatum convenire subiecto, ratione cuius diximus supra cum D. Thoma veritatem esse in intellectu componente tamquam cognitum in cognoscente. Sic ergo veritas compositionis proprie solum est in notitia iudicativa.

6. Notitia autem simplex quae simplex apprehensio dici solet, in tantum est capax alicuius veritatis in quantum cognitio est et aliquam rationem iudicii participat. Nam, licet conceptio per simplices actus dici soleat simplex apprehensio quatenus potentia cognoscens format in se similitudinem rei et quodammodo illam ad se trahit, et ut distinguatur a proprio iudicio quod a nobis datur cum rem unam cum alia componimus vel eas dividimus, tamen quatenus illamet apprehensio est aliqua rei cognitio, est etiam aliquale iudicium quo implicite iudicatur res id esse quod de illa cognoscimus. Et hoc modo in tali apprehensione vel simplici cognitione rei includitur aliquo modo iudicium, quia cum illa apprehensio sit actus potentiae cognoscitivae, necessario debet per illam aliquid cognosci; quod autem cognoscitur, ea ratione iudicatur; nam quod iudicari non potest, ignoratur.

7. Quocirca ad priores rationes dubitandi respondetur in simplici apprehensione intellectus esse aliquale iudicium licet imperfectum, et secundum illud esse in eo actu veritatem cognitionis. Et idem est dicendum proportione servata de cognitione sensus; quando enim ovis concipit lupum et fugit, quamvis simplicem tantum actum habeat, tamen vere cognoscit illum ut inimicum et ita iudicat, quamvis imperfecto modo; et visus dum cognoscit hoc album, aliquo etiam modo iudicat hoc esse album. Quod si interdum intellectus vel imaginatio videntur aliquid simpliciter apprehendere nihil omnino iudicando, ut quando fingitur mons aureus aut chymera vel quid simile, tunc non apprehenditur aliquid ut vera res sed vel ut possibilis, saltem quoad illam figuram sub qua apprehenditur, vel ut imaginabilis seu significabilis per vocem; quo modo dicunt aliqui tunc magis apprehendi significationem vocis quam rem aliquam. Unde tunc solum cognoscitur id quod consurgeret si hae vel illae partes coniungerentur, et ita hoc ipsum aliquo modo iudicatur et eodem modo est aliqualis veritas simplex in huiusmodi apprehensione, quia revera illud obiectum tale apprehenditur vel cognoscitur quale consurgeret si partes illae in re copularentur.

8. Unde ad aliam partem de compositione apprehensiva respondetur imprimis huiusmodi compositiones mentales quae sunt absque iudicio regulariter fieri per conceptus vocum potius quam rerum, quia cum in re ipsa non cognoscatur coniunctio praedicati cum subiecto non etiam apprehenditur secundum rem, sed secundum vocem seu copulam significantem talem unionem. Quod si ita est, tunc illa compositio apprehensiva est in mente, ut vocant non ultimata, et in ea est veritas vel falsitas, non ut in cognitione sed ut in signo tantum ad placitum, sicut est in voce vel in scriptura. Deinde dicitur, si haec apprehensio non iudicativa aliquo modo esse dicitur in conceptu compositivo ipsarum rerum, vel id solum esse quatenus per illum aliquid concipitur et aliud ignoratur, vel apprehendi tantum in ordine ad significationem vocis. Prior modus erit si concipiam astra ut paria et cognoscam hoc esse possibile et ignorem an ita sit. Et tunc quoad illud quod cognoscitur cognitio est non tantum apprehensiva sed etiam iudicativa, et consequenter aut vera aut falsa; quoad aliud vero sicut non est iudicativa cognitio ita neque vera neque falsa. Immo neque est apprehensiva per modum compositionis intellectus affirmantis vel negantis, sed per modum cuiusdam simplicis apprehensionis illius possibilis enuntiati, de quo dubitatur an ita sit necne. Nam si hoc non cognoscitur per talem conceptum, scilicet, hoc esse possibile, non video quid ibi apprehendi possit per veram compositionem quae includat copulam de inesse; ergo tantum apprehendi potest per modum quaestionis an hoc ita sit vel non sit et tunc non est necesse ut ibi sit aliqua veritas vel falsitas. Posterior modus erit si extrema illius compositionis vel compositio in se tantum apprehendatur quatenus est quid significatum hac voce, verbi gratia, astra sunt paria, et tunc etiam intellectus non apprehendit aliquid affirmando vel negando sed quasi simpliciter apprehendendo hoc tamquam significatum illius vocis, sive in re ita sit sive non sit, et quoad illud primum involvitur ibi aliqua cognitio et consequenter aliquid veritatis simplicis. Sic ergo omnis veritas cognitionis, eo modo quo est, in iudicio existit.