SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO VII. AN UNIVERSALIA SINT ENTIA REALIA CORPOREA, SUBSTANTIALIA VEL ACCIDENTALIA QUASQUE CAUSAS HABEANT

SECTIO VII. AN UNIVERSALIA SINT ENTIA REALIA CORPOREA, SUBSTANTIALIA VEL ACCIDENTALIA QUASQUE CAUSAS HABEANT

1. Ex dictis facile possunt variae quaestiones expediri quae de universalibus tractari solent.

Dubium primum expeditur

2. Quaeritur ergo primo an universalia sint entia, necne. Quod interrogari potest vel de natura, quae universalis denominatur, vel de ipsa intentione seu denominatione universalitatis. De natura iam diximus esse in rebus ipsis; unde fit, quoad rem denominatam, universalia esse entia realia; hoc vero intelligendum est vel permissive vel de his universalibus quae per se cadunt in directam operationem intellectus, ita ut vel per se primo vel saltem per sua propria singularia directe cognita, directe etiam concipi possint. Quod ideo dicitur quia in ipsis entibus rationis quae per reflexionem et multiplicem operationem intellectus confinguntur, potest intellectus eo progredi ut ab his etiam abstrahat rationes universales et communes, et universale conficiat etiam in rebus fictis, quae vera entia non sunt, quomodo dicunt dialectici genus secundo intentionaliter sumptum esse quoddam universale specificum, commune multis generibus, quae in intentione seu ratione generis solo numero differunt; et sic de aliis. Ratio vero est quia universale actu solum habet esse obiective in intellectu; esse autem obiective in intellectu non solum veris entibus sed etiam fictis convenire potest; et ideo illis etiam possunt attribui relationes illae seu denominationes quae hoc tantum esse requirunt, ut sunt ratio subiecti et praedicati, et idem est de ratione universalis. Et ideo dicimus permissive seu indefinite universalia esse entia realia, non tamen necessario et omnino universaliter. Quia vero cognitio intellectus incipit necessario a realibus entibus, tum quia operatio reflexa supponit directam, tum etiam quia ficta entia non concipiuntur nisi per aliquam habitudinem vel proportionem ad vera entia; ideo recte etiam dicitur ea universalia esse entia realia quae per directam operationem intellectus abstrahi possunt. Si autem sit sermo de universalitate ipsa seu de intentione universalitatis, sic communiter dici solet non esse ens reale sed rationis, quod in hoc sensu verum est, scilicet, quod non est proprietas aliqua neque aliquid intrinsece et realiter inhaerens naturae quae denominatur universalis, iuxta ea quae diximus. Tamen in alio sensu nonnulla distinctione et declaratione opus est. Dupliciter enim diximus naturam posse denominari universalem; primo, denominatione absoluta ac si universaliter subsisteret; secundo, denominatione respectiva. Priori modo non est universalitas ens rationis, tamquam aliquid proprie confictum a ratione, sed solum tamquam denominatio extrinseca proveniens ab actu rationis, sicut esse abstractum, cognitum, et alia huiusmodi, quae non dicunt aliquid existens realiter in natura denominata nec proprie dicunt aliquod ens rationis fabricatum ab intellectu, tamquam aliquid obiective confictum ab ipso quia talia entia non finguntur nisi dum cogitantur; tunc autem intellectus nihil tale cogitat vel cognoscit. Est ergo denominatio extrinseca a conceptu intellectus; nam, quia per conceptum abstracte et universe repraesentatur, ideo denominatur universalis praedicto modo. Quapropter, ut haec universalitas dicatur esse, non oportet ut ipsa formaliter et quasi reflexe cognoscatur quasi in actu signato, sed satis est quod natura ipsa cognoscatur tali modo, scilicet, praeciso et abstracto, ut quasi in actu exercito natura constituatur universalis. Et ad hunc modum explicat per denominationem extrinsecam hanc universalitatem Soto, in Logica, q. 3 Univer., a. 1, dub. 2; et adducit Scotum et D. Thomam in eam sententiam.

3. Posteriori autem modo loquendo de universali relative seu de relatione universalitatis, satis ex dictis constat universale non esse ens reale quia illa relatio non est realis sed rationis. Quod in hunc modum breviter declaratur. Multiplex enim relatio fingi seu excogitari potest in natura universali: una in ordine ad actum essendi, altera in ordine ad actum praedicandi; utraque autem potest aut secundum aptitudinem aut secundum actum apprehendi; concipitur enim natura communis ut apta ad existendum in multis et ut sic concipi potest ut habens relationem aptitudinis ad communicandum illis suum esse; potest item concipi ut actu existens in illis et ut sic habens relationem actualem seu rei actu se communicantis multis. Sicut enim in accidente intelligimus relationem aptitudinalis, vel actualis inhaesionis, ita eam possumus fingere vel excogitare in natura universali ut communicabili vel ut communicata multis. Et utroque modo solet universale definiri; sufficit tamen aptitudinalis relatio ut natura complete censeatur universalis. Nam, quod actu sit in multis quae existant, contingens est, et non mutat naturam rei; aptitudo vero est simpliciter necessaria, nam in ea distinguitur universale a singulari. Unde repugnantiam involvunt qui dicunt naturas angelicas esse universales et esse incommunicabiles multis.

4. Similiter in ordine ad actum praedicandi potest natura concipi vel ut apta praedicari de multis vel ut actu praedicata de multis; prior vero consideratio proprie denominat naturam praedicabilem. Omnes autem istae relationes sunt rationis tantum; nam universalis natura non est in multis, nisi per identitatem et ideo sub ea ratione non potest ad illa multa realiter referri. Item quia, ut diximus, in re nulla est natura quae sit in multis vel quae sit apta esse in multis; ergo fundamentum proximum illarum relationum non est in re, sed in modo concipiendi intellectus; ergo relatio in eo fundata non potest esse realis; et haec ratio idem plane probat de relatione praedicabilis vel praedicati, nam etiam omnes hae fundantur in extrinsecis denominationibus intellectus et ideo non possunt esse reales.

Expeditur secundum dubium

5. Corporeane universalia, an non. — Et iuxta haec definienda est alia quaestio, quam Porphyrius in praedicabilibus proponit, scilicet, an universalia sint corporea. Eodem enim modo dicendum est posse quidem aliqua universalia esse corporea, ea, nimirum, quae conveniunt rebus ex materia et forma compositis, ut patet de conceptu hominis, equi, animalis, corporis; immo haec universalia sunt maxime accommodata intellectui humano corpori coniuncto; nam a sensibilibus accipit cognitionem, et ideo haec universalia, per se loquendo, prius concipit et abstrahit. Absolute tamen ratio universalis non limitatur ad naturas corporeas; invenitur enim in naturis spiritualibus; nam in eis etiam dantur singularia habentia inter se aliquam convenientiam et differentiam seu distinctionem, ratione cuius possunt in illis concipi naturae communes et universales. Quia vero non solum res spirituales inter se et corporeae inter se, sed etiam corporalia cum spiritualibus aliquam convenientiam et similitudinem habent, ideo non solum dantur universalia quaedam corporea et alia incorporea, sed etiam quaedam dantur utrisque communia, ut substantia, qualitas, etc. Haec enim a corporeis et incorporeis rebus abstrahunt.

Tertium dubium

6. Universalia an sint substantiae, an accidentia. — Unde facile etiam expeditur similis quaestio, an universalia sint substantiae vel accidentia. Haec enim quaestio, sicut et praecedens, non fit proprie de intentione universalitatis; illa enim cum non sit quid reale sed solum denominatio vel relatio rationis, neque est vere substantia neque accidens, neque corpus, neque spiritus, quamquam per modum accidentis incorporei concipienda sit. Est ergo praedicta interrogatio de natura, quae denominatur universalis; et haec non solum substantialis, sed etiam accidentalis esse potest, ut per se manifestum est. Solet vero interdum Aristoteles dicere universalia non esse substantias, ut III Metaph., text 20, lib. VI, text. 45; intelligit autem non esse res per se et in se subsistentes extra singularia. Et ideo in Praedicamentis, cap. de Substantia, universalia substantialia vocat secundas substantias; individua vero substantiarum, seu supposita, vocat substantias primas, quas dicit esse magis substantias quam secundas, quia illae primo subsistunt, caeterae vero in ipsis.

Quartum dubium

7. Qui dicantur aeterna universalia.Obiectioni obsistitur. — Altera quaestio de universalibus definitur ex dictis, scilicet, an sint aeterna. Talia enim communiter existimantur, quia, cum sint obiecta propria scientiarum, oportet necessaria et immutabilia esse et consequenter aeterna. Quomodo autem hoc intelligendum sit non eodem modo ab omnibus explicatur. Plato enim hac ratione posuit ideas quae sunt formae aeternae et immutabiles, ut Aristoteles refert. Ipse vero Aristoteles fortasse diceret in his rebus corruptibilibus universalia esse aeterna, quia nunquam desunt aliqua eorum singularia in quibus ipsa subsistant. Nos autem supponimus haec singularia non semper esse et extra illa non existere universalia: unde concludimus haec non posse dici aeterna secundum realem existentiam quam extra suas causas habent. Dicuntur ergo haec universalia perpetua secundum esse essentiae seu potentiale. Dices: hoc modo etiam individua sunt aeterna quia etiam ab aeterno sunt possibilia et habent suas essentias immutabiles secundum esse essentiae. Unde de eis fieri etiam possunt propositiones quae habeant perpetuam veritatem, prout abstrahuntur a tempore. Respondetur, quoad rem quidem ita esse; tamen in modo concipiendi et loquendi esse differentiam; nam universalia ut sic, hoc ipso quod a singularibus abstrahuntur, consequenter etiam a tempore et loco, et ab omni mutatione, inceptione et desitione separantur, et ideo recte dixit D. Thomas, I, q. 16, a. 7, ad 2, universalia dici solere esse ubique et semper, non positive, sed negative, id est, non quia in omni loco et tempore sint sed quia ut sic non determinant sibi locum et tempus in quantum abstrahuntur ab hic et nunc. Hoc autem non convenit proprie individuis; nam circa ea versantur actiones et mutationes, inceptiones et desitiones. Unde, quamvis aliqua universalia sint generabilia et corruptibilia, ut homo, animal et similia quae ex sua ratione formali secum afferunt talem potentiam seu postulant talem modum inceptionis et desitionis, tamen hanc ipsam proprietatem non habent nisi in ordine ad individua; homo enim ut sic nec generari potest nec corrumpi, dicitur tamen generabilis et corruptibilis quia est talis naturae, ut non possit connaturali modo communicari individuis nisi per generationem, ipsumque individuum quod talem naturam participat ex se sit subiectum corruptioni. Addunt etiam aliqui universalia dici aeterna, quia unitas praecisionis et aptitudo existendi in multis perpetuo illis convenit, etiam quando non existunt eo modo quo aliae proprietates dicuntur eis perpetuo convenire, absolvendo copulam ab existentia temporis. Ita Fonseca, lib. V, c. 28, q. 8, sect. 3. Sed non video quomodo possit hoc esse verum nisi fateamur aliquam universalitatem per se ac necessario convenire naturae; propositio enim quae perpetuae veritatis dicitur, oportet ut sit necessaria ex connexione terminorum; non potest autem sic esse necessaria nisi aliquo modo sit per se; et ideo existimo universalia non posse dici aeterna illo modo, nisi in ordine ad aliquem intellectum qui aeternus sit, ut expresse dixit D. Thom., in dicta solutione ad secundum.

Quintum dubium

8. Universalium an dentur causae, an non. — Ultimo intelligitur ex dictis an et quomodo universalia causas habeant; nam, aut est sermo de universalibus naturis aut de illarum universalitate. Priori modo, sicut universales naturae non flunt nisi in individuis, ita non habent causas nisi in illis, neque alias quam ipsa habeant, nam et ab eodem efficiente fiunt et (si composita sint) ex eisdem principiis seu eadem materia et forma constant, et ad eumdem finem natura sua ordinantur. Si vero loquamur de ipsa universalitate, cum illa non sit ens reale, non oportet ut habeat proprias ac reales causas; tamen, eo modo quo est ens seu potius imitatur ens, habet suo modo causam materialem et efficientem; ipsa enim natura quae denominatur universalis, imitatur materialem causam quatenus est veluti subiectum quod substernitur intentioni universalitatis et ab ea universale denominatur; quia vero illa forma non est realis intrinseca, ideo subiectum illud non est inhaesionis sed denominationis, magisque est materia circa quam, quam in qua vel ex qua. Efficiens autem est intellectus ipse, qui facit conceptum repraesentantem abstracte ipsam naturam, vel comparationem eiusdem naturae sic abstractae ad sua inferiora; nam relationem rationis proprie non efficit, sed considerat vel fingit illam non tam in actu signato, quam in actu exercito, ut dixi, ita nimirum concipiendo habitudinem ac si esset vera relatio. Formalem autem causam vel finalem hic quaerere non oportet, nam ipsius universalis in actu sic considerati universalitas ipsa est quasi forma quae nihil aliud est quam vel denominatio proveniens ab actu intellectus vel relatio relationis in ea fundata et concepta. Finis autem huius universalitatis vel nullus est, proprie loquendo, quia solum est quid resultans ex conceptione intellectus, intendentis cognitiones rerum; vel si aliquis finis assignari debet, solum est ipsamet cognitio intellectus quia considerando essentias rerum abstrahit illarum gradus et rationes formales; et quia vim habet percipiendi et discernendi omnia et reflectendi supra se suas actiones, non solum intendit cognoscere rerum naturas, sed etiam denominationes vel habitudines quas videntur habere prout ipsimet intellectui obiiciuntur et propter hunc finem fabricatur universalia et eorum relationes confingit.