SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO VII. QUID CAUSET MATERIA

SECTIO VII. QUID CAUSET MATERIA

1. Explicuimus naturam materiae et obiter attingimus omnes causas eius, scilicet, efficientem, quae est forma vel compositum, et aliquo modo formalem, quae etiam est forma, de qua infra plura dicturi sumus. Materialem autem non habet praeter seipsam, vel partes suas integrantes, cum sit simplex et primum subiectum. Reliquum ergo est ut causalitatem eius (quod in hac sectione praecipue est intentum) declaremus. Quatuor vero in hac causalitate, sicut in caeteris, desiderari possunt: primum, quid causet materia; secundum, quo causet seu quae sit ex parte illius principalis et proxima ratio causandi; tertium, quae sit necessaria conditio; quartum quid sit causalitas ipsa per quam causa in actu constituitur.

Variae opiniones

2. Circa primam partem, quidam aiunt proprium et unicum effectum materiae esse ipsum compositum, quod potest sumi ex definitione materiae, scilicet, primum subiectum ex quo fit aliquid, etc. Proprie enim solum compositum fit. Item materia est causa intrinseca; solum autem ad compositum comparatur ut intrinseca causa. Item materia non est causa formae; ergo solius compositi; antecedens patet quia materia non est principium formae; ait enim Arist., 1 Phys., unum principium non esse ex alio. Denique quia materia unicam causalitatem habet; ergo et unum causatum seu adaequatum effectum. Ita sentit Maior, In II, dist. 12, q. 2, citans Avicen., VI suae Metaph., tract. 2, c. 4. Item Albert., II Phys., tract. 2, c. 1. Qui tatuen videtur aequivoce loqui; ait enim materiam non esse causam formae nisi per accidens, quia forma non fit sed compositum; unde non videtur negare formam eo modo quo fit causari a materia.

3. Alii autem volunt formam etiam esse proprium effectum materiae, non vero omnem, sed illam quae de potentia materiae educitur. Quae sententia videtur communis. Nullus enim quem ego viderim, excludit compositum a causalitate materiae. Quanquam enim Averroes et alii dicant materiam non esse de essentia compositi, quod infra in proprio loco disputabimus, non tamen negant materiam esse causam compositi, nec negare possunt cum sit evidens ex ea constare. Haec ergo secunda opinio quoad hoc non differt a prima, sed addit causalitatem materiae in formam, quae de eius potentia educitur. Et probatur quoad hanc partem, quia huiusmodi forma pendet a materia; ergo est effectus eius. Item haec forma educitur de potentia materiae; ergo materia conducit in suo genere ad eductionem illius; ergo est causa illius. Ex quibus rationibus videtur e contrario concludi materiam non esse causam formae rationalis, quia haec nec pendet a materia, nec educitur de potentia illius.

4. Hanc vero sententiam etiam iudicat insufficientem Fonseca, lib. V Metaph., c. 2, q. 1, sec. 2, quem imitantur Conimbricenses, II Phys., c. 7, q. 8, a. 1; et ideo addit materiam esse causam omnis formae etiam rationalis, scilicet ut informantis, et hanc dicit esse generalem causalitatem materiae. Quae sententia hac sola ratione convinci videtur, quod, licet substantia vel existentia formae interdum non pendeat a materia, informatio tamen formae semper pendet a materia tamquam a propria potentia et subiecto; ergo forma ut informans pendet a materia ut a materiali causa; est ergo effectus eius. Confirmari hoc potest, quia anima pendet a materia ut a termino sui esse ad quem habet essentialem habitudinem, ut loquitur D. Thomas, q. de Anim., a. 1, ad 12. Habet etiam rationalis anima quodammodo dependere a materia quoad initium sui esse, quia naturaliter non debetur illi esse nisi in tali materia a qua pendet in unione; ergo.

5. Praeter haec vero addere possumus materiam etiam esse generationis ipsius materialem causam, quae ex natura rei distincta est a forma et a composito. Et probatur quia materia est principium generationis, teste Aristotele, et est principium per se et a quo essentialiter pendet generatio; est ergo vera et propria causa generationis, nam in illam suo modo propriissime influit.

6. Quot e t qui materiae ef fectus.— Ex his ergo videntur colligi quatuor effectus materiae ex natura rei distincti, scilicet, compositum, forma, quae materialis est, unio formae cum materia, et generatio totius compositi. Quod enim haec omnia causentur a materia satis probatum videtur. Quod autem illa omnia sint distincta, saltem ex natura rei, facile ostendi potest. Nam forma distinguitur a composito ut pars a toto. Unio vero disinguitur a forma, saltem ut modus ex natura rei distinctus et separabilis ab ipsa, ut in anima rationali patet et idem fieri posset in aliis formis saltem de potentia absoluta, sicut factum est in quantitate Eucharistiae, de quo plura infra tractando de causa formali. Generatio vero differt ab omnibus dictis sicut fieri a re facta; unde in re ipsa est separabilis ab illis, nam transacta generatione et cessante actione agentis, manet forma unita materiae et constituens compositum in facto esse. Nec refert quod cessante generatione maneat loco eius conservatio qua effectus saltem a prima causa conservatur, tum quia hoc est quasi per accidens ad propriam rationem et distinctionem generationis; nam, licet per impossibile intelligeremus rem genitam non pendere in conservari ab alia causa sed solum in fieri a generante, manerent unio, forma et compositum cessante generatione. Tum etiam quia, licet post generationem, quae est a causa proxima, succedat conservatio, quae est a sola causa prima, tamen unio formae cum materia eadem numero perseverat, sicut est etiam eadem numero forma et compositum idem; et hoc satis est ut generatio intelligatur esse modus ex natura rei distinctus ab illis omnibus; ergo quatuor illa quae a materia causari ostendimus, ex natura rei distincta sunt.

Quaestionis resolutio

7. Generatio via potius ad effectus materiae quam unus ex illis.— Sed quamquam haec in re sint vera, nihilominus adaequatus effectus materiae in ipso composito continetur. Quod duplici modo causatur a materia, scilicet, in fieri et in facto esse; in fieri quidem quatenus materia est causa generationis; non enim causat illam nisi quatenus est via ad compositum seu quatenus per illam pendet compositum in fieri ab ipsa materia. Unde, licet generatio causetur a materia, tamen non tam causatur ut effectus quam ut via ad effectum; et ideo, licet ex natura rei distinguatur, non censetur augere numerum effectum, quia ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum. Sicut respectu efficientis causae actio est quid distinctum ex natura rei a termino, ut calefactio a calore, et utrumque est ab agente; nam calefactio manat et fit a calefaciente, non tamen proprie ut effectus, sed ut via ad effectum, et ideo non censetur ponere in numerum cum effectu. At vero in facto esse materia est causa compositi quatenus componit illud; non componit autem illud nisi quatenus ipsi materiae unitur forma, sustentando ipsam formam si talis sit ut eo fundamento indigeat. Igitur in hoc effectu adaequato, qui est componere compositum, includitur causalitas materiae respectu formae, vel ut informantis, vel etiam ut existentis iuxta exigentiam formae. Immo adeo sunt isti effectus coniuncti et quasi ordinati ad componendum unum adaequatum, ut causalitas materiae circa illos non videatur ex natura rei distinta, sed solum habitudine seu praecisione aut inadaequata conceptione intellectus nostri, ratione cuius diversis loquendi formulis hanc causalitatem explicamus. Dicimus enim formam pendere a materia ut a recipiente vel ut a comparte, compositum vero ut a parte componente; quibus verbis explicamus aliam esse habitudinem materiae ad formam et aliam materiae ad compositum; cum hoc tamen stat ut modus causalitatis in quo hae habitudines fundantur, in re sit idem. Quod ita esse paulo inferius ostendemus, et consequenter etiam declarabimus loquendo de actuali causalitate magis distingui inter se causalitatem materiae respectu compositi in fieri a causalitate eiusdem compositi in facto esse, quam differat causalitas respectu compositi et formae, sumpta utraque in fieri vel utraque in facto esse.

Iudicium de aliis opinionibus

8. In exsecutione prior materiae effectus est forma materialis, in intentione totum compositum .— Ex quo tandem facile est opiniones omnes adductas ad veritatem revocare. Nam prima consideravit adaequatum et per se primo intentum effectum materiae et ideo dixit esse ipsum compositum. Non tamen negavit aut negare potuit vel duplicem rationem et quasi statum eiusdem compositi, scilicet, in fieri et in facto esse, vel materiam esse utroque modo causam eius, vel esse veram causam generationis et eductionis, sicut in universum mobile est causa materialis motus. Neque etiam negat illa opinio quinmateria componendo compositum influat in suo genere in formam, saltem ut informantem. Immo dicendum videtur ordine naturae et quasi via originis, hinc proxime inchoari causalitatem materiae, quia materia recipiendo actum componit compositum. Ordine vero intentionis primario tendere in compositum et ad iliud ultimate terminari, et ideo illud proprie designari et nominari effectum materiae. Sicut agens dicitur proprie efficere compositum, cum tamen causalitas eius proxime etiam versetur circa formam, eam educendo et uniendo materiae. Qua intelligentia supposita, solum videtur dissensio de nomine, an materia sit dicenda causare formam necne, ut etiam fatetur Maior, loc. cit., significans in re non dissentire; non est tamen cur in illa locutione dubitemus, quia verbum causandi amplissimum est, quod non solum attribui solet ultimo termino generationis vel compositionis, sed etiam actioni et cuicumque rei quae ab alia vere pendet.

9. Materia dici potest formae principium. — Neque aliud probant argumenta illius opinionis; nam duo priora solum probant materiam primo ac per se esse causam compositi. Ad tertium vero respondetur idem esse dicendum de principio quod de causa; nam materia etiam dici potest principium formae, vel quia ex eius potentia educitur, vel quia ei unitur. Quod autem Aristoteles ait, unum principium non esse ex alio, intelligendum est vel quoad compositionem, quia unum non componitur ex alio, vel quoad effectionem simpliciter et primario intentam a natura; sic enim non fit principium unum ex alio, sed quod ex eis constat. Argumenta vero aliarum opinionum solvenda non sunt, nam recte probant aliquam causalitatem materiae in illa omnia; non tamen excludunt quin omnis illa causalitas in causalitate compositi includatur et ad illam ordinetur. Solum posset quis specialiter dubitare de unione animae rationalis, quomodo pendeat a materia, cum in se spiritualis sit; sed de hac unione, quae et qualis sit, inferius ex professo tractabitur; nunc breviter dicitur unionem non solum ex materiali (ut ita dicam) entitate sed ex formali ratione unionis habere talem modum essendi ut essentialiter pendeat ab altero extremo ad quod fit unio, et in eo genere et modo quo ad illud fit unio. Unde si fiat ad subiectum, pendet ab illo in genere causae materialis; si ad formam, in genere causae formalis; si ad subsistentiam, ut a puro termino; quo modo unio humanitatis, quamvis creata sit, essentialiter pendet a Verbo increato; sic igitur unio animae rationalis, quamvis in se spiritualis sit, pendere potest a materia ut a subiecto cui forma illa unitur.