SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM
SECTIO VIII. AN DETUR ALIQUA DURATIO PROPRIA RERUM SUCCESSIVARUM, QUAE SUCCESSIVA ETIAM SIT ET TEMPUS APPELLETUR

SECTIO VIII. AN DETUR ALIQUA DURATIO PROPRIA RERUM SUCCESSIVARUM, QUAE SUCCESSIVA ETIAM SIT ET TEMPUS APPELLETUR

1. Supponimus ex dictis in fine sectionis praecedentis hic iam non esse sermonem de successione discreta, nam et ibi satis est obiter explicata, et in re non habet peculiarem rationem durationis, et in ratione durationis nihil peculiare addit ultra instantia ex quibus constat, praeter multiplicationem et successionem unius durationis indivisibilis post aliam, quae est per accidens, nam per se non ordinatur ad compositionem unius durationis, neque singulae ex illis durationibus indivisibilibus natura sua sunt partes alicuius integrae aut totalis durationis. Agimus ergo de duratione habente continuam successionem, de qua philosophi disputant cum Arist., In IV Phys., eo quod tempus physicum motum consequi videatur; tamen sicut ratio motus et successionis continuae abstractior est quam corporalis motus, ut in superioribus tactum est, ita haec successiva duratio ex se abstractior est, nam in rebus etiam materia carentibus inveniri potest, ut patebit, et ideo exacta eius consideratio ad metaphysicam etiam considerationem spectat.

2. Possumus ergo de hac duratione dupliciter tractare. Primo, secundum realem eius essentiam aut species; vel secundum quod in ea consideratur aliqua ratio mensurae, quae licet essentialis non sit, ut supra in communi probatum est, tamen non est dubium quin sit aliquo modo proprietas eius, sive in re ipsa, sive in ordine ad rationem, et aut active aut passive sumpta, ut postea declarabitur; prius enim de priori consideratione dicemus, quae magis propria est praesentis instituti.

Tempus esse ostenditur

3. Primo igitur certum est dari in rebus huiusmodi realem durationem successivam, quam nunc sub hac generali ratione tempus continuum appellemus, quamvis haec vox iuxta communem usum etiam specialem significationem habere videatur, ut dicemus. Hanc igitur assertionem omnes philosophi tamquam per se notam supponunt; nam communis vox et sensus hominum est dari tempus in rebus; cui consensioni favent illa Scripturae verba, Genes., 1: Ut sint in tempora, et dies, et annos . Quamquam enim ex his non probetur in tempore, de quo ibi est sermo et de quo homines communiter loquuntur, quove ad mensurandas suas actiones utuntur, nihil rationis includi, probatur tamen esse in rebus durationem realem successivam, quae ad illud munus mensurandi potest assumi, quaeque fundamentum est illius institutionis, quam humana ratio potest efficere. Ratio vero conclusionis est quia omne ens realiter existens et in sua existentia permanens habet aliquam realem durationem sibi proportionatam, ut patet ex dictis in prima sectione; sed inter entia dantur quaedam successiva, quae ita existunt ut necessario per aliquam moram in suo esse permaneant, nam hoc intrinsece annexum est successioni; ergo est in huiusmodi rebus duratio realis illis proportionata. Sicut ergo esse rei successivae non ita durat ut idem omnino permaneat in tota mora suae durationis, sed ita ut pars eius post partem adveniat, ita duratio talis esse non habet permanentiam stabilem, sed fluentem, si tamen nomen permanentiae meretur; late tamen loquendo permanet seu durat, quamdiu fluxus eius non cessat aut finitur. Patet consequentia ex generali etiam principio supra posito quod duratio comitatur esse, vel in re potius est idem cum illo. Unde constat quantum discriminis sit inter hanc durationem et alias, de quibus iam egimus; nam aliae habent propriam permanentiam in eodem esse in quo vel ex se sunt, vel ab alio conservantur; haec vero potius nunquam permanet in eodem esse secundum idem, sed continue variatur secundum novas partes, ratione quarum permanere dicitur, quamdiu aliqua pars eius existit seu fit.

Tempus in solo motu reperiri

4. Atque ex hoc principio sequitur huiusmodi durationem esse non posse nisi in motu successivo et continuo, prout aperte sumitur ex Aristotele, V Metaph., c. 13, ubi hac ratione dicit tempus habere extensionem suam a motu; non est autem aliud extensio temporis quam continua eius successio. Et ideo etiam in IV Phys., tempus per motum definit dicens esse numerum motus secundum prius et posterius ; et ita in hoc omnes etiam conveniunt. Et ratio est quia duratio ut sic supponit saltem ordine rationis esse cuius est duratio, et extra illud non reperitur; sed in rerum natura nullum est ens successivum quod supponi possit ad durationem successivam, nisi motus; ergo haec duratio non potest esse nisi motus. Maior constat ex prima sectione, et minor est nota philosophica inductione. Et ratio est quia nihil est per se in continua successione, nisi quatenus est in fieri, per quod non simul, sed paulatim acquirit suum esse; ergo continua successio primo ac per se est tantum in motu. Oportet tamen sub motu comprehendere actionem et passionem; nam hae possunt etiam consistere in successione continua; quia vero hae in re non distinguuntur a motu, sed praecisione mentis, ideo sub motu merito comprehenduntur, et in tantum successionem habent in quantum vel active vel passive pertinent ad actualem emanationem effectus a sua causa; duratio ergo successiva solum in motu continuo successivo reperitur.

5. Dices: praeter motum videntur esse aliquae res quae suum esse habent in continua successione, ut sonus, verbi gratia, vox, impetus, et alia huiusmodi; immo, quoties res fit per motum, non solum est successio in ipso motu, sed etiam in termino qui fit per motum, quatenus partem post partem acquirit. Respondetur qualitates non esse proprie ac per se loquendo transeuntes, sed dependentes a suis causis; tamen, quia interdum pendent a motu ut a causa, vel saltem ut a conditione necessaria ut sint, ideo parum durant et transeunt cum motu. Unde sonus, quamvis ea ratione dici possit facile transiens aut fluens, non tamen habet proprie suum esse in successione consistens, nam revera plures partes eius simul manent et aliquandiu permanent in esse. Et idem clarius constat de impetu. Terminus autem motus, licet paulatim fiat, tamen secundum suum esse totus simul permanet; unde per se ac simpliciter loquendo, neque habet neque requirit intrinsecam successionem; ideoque continua successio in esse soli motui per se primo tribuitur.

Quomodo tempus sit in omni motu

6. Atque hinc ulterius sequitur in omni motu continuo esse intrinsecam et realem durationem successivam, et consequenter, si nomine temporis sola huiusmodi duratio significetur, sequitur non esse unum et idem tempus omnium motuum, sed multiplicari iuxta numerum et multitudinem motuum, et variari etiam iuxta motuum diversitatem. Quo sensu dixerunt multi philosophi tempus non esse unum tantum, sed plura. Cui sententiae consonat D. August., lib. XI Confess., c. 23, dicens: Audivi a quodam homine docto quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora et anni . Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent caeli lunina, et movereur rota figuli, non esset tempus? Et infra: Nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam voto cum sol stetisset, ut victor Iosue proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat; per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est . Probatur autem assertio eadem ratione et ex eisdem principiis quibus similem probavimus de aevo et de duratione rerum permanentium corruptibilium: nam omnis res quae in suo esse reali habet aliquam permanentiam durat proprie in tali esse, quia durare nihil aliud est quam permanere in esse; sed motus successive permanent in suo esse reali, qualecumque illud sit; ergo durant. Rursus, omnis res quae in esse reali durat, per durationem realem et intrinsecam durat; ergo quaelibet ex his rebus durat per durationem realem sibi intrinsecam; ergo multiplicantur hae durationes iuxta multitudinem earum rerum quae sic durant. Atque hinc ulterius constat, iuxta varietatem motuum continuorum esse varietatem in his durationibus, nam est eadem ratio et proportio.

Variae temporis divisiones

7. Tempus dividitur in corporeum et spirituale .— Et hinc ortum habuit primaria divisio temporis continui, qua etiam theologi utuntur; dividunt enim tempus in materiale et spirituale: materiale est hoc physicum quod in corporalibus motibus consumitur; spirituale vero est quod invenitur in motibus spiritualibus angelorum. Quod non est intelligendum de motibus qui ab angelis effective proveniunt, nam etiam motus corporum effective fieri possunt ab angelis, et in eis est vera actio transiens angeli moventis; tamen duratio eius ad materiale tempus pertinet, quia in se ac formaliter actio et motus materiales sunt, etiamsi extrinsecam causam immaterialem respiciant. Sed intelligendum est de motibus qui in ipsismet angelis existunt; possunt enim etiam illi moveri continue, si velint, localiter proprio motu in eis recepto, ut in sequenti disputatione attingemus, et dum sic moventur, tempus necessario consumunt, quia successio continua non potest intelligi sine tempore. Unde, sicut per illud tempus durat talis motus, ita in se habet intrinsecam durationem spiritualem et successivam, quae tempus immateriale appellatur. Quod etiam tempus cerni potest in quadam mutatione successiva spiritualis intensionis seu augmenti, quod inveniri potest in actibus intellectus vel voluntatis angelicae, quae pro sua libertate potest intensius vel remissius operari cognoscendo vel amando, et ita etiam potest eumdem actum magis ac magis continue intendere, continue etiam adhibendo maiorem conatum suarum virium per voluntatem suam. Quamquam enim hic modus operandi non sit angelo necessarius, nec fortasse multum accommodatus naturae illius, nam facillime potest toto conatu sibi connaturali operari, tamen simpliciter non repugnat subestque angelicae voluntati, quia non plus conatur in his actibus quam vult.

8. Et quoad hoc, eadem est ratio de anima separata. Immo etiam in coniuncta locum habet. Nam, licet multi contendant operationes intellectus et voluntatis animae coniunctae mensurari materiali tempore, propter concomitantiam et dependentiam aliquam a phantasmatibus, de quo postea videbimus, tamen nemo probabiliter sentire potest durationem intrinsecam horum actuum esse materiale tempus, cum ipsimet actus in se et in suo esse immateriales sint et intrinseca duratio ab eorum esse non distinguatur; est ergo illa duratio immaterialis. Unde si actus subito et indivisibiliter fiat et ita permaneat, duratio eius erit indivisibile instans quasi angelicum seu permanens; si vero contingat intensionem talis actus successione continua fieri et augeri, duratio eius sine dubio erit immateriale tempus. Et eadem ratione, si habitus mentis seu animae successive ac continue intendatur, illa spiritualis alteratio (ut sic dicam) intrinsecam durationem spiritualem successivam et continuam includit, quae ad hoc tempus spirituale pertinet; atque proportionali modo in motibus materialibus sive augmentationis, sive alterationis, sive localibus, proprium materiale tempus includitur. Quanta vero sit diversitas inter has durationes, ex diversitate motuum quibus insunt intelligi potest cum proportione ad ea quae de caeteris durationibus diximus; quamdam vero peculiarem differentiam inter successiones harum durationum infra tractabimus.