SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM
SECTIO V. QUID SIT AEVUM, ET QUOMODO A SUCCESSIVIS DURATIONIBUS DISTINGUATUR

SECTIO V. QUID SIT AEVUM, ET QUOMODO A SUCCESSIVIS DURATIONIBUS DISTINGUATUR

Variae divisiones durationis creatae quibus supponitur aevum esse

1. Post explicatam primaria divisionem durationis, ac praecipuum membrum eius, consequens est ut aliud membrum subdividamus, atque ita ad singulas durationes pertractandas descendamus. Duratio igitur creata dividi potest primo in permanentem et successivam; permanens dicitur quae tota simul perseverat absque partium successione; successiva autem dicitur quae non permanet nisi quamdiu una pars eius alteri succedit. [De hac posteriori dicemus postea; nunc prior explicanda est.] †6 De qua, priusquam subdivideretur, quaeri posset an detur aliqua duratio creata vere permanens. Sed quia frequentius tractari hoc solet in speciali de aevo, ideo explicando rationem aevi commodius generalis illa quaestio definietur. Dividitur ergo ulterius duratio creata permanens in durationem immutabiliter natura sua permanentem, quae aevum appellatur, et in eam quae, licet permanens sit, tamen ex se non habet permanentiam immutabilem, sed natura defectibilem, quae duratio non habet commune nomen usu omnium receptum, ab aliquibus tamen vocatur instans discreti temporis , de quo dicemus in sectione sequenti; nunc ratio aevi explicanda est.

2. Et primo, quod ad nomen attinet, supponendum est interdum accipi pro aeternitate, quia in graeco nomen non est diversum; interdum pro diuturna duratione, eadem ratione qua de aeternitate idem diximus. Proprie vero ex usu theologorum sumitur pro duratione rerum incorruptibilium. Quod ergo sit aliqua duratio quae merito aevum appelletur, supponendum est; id enim demonstratum relinquetur, explicata essentiali ratione ipsius aevi prout significat durationem rerum creatarum incorruptibilium. Nam quod hae res durent, evidens est, cum in suo esse reali permaneant; habent ergo suam realem durationem. Quod vero illa duratio sit distincta a reliquis, ideoque merito nomine aevi significetur, ex peculiari natura et modo essendi talium rerum facile intelligi potest; constabit vero amplius declarata ratione ipsius aevi.

Sitne aevum duratio permanens

3. D. Bonaventurae opinio .— His ergo suppositis, imprimis inquiri solet an convenienter aevum sub genere permanentis durationis numeretur, id est, an vere sit permanens nullaque in eo sit realis successio. In qua re est opinio celebris D. Bonaventurae, In II, dist. 2, a. 1, q. 3, qui negat aevum esse durationem permanentem, etiamsi sit duratio rei permanentis. Distinguit enim triplicem durationem: unam, quae nullam successionem aut variationem habet, neque in se, neque in esse cuius est duratio vel quod mensurat (ut multi loquuntur), vel quod nostro modo concipiendi afficit seu formaliter constituit in ratione durantis, et hanc dicit esse aeternitatem . Aliam, quae et in se et in illo esse cuius est duratio habet successionem et varietatem, et hanc vocat tempus . Aliam vero quasi mediam, quae in se quidem variationem et successionem habet, non tamen in illo esse cuius est duratio. Quod si inquiras quomodo possit in duratione esse varietas, si non est in esse, respondet Bonaventura quia idem esse potest continue fluere a suo principio, sicut lumen a sole. Aliter enim (inquit) egreditur lumen a sole quam aqua a fonte ; nam aqua continue egreditur a fonte, ita tamen ut semper alia et alia manet; lumen vero idem manens continue egreditur e sole; unde, licet in esse luminis non sit varietas, tamen in egressu eius a sole est continuitas et successio. Ita ergo contingit in omni esse creato respectu Dei; atque ita ratione emanationis continuae esse creati a Deo, potest in duratione eius esse varietas, etiamsi non sit in ipso esse. Hanc opinionem nullus fere scholasticorum secutus est, quamvis Scotus et Richardus, infra citandi, probabilem eam censeant. Aureolus vero, qui, ut ex Capreolo supra referebamus, censuit de ratione durationis ut sic esse successionem, a fortiori idem diceret de duratione rerum incorruptibilium, si tamen in aevis veram durationem admitteret.

Opinio Bonaventurae suadetur

4. Unde primum potest haec opinio fundari generali ratione, scilicet, quia nulla creata duratio ut sic potest esse omnino permanens. Quod probatur, quia nulla est duratio quae non recipiat magis et minus secundum extensionem durationis; ergo nulla est quae non sit quanta et extensa successive. Probatur consequentia, quia inter res indivisibiles, ut tales sunt, non potest intelligi comparatio secundum magis et minus. Antecedens vero patet, quia comparando angelos inter se, verum est dicere aequaliter durasse; comparatione vero Dei minus durasse; comparatione autem hominum vel rerum corruptibilium plus durasse. Immo, si Deus nunc angelum de novo crearet et conservaret, minus durasset quam alii qui iam creati sunt, et si aliquem ex creatis annihilaret, minus ille durasset quam caeteri.

5. Secundo, id praecipue probat Bonaventura, quia repugnat durationi creatae esse totam simul, quoniam alioqui simul in ea essent praesens, praeteritum et futurum, sicut sunt in aeternitate; hoc autem est impossibile; ergo. Sequela videtur manifesta, quia si illae differentiae essent successivae in duratione creata et non simul, iam non esset illa duratio permanens, cum non habeat partes simul, sed unam post aliam: ergo, ut duratio permanens sit, necesse est ut illae tres differentiae, quae a nobis concipiuntur ut distinctae et habentes inter se ordinem, in tali duratione simul et indivisibiliter sint. Minor autem seu falsitas consequentis probatur, quia alias impossibile esset talem durationem semel existentem non semper esse, quod convenire non potest durationi creatae, ut certissimum est; nam saltem per divinam potentiam potest non esse; sequela vero patet, nam impossibile est facere ut quod fuit non fuerit, vel ut quod est, in sensu composito, non sit pro eodem instanti in quo supponitur esse; ergo, si aliqua duratio creata talis est ut in duratione de praesenti simul includat fuisse et futurum esse, impossibile est quin si semel supponatur esse, etiam fuerit et futura sit. Rursus si in ipso esse includit fuisse et futurum esse, non includit haec intra aliquos definitos terminos; nulli enim assignari possunt, cum talis duratio semper possit magis et magis durare; ergo talis duratio includit semper fuisse semperque futuram esse; ergo, sicut postquam supponitur esse de praesenti, non potest pro illo praesenti non esse, ita etiam non potest non semper esse, seu fuisse, ac futuram esse, quia in illa suppositione de praesenti aeque includitur suppositio totius praeteriti totiusque futuri.

6. Unde ulterius et consequenter infert Bonaventura talem durationem necessario debere esse infinitam in actu in ratione durationis. Patet sequela, tum quia illa duratio actu includit semper durare et quidquid in praeterita †7 vel futura duratione concipi potest; at hoc est infinitum in genere durationis; ergo. Tum etiam quia hodierna duratio angeli potest etiam esse cras et postridie, et sic in infinitum; vel ergo nunc habet actu durationem crastinam, et omnem aliam, et sic habet actu infinitam durationem; vel solum habet hodie in potentia crastinam durationem et sequentes, et ita fit illam durationem non esse permanentem, neque totam simul, quandoquidem est in potentia, ut successione durationis augeatur.

7. Ultimo id confirmat S. Bonaventura testimoniis sanctorum, qui ubique significant divinae aeternitati proprium esse totam simul esse absque successione praeteriti et futuri; sentiunt ergo id non posse communicari durationi creatae. Antecedens probatur a Bonaventura ex Hieronym., epist. 186 ad Marcel., dicente: Tantum Deus est qui non novit fuisse aut futurum esse ; sed ea verba non reperiuntur ibi, reperiuntur tamen in Glossa ordinaria, Exod. 3, quae illa sumpsit ex Isidor., lib. VII Etymolog., c. 1. Sed est notandum Isidorum non ponere illam exclusivam tantum, ita ut cadat in Deum et excludat omnem creaturam, sed ita ut cadat in esse Dei et excludat fuisse vel futurum esse; sic enim ait Isidorus: Deus autem tantum esse novit, fuisse vel futurum esse non novit; quo sensu nullam fere vim habent illa verba in praesenti. Glossa tamen, a qua videtur Bonaventura illa sumpsisse, in praedicto sensu illa protulit, et videtur Isidorus eumdem intendisse: nam prius dixerat id convenire Deo quia immutabilis est, et postea subdit solum Deum esse incommutabilem. Eadem locutio sumi potest ex August., lib. IX Confess., c. 10. Praeterea affert Bonavent. Anselm. in Proslog. 1, c. 20, ubi in hoc ait aeternitatem Dei superare aeternitatem creaturarum, quod aeternitas Dei est tota praesens, creatura vero nondum habet de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habet quod praeteritum est. Possumus praeterea addere Augustinum, quem contra se affert Bonavent., lib. XI Confess., c. 14; in eo tamen favet quod ait: Praesens, si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, iam non esset tempus, sed aeternitas . Scotus item similia fere verba affert ex Boet., I de Trinitate, scilicet, quod tantum divinum nunc idem semper perseverat; nam nostrum semper fluit.

Secunda sententia opposita, et vera

8. Secunda sententia huic contraria est communis theologorum; eam tenet D. Thomas, I, q. 10, a. 4 et 5, et Quodl. X, a. 4; Capreol., In II, dist. 2, q. 2; Caietan. supra, et alii thomistae. Et in eamdem inclinant Richard., In II, dist. 2, a. 1, q. 3; et Scot., q. 1; et Gabr., q. 1; Durand., q. 3; Ocham, In II, q. 20. Eamdem tenet Alens., I p., q. 12, memb. 9, a. 3; Albertus, de Quatuor coaevis, q. 2, a. 6; Henric., Quodl. V, q. 12; Aegid., in tract. de Mensura angelor. Et haec sententia mihi videtur vera et certa; ut tamen fundetur et argumenta in contrarium facta dissolvantur, distinctius explicare oportet tum rem ipsam, tum modum concipiendi nostrum, ex quo oritur modus loquendi, qui saepe est occasio errandi, attribuendo rebus id quod solum est in modo apprehensionis nostrae, quod in praesenti quaestione maxime cavendum est.

Notationes ad resolutionem quaestionis

9. Igitur imprimis distinguere oportet veram et realem successionem ab imaginaria seu concepta. Ut enim saepe dictum est, spatium seu intervellum illud quod nos ut coexistens toti aeternitati apprehendimus, per modum cuiusdam successionis a nobis cogitatur; tamen in re nihil est, nec veram successionem realem habere potest. Unde de illo nunc non est sermo, quia illud non est intrinseca duratio alicuius rei; neque etiam coexistentia ad illud potest duratio successiva appellari, nisi in ea sit intrinseca et realis successio, tum quia illa non est vera et realis coexistentia, sed ita concepta ac si esset; tum maxime quia ex coexistentia solum resultat extrinseca denominatio, quae potest esse successiva sine reali et intrinseca successione in re denominata. Ex hoc igitur modo concipiendi nostro praecise sumpto ad summum habetur concipi a nobis durationem ad modum successionis; hic vero inquirimus an vere et realiter in aevo sit.

10. Deinde considerandum est duplicem posse a nobis intelligi successionem: unam negativam seu privativam ex parte alterius extremi; alteram positivam ex utraque parte. Suppono enim successionem veram esse non posse nisi inter duo quae aliquo modo sint in re ipsa distincta; nam successio vera non est, nisi quando unum iam non est, sed fuit; aliud vero vel est, vel futurum est. Sicut autem non potest idem secundum idem esse et non esse, ita non potest in eodem secundum idem esse vera successio. Oportet ergo ut successio vera sit aut inter duo entia, aut inter duas partes eiusdem entis, vel actionis, aut motus, vel certe inter esse et non esse eiusdem rei. Et hanc ultimam voco successionem privativam ex parte alterius extremi, quae non est propria successio in ipsa re positiva, sed solum per respectum et habitudinem ad privationem sibi oppositam.

11. Conservatio rei creatae propriam habet modalem durationem .— Tandem, quoniam Bonaventura distinguit inter esse rei creatae et conservationem eius, advertendum est ex dictis in superioribus de causa efficiente conservationem esse veram efficientiam et actionem ex natura rei distinctam a termino seu esse conservato per illam, quo fit ut ipsamet conservatio, sicut est modus quidam realis distinctus in re a forma seu entitate conservata, ita etiam habeat suum proprium esse modale (ut ita loquar) simili modo distinctum ab esse termini seu rei conservatae, iuxta doctrinam generalem superius traditam de esse existentiae rei creatae.

12. Ex quo ulterius necessario infertur in conservatione rei et re conservata duas esse durationes ex natura rei distinctas. Patet primo ex dictis sect. 1, quia duratio in re non distinguitur ab existentia perseverante; ergo, sicut sunt duae existentiae ex natura rei distinctae in conservatione et re conservata, ita duae durationes. Secundo, quia conservatio realiter durat, et similiter res conservata formaliter durat, et haec non durat formaliter per illam, quia nihil durat per aliquid ex natura rei distinctum a se et sua essentia, ut supra probatum est; ergo unaquaeque durat per suam propriam durationem. Et inde fit ut, mutata conservatione, et consequenter etiam duratione eius ablata, res conservata per aliam actionem possit eadem perseverare in eodem esse et in eadem permanentia essendi, atque adeo in eadem intrinseca duratione. Denique, sicut comparatur actio ad terminum, ita duratio actionis ad durationem termini; habent ergo in re eamdem distinctionem.

Prima assertio

13. Dico iam primo: impossibile est in aliqua re esse positivam successionem veram et realem, nisi in aliquo esse existentiae talis rei sit realis successio et varietas. Debent autem haec cum proportione sumi: nam si in ipsa entitate rei dicitur esse successio, etiam erit in esse entitativo (ut sic dicam) eiusdem rei; si vero successio sit in aliquo modo rei, etiam in esse modali erit successio; si vero sit in aliquo accidente, similiter erit successio in aliquo esse accidentali. Atque hoc sensu dixit D. Thom. (et merito) implicare contradictionem esse in aliquo successionem absque variatione in esse, seu (quod idem est) absque innovatione in esse, videlicet, si haec duo cum proportione sumantur, ut declaratum est. Nec fortasse Bonaventura vult huic assertioni contradicere; non enim sine causa distinxit esse a conservatione, ut illam successionem attribuere posset alicui rei vel modo reali, quem forte non negaret habere suum proprium esse modale; alioqui nihil esset distinctum ex natura rei ab alio; unde non magis posset esse in illo successio quam in alio. Ratio autem conclusionis est quia realis successio positiva †8 non est nisi in aliqua re aut modo positivo: ergo necessario esse etiam debet in esse talis rei aut modi. Patet consequentia, quia res non distinguitur a suo esse, nec etiam modus a suo proportionali esse. Secundo, quia duratio et existentia idem in re sunt; ergo si in duratione reali est successio realis, etiam in aliqua existentia reali debet esse realis successio. Denique, idem ostendi potest inductione: nam si in substantia rei est successio, etiam in esse substantiali: si in operatione, etiam in esse operationis, et sic de caeteris, ut magis constat ex sequentibus.

Secunda assertio

14. Duratio aliqua etiam creata caret omni successione .— Hinc ulterius infero et dico secundo: non solum durationi ut sic, verum etiam nec durationi creatae repugnat ut sit permanens carensque vera et intrinseca reali successione. Probatur aperte ex dictis, quia non repugnat dari esse existentiae in quo nulla sit realis varietas aut successio, ut de divino esse est certissimum et evidentissimum; ergo non repugnat dari durationem in qua nulla sit realis varietas aut successio. Patet consequentia, quia illud esse suam intrinsecam durationem habet, ut praecedenti sectione ostensum est; et in duratione non potest esse varietas si non sit in esse; ergo. Idemque discursus applicari potest ad durationem creatam, quia non repugnat dari esse creatum in quo nulla sit varietas et successio; et illud habet suam intrinsecam durationem, cum vere ac realiter permaneat in esse; ergo in illa duratione nulla erit intrinseca et realis successio, cum haec inseparabilis sit a variatione ipsius esse cuius est duratio, ut ostensum est. Antecedens autem huius rationis tam est evidens quam notum est dari entia creata permanentia multo tempore absque ulla variatione in esse, vel substantiali vel aliquo accidentali, quod quidem in rebus incorruptibilibus, de quibus nunc agimus, evidentior est. Et si Bonaventura consequenter loquatur, non potest negare hanc assertionem; nam ipse concedit in esse substantiali caeli aut angeli non esse successionem, quia in eo non est mutatio nec variatio, solumque ponit successionem in conservatione illius esse; ergo iam admittit aliquod esse creatum in cuius permanentia intrinseca nulla sit successio; ergo necessario admittere debet aliquam durationem creatum in qua non sit successio, nam ostendimus durationem ipsius esse distinctam esse a duratione conservationis. 15. Dico tertio: duratio rerum incorruptibilium quantum ad esse earum, quae aevum nominatur, est permanens absque ulla intrinseca variatione vel successione reali quam in se habeat vel in esse cuius est duratio. Haec conclusio sequitur manifeste ex praecedentibus, eamque praeter scholasticos supra citatos, videtur docuisse August., XII de Civit., c. 15, ubi discrimen constituit inter substantiam seu (ut ipse loquitur) immortalitatem angelorum et operationes eorum, quod in his est successio praeteriti et futuri, non vero in illa. Ex ipso etiam aevi nomine colligi potest, propterea attributum esse huic durationi, quia in hoc quamdam similitudinem habet cum aeternitate, quod permanentiam habet et intrinsecam immutabilitatem. Propter quod dixit August., lib. LXXXIII Quaest., q. 19, id quod immortale est interdum appellari aeternum, quamvis minus proprie. Ratio autem est evidens ex dictis, quia impossibile est in duratione esse realem successionem, nisi etiam sit in illo esse cuius est duratio; sed in esse rei incorruptibilis nulla est successio, ut etiam Bonaventura concedit; ergo neque in duratione. Maior probata est supra et declaratur amplius ex motu et duratione eius; inde enim illa duratio quae est tempus habet successionem, quod motus in suo esse successionem etiam habet. Propter quod recte dixit Aristoteles, IV Phys., c. 12, et V Metaph., c. 13, extensionem aut successionem temporis oriri ex successione in motu, quantum ad esse ipsius motus: ergo, e contrario, ubi in ipso esse rei nulla est successio, neque etiam in duratione eius.

16. Praeterea confirmatur eadem maior, quia vel duratio et esse considerantur prout in re sunt, et sic sunt idem absque distinctione in re; ergo non potest intelligi durationem habere realem successionem, et non esse: nam hae sunt proprietates oppositae, scilicet, esse permanens et successivum, quae non possunt eidem rei, prout eadem est, convenire. Vel consideratur duratio ut ratione distincta ab ipso esse: et sic concipitur vel per modum mensurae ipsius esse (ut multi loquuntur), vel per modum cuiusdam accidentis afficientis ipsum esse; ergo debet concipi ut proportionata ipsi esse; ergo, si esse concipitur ut indivisibiliter permanens, mensura vel accidens eius debet concipi ut indivisibile et carens realibus partibus, quas necessario requirit realis successio. Tandem, ubi idem est effectus formalis, eadem est forma; sed quamdiu res idem omnino esse sine variatione retinet, idem est durans ac permanens in esse; ergo etiam duratio est omnino eadem; sicut ergo esse est idem sine variatione partium, ita et duratio.

17. Dices, quamvis esse non varietur, quia non augetur, variari tamen durationem, quia haec fit maior, atque ita etiam variari effectum formalem durationis, quia licet sit idem durans, tamen est magis ac magis durans. Sed, ut dicemus solvendo argumenta, in hac locutione est aequivocatio; nam illud magis ac magis dicit solam denominationem extrinsecam per modum concipiendi nostrum, non reale augmentum. Alioqui, si pars durationis additur durationi, ergo vel adveniente una parte, alia prior transit et desinit esse, vel simul permanent posteriores partes durationis cum prioribus. Primum intelligi non potest, nam si esse angeli idem omnino semper permanet, ita ut nihil in eo transeat aut esse desinat, seu inveteretur, quomodo potest aliquid durationis transire ac perire, cum duratio non sit nisi permanentia in esse? Item, quia tam incorruptibilis est duratio sicut ipsum esse; ergo non magis potest desinere secundum partes duratio quam esse, nec magis potest assignari causa illius transitus aut desitionis. Secundum etiam non est intelligibile, quia in nulla duratione potest simul manere nisi aliquid indivisibile secundum successionem; quod si aliquid successive factum contingit aliquando simul manere, accidentaria est talis successio, neque postea permanet ut successivum est, sed ut de se est permanens; ergo, si tota duratio quae a principio creationis usque nunc facta est in angelo, in hoc nunc realiter manet tota simul, illa secundum se non includit successionem; ergo neque est successive facta; nulla enim est causa aut necessitas talis successionis; fuit ergo a principio tota in angelo. Eo vel maxime quod intelligi non potest quomodo duratio quam nunc habet angelus habeat partes prius et posterius factas, cum nec ex parte subiecti, nec per modum intensionis aut extensionis permanentis possit illas habere. Non ergo potest intelligi successio aut variatio in duratione esse angelici, nisi etiam sit in ipso esse.

Quarta assertio

18. In angeli conservatione et duratione eius non est ulla successio .— Dico quarto: in conservatione angeli et duratione eius nulla est etiam realis successio aut variatio; unde etiam ex hac parte duratio angeli est aevum natura sua invariabile. Haec conclusio probari primo potest, quia impossibile videtur variari actionem nullo modo variato termino, aut principio, aut aliqua alia conditione ad agendum requisita; sed nihil horum variatur in continua angeli conservatione; ergo illa continuitas actionis non est per variationem, neque per successionem partium actionis, sed per simplicem permanentiam eiusdem indivisibilis actionis; ergo in esse illius actionis non est realis successio; ergo neque in duratione eius, iuxta principia iam demonstrata. Maior probatur, quia si omnia rei principia sunt eadem, non potest res variari. Minor autem etiam est nota ex dictis, quia terminus illius actionis est esse talis rei in quo non est varietas, ut etiam Bonaventura concedit; agens vero est idem, scilicet Deus, et cum eisdem conditionibus, ut per se constat.

19. Responderi potest non repugnare variari actionem circa eumdem terminum, et ideo posse etiam conservationem ipsam esse continue successivam, etiamsi terminus eius omnino idem sit. Quae responsio est consentanea iis quae supra diximus de causa efficiente et de actione, ubi ostendimus posse eumdem effectum una actione fieri et altera conservari.

20. Sed circa hanc responsionem multa dicenda occurrunt. Primum est, etiamsi consideremus continuationem conservationis esse posse, vel etiam esse per variationem in sola actione et non in termino eius, non evitari quin saltem duratio ipsius termini sit absque variatione, atque ita illa erit aevum, de quo agimus. Assumptum patet, tum quia ipsa duratio rei quae conservatur, in re ipsa est terminus actionis conservativae ut sic; nam conservatio tendit directe ut res permaneat in esse quod habet formaliter per durationem; ergo si in termino conservationis non est varietas, nec etiam erit in duratione illius termini. Immo, etiamsi quis contendat durationem rei non esse formalem terminum conservationis, sed consequi ad esse, quod est terminus eius, nihilominus non est cur neget tam invariabilem esse durationem sicut ipsum esse. Sicut etiam intellectus, qui consequitur terminum creationis et conservationis, invariabiliter semper est idem, etiamsi conservetur illa actione variabili; cur enim, si terminus primarius dicitur esse invariabiliter idem, etiamsi conservatio successive continuetur, non erit etiam eadem omnino duratio et quaelibet alia proprietas quae intrinsece comitatur talem terminum?

21. Deinde dicitur, etiamsi demus conservationem eiusdem rei permanentis posse fieri a Deo per continuatam actionem successivam propter libertatem talis agentis, non tamen id fieri posse a causa naturaliter agente et conservante rem, quia in huiusmodi causa nulla potest ratio afferri ob quam mutet seu variet actionem; quod efficaciter probat ratio facta, quia ibi concurrunt omnia principia determinantia tale agens ad hanc actionem; ergo non potest naturaliter actio variari, nisi intercedat voluntas primae causae.

22. Ex quo ulterius dicitur, esto demus non esse necessarium, saltem posse Deum, eadem actione indivisibiliter permanente, conservare huiusmodi rem, cuius oppositum videtur supponere Bonaventura; alias nihil posset ex necessaria continuatione conservationis colligere. Quod autem id sit possibile et in voluntate Dei positum, patet quia, si omnia principia actionis considerentur, non postulant variationem, sed potius permanentiam et identitatem; si vero ipsa actio secundum se spectetur, non repugnat illi huiusmodi indivisibilis permanentia, neque in se habet unde postulet variationem. Utrumque patet, quia illa actio indivisibilis est, sicut terminus eius; ergo non magis ei repugnat permanentia invariabilis quam termino, neque habet unde postulet variationem partium, cum partes non requirat. Atque hinc ulterius addo non solum posse Deum per huiusmodi actionem rem huiusmodi conservare, sed etiam talem modum conservationis magis esse connaturalem, atque adeo debitum naturis rerum, quia natura ex se abhorret variationem, quando ex aliquo naturali principio necessaria non est. In omni enim variatione intervenit aliqua desitio, saltem ipsius actionis vel partis eius, quae, quantum ad id, potest dici aliqualis corruptio; natura autem omnem modum desitionis vel corruptionis vitat, quantum potest.

23. Unde tandem potest confici ratio, quia actio creativa rei incorruptibilis est etiam natura sua incorruptibilis, quia nullum habet intrinsecum principium desitionis; ergo ex sola Dei voluntate corrumpi aut transire non debet; eadem ergo permanet semper dum res conservatur. Propter quod diximus superius creationem et conservationem per se loquendo non esse distinctas actiones, sed eamdem indivisibiliter permanentem. Sic ergo satis probatum relinquitur non solum esse rei incorruptibilis conservatae a Deo, sed etiam esse ipsius conservationis esse invariabile, et consequenter utriusque durationem esse permanentem et invariabilem.

24. Ultimo ad maiorem abundantiam addo videri impossibile conservationem rei permanentis et indivisibilis fieri actione successiva et continua, ut Bonaventura sentit. Potest quidem in conservatione eiusdem omnino rei intercedere variatio actionum discreta, ut obiectio superius posita sumit ex iis quae supra tradidimus. Voco autem successionem discretam illam quae est inter duas actiones totales, quarum una antecedit, et illa recedente, altera loco eius succedit circa eumdem terminum; quomodo lumen ab una lucerna factum, illa recedente, ab altera conservari potest distincta actione. Quam successionem appello discretam, non quia inter illas duas actiones aliqua mora temporis intercedat, alias secunda actio non esset conservatio, sed nova productio; sed quia illae duae actiones, cum sint indivisibiles, non sunt partes unius continuae actionis, sed utraque est actio totalis, et una alteri immediate succedit, ut paulo inferius dicemus de instantibus angelicis. Hinc vero ostenditur probabiliter non posse illam actionem conservativam fieri per continuam successionem. Quia actio creativa angeli, verbi gratia, una actio totalis et indivisibilis est, et ideo necessario fit tota simul, nec magis potest fieri per partes quam ipsemet angelus; ergo non potest variari per partes, sed si varietur tota actio, in aliam totalem simul commutanda est; ergo non potest continuari conservatio per successionem continuam, sed vel per indivisibilem permanentiam eiusdem actionis, vel ad summum per successionem discretam et immediatam totalium actionum.

25. Ex utroque autem modo ulterius sequitur ad conservationem continuam rei necessarium esse ut interveniat actio quae secundum coexistentiam ad nostrum tempus omnino invariata duret per aliquod tempus, quod est praecipue intentum. Declaro hanc ultimam illationem quantum ad alteram partem; nam quantum ad aliam clara est; nam si res conservetur eadem indivisibili actione invariata, in illa erit duratio permanens, ut intendimus. Si vero conservatio continua sit per immediatam successionem actionis, aut prima actio intelligitur existere in rerum natura per solum indivisibile instans nostri temporis, aut tota illa invariabilis permansit per aliquod tempus. Si hoc posterius detur, id est quod intendimus. Si autem dicatur primum (quod non est impossibile, saltem de potentia Dei), necessarium tunc est ut alia actio conservativa immediate subsequens intrinsece incipiat esse per coexistentiam ad tempus nostrum, quia in nostro tempore immediate post instans non est aliud instans, sed tempus; ergo illa actio conservativa necessario debet eadem invariabilis permanere per aliquod tempus nostrum, quod intendimus. Patet consequentia, quia cum illa actio incipiat coexistendo tempori nostro, et in se sit indivisibilis, non potest tota coexistere toti tempori, et pars eius parti; ergo debet tota coexistere toti, et tota singulis partibus, et hoc ipsum est invariabiliter durare coexistendo tempori variabili. Non reste igitur D. Bonaventura ex necessitate conservationis continuae intulit successionem in ipsa conservatione, cum et possit fieri sine ulla successione per indivisibilem pmmanentiam eiusdem indivisibilis actionis, et non possit fieri respectu termini indivisibilis ac permanentis per propriam successionem continuam; sed si aliqua successio aliquando intervenire potest, necessario debet esse discreta, et in ea aliqua pars necessario esse debet actio aliqua invariabiliter permanens per aliquod tempus nostrum, ut ostensum est.

Ultima assertio

26. Dico ultimo: nulla est duratio creata ita in se permanens, quin respectu oppositae privationis seu negationis sit capax successionis quasi privativae. Sensus horum verborum iam declaratus est; veritas autem huius assertionis patet, quia nulla est duratio creata quae non possit habere initium et finem, saltem per extrinsecam potentiam; non dicitur autem duratio habere initium, nisi quando habet esse proxime post non esse; neque finem, nisi quando post esse transit ad non esse; ergo in omni duratione creata habet locum hic transitus a non esse ad esse, vel ab esse ad non esse; sed in hoc solum transitu consistit praedicta successio respectu termini oppositi, quam privativam appellamus; ergo nulla est duratio creata quae non sit capax talis successionis. Dices: ergo nulla est duratio creata quae omnino sit permanens, quod est contra dicta; et sequela patet, quia qualiscumque successio minuit seu tollit omnimodam permanentiam. Respondetur primo negando sequelam de permanentia intrinseca; illa enim successio privativa non est propria et intrinseca, sed solum per habitudinem ad extrinsecum seu oppositum terminum, et ideo non minuit intrinsecam permanentiam, de qua in superioribus assertionibus locuti sumus. Unde dicitur secundo hanc successionem non opponi permanentiae, sed intrinsecae necessitati, seu stabilitati permanentiae, atque ita solum sequitur nullam durationem creatam esse ita permanentem ut habeas ab intrinseco necessitatem simpliciter permanendi in esse, quod verissimum est et nullo modo repugnas iis quae hactenus diximus; immo est fundamentum ad solvenda argumenta in contrarium facta, et quae fieri possunt. Illudque probat optime illa ratio quam Bonaventura insinuat, quia nulla est duratio creata quae non pendeat ex conservatione et veluti continua emanatione a Deo, qui potest conservationem illam seu emanationem suspendere. Hinc vero non sequitur emanationem illam aut durationem quae per illam conservatur esse successivam intrinsece, sed solunt esse talem ut possit ei succedere non esse, vel ipsa succedere post non esse.

Argumentis contrariae sententiae satisfit

27. Primo .— Ad primum ergo argumentum, quod erat Aureoli, respondetur, si duratio omnino permanens dicatur, id est, omni ratione immutabilis in permanentia, sic verum est nullam durationem creatam esse omnino permanentem; falso tamen id attribuitur durationi ut sic, cum divina duratio sit illo modo permanens. Si vero dicatur omnino permanens quae non habet intrinsecam et positivam successionem, sic non solum de omni duratione in communi, sed etiam de omni duratione creata falso negatur esse posse hoc modo permanentem. Et ad probationem respondetur omnes illlas comparationes quibus una duratio permanens dicitur maior alia, vel (quod idem est) unam rem permanentem magis durare quam aliam, si rem ipsam spectemus, verificari non secundum maiorem vel minorem extensionem positivam, sed secundum praedictam successionem negativam, secundum nostrum autem modum concipiendi mensurari per ordinem ad aliquam successionem veram vel imaginariam, et ideo etiam explicari terminis illis comparativis ad quantitatem pertinentibus.

28. Declaro singula. Nam cum duo angeli, verbi gratia, dicuntur aequalitate durasse, nihil amplius significatur nisi simul habuisse esse vel incepisse, et neutri eorum successisse non esse post receptum esse. Cum vero dicitur unus plus durare quam alius, significatur unum habuisse esse post non esse, altero permanente sub non esse, si inaequalitas sit ex parte initii; si vero sit ex parte finis, significatur in altero factam esse successionem in non esse post esse, cum in altero facta non sit. Atque ita in re per illas comparationes non significatur vera quantitas aut extensio in illis durationibus, sed diversa aut eadem habitudo ad oppositam negationem seu privationem. Quia vero nos non concipimus haec indivisibilia prout in se sunt, illa mensuramus per coexistentiam ad nostrum tempus, ideoque illam rem dicimus magis vel minus durare quae maiori vel minori tempori coexistit, et quae non coexistit tempori, sed soli instanti, non tam dicitur proprie durare quam durationem inchoare. Unde unam ex his durationibus vocamus maiorem, minorem, aut aequalem alteri, non per intrinsecam successionem et comparationem, sed per extrinsecam denominationem ad maius, vel minus, vel aequale tempus nostrum.

29. Proprie vero loquendo, licet hae locutiones et comparationes fiant inter durationes permanentes distinctas, non tamen comparando eamdem durationem ad seipsam; ut divina duratio non est maior hodie quam fuit heri, nec minor quam erit cras, quia neque illi in se aliquid durationis est additum, neque aliquam carentiam durationis aut existentiae habuit illa duratio in una differentia temporis potius quam in alia. Nec refert quod Deus nunc hodie coexistit diei hodierno, cui heri non coexistebat; nam etiamsi id admittamus (est enim controversum), solum sequitur, in alio extremo auctam fuisse durationem, et ab illo sumi novam denominationem extrinsecam in alio extremo, non vero eius etiam durationem crevisse. Unde, licet coexistentia possit dici maior vel minor, non tamen ipsa duratio in seipsa, quia coexistentia includit extrinsecam denominationem, duratio autem minime. Comparatione autem aliarum durationum non potest aeternitas dici minor, quia nunquam potest non esse quando aliae sunt; neque etiam potest dici aequalis, quia et perfectione excedit, et de facto semper extitit, aliis etiam non existentibus. Unde maior aliqua ratione dici potest, non tantum secundum perfectionem, sed etiam quia aliquando habuit illa esse, quando aliae non habuerint; secundum proprietatem autem comparationis in extensione vel quantitate, nec maior nec minor dici potest, ut ex dictis constat, sed indivisibiliter et eminenter continet omnem extensionem aliarum durationum, sive existentium, sive possibilium.

30. Obiectio diluitur .— Dices: unus et idem angelus vel etiam Deus plus duravit hodie quam heri; ergo eadem duratio ad seipsam potest dici maior nunc quam antea fuerat. Respondetur illam locutionem in antecedente sumptam esse impropriissimam, et attributam Deo esse in rigore falsam, quia ipse Deus in se non plus duravit, sed ex parte alterius extremi dici potest plus temporis durasse cum Deo, seu coextitisse Deo; hinc vero per extrinsecam denominationem commutata est locutio, quae extendenda non est, sed declaranda vel corrigenda. Respectu vero angeli vel cuiuscumque rei creatae habet minorem improprietatem illa locutio, quia angelus ita duravit heri et hodie, ut simpliciter potuerit durare heri et non hodie, non tantum per denominationem extrinsecam, scilicet, quia potuit aliud extremum non coexistere, sed quia intrinsece privari potuit propria duratione pro die hodierno, etiamsi hesterno illam habuerit; et ita, dum hodie non privatur, dici potest aliquo modo plus durare, non per augmentum durationis, nimirum, quia ipsa in se facta sit maior, sed quia illa eadem longiori tempore conservata est, et in eo non est destructa, etiamsi potuerit destrui.

Solvitur secundum argumentum et varia incommoda quae in eo inferuntur

31. Ad secundum, quod est Bonaventurae fundamentum, negatur assumptum, nimirum, repugnare durationi creatae esse totam simul. Ad probationem respondetur non tam proprie dici affirmative, in duratione permanente esse simul praeteritum et futurum, quam negative, in ea non esse praeteritum neque futurum, sed tamdiu esse quamdiu permanet. Duobus enim modis potest attribui huiusmodi durationi permanenti fuisse vel futuram esse. Uno modo intrinsece per propriam existentiam; alio modo, extrinseca denominatione per alterius coexistentiam. Priori modo non sunt in hac duratione fuisse aut futurum esse; ergo nec simul in ea esse possunt, quia quae non sunt, quomodo erunt simul? Antecedens patet, quia in tali duratione intrinsece et per propriam existentiam nihil praeterit nihilve de novo advenit; ergo in ea intrinsece et secundumpropriam existentiam non est fuisse nec futurum esse. Posteriori autem modo non sunt simul in tali re esse, et fuisse, ac futurum esse, sed successive, iuxta successionem alterius rei coexistentis, a qua sumitur illa denominatio etiam successive, quamvis in re denominata non sit intrinseca successio, ut supra in aeternitate declaratum est. Neque ex probatione sequelae, quae in illo argumento adducitur, aliud haberi potest, nisi quod talis duratio caret intrinsece praeterito et futuro.

32. Ex hoc autem non sequuntur inconvenientia quae ibi inferuntur in probanda falsitate consequentis. Primum erat quod talis duratio semper esset ex necessitate; hoc autem non sequitur, quia talis duratio, licet tota sit praesens dum est, tamen, ut sit, pendet ex voluntate alterius, et ideo absolute non ex necessitate semper est. Item hinc fit ut, licet talis duratio non sit capax intrinsece successionis positivae, tamen possit succedere opposito termino, seu privationi sui esse. Et eodem modo solvitur aliud inconveniens ibi positum, nimirum, quod talis duratio semel existens non possit annihilari; non enim hoc sequitur, ob eamdem causam, quia, licet sit duratio permanens, non tamen necessaria; et licet in ea intrinsece non sit futurum, tamen includit positive actu et simul esse in tota duratione futura possibili. Tertium inconveniens erat quod talis duratio sit infinita, quod etiam non sequitur, sed solum quod sit indivisibilis, et si sit aevum, quod sit incorruptibile. Verum autem est hanc durationem talem esse, ut ipsamet sine ulla additione vel augmento apta sit et sufficiens ad coexistendum in infinitum durationi successivae, aut verae aut imaginariae, quam sufficientiam totam simul habet a primo momento quo incipit existere. Quod si haec vocetur infinitas, erit tantum secundum quid, quam admittere non est inconveniens; non est tamen infinitas simpliciter, etiam in ratione durationis, eo quod non includat actu talem vim seu virtutem in durando, ut ex necessitate in se contineat indivise omnem extensionem durativam quamtumvis infinitam; et ideo melius dicitur haec duratio esse altioris ordinis ab omni duratione successiva vel corruptibili, quam quod sit infinita. Atque ita satisfactum est toti fundamento Bonaventurae, quatenus in ratione nititur; ex dictis in hoc et in priori argumento solvi facile possunt multa alia quae hic multiplicari possent; ea vero omitto, quia sunt sophismata procedentia solum ex locutionibus fundatis in nostro modo concipiendi, quo intellecto et recte etiam expositis significationibus terminorum, ut iam declaratae sunt, facillimam habent solutionem.

Ad Patrum testimonia

33. Ad testimonia Patrum respondetur primo fere ea omnia verificari posse ratione mutationis et successionis realis in accidentibus et operationibus, quam secum simul admittit aevum creatum, non autem aeternitas divina. Unde cum Glossa dicit solum Deum non nosse futurum esse aut fuisse, sufficienter intelligitur, quia Deus neque in esse, neque in scientia, neque in aliqua perfectione novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse. Unde etiam fit ut respectu scientiae illius dicantur omnia alia esse praesentia et non futura neque praeterita, quia semper eodem modo illi obiiciuntur ut in suis durationibus obiective praesentia. At vero res creatae, quantumvis permanentes in sua substantia, habent fuisse vel futurum esse in suis operationibus. Ex quo fit ut angelus, verbi gratia, per scientiam suam respiciat res alias ut praeteritas vel ut futuras, et quod ad intuendas illas, aliquo modo pendeat ex reali praesentia et existentia earum, de quo alias. Et eodem modo possunt facile exponi verba Anselmi, et Augustini, et Boetii. Secundo, possunt exponi dictae locutiones sanctorum de permanentia quae excludat successionem etiam respectu carentiae realis existentiae seu durationis. Est enim proprium aeternitatis Dei ut non possit vel succedere post non esse, vel ei succedere non esse, quod non potest convenire durationi creatae, ut satis declaratum est. Atque hoc modo recte dicitur solus Deus immutabilis, non solum quantum ad operationes, sed etiam quantum ad ipsum esse substantiale; omnis enim creatura etiam in substantia sua mutabilis est, saltem per extrinsecam potentiam. Quapropter etiam aeternitas, prout in immutabilitate fundatur, est propria Dei et excludit peculiarem illam successionem, vel saltem capacitatem illius successionis, qua non potest creatura carere.

Obiectio inquirens an possint in eadem re variari durationes

34. Una vero supra superest obiectio: nam si Deus potest angelum, postquam realiter duravit, annihilare, etiam poterit illum quem annihilavit, iterum reproducere; interrogo ergo an duratio quam ille angelus prius habuit, et quam posterius recipit, sit una et eadem, vel distincta; quidquid enim horum dicatur, repugnabit aliqua ex parte doctrinae traditae. Nam si illa duratio est eadem, sequitur primo in eadem duratione angeli esse prius et posterius in re; nam prius fuit ille angelus creatus quam annihilatus, et prius annihilatus quam iterum productus; ergo de primo ad ultimum prius talis angelus fuit creatus quam recreatus; ergo prius habuit durationem per creationem quam per recreationem; ergo in illa eadem duratione est prius et posterius in re, quae cum non possint intelligi in eadem re indivisibli, sequitur plane durationem illam esse extensam et divisibilem. Et confirmatur, nam si duratio est eadem, ergo et actio qua reproducitur erit eadem cum ea qua prius fuit productus, et consequenter etiam duratio actionis erit eadem; consequens autem non videtur intelligi posse, tum ob argumentum factum, quod hic applicari potest, tum etiam quia alias sequitur posse Deum reproducere eumdem numero motum in eodem mobili per idem spatium, et consequenter posse etiam reproducere idem tempus. Si vero dicatur ibi esse duplex duratio in angelo, sequitur multiplicari durationes in eodem esse et consequenter esse aliquam distinctionem ex natura rei inter durationem et esse, cum una duratio separetur a tali esse, et alia de novo adiungatur. Sequitur deinde dari successionem aliquam in duratione, cum non sit in esse, nam inter illas duas durationes est successio prioris et posterioris, cum tamen esse sit idem indivisibiliter.

Responsio, in qua pars negans defenditur

35. Respondetur aliquos sentire utroque modo posse Deum reproducere illum angelum, scilicet, vel cum eadem numero duratione, vel cum distinctis secundum numerum. Sed haec sententia recte improbatur rationibus factis contra posterius membrum. Unde dicendum censeo talem angelum necessario esse reproducendum cum eadem numero duratione; sicut enim impossibile est eamdem rem numero, semel corruptam vel annihilatam, iterum reproduci cum alia existentia numero distincta, quia haec non distinguitur ex natura rei ab entitate rei, ita fieri non potest ut eadem res numero cum sua existentia iterum producatur cum diversa numero duratione, quia duratio et existentia non distinguuntur a parte rei. Et ad primam obiectionem in contrarium respondetur illam esse unam et eamdem durationem quasi bis repetitam, et ideo non esse inconveniens eamdem ut prius productam, esse priorem seipsa ut posterius reproducta, vel, nostro modo concipiendi, propter coexistentiam ad prius et posterius in nostro tempore, vel melius, propter successionem quae in eo casu intervenit inter esse et non esse, et rursus inter non esse et esse. Illa enim annihilatio quae interposita fuit inter conservationem et recreationem, successionem illam effecit inter eamdem durationem prout bis factam interposita annihilatione. Neque inde fit illam durationem esse extensam aut habere partes, quia illa successio non est continua, sed discreta; successio autem discreta esse potest inter indivisibilia, et per divinam potentiam esse potest eiusdem indivisibilis ad seipsum, si bis repetatur interposita privatione seu suspensione eiusdem esse. Quod autem hoc verum sit probare possumus, quia quod nos dicimus de duratione, alii sunt necessario dicturi de ipso esse talis angeli, quod sine controversia est unum et indivisibile, et nihilominus est prius creatum et posterius reproductum.

36. Ad alteram confirmationem respondetur utroque modo posse fieri iteratam creationem illius angeli, scilicet, per iterationem eiusdem actionis, et per actionem distinctam; in neutro enim modo est repugnantia, et ita ex voluntate Dei pendet quod alterutro fiat, ut iam iterum in superioribus diximus. Si ergo recreatio fiat per actionem distinctam, habebit etiam diversam durationem a duratione prioris actionis. Neque est necesse, si duratio termini sit eadem, durationes actionum non distingui, quia esse termini est unum et idem, etiamsi fiat vel conservetur per diversas actiones. Si vero reproductio fiat iterata eadem numero actione, etiam in ipsa actione reproducetur eadem indivisibilis duratio; neque hoc est maius inconveniens quam quod idem esse cum eadem indivisibili duretione reproducetur. Nec censeo esse inconveniens quod ibi infertur de reproductione eiusdem numero motus; existimo enim posse fieri a Deo, si sit in eodem mobili, seu ad eumdem numero terminum, ut etiam in superioribus tactum est, et latius in III tomo III partis. Quid autem dicendum sit de tempore, dicam inferius.