SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO VIII. UTRUM ACTUS SINT PER SE CAUSA EFFICIENS HABITUS

SECTIO VIII. UTRUM ACTUS SINT PER SE CAUSA EFFICIENS HABITUS

1. Ratio dubitandi constat ex præcedenti sectione; nam, si habitus efficit actum, quomodo potest actus vicissim efficere habitum? Huc accedit, quod si habitus sit effective ab actibus, quot fuerint actus diversarum rationum, tot generabunt habitus, et ita innumeri multiplicabuntur habitus.

2. Habitus infusi non fiunt per actus.— Species non fiunt per actus.— In hac re suppono non esse sermonem de habitibus infusis, de quibus peculiaris est consideratio ad Theologos spectans. Suppono item non esse sermonem de speciebus intelligibilibus aut phantasmatibus, sed de propriis habitibus, ut supra dixi, nam species ex suo genere non fiunt per actus, sed antecedunt actus, quia sunt simpliciter necessariæ ad ipsos actus efficiendos. Fiunt ergo per se primo ab obiectis, vel ab intellectu agente; an vero per priores actus interdum fiant aliquæ species ad actus subsequentes, in materia de anima disputandum.

3. Suppono deinde, id quod experientia satis notum est, hos habitus usu et consuetudine actuum comparari. Non enim sunt a natura, ut Plato existimavit, præsertim de virtutibus intellectus, ut Aristoteles innuit in principio libri primi Posteriorum; quod esse falsum ipsa experientia docet, ex qua cognoscimus horum habituum acquisitionem, quia, nimirum, exercitio actuum faciliores reddimur ad similes efficiendos. Habitum autem a natura datum et a potentia distinctum, nullo experimento cognoscere possumus, neque ad aliquem effectum eum utilem invenimus, quia facilitas in operando non est a natura; facultas vero per solam potentiam sufficienter datur. Imo si interdum facilitas etiam naturalis est, nunquam est per habitum additum potentiæ, sed per intrinsecam conditionem talis potentiae, ut patet in facultatibus mere naturaliter operantibus quantum possunt. Cum ergo illi habitus non sint a natura, non possunt nisi ex consuetudine actuum generari, ut recte etiam docuit Aristoteles, lib. 9 Met., c. 5, lib. 1 Ethic., c. 1, et lib. 3, c. 5. Habet ergo actus aliquod genus causalitatis in habitum, cum ad præsentiam eius generetur, et non alias.

Punctus difficultatis et variae opiniones

4. Prima sententia.— Difficultas autem est quodnam sit illud causalitatis genus. Quidam enim existimant, illam non esse causalitatem effectivam, sed dispositivam, quia, nimirum, posito actu in potentia, ab ipsamet potentia naturaliter manat habitus, qui tamen non dimanaret, nisi potentia esset disposita. Ita opinatur Durandus, in 3, dist. 33, quæst. 2, qui non movetur ex ratione dubitandi superius posita, cum ipse alias etiam neget habitum efficere actum; sed movetur ex eo quod ad habitum non potest esse per se motus seu mutatio, ut Aristoteles probat, 7 Phys., c. 3. Ex quo principio sic colligit: si actus efficit habitum, vel mediate, vel immediate; non mediate, tum quia fingi non potest tale medium, nec intelligi; tum etiam quia eadem manet de illo difficultas. Non immediate, quia alias actus efficeret habitum per propriam actionem, et ita ad habitum esset per se actio, contra Aristotelem.

5. Secunda sententia.— Secunda sententia est actum non causare proprie habitum, sed esse viam ad habitum, ita ut principium efficiens habitum sit ipsa potentia; actio vero per quam efficit habitum sit ipse actus. Ita tenet Buridanus, 2 Ethic., q. 3. Probat, quia principium efficiens non efficit aliquid nisi media actione distincta ab ipso principio agente; sed actus non facit habitum media actione distincta ab ipso actu, quia ipse actus est quædam actio, et ab actione non est actio; ergo habitus solum fit per actum tanquam per actionem. Et confirmatur, quia eorum quæ sunt in eodem subiecto, unum non est proprie causa efficiens alterius; sed habitus et actus sunt in eadem potentia; ergo.

Vera quaestionis resolutio

6. Nihilominus dicendum est, actum esse causam habitus in genere causae efficientis, tanquam principium proximum eius. Hæc est communior sententia Theologorum, in 2, dist. 32 et 33. Quam etiam indicat D. Thomas, 1. 2, q. 51, art. 2, et quæst. 63, art. 2. Probatur, quia positis actibus generatur habitus, et non alias; nulla autem ratio sufficiens reddi potest huius effectus, nisi ex causalitate effectiva, quæ potest sine ullo inconvenienti attribui actui; ergo. Minor probanda est, partim improbando citatas sententias, partim respondendo præcipuæ difficultati in principio positæ.

7. Argumentor igitur contra Durandum, quia illa causalitas dispositiva non est sufficiens, imo fortasse nulla est, physice loquendo. Nam causa dispositiva physica, aut est per se et positive necessaria propter unionem formæ cum subiecto; et talis dispositio non solum necessaria est ut forma in subiecto introducatur, sed etiam ut in eo conservetur, ut constat inductione in omnibus dispositionibus physicis. Et ratio est, quia non est alia unio, quae in primo instanti fit, ab ea quæ postea perseverat; ergo si dispositio est per se necessaria propter unionem, erit necessaria quantum durat unio; nec est maior ratio de primo instante, quam de cæteris. Constat autem, actum non esse necessariam dispositionem ut habitus in potentia conservetur; ergo non est physica dispositio per se necessaria propter unionem habitus cum potentia.

8. Dices: interdum causa efficiens est per se necessaria ut effectus fiat, quamvis non sit necessaria ad conservationem effectus, sed tantum ad fieri, ut in causis univocis; ergo idem accidere poterit in aliqua causa dispositiva. Respondetur non esse simile, tum quia causa efficiens est magis extrinseca; dispositio vero, præsertim quando est per se requisita, est suo modo intrinseca, quatenus ex naturali et intrinseca coniunctione cum forma necessaria est. Tum etiam quia quando causa efficiens univoca non requiritur ad conservationem effectus, semper intercedit aliqua causa superior et æquivoca, quæ effectum conservat, quod in naturali et intrinseca dispositione locum non habet. Quotiescunque ergo aliqua dispositio præparans subiectum ad formam, est necessaria ad introductionem formæ, et non ad conservationem, non est per se necessaria propter solam unionem formæ cum subiecto, sed propter removendum aliquod impedimentum, vel dispositionem repugnantem introductioni formae. Sed neque hoc modo est necessarius actus ad introductionem habitus, quia sæpe incipit potentia acquirere habitum, quando in se non habet ullam contrariam dispositionem; ergo si potentia ex se haberet totam virtutem effectivam habitus, nulla sufficiens ratio reddi posset, cur actus sit dispositio necessaria ad efficiendum habitum.

9. Evasio. — Video dici posse, potentiam ex se esse indifferentem ad recipiendum hunc habitum vel oppositum, et ad utrumque habere sufficientem vim activam; per actum vero determinari positive et materialiter, ut sit proprie capax huius habitus potius quam alterius, et ideo etiam potentiam, ut effectivam habitus, determinari potius ad hunc quam ad alium efficiendum, quod ex se non poterat propter indifferentiam. Quia ad hanc effectionem habitus non determinatur potentia ut causa libera, sea ut naturaliter agens, et ut causa universalis, quae sæpe determinatur ex dispositione passi; in hac autem dispositione determinante (ut sic dicam) sæpe contingit dispositionem esse necessariam ad introductionem formæ, et non ad conservationem.

10. Improbatur.— Quæ evasio est apparens, non tamen satisfacit. Primo, quia in omnibus effectibus naturalibus dispositio determinans causam universalem et indifferentem, semper est aut per se et intrinsece requisita ad unionem formæ cum materia, aut removens aliam dispositionem repugnantem; vel si neutrum horum habet, est aliquo modo active cooperans cum universali causa, quia alias non intelligitur qualis sit illa determinatio, neque quo modo ibi habeat locum causalitas materialis. Secundo, quia si potentia est de se æque indifferens ad agendum et recipiendum habitum, omnino gratis dicitur determinari passive per actum, et non etiam active, cum actus sit perfecta qualitas, et possit esse accommodatum principium ad illam actionem. Tertio, quia aliqui sunt habitus qui non habent alios repugnantes vel contrarios in potentia, ut est habitus principiorum, vel etiam habitus scientiæ; ergo ad hos est potentia de se satis determinata, tam passive quam active; ergo efficiet illos in se, nullo expectato actu. Similiter inter habitus repugnantes potentia natura sua habet multo maiorem propensionem ad unum quam ad alium, ut voluntas ad virtutem, quam ad vitium; ergo hoc satis esset ad determinandam efficientiam eius, si talis determinatio solum materialiter esset necessaria.

l l. Tandem ratio Durandi nullius est momenti. Primo, quia aeque vel magis procedit contra ipsum, nam si potentia sola efficit habitum materialiter disposita per actum, ergo efficit illum per propriam actionem distinctam ab ea, qua efficit actum; ergo multo magis hoc modo datur actio per se ad habitum, quam si fiat mediante actu. Secundo, quia Aristoteles, dicto loco, non negat esse per se actionem ad productionem habitus, sed alterationem quæ proprie dicit sensibilem mutationem et successivam; neutrum autem per se requiritur ad acquisitionem habitus, quia fit per actionem perfectivam internam ac de se momentaneam, sicut fit etiam ipse actus. Vide D. Thomam, quæst. 1 de Virtutibus, art. 9 et 20. Quod si nomen alterationis extendatur ad quamlibet effectionem et receptionem qualitatis, sic etiam dici potest, habitum non per se primo fieri, quia semper supponit aliam actionem, ex cuius termino quodam modo resultet. Vide D. Thomam, 1. 2, quæst. 52, art. 1, ad 3; et Capreol., in 3, d. 23, ad arg. Durandi. Sunt etiam qui existiment, Aristotelem ibi non loqui ex propria sententia; quod sentit Scot. Quodl. 13, quia Aristoteles ibi non probat ad habitus non esse per se motum, nisi quia sunt ad aliquid; ergo vel non loquitur ex propria sententia, vel certe solum probat de relationibus ipsorum habituum, non de ipsis quantum ad substantiam eorum. Veritas ergo est, quod, licet ad habitum non sit alteratio sensibilis et successiva, de qua ibi Aristoteles loquitur, est tamen aliquo modo per se actio, ut magis ex sequente puncto constabit.

12. Actiones immanentes non sunt propria via per quam fiat habitus.— Secundo ergo improbatur sententia Buridani, nam actio non distinguitur realiter a termino, qui per illam producitur; sed actus distinguuntur realiter ab habitibus quos producunt; ergo actus immanens non est propria actio per quam habitos producitur. Minor ab omnibus admittitur ut certa, quia et habitus potest esse sine actu, et actus sine habitu, et uterque est propria entitas realiter distincta a potentia. Maior vero et frequentius recepta est, et infra, disputatione 50, late probabitur, quia actio et passio inter se, neque a motu seu mutatione, neque mutatio seu via a termino, realiter distingui possunt, neque dependentia a re quæ dependet. Præterea, quia actus immanens habet per se et ex se suum intrinsecum terminum, respectu cuius habitus est quid secundarium et quasi per accidens; una vero actio solum habet unum intrinsecum terminum; si quid vero inde ulterius resultat aut consequitur, solum esse potest quatenus active manat a termino prioris actionis. Consequentia est clara, quia actio ut sic solum est via ad suum intrinsecum terminum, nec per se habet aliam activitatem. Antecedens vero declaratur primo in potentiis et actibus immanentibus, qui non producunt habitum; nam illae actiones non possunt carere intrinsecis terminis, ut infra, disputat. 50, demonstrabimus. Deinde in ipsismet actibus, qui fiunt ab habitibus in intensione æquali, nam ibi etiam intervenit vera actio et efficientia habituum, quae non terminatur ad ipsos habitus, sed potius est ab ipsis ut a principiis activis; ergo illa efficientia et actio habet alium terminum intrinsecum; sed illa actio quantum ad essentialia est eiusdem rationis cum illa quae præcessit in actu immanente, quo acquisitus est habitus; ergo etiam illa habet suum terminum intrinsecum priorem habitu. Ratio denique a priori est, quia actio, ut actio per se primo ordinatur ad suum terminum; actus vero immanens non ordinatur per se primo ad habitum, sed per se est propter suum effectum formalem, qui est cognoscere, vel amare, vel aliquid simile; habitus vero est effectus inde resultans, non in universum, sed iuxta potentiæ indigentiam vel capacitatem. Unde etiam possit hoc confirmari ex actibus supernaturalibus quoad substantiam, qui non sunt per se effectiva habituum.

Explicatur efficientia actus in habitum

13. Relinquitur ergo actus effective concurrere ad habitus, cum non supersit alius modus sufficiens, quo eorum causalitas et necessitas explicetur. Solum adverto, cum in actu immanente duo sint, scilicet, et ratio actionis, et ratio qualitatis, ut partim disputatione præcedenti dictum est, et in disputat. 50 latius declarabitur, efficientiam hanc non convenire actui immanenti, ut actio est, sed ut qualitas est, quia actio ut sic non est principium agendi, sed solum via ad terminum. Itaque potentia per actionem suam vitalem producit actum secundum, quo amat vel intelligit, et informata illo actu, per illum in se producit habitum, quando illo indiget, et actus est proportionatus. Unde quod Aristoteles ait 9 Metaph., per actiones immanentes nihil fieri, intelligitur vel de actione ipsa, ut actio est, et de termino qui post ipsam permaneat; vel si referatur ad actum ipsum, intelligitur per se ac necessario, id est, quod per talem actum non fit necessario aliquid, nec per se ac hoc terminatur. Nihilominus tamen, si alioqui potentia indiget habitu, poterit actus habere huiusmodi effectum in tali potentia, quanquam extra illam nihil possit efficere, nisi dirigendo vel imperando.

Satisficit rationi dubitandi initio positae

14. Habitus et actus specie distinguuntur.— Superest ut respondeamus ad difficultatem in principio positam de mutua efficientia inter habitum et actum. In qua suppono habitum et actum esse qualitates specie distinctas, nam si essent eiusdem speciei, facilis esset solutio illius difficultatis, nam inter res eiusdem speciei nullum est incommodum, ut una res efficiat aliam, similem illi a qua ipsa facta est, quia inter illas est emanatio univoca. Non possunt autem habitus et actus censeri eiusdem speciei, quia actus est qualitas natura sua pendens in fieri et conservari ab actuali influxu potentiæ vitalis; habitus vero est qualitas permanens sine tali dependentia. Unde etiam habent hæ qualitates formales effectus specie diversos; nam actus constituit potentiam in ultima perfectione vitali, et non relinquit passivam potentiam ad ulteriorem actum; habitus vero solum constituit eam in actu primo, et relinquit in potentia ad actum secundum et vitalem. Unde Aristoteles cum qui tantum habet habitum, comparat dormienti, cum vero qui actum exercet, vigilanti.

15. Obiectio.— Dices: actus et habitus versantur circa idem obiectum; ergo sunt eiusdem speciei, nam sumunt speciem ab obiecto. Propter hoc Caietan., 1. 2, quæst. 49, a. 3, ait habitum et actum, imo etiam potentiam, secundum quamdam rationem esse eiusdem speciei, licet simpliciter differant specie. Sed non oportet distinctionibus uti, quæ satis explicari non possunt. Respondetur ergo negando consequentiam; nam, licet obiectum in se sit idem, modi autem tendendi in illud sunt in actu et habitu ita diversi, ut inde etiam satis colligatur specifica diversitas. Nam actus attingit immediate obiectum, illudque unit actualiter potentiæ, vel repræsentative trahendo obiectum ad potentiam, vel impulsive, seu effective trahendo potentia ad obiectum; habitus vero attingit obiectum mediante actu, propter quod dici solet, habitus specificari per actus, et actus per obiecta. Differunt ergo simpliciter in specie habitus et actus; unde non habent inter se convenientiam essentialem in aliqua differentia ultima ratione cuius dicantur esse eiusdem ultimæ speciei, aut simpliciter, aut secundum quid. Posset tamen concipi inter eos aliqua peculiaris convenientia in ordine ad idem obiectum, ratione cuius dicantur eiusdem generis proximi, vel speciei subalternae. Quod si hoc solum voluit Caietanus, cum eo non contendimus; id tamen ad præsentem difficultatem non refert; satis est enim quod inter habitum et actum sit simpliciter differentia essentialis.

16. Ex quo principio sequitur, iuxta communem doctrinam, alteram ex his qualitatibus esse perfectiorem essentialiter, quia non dantur duae species rerum æque perfectæ, ut circa lib. 8 Metaph., c. 3, tactum est. Unde ulterius necesse est quod, si inter has qualitates in specie est mutua efficientia secundum diversa individua, ea quae est minus perfecta non sit principium totale, imo nec principale alterius, sed ad summum partiale et instrumentale; e converso autem ea, quæ fuerit perfectior, poterit esse principale principium alterius, iuxta principia superius posita disputatione 17, de causa efficienti. Iam vero supersunt duo explicanda: primum, quaenam harum qualitatum censenda sit essentialiter perfectior; deinde quomodo sit illa mutua efficientia intelligenda.

Comparantur in perfectione essentiali habitus et actus

17. Aliquorum in hoc placitum.— Circa primum censeo neutram partem posse satis demonstrari: unde auctores graves in contrarias sententias divisi sunt. Quidam censent habitum esse essentialiter perfectiorem. Quod sentit Alexander Alensis, 2 p., quaest. 96, alias 104, membro 2; tribuitur etiam Henrico, Quodlib. 13, quæst. 12, ibi tamen nihil fere dicit. Et huic sententiæ favet D. Thomas, 1. 2, q. 51, art. 2, ad 3, et quæst. 63, art. 2, ad 3, coniungendo solutiones cum argumentis. Nam argumentando sumpserat hoc principium, habitum esse perfectiorem actu, ut inde concluderet, non posse fieri ab acto, et respondendo non negat assumptum, sed quærit nobiliorem causam, quæ iuvet actum ad efficiendum habitum. Indicia vero huius maioris perfectionis in habitu esse possunt, quia est permanentior quam actus, et non pendet continue ab actuali influxu potentiæ; unde videtur etiam melius disponere habentem, quia constituit illum simpliciter studiosum aut scientem. Item habitus est similior potentiæ; potentia autem nobilior est quam actus; ergo et habitus. Maior patet, tum ex permanentia, tum ex universalitate, quia unus habitus potest esse principium plurium actuum.

18. Aliorum sententia.— Alii vero censent, actum esse essentialiter perfectiorem habitu acquisito per ipsum, quod sentit D. Thomas, 1. 2, quæst. 71, art. 3, ubi ait, actum præeminere habitui; ibique Caietanus idem sentit, explicans solutionem ad primum. In qua D. Thomas etiam declarat, excessum habitus in permanentia esse tantum secundum quid. Quia vero in solutione ad 3, addit actum præeminere habitui in bonitate et malitia, ait Caietanus: Non tamen inde negatum putes, actum esse simpliciter nobiliorem habitu; ex ratione enim allata in corpore, et explanata ad primum patet, quod actus est simpliciter nobilior et melior habitu; sicut actus simpliciter, actu permisto potentiae, et finis, eo quod est ad finem simpliciter. Sed quidquid sit de assertione ipsa, neque ex illo loco D. Thomæ neque ex illis rationibus recte colligitur. Primo, quia expresse comparat actum habitui in bonitate et malitia morali, non in perfectione entitativa. Secundo, quin eodem modo comparat actum cum potentia et cum habitu, dicens actum in bono et malo præminere potentiae, imo et habitum sub eadem ratione dicit præeminere potentiae, licet sit inferior actu, quia est quid medium inter potentiam et actum; at vero nullus dicet habitum acquisitum esse simpliciter nobiliorem potentia in genere entis; neque etiam de actu id dici potest. Tertio, si rationes illæ essent efficaces, æque probarent de habitibus infusis, quod nimirum sint ignobiliores suis actibus. Cuius oppositum frequentius sentiunt Theologi, quia illi habitus sunt per se necessarii ad substantiam actus, et quia ob hanc rationem actus non possunt effective producere aut intendere illos habitus. Quarto, quia quod actus non habeat illam admistionem potentiæ, quam habet potentia vel habitus, solum probat, illum statum, cum res est in actu secundo, esse simpl citer perfectiorem quam esse in habitu, vel in actu primo; non tamen probat, actum secundum præcise comparatum ad habitum seu actum primum, secundum id quod addit, esse simpliciter perfectius ens, sed solum secundum quid, et in modo actuandi.

19. Et eadem ratione censeo nihil satis colligi ad rem præsentem ex illis locis Aristotelis, in quibus ponit beatitudinem in actu ultimo tanquam in perfectissimo, ut constat ex 1 Ethic., c. 8, 9 et 13, et lib. 10, c. 10; idemque colligi potest ex 9 Metaph., c. 7, et lib. 12, cap. 4 et 6. Quanquam etiam Scotus, in 4, dist. 49, quæst. I et 2, præsertim in solutionibus argumentorum, propter hæc testimonia existimet actum esse simpliciter nobiliorem habitu. Ex ihis tamen solum probatur, esse in actu esse simpliciter perfectius quam esse in potentia; non vero quod præcise comparando entitatem ultimi actus ad entitatem habitus, vel potentiæ, illa sit simpliciter perfectior.

20. Habitibus acquisitis actus sunt perfectiores.— Nihilominus censeo hanc partem valde probabilem, saltem in habitibus acquisitis, quia solum conferunt potentiæ facilitatem in operando, prout explicuimus. Unde solum videntur esse quasi impulsus quidam relicti ab actibus ex propia virtute ipsorum. Item species intentionales videntur esse minus perfectæ ex suo genere, quam actus secundi, etiamsi magis necessariæ sint. Denique haec perfectio habitus acquisiti videtur esse minimum quoddam complementum potentiæ. Est ergo probabilius, actum esse simpliciter perfectiorem habitu acquisito, etiamsi secundum quid, in permanentia seu diuturnitate, aut independentia ab actuali influxu excedatur.

Mutua efficacia in habitu et actu exponitur

21. Ex quo principio ad secundam partem de mutua efficientia respondendum est, actum propria virtute, et tanquam sufficiens principium proximum agendi relinquere in potentia habitum sibi proportionatum, non ut sit principium sufficiens similium actuum, nam revera non est, nihil enim potest sine potentia efficere, sed ut aliquo modo inclinet et adiuvet potentiam. At vero si habitus esset simpliciter perfectior actu, oporteret dicere actum solum non esse sufficiens principium proximum, sed potentiam simul influere ad efficiendum habitum, quod non apparet ita verisimile. Quia effectio habitus ut sic non est vitalis actio, et ideo non est cur ad illam sit necessarius actualis influxus potentiæ animæ. Imo hæ potentiae nihil videntur immediate agere posse nisi actus vitales, unde neque aliam vim habent ad acquirendum habitum, nisi quam habent ad producendum actum; est ergo habitus proprius et proportionatus effectus ipsius actus. Et contrario vero, habitus est quasi semen (ut Caietanus ait) vel partiale agens (ut ait Scotus), et ideo licet sit minus perfectus, potest concurrere ad effectionem actus. Aliter explicat D. Thomas, l. 2, q. 5l, art. 2, ad 3, et q. 63, art. 2, ad 3, radicem, unde habet actus animæ posse producere habitum, quia ille actus semper procedit a nobiliori principio. Sed illa est causa radicalis et remota; nos autem de proxima perfectione ad agendum requisita tractavimus.