SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO II. DE RATIONE ESSENTIALI SEU CONCEPTU ENTIS
SECTIO V. UTRUM RATIO ENTIS TRANSCENDAT OMNES RATIONES ET DIFFERENTIAS INFERIORUM ENTIUM, ITA UT IN EIS INTIME ET ESSENTIALITER INCLUDATUR

SECTIO V. UTRUM RATIO ENTIS TRANSCENDAT OMNES RATIONES ET DIFFERENTIAS INFERIORUM ENTIUM, ITA UT IN EIS INTIME ET ESSENTIALITER INCLUDATUR

1. Entia completa, immo et incompleta in plures conceptus resolubilia, rationem entis participant. — Haec quaestio difficultatem non habet in entibus completis, vel quae per modum completorum entium ab intellectu concipiuntur, ut sunt omnia individua, species et genera, quae directe in aliquo praedicamento constituuntur usque ad summa genera; nam in haec dividitur ens, et de illis essentialiter praedicatur, et consequenter de omnibus aliis inferioribus, quae sub his continentur. Deinde non solum de completis entibus et conceptibus, sed de quibuscumque partialibus, vel incompletis entibus, quae resolubilia sunt in plures conceptus reales, est etiam indubitatum in eis intime et essentialiter includi ens, quia, si sunt resolubilia in plures conceptus reales, ergo, ut minimum, debent resolvi in conceptum entis, qui est universalissimus omnium. Item a fortiori hoc constabit ex dicendis.

2. His suppositis, est opinio Scoti, In I, dist. 3, q. 3, et dist. 8, q. 2, et In II, dist. 3, q. 6, ens non includi in differentiis ultimis, neque in modis intrinsecis, quibus ad prima decem genera determinatur, neque in suis propriis passionibus, quae cum ipso convertuntur, ut sunt unum, verum, bonum, de quibus alibi ipse sentit esse positivas et reales proprietates, ut patet In II, dist. 3, q. 1, ad arg. Quid autem Scotus intelligat per differentiam ultimam, obscure satis ab eo explicatur; non enim vocat ultimam differentiam illam quae constituit ultimam speciem, nam ibi expresse dicit rationale vel rationalitatem non esse differentiam ultimam, si anima rationalis est in re ipsa diversa a sensitiva. Igitur differentiam ultimam appellat, quae sumitur ab ultima realitate formae, differentiam autem non ultimam, quae sumitur a tota forma; ut, si est (inquit) in homine una anima, quae realiter est vegetativa, sensitiva et rationalis, in illa distinguuntur diversi gradus seu realitates formales, et differentia quae ab ultima realitate sumitur dicitur ultima, non solum quia constituit ultimam speciem, sed quia se ipsa differt ab aliis, et non est resolubilis in plures conceptus; si autem fingamus animam rationalem ut sic esse integram et per se distinctam formam a sensitiva, et omnibus superioribus, tunc, sicut talis forma est intrinsece et quidditative ens, ita differentia ab illa sumpta est etiam intrinsece et quidditative ens, et ideo eius conceptus non est simpliciter simplex, sed resolvi potest in conceptum entis, et aliquem alium modum, quo determinetur conceptus entis ad esse talis differentiae, et ideo talis differentia non est ultima, quandoquidem per aliquid a se distinctum ab aliis differt.

3. Fundamentum Scoti. — Et hinc sumitur primum ac praecipuum fundamentum Scoti, nam una differentia non est alia, ut per se notum est; ergo vel convenit cum aliis in conceptu quidditativo entis, vel non; si non convenit, ergo non includit talem conceptum in sua quidditate et essentia, quod intendimus: si autem convenit cum aliis in illo conceptu, necesse est quod per aliquid aliud differat; ergo una differentia differet ab aliis per aliam differentiam; ergo illa differentia non erat ultima, quandoquidem in aliam ulteriorem resolvitur et tunc ulterius eodem modo inquirendum erit de illa alia differentia, an includat conceptum quidditativum entis, in quo cum aliis conveniat, atque ita, vel procedemus in infinitum, vel sistendum erit in aliqua differentia ultima, quae ita per se differat ab omnibus aliis rebus vel conceptibus ut neque in conceptu entis cum illis conveniat, et consequenter intrinsece et quidditative rationem entis non includat; nam, si includeret, conveniret in ea cum aliis; si autem conveniret, indigeret alia differentia, qua differret, iuxta doctrinam Aristotelis, V Metaph., c. 9, et lib. X, c. 5, quod ea quae inter se conveniunt, differentiis differunt. Atque haec ratio eodem modo applicari potest ad modos intrinsecos quibus ens contrahitur ad prima decem genera; nam, cum unumquodque illorum generum concipiatur per modum entis completi, certum est quidditative includere rationem entis, in qua omnia illa genera conveniunt; ergo oportet ut aliquibus modis seu differentiis differant; de illis ergo modis ulterius quaeritur an includant ens; nam, si non includunt, hoc intendimus; si vero includunt, quaerendum est per quid differant ab aliis et quomodo ad illos modos contrahatur ens, et ita vel procedetur in infinitum vel sistendum erit in aliqua differentia seu modo, qui non includat ens; ergo, cum non sit maior ratio de uno quam de alio, sistendum erit in primo illo modo, quo contrahitur ens ad substantiam, quantitatem, etc.

4. Secunda ratio Scoti. — Atque hoc maxime confirmat secunda ratio Scoti, sumpta ex proportione inter metaphysicam et physicam compositionem; utraque enim fit ex potentia et actu, seu (ut Scotus loquitur) ex determinabili et determinante; sed in compositione physica resolutio ultima fit ad ultimam potentiam determinabilem, quae in sua entitate nihil includat formae seu actus determinantis, et ad ultimam formam seu actum determinantem, quae nihil includat potentiae determinabilis; ergo similiter in compositione metaphysica omnium entium resolutio facienda est in ultimos conceptus determinabilem et determinantem, quorum unus alium non includat, nec e converso; sed omnis haec resolutio ex parte conceptuum determinabilium fit ultimate in conceptum entis, in quo ut sic actu non includitur aliquis modus seu differentia determinans; ergo etiam ex parte conceptus determinantis debet correspondere aliquis modus vel differentia, quae nullo modo includat conceptum entis determinabilem. Denique de passionibus entis plures rationes multiplicat Scotus, quas nunc omitto, quia de iis passionibus dicendum est ex professo disputatione sequenti.

Opinio Scoti confutatur

5. Differentiae ultimae et non ultimae explicatio Scotica impugnatur. — Hanc opinionem Scoti merito impugnant thomistae, quamvis nonnulli eorum interdum illi faveant, ut infra notabo. Et primo quidem illa distinctio differentiae ultimae et non ultimae, ut ab Scoto proponitur et explicatur, et supponit falsum fundamentum et insufficiens est. Primum patet, quia revera nulla est differentia quae ex tota forma physica sumatur. Primo quidem, quia iuxta veriorem sententiam in composito substantiali non est nisi una forma, et tamen omne compositum substantiale habet aliquam convenientiam cum aliis compositis et cum omnibus substantiis creatis, et consequenter ab illius forma, ut habet convenientiam cum illis, sumitur aliqua differentia non ultima; ergo nulla differentia sumitur a tota forma, sed ultima sumitur ab ultimo gradu seu realitate eius, ut ipse Scotus loquitur. Quae ratio procedit de substantiis compositis, sed evidentior est in simplicibus seu immaterialibus creatis, quae genere et differentia constant, quia in eis non est nisi una simplex natura, physice loquendo, a qua sumuntur differentiae non ultimae et ultimae secundum diversos gradus seu conceptus eius. Et eodem modo procedit ratio in formis accidentalibus, nam ab una et eadem forma secundum rem, verbi gratia, albedine, sumitur differentia non ultima coloris, et ultima albedinis. Deinde, etiamsi daremus in composito substantiali esse plures formas, nulla esset differentia sumpta a tota aliqua forma. Finge enim animam rationalem in homine esse distinctam a sensitiva, etc., adhuc rationale non esset differentia sumpta a tota forma. Probatur, quia secundum illam formam homo haberet convenientiam cum angelis in intellectualitate; ergo ab illa forma sumeretur alia differentia prior; ergo differentia rationalitatis, prout est propria hominis, adhuc in eo casu non sumeretur ex tota forma, sed ex ultimo gradu eius; immo inter eam formam et alias necessario esset convenientia, vel in communi ratione formae substantialis, vel in ratione animae et principii vitae respectu aliarum animarum realiter distinctarum; ergo secundum has omnes rationes possent ab illa sumi differentiae non ultimae; ergo nulla esset differentia quae sumeretur a tota forma; propter similes enim rationes in formis accidentalibus nulla esse potest a qua tota aliqua differentia unica sumatur, ut Scotus fatetur.

6. Differentiae etiam infimae. — Unde ulterius ostendi potest insufficientem esse Scoti divisionem. Omissa enim differentia, quae sumi dicitur a tota forma, quae revera nulla est, ut ostendi, Scotus ipse fatetur dari differentiam ultimam quae sumitur ab ultima realitate formae, ergo necesse est ut admittat aliud differentiarum genus, quae neque a tota forma, neque ab ultima realitate eius, sed a forma secundum aliquam communem seu superiorem realitatem sumatur, ut erit differentia sensitivi in homine, si in eo anima sensitiva non est realiter a rationali distincta, vel sicut differentia coloris in albedine. Talis ergo differentia, neque est ultima, ut per se constat, neque est non ultima, iuxta Scoti declarationem, quia non sumitur a tota forma, sed solum a quodam gradu realitatis eius; ergo insufficienter ab Scoto numerantur huiusmodi differentiae. Et quaerendum restat an iuxta illius opinionem hae differentiae, quae nec sumuntur a tota forma, nec sunt ultimae, includant intrinsece et quidditative ens, necne. Nam si illae non includunt ens sequitur nullas omnino esse differentias reales quae ens includant, quod et ipse negat, et per se est satis absurdum; quia, si nulla differentia est ens, nullae sunt in rebus differentiae reales, et consequenter nec per eas constituuntur essentiae reales, neque essentialiter distinguuntur. Si autem illae differentiae includunt ens, ergo idem dicendum est de ultimis differentiis, etiamsi non sumantur a tota forma, sed ab ultimo gradu eius. Probatur haec consequentia, primo, quia hae differentiae subalternae, verbi gratia, sensibile, non sumuntur a tota forma, sed a quodam gradu reali eius, et hoc satis est ut includant ens; ergo multo magis id sufficiet ut ultimae differentiae includant ens. Patet consequentia, quia talis differentia sumitur a perfectiori gradu illius formae; ut verbi gratia, sensibile et rationale, supposita vera sententia de unitate animae in homine, sunt differentiae, quarum neutra sumitur a tota forma, et sensibile sumitur ab illa secundum gradum superiorem minusque perfectum; tamen, quia forma etiam secundum illum praecisum gradum considerata realis est, verumque ens, ideo differentia illa ens intrinsece et essentialiter includit; rationale autem sumitur ab eadem forma secundum inferiorem gradum realem magisque perfectum, et forma a qua sumitur, etiam secundum illam considerationem, est realis verumque ens; ergo multo maiori ratione realis differentia includit intime et essentialiter ens. Praeterea nulla est maior ratio de una quam de alia, nam tam simplex est conceptus differentiae sensibilis, sicut conceptus differentiae rationalis; neuter enim alterum includit formaliter, neque e contrario. Quod sic declaro, nam, ut ipse Scotus indicat, haec differentia, rationale, proprie non differt ab aliis per aliam differentiam, sed per se ipsam, quia, dum ipsa est quo aliud differt, simul etiam est se ipsa differens, ne in infinitum procedamus, ipsamque differentiam speciem faciamus, utpote ex genere et alia differentia constantem; sed totum hoc eodem modo procedit in differentia superiori, scilicet sensibile, quia etiam illa non constat alia differentia, neque est species, sed se ipsa differt ab alia sibi opposita, quatenus dividit et contrahit superius genus, et constituit suam propriam subalternam speciem; est ergo eadem ratio utriusque differentiae, et idem est de omnibus superioribus. Quod si dicas huiusmodi differentias subalternas esse determinabiles per differentias ultimas, hoc imprimis nil refert ut illae potius quam hae ens includant; immo, iuxta discursum Scoti supra factum, potius sequitur has differentias, prout determinabiles sunt per inferiores, non includere illas, et quatenus determinant superiores, etiam non posse ipsas superiores includere, et consequenter esse tam simplices, quantum esse possunt differentiae ultimae. Et praeterea etiam differentiae ultimae, maxime secundum opinionem Scoti, sunt determinabiles per differentias individuales; ergo etiam in hoc est eadem ratio de illis.

7. Item differentiae individuales. — Unde videtur tandem sequi, consequenter loquendo iuxta opinionem Scoti, solas differentias individuales debere dici ultimas, nam illae solae sumuntur ex ultima realitate formae, et per alias nullo modo differunt, neque ut per differentias constituentes (quod commune est omnibus differentiis, ut dictum est), neque ut per differentias contrahentes ad inferiora, quia illas non habent, quod est proprium harum differentiarum individualium. Sed neque Scotus in hoc sensu est locutus de differentiis ultimis, ut patet ex locis citatis, et ex his quae adduximus, neque de illis dici potest quod ens non includant, propter alias rationes supra tactas, scilicet, quia etiam hae sumuntur a materia vel forma secundum veram realitatem earum. Item, quia conceptus differentiae individualis in se non est simplicior quam conceptus differentiae specificae vel genericae, etiam si non sit ita communis vel contrahibilis; hoc enim nihil refert ad simplicitatem conceptus, nam potius superiora et universaliora solent esse simpliciora. Et praeterea rationes quas de modis intrinsecis faciemus, de his etiam differentiis individualibus probabunt, nam ut ostendam, eadem est seu proportionalis earum ratio.

8. Modi intrinseci entis rationem entis imbibunt. — Iam igitur de modis intrinsecis falsa etiam ostenditur opinio Scoti. Primo, quia, vel illi modi sunt positivi et reales, vel non. Hoc secundum neque ab Scoto dicitur, neque est verum, ut contra aliquos ostendam, sectione sequenti; quomodo enim possent constituere varias rerum essentias, et essentiale discrimen inter illas, si non essent reales modi et positivi? Si autem huiusmodi sunt, quomodo mente concipi potest eos non includere intrinsece et essentialiter ens? Nam ut praecedenti sectione ostendimus, ens intrinsece est quod habet veram et realem essentiam; aut ergo hi modi habent aliquam realem essentiam, et ita intrinsece et essentialiter sunt ens; vel nullam habent, et sic nec possunt essentiam realem constituere, neque aliquid reale addere ad contrahendum superiorem conceptum et constituendam determinatam essentiam et distinguendam illam ab aliis. Et confirmatur, nam si hi modi non sunt ens, ergo nihil sunt; ergo nihil conferre possunt ad essentias reales constituendas. Respondent aliqui, hos modos non esse ens ut quod, tamen esse ens ut quo seu aliquid entis, et inde neque esse simpliciter et univoce ens, ut Scotus loquitur, neque omnino nihil. Sed haec responsio solum videtur in verbis consistere, quoniam esse ens ut quo nihil aliud est quam esse formam seu actum realem in metaphysica constitutione seu compositione; nulla autem potest esse forma vel actus realis alicuius, nisi in se sit aliquid reale, quod est esse in se ens reale; ergo repugnat dicere aliquid esse reale quo, et non ens ut quod, nam illud quo in huiusmodi quod necessario fundari debet. Quod in omni compositione physica inductione ostendi potest. Est autem eadem ratio in metaphysica compositione, quia etiam in illa potentia et actus concipiuntur ut constituentia integram realitatem seu essentiam; unde in se etiam considerata necessario concipi debent ut habentia aliquid realitatis seu essentiae saltem partialis; alias non possent concipi ut apta ad constituendum et complendum essentiam realem; et haec ratio applicari potest ad omnes differentias tam ultimas quam non ultimas genericas, specificas et individuales.

9. Secundo, possunt e contrario hic applicari rationes factae de differentiis, praesertim illa, quod differentia non ultima, id est subalterna, ideo includit ens, quia sumitur a forma secundum aliquem gradum realitatis eius; sed etiam hi modi intrinseci sumuntur a forma vel natura secundum aliquem gradum realitatis eius; ergo etiam includunt ens. Minor declaratur, nam in substantia modus per se sumitur ex realitate cuiuscumque naturae substantialis, quatenus cum aliis convenit in aptitudine subsistendi, et ita in substantiis immaterialibus ille modus sumitur ex tota forma simplici secundum eam praecisam rationem; in materialibus vero ex tota forma metaphysica seu natura integra, et consequenter ex materia, quatenus ex parte sua confert ad subsistendum, et ex forma, quatenus absolute constituit substantialem naturam. Tenet ergo prima consequentia a paritate rationis, et quia, sicut hic modus intrinsecus immediate determinans ens concipitur ut quid simplex se ipso et non per alium modum differens ab aliis, ita etiam differentia tam subalterna quam ultima, ut declaratum est.

10. Ens esse genus, et modum entis veram differentiam, infertur ex Scoti opinione. Responsio Scoti ad illatum inconveniens refutatur. — Tertio, quia, si conceptus substantiae resolvitur in conceptum entis, et conceptum modi omnino condistincti ab ente, et contrahentem, et non includentem ipsum, nihil deesse potest huic modo quominus vera differentia sit, neque enti quominus genus sit, praesertim cum Scotus supponat ens esse univocum. Sequela quoad priorem partem probatur, quia de ratione differentiae nihil aliud est, nisi quod essentialiter contrahat superius praedicatum univocum et quidditativum, non includendo ipsum et cum illo constituendo gradum essentialem aliquem per modum formae eius, ex quo habet quod praedicetur (ut aiunt) in quale quid, et consequenter quod faciat differre ab aliis; haec autem omnia conveniunt modis contrahentibus ens iuxta doctrinam Scoti. Quoad alteram vero partem probatur sequela, quia de ratione generis solum est quod sit praedicatum univocum et quidditativum seu in quid, non exprimens totam quidditatem usque ad ultimum gradum (propter quod dici solet praedicari in quid incomplete), et quod sit aptum contrahi et determinari per differentias essentialiter distinctas, ex quo habet quod de pluribus essentialiter differentibus praedicetur; sed hoc totum convenit enti iuxta principia Scoti. Unde e contrario Aristoteles, III Metaph., text. 10, inde probat ens non posse esse genus, quia in omnibus differentiis et modis quibus contrahitur, essentialiter includitur, quod repugnat generi, ut idem Aristoteles probat, VI Topic., c. 3. Respondet Scotus, ens non esse genus, quia licet non in omnibus, saltem in aliquibus differentiis includitur, scilicet in differentiis non ultimis, quae sumuntur a tota forma. Sed hoc imprimis ostensum est supponere falsum, quia nullae sunt differentiae quae sumantur a tota forma in sensu ab Scoto intento, id est, quae sumantur a tota forma totaliter (ut sic dicam) et non secundum aliquem praecisum gradum seu conceptum. Et deinde non satisfacit, nam quid refert quod ens includatur in quibusdam ultimis et remotis differentiis ut non sit genus respectu substantiae et accidentis, in quae proxime et univoce dividitur per differentias proprias et extra sui rationem? Immo e contrario iuxta Scoti sententiam inferendum esset illas differentias non ultimas, prout ab ipso finguntur, non esse proprias differentias, sed quasdam species entis; nam resolubiles sunt in conceptum entis quidditativum et univocum ipsis, et in aliquam differentiam ultimam, quae non includat ens; nihil ergo ibi deerit ad constitutionem et compositionem speciei.

11. Quarto, hi modi intrinseci sunt inaequales in perfectione entitativa; ergo sunt entia. Antecedens patet, quia substantia est perfectior accidente, et non ratione eius in quo conveniunt; ergo ratione eius in quo differunt; ergo ratione sui proprii modi intrinseci. Quod etiam per se notum est; ideo enim substantia perfectior est, quia est per se, accidens vero in alio; ergo ipse modus per se essendi perfectior est modo existendi in alio; ergo uterque habet aliquam perfectionem; ergo entitatem, nam perfectio sine entitate reali concipi non potest; aut enim sunt idem, aut perfectio supponit entitatem et est proprietas eius. Unde novum argumentum vel confirmatio confici potest; nam in his modis (et idem est de omnibus differentiis) reperiuntur passiones entis; sunt enim aliquid, nec enim sunt nihil; et unum, nam unusquisque modus est in se divisus et distinctus a quolibet alio; et bonum, quia habent suam definitam perfectionem et appetibilitatem; et verum, quia non sunt conficti et per se intelligibiles sunt. Tandem modus quo constituitur substantia, aliquo modo substantia esse debet; nam, ut dixit Aristoteles, I Phys., c. 6, substantia non constituitur ex non substantiis, et idem proportionaliter est de modo accidentis; sed quod est substantia, est etiam ens; ergo.

12. Sententiae Scoti, quae fingi posset, explicatio. — Hinc vero sumere potest aliquis occasionem ad explicandam sententiam Scoti, vel certe novam aliam introducendam. Differentia enim seu modus constituens substantiam non est substantia completa, sed incompleta; hac enim ratione substantia, quae est generalissimum praedicamenti substantiae, habere potest differentias in quibus non includatur, quia genus illud tantum est substantia completa, differentia autem est solum incompleta substantia; ad hunc ergo modum dici potest ens quod determinatur ad esse substantiae, quantitatis, et aliorum quae in rectis lineis praedicamentorum ponuntur, solum esse ens completum, et ideo non includi in modis intrinsecis quibus determinatur, immo neque in differentiis quae etiam sunt incompleta entia; et in hoc sensu omnes rationes factae non procedunt contra hanc sententiam, quia non negatur differentias et modos esse aliquo modo entia, sed solum esse entia completa, quod nullam habet absurditatem.

13. Aliena ab Scoti mente et falsa ostenditur. — Sed haec expositio neque est ad mentem Scoti, neque in se vera est. Primum patet, quia Scotus specialiter negat ens includi in differentiis ultimis, in non ultimis autem concedit includi; non loquitur ergo de ente completo, quia hoc modo nulla differentia est completum ens. Deinde Scotus loquitur de universalissimo conceptu entis realis, quem mens nostra potest abstrahere, ut manifeste constat ex citatis locis; ens autem completum praedicto modo explicatum non est universalissimus conceptus entis nam, cum entia incompleta aliquid entitatis habeant, convenientiam aliquam realem habent cum entibus completis; ergo concipi potest ratio entis universalior, quae secundum rationem ab his praescindat. Quod autem illa sententia in se falsa sit, tribus rationibus ostenditur. Prima est tantum ad hominem, supposita sententia Scoti, quod ens sit univocum; tunc enim evidentius sequitur iuxta praedictam interpretationem ens completum esse unum genus commune ad decem praedicamenta, quia habet differentias reales extra sui rationem, et omnia alia requisita ad rationem generis, ut patet applicando rationem supra factam.

14. Secunda ratio est, quia ens communissime sumptum, ut est transcendens, et obiectum metaphysicae vel intellectus, abstrahit a completo et incompleto; nam haec omnia, ut ex modo significandi patet, se habent per additionem ad ens in quantum ens, in ordine ad praecisionem vel expressionem nostrorum conceptuum. Et saltem dubium non est quin possit ens in hac generalitate significari et concipi, ut paulo antea dicebam; sic autem nunc nos loquimur de ente, quia ut sic est obiectum metaphysicae; ergo huiusmodi ens intrinsece includitur in differentiis et modis intrinsecis. Quod si fortasse auctores praedictae sententiae dicant se non loqui de huiusmodi ente, sed de ente completo, imprimis non loquuntur ad rem de qua nunc agimus. Deinde non effugiunt difficultatem quae in tota hac sententia praecipue declarari intenditur, scilicet, quomodo ens ad inferiora descendat; nam, licet dicant ens completum contrahi ad substantiam per quemdam modum, qui nec est ens completum nec omnino nihil, sed incompletum ens, restat illis explicandum quomodo et per quid ens communissimum determinetur ad esse entis completi vel incompleti. Nam de eo quod addit ens completum supra ens, inquiram an includat ens communissime sumptum; nam, si non includit, erit nihil, et procedent omnia argumenta facta; si autem includit, ergo differentia seu modus contrahens vel dividens includit ipsummet divisum. Unde de illo modo restabit inquirendum per quid distinguatur ab ipso ente in communi, quod in se includit, et per quid differat ab aliis entibus, et ita incidet haec explicatio in difficultates quas Scotus vitare intendit.

15. Tertia ratio et maxime propria est, quia ille conceptus entis completi communis decem praedicamentis, prout in rectis lineis constituuntur, et non aliis rebus, est impossibilis, quia perfectiora entia sunt incompletae substantiae, quae non ponuntur directe in praedicamento substantiae, quam accidentia, quae ponuntur directe in praedicamento accidentis. Quod patet, sive consideremus physice substantias incompletas sive metaphysice, nam materia prima perfectior est, magisque habet de entitate quam quantitas, et forma substantialis magis quam qualitas. Similiter rationalitas, prout est differentia substantialis, perfectius quid est quam quodlibet accidens; ergo ens prout est commune ad substantiam et accidentia multo magis commune est ad substantias incompletas, et consequenter ad omne id, quod quacumque ratione entitatem includit, nam haec sola convenientia considerari potest inter substantiam et accidens. Unde conceptus ille entis completi, si sit conceptus entis quod sit per se unum, tantum esse potest conceptus substantiae.

Quaestionis resolutio

16. Dicendum est ergo ens, in quantum ens, intrinsece includi in omni ente, et in omni conceptu positivae differentiae, aut modi entis realis. Ita docet D. Thomas, I cont. Gen., c. 25, et q. 21 †9 de Verit., a. 1, et indicat Quodl. II, a. 3, et I, q. 3, a. 4, q. 4, a. 3, ad 1, q. 5, a. 1, et docent thomistae, Caiet., de Ente et essentia, c. 1; Soncin., V Metaph., q. 14; Soto, in Antepraed. c. 4. Idem tenet Fonsec., IV Metaph., q. 4, c. 2, q. 3, et sumitur ex Aristotele, III Metaph., text. 10, quem supra citavi. Et suppositis iis quae contra Scotum dicta sunt, sufficienter probatur inductione, quia, si loquamur physice de rebus, ratio entis includitur in omnibus substantiis et omnibus partibus earum, et in omnibus accidentibus et in omnibus modis positivis realibus; nam omnia haec habent aliquo modo essentiam veram, id est, non fictam nec imaginariam, sed realem, aptam ad existendum extra nihil. Si autem metaphysice res considerentur, ens includitur in omnibus generibus et speciebus et individuis absque controversia, et ostensum a nobis est includi etiam in differentiis et in modis positivis intrinsecis; sed praeter haec nihil est in rebus.

17. Obiectioni respondetur. — Dices passiones entis esse praeter haec omnia, de quibus nihil dictum est. Respondetur: de his passionibus in controversia positum est, an formaliter dicant aliquid positivum ex natura rei distinctum ab ente vel solum negativum aut ens rationis. Si hoc ergo posterius verum est, consequenter dicendum est passiones illas formaliter non includere ens, neque hoc esse contra conclusionem, quia illae passiones formaliter non dicunt differentias aut modos realiter determinantes aut afficientes ens. Si autem prior sententia vera est, consequenter asserendum est has passiones in formali conceptu suo includere ens propter easdem rationes supra adductas et contineri has passiones sub enumeratione facta, quia dicunt modos reales entis illi adaequatos seu convertibiles cum ipso; quae autem harum opinionum verior sit, sequenti disputatione tractabitur. Ratio autem a priori †10 conclusionis iam etiam tacta est, et sumitur ex ratione entis supra explicata, quae est habere essentiam realem, in quo non includitur quod illa essentia sit perfecta vel imperfecta, integra vel partialis, sed solum quod realis sit; hoc autem necesse est includi in omnibus rebus et modis seu differentiis realibus. A posteriori autem generalis etiam ratio est, quia in his omnibus reperitur semper aliquis effectus seu quasi effectus realis, quod non potest intelligi sine inclusione alicuius entitatis; nam constituunt, complent aut integrant ac distinguunt ens reale, adeo ut etiam ille modus, quo nostro more intelligendi determinatur ens in communi ad Deum seu ens increatum, concipiatur tamquam constituens tale ens: unde non potest concipi nisi sub ratione alicuius entitatis. Item huiusmodi differentiae vel modi solent esse radices proprietatum vel actionum realium; ergo.

18. Ad primum Scoti fundamentum respondetur unam differentiam quantumvis ultimam posse esse diversam ab alia, etiamsi cum illa in communi entis ratione conveniat, sicut de primis generibus generalissimis omnes docent, quae propterea non proprie differre, sed primo diversa esse dicuntur, quia alias non essent suprema genera, sed sub alio superiori contenta, praesertim posita univocatione entis, quam Scotus ponit; quo modo autem hoc intelligendum sit, in sequenti sectione declarabitur. Ad secundum respondetur, imprimis non esse necessariam illam proportionem inter compositionem physicam et metaphysicam, alioqui, sicut de omni forma verum est nihil includere materiae, et de materia, nullam includere formam, ita de omni genere seu conceptu determinabili verificandum esset quod nullam includat differentiam, et e contrario de omni differentia quod non includant ens, quod est primum determinabile. Secundo dicitur illam proportionem servari posse inter compositionem metaphysicam et physicam quamdiu in eis sistitur, et tenet in hoc, quod nec genus differentiam, nec differentia genus includit, sicut nec materia formam, nec forma materiam; si autem resolvendo metaphysicam compositionem pervenitur ad simplices conceptus non compositos ex genere et differentia, iam in illis respectu praedicatorum superiorum transcendentium non oportet servari praedictam proportionem, quia in eis iam non reperitur ille determinationis modus, sed alius iam explicandus.