SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO II. UTRUM MATERIALIS CAUSA SUBSTANTIARUM GENERABILIUM ET CORRUPTIBILIUM SIT UNA VEL MULTIPLEX

SECTIO II. UTRUM MATERIALIS CAUSA SUBSTANTIARUM GENERABILIUM ET CORRUPTIBILIUM SIT UNA VEL MULTIPLEX

1. In hac sectione et sequenti breviter attingendae sunt opiniones veterum philosophorum, quas Aristoteles variis in locis late pertractavit atque impugnavit, praesertim I Metaph., c. 3 et sequentibus, et I Phys., a c. 2, et I de Generat., c. 1 et sequentibus, et III de Caelo, c. 7; et apud Diogenem Laertium, in vitis horum philosophorum eadem leguntur, et apud Platonem in Theeteto et Sophista, et Plotinum, lib. IX Ennead. 2, et Theophrastum, in sua Metaph., c. 3; et Plutarch., lib. I de Placitis, c. 3; et ex Patribus attigit Augustin., lib. VIII de Civitat., a principio; et Epiphan., lib. III contra Haeres., in 80; et Irenaeus, lib. II contra Haeres., c. 19; et Clem. Rom., lib. Recognitionum, et Clemens Alexand., lib. I Stromat.; et Eusebius, XIV de Praeparat. Evangel., a principio; et Ambros., lib. I Hexam., c. 2. Horum itaque philosophorum sententias ad duo capita revocamus: unum, eorum qui posuerunt plura materialia prima principia, de quibus hic agemus; aliud, eorum qui unum tantum posuerunt, sed in eo assignando errarunt, de quibus dicemus sectione sequenti.

Sententia infinita principia materialia constituentium

2. Prima igitur sententia fuit materialem causam rerum omnium conflari ex corpusculis indivisibilibus seu atomis, quae posuerunt esse infinita Leucippus, Democritus, Epicurus, Metrodorus et Anaxagoras. Qui fere omnes censuerunt haec corpuscula esse similia inter se et eiusdem rationis, solumque pro varietate situs, figurae et ordinis varia entia componere; et rerum corruptionem nihil aliud esse quam dissipationem seu inordinationem atomorum, generationem vero esse novam compositionem earum. Anaxagoras vero posuit atomos partim similes, partim dissimiles, ut ex similibus res homogeneae fierent, ex dissimilibus vero res dissimiles, ut in corpore organico partes heterogeneae, verbi gratia, caro ex atomis carneis, os vero ex osseis, et sic de aliis. Rursus videntur quidam eorum posuisse has atomos omnino indivisibiles; et ideo, ut possent corpus componere, aiebant non solum ex ipsis, sed etiam ex aliquo vacuo seu inani corpus coalescere; nam si illae omnes immediate et solide coniungerentur, nunquam moles accresceret, ut sumitur ex Aristot., I Metaph., 4. Alii vero non videntur illas posuisse mathematice indivisibiles, sed physice tantum; iuxta quam interpretationem non est necessarium interponere aliquod inane inter ipsas atamos ut ex eis corporis magnitudo excresceret. Rursus ex his philosophis quidam nullam efficientem causam rerum praeter has atomos posuisse, neque etiam finalem, sed ex earum vario concursu et perpetua agitatione res quasdam dissolvi et alias casu consurgere; et ideo, ut Aristoteles refert, Epicurus dixit habere haec corpuscula naturale pondus quo semper ferrentur. Alii vero, ut Anaxagoras, posuerunt efficientem causam intellectu et voluntate operantem et ex his corpusculis varia componentem.

3. Refutatur proposita sententia .— Absurda secuta ex sententia asserente atomos materialem causam .— Sed haec pars spectat ad disputationes de causis efficienti et finali. Nunc, quod ad rem praesentem spectat, hi philosophi imprimis non cognoverunt veram materialem causam quae sit potentia physice receptiva alicuius actus; nam illae atomi non sunt in potentia ad recipiendam aliquam formam physicam, nec possunt dici materia totius compositi, nisi eo modo quo partes integrales dicuntur materia totius et lapides ac ligna materia domus. Unde ulterius fit ut, iuxta illum philosophandi modum, formae naturalium entium quasi artificiales tantum sint, nimirum figurae quaedam consurgentes ex vario situ et ordine atomorum. Atque ita nulla erit vera substantialis generatio et corruptio, sed tantum varia coordinatio aut deordinatio atomorum. Et quamquam Anaxagoras ponat atomos diversarum rationum, tamen necesse est ut omnes ponat confusas et permixtas in singulis rebus, ut per eductionem earum possit ex una re alia generari. Atque ita res omnes solum in hoc different, quod quaedam habent quasdam atomos magis patentes seu in exterioribus partibus, aliae vero magis latentes et in partibus secretioribus, quae tota diversitas solum est in situ et coordinatione atomorum. Adde intelligi non posse quo modo tan varia corpuscula habentia repugnantes conditiones, in singulis rebus intime coniungantur. Nec minus est inexplicabile quomodo ex qualibet re haec corpuscula latentia in lucem proferantur, ut res aliae gigni vel potius componi videantur.

4. Illud etiam est absurdum in his omnibus philosophis, quod infinitam multitudinem ponant horum corpusculorum; nam vel intelligunt in singulis entibus naturalibus esse infinitam multitudinem harum atomorum, vel solum in toto universo, in singulis vero corporibus aut partibus eius esse finitam multitudinem. Priori sensu est prorsus absurda; non enim possent infinitae atomi componere aliquod corpus quin illud excresceret in infinitam magnitudinem; nam si atomi non fingantur indivisibiles mathematice, sed physice, habebunt singulae aliquam magnitudinem in qua vel omnes erunt aequales, quia nulla est inaequalitatis ratio, vel saltem assignari poterit minina atomus cui aliae sint vel aequales, vel maiores; ergo ex huiusmodi atomis infinitis necessario componetur magnitudo actu infinita. Si vero atomi sint indivisibiles mathematice, non possunt magnitudinem componere, nisi interponatur spatium inane, quod spatium erit divisibile et alicuius magnitudinis; ex quo similiter concluditur infinitas atomos sic inter se distantes necessario efficere infinitum corpus, occupans seu includens infinitum spatium, partim inane, partim repletum atomis. Nec potest afferri instantia de infinitis punctis existentibus in linea, nam, ibi nulla sunt puncta immediata, quia tota linea est continua; in atomis autem necesse esset, signata qualibet atomo, esse aliquam proxime distantem ab illa per certam aliquam et definitam distantiam, et sic de reliquis; necessarium ergo esset ut infinita illa corpuscula infinitum spatium illo modo occuparent.

5. Posteriori autem sensu est etiam illa sententia improbabilis, et imprimis contra illum procedunt omnia quae adversus infinitam mundi magnitudinem scripsit Arist., III Phys., et I de Caelo. Deinde evidens est totam sphaeram rerum generabilium et corruptibilium esse finitam cum ad sphaeram lunae terminetur; attribuere autem etiam caelis compositionem ex atomis illosque extendere in infinitum non potest esse philosophicum, quia neque experientia neque ratio nos ducit ad ita existimandum. Tandem, si quodlibet corpus finitae magnitudinis constat tantum finitis atomis, non potest sufficere haec atomorum fictio ad generationes et corruptiones rerum, tum quia ex eadem re possunt res variae fere in infinitum generari; tum etiam quia oporteret semper corporis magnitudinem multum diminui in qualibet generatione et corruptione per dissipationem atomorum, cum tamen constet experientia non semper id accidere. Nisi forte dicatur semper fieri veluti quamdam circuitionem atomorum, dum interiores ad externas partes educuntur, exteriores vero ad intimas partes impelluntur, ideoque non minui rei magnitudinem. Sed hoc nihil potest esse absurdius; inde enim fit reipsa nihil mutari nisi secundum locum aut apparentiam. Estque illa inductio et eductio atomorum contra experientiam; quando enim ex stupa generatur ignis, non tantum in exterioribus partibus, sed intime et in tota magnitudine fit generatio; et cum homo moritur, in omnibus partibus tam internis quam externis fit corruptio. Est ergo haec sententia prorsus absurda, neque habet fundamentum cui satisfacere necesse sit. Illud enim principium in quo tam citati philosophi quam alii fundati sunt: Ex nihilo nihil fit , quem verum sensum habeat inferius declarabimus.

Opinio ponentium plura principia materialia finita

6. Refutatur praecedens sententia .— Secunda sententia ponit etiam plura principia, seu plures primas causas materiales rerum generabilium, in numero tamen finito. Ita sensit Empedocles, qui quatuor elementa, ignem, aerem, aquam et terram, dixit esse quatuor primas causas materiales ex quibus mixta generantur, ipsa vero non habere priorem causam aut principium materiale. Verumtamen haec sententia falsa est et evidenter refutari potest; nam imprimis, quamvis attigerit compositionem seu generationem mixti ex elementis, non tamen consideravit transmutationem elementorum inter sese, cum tamen constet et aerem converti in ignem et aquam in terram et e converso. Huiusmodi autem transmutationis non possunt elementa esse principia materialia, sed aliquod subiectum commune omnibus illis. Quod si forte existimavit Empedocles elementa non transmutari substantialiter, ideoque non constare materia et substantiali forma, sed esse quaedam entia omnino simplicia, accidentibus subiecta, contra hoc imprimis ostendemus inferius non minus esse certum dari formas substantiales elementorum quam aliorum entium naturalium et consequenter vere ac substantialiter inter se transmutari. Deinde, licet id admitteremus, nullum esset fundamentum ad multiplicandas materias seu prima subiecta substantialia, sed dicendum potius esset in omnibus elementis esse idem substantiale subiectum, quod diversis accidentibus affectum, distinctum appellatur elementum. Cumque illud etiam subiectum sit principium materiale mixtorum, fit ut reipsa et substantialiter tantum sit una prima causa materialis omnium rerum.

7. Quod si fortasse diceret Empedocles illam naturalium accidentibm diversitatem quae in elementis conspicitur, indicare essentialem distinctionem substantialium subiectorum, ex hoc ipso sumitur efficax argumentum ad hominem; quando aer ita ab igne transmutatur ut propriis accidentibus ignis maneat affectus, non solum fieri mutationem in accidentibus, sed etiam in ipsa substantia; non potest autem fieri in tota entitate substantiali propter rationes factas in superiori sectione de annihilatione et creatione; ergo necesse est fateri, etiam in ipsis elementis esse aliquod subiectum prius ipsis et commune illis, ratione cuius possint mutuo transmutari; ergo non sunt illa causae primae materiales, sed datur alia prior quibus illa constant. Atque hinc etiam concluditur non esse haec elementa primas causas materiales mixtorum, quia in ipsismet datur materia prior ipsis, et haec est etiam causa materialis mixtorum, quae in illis manet et eorum formis informatur; illa est ergo causa prima in illo ordine etiam mixtorum, eo vel maxime quod iuxta veram sententiam elementa non manent formaliter in mixto, id est, secundum proprias formas substantiales, quia non potest forma substantialis mixti cadere (ut sic dicam) supra formam elementi seu informare materiam ut iam informatam forma elementi; ergo elementa secundum proprias substantias non sunt causa materialis permanens et propria mixtorum, sed eadem materia quae est prima causa materialis ipsorum elementorum est etiam mixtorum.

Quaestionis resolutio

8. Dicendum ergo est primam materiam seu materialem causam omnium rerum sublunarium esse tantum unam. Quae est communis sententia omnium philosophorum quos in sequentibus referemus. Et sufficienter probatur ratione nunc facta contra Empedoclem et posteriori discursu facto sectione praecedenti. Ubi ex communi et mutua transmutatione rerum sublunarium ostendimus dari communem materiam; illa enim ratio aeque probat primum subiectum quod sub his omnibus transmutationibus manet esse unum tantum. Tum quia contraria principia ex quibus fiunt generationes et corruptiones, versari debent circa idem. Tum etiam quia illud subiectum est ex se indifferens ad quascumque formas rerum corruptibilium et dispositiones earum; non ergo requirit in se distinctionem seu multiplicationem, immo non est unde illam habeat. Et e converso omnis forma rei generabilis cuiuscumque speciei potest introduci in quamcumque partem huius materiae si commode disponatur; ergo signum est materiam hanc secundum se esse unam et eiusdem rationis et sufficientem in suo genere ad causandos omnes effectus qui in his rebus possunt materialiter causari, si aliae causae in aliis generibus necessariae applicentur seu concurrant.

9. Obiectioni satisfit .— Solum potest obiici quia causa materialis est intrinseca et essentialis; hae autem res generabiles et corruptibiles sunt essentialiter diversae; ergo non potest una et eadem materia esse in omnibus illis. Sed haec obiectio tangit quaestionem illam an materia sit pars quidditatis substantiarum materialium, quam inferius commodiori loco tractabimus; nunc breviter respondetur essentias harum rerum materialium esse diversas ac dissimiles quoad formas, similes vero quoad primam materiam. Neque hoc quidquam obstat essentiali diversitati; haec enim non excludit convenientiam et similitudinem in aliqua parte.