SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO IV. UTRUM UNITAS SIT ADAEQUATA PASSIO ENTIS, ET DE DIVISIONE ENTIS IN UNUM ET MULTA

SECTIO IV. UTRUM UNITAS SIT ADAEQUATA PASSIO ENTIS, ET DE DIVISIONE ENTIS IN UNUM ET MULTA

1. Hactenus solum declaravimus rationem unius et varios modos eius; quia vero tota haec disputatio eo tendit, ut ostendamus hanc passionem enti convenire, duo agenda supersunt. Primo, ut declaremus quomodo haec proprietas convertatur cum ente et sit adaequata passio eius. Secundo, ut declaremus cuinam unitati hoc conveniat, quod praestabimus sectione sequenti.

2. Circa primum, ratio dubitandi est, quia ens dividitur per unum et multa, ut constat ex Aristotele, X Metaph., c. 1, et ex D. Thom., I, q. 11; immo multi contendunt hanc esse primam divisionem entis, ut late Soncin., X Metaph., q. 1; sed membrum dividens non potest converti cum diviso; ergo neque unum cum ente; ergo non est passio eius. Et confirmatur; nam unum et multa opponuntur, teste Aristotele supra; ergo non possunt eidem convenire; ergo ens quod est multa, non est unum; ergo unum non est adaequata passio entis.

3. In hoc dubio breviter dicendum est, unitatem seu unum esse adaequatam passionem entis. Ita sumitur ex Aristotele, IV Metaph., c. 2, text. 3, dicente ens et unum se invicem sequi. Idem docuit Plato in Parmenide, dicens: Neque ens uni, neque unum enti deest, sed duo haec potius per omnia coaequantur. Idem D. Thomas, I, q. 11, a. 1 et 2, et omnes philosophi. Et ratione patet primo, quia inter passiones entis primo loco ponitur unum, ut supra vidimus; ergo oportet ut convertatur cum ente, quia de ratione passionis proprie dictae est ut sit adaequata subiecto suo, et ideo unum inter transcendentia ponitur, sicut ipsum ens. Secundo ex re ipsa declaratur, quia unitas vera et realis supponit vel includit entitatem, ut supra visum est; nam quod nihil est, neque unum dici potest, nisi aequivoce et per denominationem extrinsecam; sed ad omnem entitatem, ut entitas est, consequitur seu necessario coniungitur indivisio in se; nam si sit actu divisa, quatenus talis est, non est entitas, sed entitates; ergo ratio unius adaequate currit cum ente. Tertio, quia omne ens est simplex aut compositum; simplex non solum indivisum est, sed indivisibile, quatenus simplex est; compositum vero, ut tale est, etiam est indivisum; nam si actu divisum sit, non erit compositum. Ergo omne ens, tam simplex quam compositum, unum est; quod autem nec simplex nec compositum est, ens non est; sed vel nihil erit, vel plura entia.

Explicatur divisio entis in unum et multa

4. Ad rationem ergo dubitandi positam respondet Div. Thomas, I, q. 11, a. 1, ad 2, id, quod est uno modo indivisum, alio modo posse esse divisum, et quod sub una ratione est multa, sub alia esse posse unum: Et hac ratione (inquit) ens dividitur per unum et multa, tamquam per unum simpliciter et multa secundum quid; nam et ipsa multitudo non contineretur sub ente, nisi contineretur aliquo modo sub uno. Affertque Dionysium, ult. c. de Divinis nominibus, dicentem, non esse multitudinem quae non participet aliquo modo unitatem; nam, quae sunt multa partibus, sunt unum toto; et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subiecto, etc. Ex qua responsione intelligitur primo, formaliter et proprie loquendo, ens non dividi in multa ut multa sunt actu et formaliter, quia huiusmodi multa quatenus talia sunt, revera non sunt ens, sed entia.

5. Duplici ergo modo potest multitudo poni in divisione entis: primo si non intelligatur de multitudine actuali, id est, actu divisa, quae sola proprie est multitudo, ut constat ex V Metaph., c. 13, text. 18, sed de multitudine in potentia tantum, quomodo in continuo dicitur esse multitudo partium integrantium aut punctorum, et in natura humana multitudo partium essentialium. Et hoc modo videtur intellexisse Div. Thom. divisionem, cum dicit ens dividi per unum et multa tamquam per unum simpliciter et multa secundum quid; nam illud est unum simpliciter, in quo non sunt multa actu divisa, et e converso, illa dicuntur multa secundum quid, quae in re non sunt actu divisa seu disiuncta, sed potentia tantum. Unde in hoc sensu membra haec, per se loquendo, non est necesse re distingui, sed ratione tantum; idem namque ens, quod est unum simpliciter, est multa secundum quid seu in potentia, ut in exemplis positis constat; nisi velimus ea membra cum praecisione seu exclusione intelligere, hoc modo, aliquod ens ita esse unum ut nullo modo sit multa, neque actu, neque potentia; aliud vero ita esse unum ut sit etiam multa secundum quid seu potentia aut accidentaliter, quo sensu coincidet illa divisio cum divisione entis seu unius in simplex et compositum. Et iuxta hanc interpretandi rationem facile constat divisionem hanc nihil obstare adaequationi entis et unius; nam illa multitudo non excludit unitatem simpliciter. Denique in hoc sensu potest intelligi in ea divisione dividi ens, non ut commune est ad ens per se et per accidens, sed ipsum ens per se, quia inter entia per se dantur aliqua quae licet sint unum actu, possunt tamen esse multa potestate.

6. Alio vero modo potest illa divisio exponi de multitudine simpliciter ac proprie, quomodo videtur intellexisse Caietanus, cum ait illa verba D. Thomae, dict. solut. ad 2, ens dividi per unum et multa, tamquam per unum simpliciter et multa secundum quid, ita esse intelligenda ut simpliciter et secundum quid non cadant super unum et multa, sed super verbum dividitur, id est, ita dividitur ens per unum et multa, ut unum simpliciter sit ens, multa vero secundum quid. Atque hoc modo e contrario dicendum est multitudinem poni in divisione entis, quatenus contingit ea quae sunt multa simpliciter esse unum secundum quid. Unde aliud membrum intelligitur de uno simpliciter et absolute; atque hoc sensu membra illa non ratione tantum, sed re ipsa semper distinguuntur, quia includunt oppositionem contradictoriam seu privativam ex parte divisionis; nam multa simpliciter sunt quae in se sunt actu divisa; unum vero, quod non est in se actu divisum. Et iuxta hunc etiam sensum coincidit haec divisio cum illa qua dividitur ens in unum simpliciter et unum secundum quid; nam multa simpliciter non dividunt ens, nisi quatenus sunt unum secundum quid. Quo etiam fit ut divisum in hac divisione sic explicata non sit ens per se, sed quod dividitur in ens per se, et per accidens, nam omne ens per se est unum simpliciter; multa autem non dicuntur unum secundum quid, nisi quatenus ens aliquod per accidens constituunt, et ita non possunt in divisione entis poni, nisi saltem sub ratione entis per accidens; ergo divisum in ea divisione non potest esse ens per se; nam repugnaret uni membro ut converteretur cum alio; debet ergo esse ens abstrahens a per se et per accidens. Atque ita tandem intelligitur, quomodo praedicta divisio non repugnet adaequationi unius et entis; nam ad eam. spectat ut ita unumquodque sit unum sicut est ens, ita ut, si fuerit ens per se, sit etiam unum per se; si vero ens sit per accidens, sit etiam unum per accidens, et sicut ens abstracte potest significari, ita et unum, et ideo, sicut ens in hoc sensu dividitur in unum et multa, ita et ipsum unum posset eodem modo dividi; nam, ut dixi, perinde est ac si dividatur in unum simpliciter et unum secundum quid.