SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO V. AN DIVISIO ENTIS IN UNUM ET MULTA SIT ANALOGA

SECTIO V. AN DIVISIO ENTIS IN UNUM ET MULTA SIT ANALOGA

1. Ex his quae dicta sunt, facile possunt definiri nonnulla dubia quae de hac divisione tractari solent ab auctoribus. Primum est an haec divisio sit analoga vel univoca.

2. Respondetur, si intelligatur in posteriori sensu, esse analogam et fere aequivocam, quia divisio entis in ens per se et ens per accidens, cui praedicta divisio aequivalet in illo sensu, ut dictum est, analoga est, analogia quadam proportionalitatis, ita ut enti sic sumpto non respondeat unus communis conceptus, quia ens per accidens, ut sic, revera non est ens, sed entia, solumque appellatur ens propter quamdam proportionem, vel imitationem entis per se. Probatur haec sententia imprimis ex Aristotele, lib. IV Metaph., c. 2, in fine, ubi aperte docet hic intervenire analogiam. Deinde ratione, quia quae sunt multa simpliciter non sunt unum simpliciter; nam haec duo prorsus opponuntur; ergo neque sunt ens simpliciter; nam ens et unum, si eadem proportione sumantur, convertuntur; ergo ens non dividitur univoce in unum et multa, sed analogice. Et hoc significavit D. Thomas, I, q. 11, a. 1, ad 2, iuxta expositionem Caietani supra adductam et declaratam. Deinde, quod haec analogia tanta sit, ut diximus, declaratur in hunc modum: quia esse indivisum est de ratione unius; sed haec indivisio non reperitur in huiusmodi uno per accidens, nisi valde analogice, et fere aequivoce, quia in eo reperiuntur multa actu divisa, et indivisio solum est secundum quamdam apprehensionem vel habitudinem; ergo ratio unius non convenit tali multitudini, nisi per quamdam proportionalitatem seu imitationem; ergo ratio entis eodem modo illi convenit, quia, ut dictum est, ens et unum sibi invicem cum proportione respondent. Item, quia ens dicitur ab essentia vel ab existentia; in illa autem multitudine non est essentia neque existentia, sed potius essentiae et existentiae.

3. Dices hoc ad summum procedere de his quae ita sunt multa simpliciter ut nullo modo sint unum nisi per aggregationem, ut in acervo lapidum, etc., quia ibi revera non est unitas, sed propinquitas quaedam, quae non nisi per quamdam proportionalitateni potest vocari unitas, ut recte declaratum est. Tamen in aliis entibus per accidens, quae habent aliquam unionem vel coordinationem partium, ratione cuius possunt aliquo modo dici unum per se, ut supra diximus, non videtur procedere ratio facta, nec intercedere tanta analogia; nam haec videntur comprehendi sub uno conceptu unius transcendentaliter sumpti; nam habent unitatem aliquam realem et indivisionem quae in ipsis rebus fundatur.

4. Respondetur hoc quidem esse probabile, praesertim quando intercedit physica et realis unio, ut est inter substantiam et accidens, ipsi intrinsece inhaerens; nam in tali composito, sicut est vera et physica unio, ita est aliqualis unitas realis, quae licet non sit tanta quanta est in substantiali composito, habet tamen cum illa realem convenientiam, qualis est etiam inter illas uniones; illa ergo sufficiet, saltem ad unitatem conceptus, esto illa sit cum aliqua analogia, quod pendet ex infra dicendis de analogia entis. De aliis vero entibus artificialibus res est magis dubia, quia non intercedit ibi unio realis et physica, et consequenter nec indivisio realis; ergo nec convenientia realis in unitate, quae sufficiat ad unitatem conceptus in ratione entis vel unius. Nihilominus tamen oppositum potest facile defendi, quia illamet compositio cum aliqua coniunctione vel coordinatione, est aliqualis unio, quae sufficit ut haec entia concipiantur ut aliquo modo per se una, propter quod supra diximus probabile esse sub ea ratione directe contineri sub obiecto metaphysicae, et de illis ut sic posse esse scientiam: hoc ergo etiam satis erit ut sub uno conceptu transcendentali unius concipi possint.

5. Atque hinc a fortiori sequitur, si divisio illa intelligatur in priori sensu supra explicato, ita ut divisum sit ens per se rigorose dictum in unum quod nullo modo est multa, et unum quod est multa in potentia, sic multo magis dividi unum secundum communem quemdam conceptum unius per se seu simpliciter, quia esse multa illo modo, scilicet, in potentia, non excludit unitatem simpliciter, ut dictum est; non tamen videtur excludenda omnis analogia ab illo conceptu, quia Deus, qui in illo continetur, sicut non est univoce ens, ita nec videtur univoce unus cum caeteris creaturis.

6. Posset autem probabiliter dici, quamvis unum, quoad positivum quod includit vel connotat, non dicatur univoce de Deo et creaturis, tamen quantum ad negationem inclusam non repugnare quod dicatur univoce, quia alia praedicata negativa possunt univoce dici de Deo et creaturis. Ut, verbi gratia, esse immateriale, ut praecise dicit negationem et carentiam materiae primae, aeque convenit angelis et Deo, quamvis positivum fundamentum illius carentiae non sit in eis univocum; sic ergo videtur dici posse de negatione divisionis quam dicit unum. Dices hoc ad summum procedere de rebus indivisibilibus ut sic, verbi gratia, de angelo. Sed contra primo, quia si semel conceditur unum transcendens dici univoce de angelo et Deo, inde sumitur argumentum dici etiam univoce de homine, verbi gratia, quia licet homo non sit tam perfecte unus sicut angelus, tamen est univoce unus; ergo si angelus est unus univoce cum Deo, etiam homo erit univoce unus cum utroque. Secundo ratione a priori id patet, quia unum praecise dicit negationem actualis divisionis; sed haec negatio integre et perfecte reperitur in ente propriissime et per se uno, etiamsi compositum sit. Quod autem in substantia indivisibili aliquid amplius praeter illam negationem reperiatur, pertinet quidem ad maiorem quamdam perfectionem entitatis vel unitatis, non tamen sufficit ad analogiam in ratione unius. Unde, cum alias respectu huius negationis non sit propria dependentia vel causalitas nisi ratione fundamenti, nulla videtur esse in ea sufficiens ratio analogiae. Tertio idem confirmatur, quia alias materia prima, verbi gratia, esset perfectius unum quam substantia composita; et idem argumentum fieri potest de anima, immo et de quolibet accidente simplici respectu substantiae compositae, et de puncto respectu quantitatis, nam respectu omnium sequitur unum esse analogum et per prius dici de simplici, quamvis imperfectissimo ente.

7. Sed, licet haec probabiliter dicta sint, nihilominus simpliciter dicendum est unum trascendens analogice dici de Deo et creaturis et de his omnibus de quibus ens analogice dicitur, quia (quidquid sit de negatione) unum non dicit de formali solam negationem, ut supra visum est, sed entitatem seu essentiam indivisam, et ideo ubi essentia univoce non est, nec realis unitas potest esse univoca. Item, quia, ut Aristoteles dixit., IV Metaph., text. 2, quod ad rem attinet, idem est dicere unum et ens unum; ergo quod non est simpliciter ens, non potest esse simpliciter unum; ergo, quod fuerit analogice ens, erit etiam analogice unum. Hoc autem maxime habet verum in Deo, in quo non solum essentia ut sic est alterius ordinis, sed etiam ut fundat negationem unius, habet perfectionem quamdam alterius rationis et ordinis. In illis autem entibus, in quibus licet essentia sit imperfectior, tamen, ut fundat negationem divisionis, habet quemdam excessum simplicitatis seu indivisibilitatis, aliquo modo dici potest esse perfectior ratio unius quoad negationem, non vero simpliciter, propter rationem dictam. Et hinc rursus confirmatur quod supra dictum est, unum non dicere de formali solam negationem, sed entitatem sub negatione.