SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VII. DE VARIIS DISTINCTIONUM GENERIBUS
SECTIO PRIMA. UTRUM PRAETER DISTINCTIONEM REALEM ET RATIONIS SIT ALIQUA ALIA DISTINCTIO IN REBUS

SECTIO PRIMA. UTRUM PRAETER DISTINCTIONEM REALEM ET RATIONIS SIT ALIQUA ALIA DISTINCTIO IN REBUS

1. Distinctio realis datur, et quid sit. — In hoc titulo duo supponuntur ut certa et tertium inquiritur. Primo enim per se notum est dari in rebus distinctionem realem, quae ad maiorem explicationem appellari solet distinctio rei a re, quae in hoc consistit, quod una res non sit alia neque e contrario; constat autem existere plures res, quarum una omnino non est alia. Solum est observandum, interdum res non solum esse sic distinctas, sed etiam non esse inter se unitas, ut sunt duo supposita vel accidentia quae sunt in distinctis suppositis et alia huiusmodi, in quibus nulla est difficultas cognoscendi praedictam distinctionem, quia nullum est in eis vestigium realis identitatis. Aliquando vero contingit huiusmodi res sic distinctas esse inter se unitas ut patet in materia et forma, quantitate et substantia; et in his saepe est difficillimum discernere realem distinctionem, quae sit rei a re, si potest esse in rebus alia minor illa, quod statim tractabitur; et tunc etiam explicabitur quomodo sit una distinctio ab alia discernenda.

2. Positiva alia, alia negativa, et quid utraque. — Illud etiam est in hac distinctione observandum, solere distingui in positivam et negativam; quae partitio non tam ex parte ipsius distinctionis quam extremorum eius data est; distinctio enim ipsa formaliter semper in negatione consistit, ut supra dictum est; tamen haec negatio intercedit aliquando inter res positivas et reales quarum una non est alia et tunc dicitur distinctio positiva, et haec est propria distinctio realis de qua nos locuti sumus. Aliquando vero consideratur talis distinctio inter ens et non ens, aut inter non entia omnino diversa, et tunc vocatur distinctio realis negativa; quia unum illorum extremorum non habet realitatem quam habet aliud, si ens positivum et reale sit; vel, si utrumque sit ens privativum, ut tenebrae et caecitas, quia ita separantur ac distinguuntur inter se, quod si positivae res essent realiter distinguerentur, vel certe quia fundamenta habent realiter distincta in quibus suo modo esse censentur. Unde haec distinctio negativa per proportionem vel analogiam ad positivam intelligenda ac declaranda est; ac propterea illa omissa hic solum de propria ac positiva distinctione reali agendum nobis est.

3. Tandem animadvertendum est ad praesentem disputationem nihil referre quod ad distinctionem realem consequatur relatio realis vel rationis; nos enim non consideramus hic distinctionem ut importare potest formalem relationem, sed solum ratione fundamenti, ad quod potest consequi illa relatio. Unde ad distinctionem realem non est necessaria (formaliter loquendo) relatio realis: Deus enim realiter distinguitur ab angelo, quamvis ad illud non referatur realiter. Quod si dicas angelum referri ad Deum, respondetur, quidquid de hoc sit, tamen ante illam relationem intelligi angelum esse rem distinctam a Deo; inde enim resultat illa relatio, si qua est. Et in Deo tres personae distinguuntur realiter, quamvis inter eas distinctio non sit specialis relatio realis. Omittenda ergo est haec relatio tamquam impertinens praesenti instituto.

4. Distinctio rationis, an et quae sit. — Secundo est certum dari praeter distinctionem realem distinctionem rationis. Et est illa quae formaliter et actualiter non est in rebus, quae sic distinctae denominantur prout in se existunt, sed solum prout substant conceptibus nostris et ab eis denominationem aliquam accipiunt, quomodo distinguimus in Deo unum attributum ab alio, vel relationem identitatis a termino, quando dicimus Petrum esse idem sibi. Haec autem distinctio duplex distingui solet: una, quae non habet fundamentum in re et dicitur rationis ratiocinantis, quia oritur solum ex negotiatione et operatione intellectus; alia, quae habet fundamentum in re et a multis vocatur rationis ratiocinatae, quamvis haec vox sicut impropria valde est, ita et aequivoca esse potest. Nam distinctio rationis ratiocinatae sic dicta existimari potest, quia in re ipsa praeexistit antequam ratio ratiocinetur, ut quasi ex se ratiocinata dicatur, solumque requiratur ratio ad illam cognoscendam, non vero faciendam; solumque dicatur distinctio rationis et non realis, quia non est tanta, neque per se tam patens sicut realis, et ideo requirat attentam operationem rationis ad distinguendam illam. Sed explicata significatione huius vocis iuxta hanc etymologiam, talis distinctio non est vere distinctio rationis de qua nunc agimus, sed coincidit cum distinctione ex natura rei de qua statim dicemus. Alio ergo sensu dici potest distinctio rationis ratiocinatae: rationis quidem, quia actu et formaliter non est in rebus, sed per rationem fit aut excogitatur; ratiocinatae vero, quia non est omnino ex mero opere rationis, sed ex occasione quam res ipsa praebet, circa quam mens ratiocinatur. Unde fundamentum, quod dicitur esse in re ad hanc distinctionem, non est vera et actualis distinctio inter eas res quae sic distingui dicuntur; alias non fundamentum distinctionis sed distinctio ipsa antecederet; sed esse debet vel eminentia ipsius rei quam sic mens distinguit, quae a multis appellari solet virtualis distinctio, vel certe habitudo aliqua ad res alias vere et in re ipsa distinctas, penes quas talis distinctio excogitatur seu concipitur.

5. Haec autem duo distinctionum rationis genera, quamvis ab aliis aliter explicentur, commode tamen possunt in hunc modum declarari, nimirum ut distinctio rationis ratiocinantis sit in ordine ad eumdem conceptum adaequatum seu simplicem eiusdem rei, solum per quamdam repetitionem vel comparationem eius, quae in mente fit. Sic enim distinguitur Petrus a se ipso, vel in ratione subiecti et praedicati quando de se ipso enuntiatur, vel in ratione termini et subiecti relationis, quando idem sibi dicitur; in his enim et similibus distinctionibus rationis idem est atque integer conceptus Petri, solumque fit quaedam repetitio et comparatio eius. At vero posterior distinctio rationis fit per conceptus inadaequatos eiusdem rei; nam, licet per utrumque eadem res concipiatur, per neutrum tamen exacte concipitur totum id quod est in re, neque exhauritur tota quidditas et ratio obiectiva eius, quod saepe fit concipiendo rem illam per habitudinem ad res diversas vel ad modum earum, et ideo talis distinctio semper habet fundamentum in re, formaliter autem dicetur fieri per conceptus inadaequatos eiusdem rei. Sic distinguimus in Deo iustitiam a misericordia, quia non concipimus simplicissimam virtutem Dei, prout in se est et secundum totam vim suam, sed eam conceptibus partimur in ordine ad diversos effectus quorum est principium illa eminens virtus, vel per proportionem ad diversas virtutes quas in homine invenimus distinctas et eminentissimo modo reperiuntur unitae in simplicissima virtute Dei.

6. Ex quibus intelligitur primo distinctionem rationis non appellari eo quod inter entia rationis versetur, in quo multi decepti sunt, ut postea videbimus; constat enim ex dictis exemplis, ea quae sic distingui dicuntur, entia realia esse, vel potius ens reale diversis modis conceptum; et ratione etiam id patet, quia ratio non fingit entia quae sic distinguit sed solum per modum distinctorum concipit quae distincta non sunt; ergo non ea quae distinguuntur sed sola ipsa distinctio per rationem resultat. Nec tamen mens fallitur sic distinguendo, quia non affirmat in re esse distincta quae sic concipit, sed simpliciter et absque compositione seu affirmatione aut negatione ea concipit ut distincta per abstractionem praecisivam, per quam quasi efficit huiusmodi distinctionem. Quod si postea vel reflexionem vel compositionem illam praedicat de rebus sic conceptis, non affirmat simpliciter illas esse distinctas sed tantum secundum quid, id est, secundum rationem. Quamquam autem distinctio haec non requirat extrema quae in se sint entia rationis, semper tamen supponit in eis aliquam denominationem rationis, qualis est denominatio subiecti aut praedicati, vel saltem esse sic concise vel inadaequate concepta. Ex quo etiam fit ut, licet haec distinctio non requirat extrema quae absolute sint entia rationis, possit tamen etiam inter illa fingi et excogitari; nam ens rationis semel conceptum potest ad se ipsum comparari, et sic ratione distingui. Immo et relatio speciei, verbi gratia, quamvis in se unum numero ens rationis sit adaequate respiciens omnia individua, potest etiam praecise concipi ut ad unum vel aliud terminatur et sic ratione distingui. Quamvis ergo distinctio rationis non requirat entia rationis ut extrema neque inde denominetur, potest tamen ad illa extendi seu in illis versari.

7. Rationis distinctio extrinseca altera, altera intrinseca. — Ex quo ulterius intelligitur distinctionem rationis dupliciter dici posse seu denominari: primo intrinsece, nimirum quia in se non est vera distinctio, sed concepta solum seu ratione conficta, et haec est propria distinctio rationis de qua loquimur; alio tamen modo potest distinctio rationis dici quasi extrinsece ab extremis in quibus versari intelligitur, ita ut distinctio rationis dicatur quae inter extrema seu entia rationis omnino versatur, et haec non semper est distinctio rationis priori modo, sed tunc solum quando circa idem ens rationis versatur, ut explicatum est. Possunt autem interdum distingui duo entia rationis quae non possunt dici proprie realiter distingui, quia entia realia non sunt; tamen neque etiam dici possunt ratione distingui proprie et intrinsece, quia eo modo quo sunt, non iam ex fictione rationis, sed ex se vere distinguuntur. Nam, cum distinctio negatio sit, communis esse potest etiam fictis entibus et ita potius est illa distinctio quasi realis, sicut supra dicebamus de distinctione inter tenebras et caecitatem; similis enim intelligitur inter relationem speciei ad individua, quae concipitur in natura humana ad sua individua, et in equina ad sua; ita enim comparantur illae duae relationes inter se, quod, si reales essent, realiter essent distinguendae; habent enim fundamenta et terminos realiter distinctos.

8. Unde oriatur rationis quaevis distinctio. — Ultimo, ex dictis intelligitur distinctionem rationis propriam et intrinsecam de qua loquimur, proprie et per se non esse nisi medio intellectu concipiente res imperfecte, abstracte, confuse vel inadaequate. Quia cum haec distinctio non sit in re neque in obiecto cognito, solum consistit in quadam denominatione a conceptibus mentis, et ideo requirit distinctionem saltem in ipsis conceptibus et in denominatione quae ab illis sumitur; haec autem distinctio conceptuum respectu rei quae in se omnino una est, nunquam est nisi ob imperfectionem ipsorum conceptuum. Quapropter intellectus divinus per se non proprie facit distinctionem rationis, quamvis comprehendat illam quae ab intellectu finito et imperfecte concipiente fieri potest.

Punctus quaestionis et opiniones variae

9. His positis, praecipua difficultas superest an praeter haec duo genera distinctionum sit aliud admittendum, quod sit veluti medium inter illa. Multi negant posse excogitari aut intelligi mediam aliquam distinctionem. Ita sensit Durand., In I, dist. 2, q. 2; Ocham, q. 3; Hervaeus, Quodl. III, q. 3; Ioan. de Gandavo, VI Metaph., q. 10; Soncin., VII Metaph., q. 36; et idem sentit Caiet., I, q. 54, a. 2; et Soto, q. 3 Univer., et c. de Prop., q. 2. Sed in his auctoribus cavenda est aequivocatio, ratione cuius possunt vel nominibus tantum differre, vel etiam in re. Nulla enim distinctio inter extrema positiva et realia excogitari potest, quae si per rationem conficta non sit, non debeat necessario in re ipsa antecedere et esse ante omnem operationem intellectus; et quia, quidquid huiusmodi est, reale est quatenus in rebus existit, ideo in hoc sensu omnis distinctio quae rationis non est, realis dici potest; atque ita manifestum videtur non posse dari medium inter distinctionem realem et rationis. Tamen hoc posito, adhuc superest quaestio an omnis distinctio quae antecedit in rebus omnem operationem intellectus, non tantum fundamentaliter et virtualiter, sed etiam actualiter et formaliter sit veluti eiusdem rationis quoad hoc, ut sit inter res distinctas, an vero in rebus ipsis sit aliqua maior et minor distinctio et illa quae maior est, scilicet inter rem et rem, nomen distinctionis realis obtineat; alia vero vocetur distinctio media, seu aliis nominibus infra explicandis. Si ergo dicti auctores priori tantum sensu negant distinctionem mediam inter realem et rationis, solis terminis differunt ab his qui illam admittunt, non tamen constanti modo loquuntur qui nunc illam negant, nunc vero illa utuntur; quod maxime in Soto videre licet citatis locis et in c. de Relatione et aliis. Si autem posteriori sensu negant distinctionem mediam, sic erit dissensio maxime de re.

10. In hoc ergo sensu suadetur primo haec sententia. Non sunt plura genera distinctionum quam entium, quia unum et multa consequuntur ens; distinctio autem est per quam multitudo consurgit. Sed non sunt alia entia nisi realia vel rationis, ut colligitur ex Aristotele, V Metaph., text., 14, et VI Metaph., text. 6; nam cum haec duo includant immediatam contradictionem, non potest inter ea medium excogitari; ergo. Secundo, quaecumque sunt in re ante intellectum, vel sunt idem realiter, vel realiter diversa; alioqui daretur medium inter idem et diversum, quod repugnat Aristoteli, IV Metaph., text. 4 et 5, ubi dicit idem et diversum adaequate dividere ens, sicut unum et multa; et lib. X, text. 11, dicit quodlibet ens ad alterum comparatum, esse idem vel diversum ab illo. Et ratio est, quia haec etiam opponuntur per immediatam contradictionem. Sicut ergo idem et diversum in genere, ita etiam tale idem et diversum, scilicet realiter, convenit cuicumque enti respectu alterius. Igitur omnia quae ut duo entia a nobis concipiuntur, vel sunt idem realiter, vel diversa realiter: si diversa realiter, distinguuntur realiter; si vero sunt idem realiter, non possunt in re distinctionem habere ante intellectum, quia repugnat simul esse idem et diversum a parte rei.

11. Quod si forte dicatur, non repugnare esse idem in communi ratione entis, esse tamen diversa in ratione talis vel talis entis, verbi gratia, qualitatis vel relationis, actionis vel passionis, etc., contra hoc argumentor. Tertio, multiplicato inferiori, necesse est ut eodem modo multiplicetur praedicatum superius; sed quaelibet determinatae rationes entium sunt inferiores ad ens; ergo non possunt a parte rei multiplicari aliqua sub determinatis rationibus entium, ut, verbi gratia, in ratione qualitatis et relationis, albedinis, vel similitudinis, quin multiplicentur sub communi ratione entis. Ergo si sunt plura sub his determinatis rationibus, sunt etiam plura entia; ergo non possunt in illis rationibus distingui a parte rei quin realiter distinguantur. Prima propositio videtur per se nota ex dictis supra de universalibus; non potest enim idem attributum universale seu commune existens a parte rei unum et idem numero, oppositis differentiis seu modis contrahi aut determinari, ac propterea diximus unitatem in communi aliqua ratione non esse veram et realem unitatem a parte rei sed solam similitudinem rei et unitatem rationis; ergo si aliqua multiplicantur in re secundum determinatas rationes entis, necesse est in illis etiam multiplicari in re ipsam rationem entis. Quia, cum illa duo quatenus a parte rei distinguuntur, includant oppositos seu repugnantes modos aut differentias quibus inter se distinguuntur, non possunt habere in re veram et realem identitatem nec numericam unitatem in ratione entis, quia non potest idem numero ens oppositis differentiis simul affici ac determinari. Et confirmatur, quia alias posset etiam esse unum numero accidens in re et tamen esse duas qualitates, et qualitatem simul et quantitatem; et eadem ratione posset esse una substantia duo corpora; et unum numero animal, equus simul ac leo, vel aliquid huiusmodi. Quod si in his cernitur aperta repugnantia, eadem erit in omnibus quae in re distinguuntur secundum proprias rationes respectu cuiuscumque superioris, etiam ipsius entis. Quia non minus essentialiter includitur ens in quibuscumque inferioribus rationibus quam omnia praedicata intermedia. Et quia differentiae illae oppositae seu dividentes eamdem repugnantiam involvunt respectu eiusdem individui, sub quacumque ratione superiori vel inferiori consideretur.

12. Quarto, aliter hoc ipsum explicatur, nam quidquid a parte rei est habet suam realem essentiam; ergo quae a parte rei sunt distincta, a parte rei habent distinctas essentias, vel numero, si ipsa sint tantum numero distincta, vel specie aut genere, si illa dicantur esse essentialiter distincta; ergo habent etiam a parte rei distinctas entitates, quod est realiter distingui. Patet haec ultima consequentia, tum quia entitas rei nihil aliud est quam realis essentia extra causas posita, ut infra ostendemus; si autem sunt essentiae distinctae, illae sunt reales et extra causas positae; erunt ergo distinctae entitates. Tum etiam quia, si ibi sunt duae essentiae reales, unaquaeque earum est essentia alicuius entis realis, quia ens et essentia adaequate comparantur ut abstractum et concretum; sed unum et idem ens non potest habere nisi unam essentiam; ergo si sunt duae essentiae reales, sunt duo entia realia. Minor propositio ultima videtur per se nota, quia res maxime habet unitatem a sua essentia et quia nihil magis esse debet invariabile et fixum ac certum in re, quam essentia. Ac denique, si res est per unam essentiam constituta, secundum illam habet ultimam differentiam, et speciem; ergo non est amplius determinabilis; ergo non potest illa et eadem res actuari, determinari seu constitui per differentiam alterius speciei; ergo non potest habere aliam essentiam; si ergo est alia essentia distincta, aliam rem constituit.

13. Scoti sensus in ponenda distinctione formali. — Secunda sententia est dari in rebus quamdam distinctionem actualem ante intellectum, quae proinde non est rationis, sed maior illa, neque etiam est tanta distinctio quanta est realis inter rem et rem. Haec sententia communiter tribuitur Scoto, In I, dist. 2, q. 7, 5 ult., et dist. 5, q. 1, et dist. 8, q. 4; In II, dist. 3, q. 1, et aliis innumeris locis, in quibus, vel de distinctione attributorum Dei, vel de distinctione universalium, vel de similibus disputat. Quamquam his locis non satis explicet Scotus an haec distinctio quam ipse formalem vocat, sit actualis in re, vel tantum fundamentalis seu virtualis; interdum enim virtualem appellat et ita inter eius sectatores est varius opinandi modus. Nam aliqui existimant, distinctionem formalem apud Scotum non esse aliam a distinctione rationis ratiocinatae, eo sensu et modo quo a nobis declarata est, quam dicunt vocari formalem, quia diversae definitiones seu rationes formales ibi concipiuntur; dicunt etiam appellari distinctionem ex natura rei, quia in rebus ipsis habet fundamentum et virtualiter in ipsis est, licet actu non praecedat; in quo sensu Scotus nihil favet secundae opinioni propositae; nec videtur dubium quin in aliquibus locis Scotus ita sentire videatur, praesertim quando agit de attributis divinis. Nihilominus tamen alii Scoti discipuli intelligunt eum esse locutum de distinctione vera et actuali, quae in re sit ante intellectum, quam non solum in creaturis sed etiam in Deo existimant reperiri, saltem inter relationes divinas et essentiam. De quibus idem tenet Durand., In I, dist. 1, II p., dist. 5, q. 2, ad 4, et latius dist. 33, q. 1; et multi alii, quos hic longum esset recensere. Possunt etiam pro hac opinione referri multi, qui inter varias res admittunt distinctionem ex natura rei et non realem, ut inter existentiam et essentiam, naturam et suppositum, quantitatem et substantiam, fundamentum et relationem, et similia, quae inferius suis locis videbimus.

14. Formalis distinctio Scotica an iuxta mentem Aristotelis. — Solet item haec opinio Aristoteli attribui, vel quia in III Phys. asserit eumdem motum esse actionem et passionem sub diversis rationibus formalibus. Et IV Phys., eodem modo distinguit tempus a motu, quod tamen dicit non esse rem ab illo distinctam. Et quod I de Generat., similem distinctionem inter nutritionem et augmentationem constituere videatur, dicens esse idem subiecto, id est, entitate, distingui autem secundum esse, id est, secundum formale esse. Ac denique quod in Praedicam., constituat eamdem qualitatem, verbi gratia, calorem sub diversis speciebus, quod non potest intelligi nisi quia duae species possunt esse idem secundum rem et formaliter distingui. Sed haec testimonia non multum cogunt, quia in duobus primis exemplis, et in ultimo etiam, sufficit distinctio rationis per inadaequatos conceptus, ut latius dicemus infra tractando de accidentibus et praedicamentis. In secundo autem exemplo violenta est expositio illorum verborum Aristotelis, apud quem esse idem subiecto, nihil aliud est quam (quod verba ipsa sonant) esse in eodem subiecto et supposito coniuncta; distingui autem secundum esse potius est distingui in sua entitate seu forma. Quomodo ait idem Aristoteles, I Phys., text. 21, album et musicum esse eadem secundum rem, et ratione distingui. Ubi valde aequivoce utitur his vocibus; rationem enim vocat essentiam seu definitionem, rem vero subiectum seu suppositum, in quo haec insunt. Ad hunc ergo modum exponi potest, vel etiam debet, cum ait nutritionem et augmentum esse idem subiecto, distingui autem secundum esse; maxime si nutritio significet mutationem ut terminatam ad substantiam, auctio vero mutationem ut terminatam ad quantitatem; nam si utraque sumatur ut terminetur ad quantitatem, sic possunt tantum ratione vel habitudine distingui, quatenus acquisita quantitas maior vel aequalis est deperditae; sed de hoc alias. Ex his ergo et similibus Aristotelis testimoniis nullum firmum pro hac sententia argumentum desumi potest. Et idem sentio de D. Thoma et de aliis antiquis auctoribus, qui fere semper utuntur vocibus distinctionis realis et rationis in priori sensu supra explicato, et quaestionem in qua nunc versamur, distincte non tractant.

15. Ratione solet potissimum haec sententia suaderi; nam, quidquid est extra definitionem essentialem rei, est aliquo modo in re distinctum ab illa; sed multa sunt extra essentiam rei, quae non sunt res distinctae ab ipsa re; ergo datur distinctio in re minor distinctione reali. Vel aliter, quae distinguuntur definitione et conceptu obiectivo, distinguuntur ex natura rei et ante intellectum; sed multa distinguuntur hoc modo, quae non distinguuntur ut res a re; ergo. His et similibus rationibus utuntur Scotistae, quia his fere modis videtur Scotus distinctionem formalem declarare; tamen si quis recte consideret, vel in eis petitur principium, vel sumitur distinctio formalis pro distinctione rationis ratiocinatae per conceptus inadaequatos, quae virtualiter tantum seu fundamentaliter dici potest esse ex natura rei. Probatur seu declaratur quod dicimus, quia essentia rei non definitur a nobis semper prout in re est, sed prout a nobis concipitur; sic enim definimus essentiam hominis ut communem, cum in re non sit nisi singularis; et hoc modo loquendo de essentia, falsum est quidquid est extra essentiam distingui a parte rei actualiter ab eo quod est de essentia, ut patet ex dictis supra de individuatione et natura specifica et de aliis universalibus, scilicet, genere et differentia, de quibus videntur potissime loqui praedicti auctores. Unde ita etiam videmur loqui de essentia in prima ratione; nam si loquantur de essentia prout est in re, haec nihil aliud est quam ipsa rei entitas, et ideo cum supponitur esse in re aliquid distinctum ab essentia, quod non sit res distincta, id supponitur quod probandum est. Multo autem infirmior est secunda ratio. Maior enim non est universaliter vera; multa enim distinguuntur in conceptibus obiectivis respectu nostri, quae tantum ratione distinguuntur per conceptus inadaequatos, ut patet ex dictis de conceptu entis, et individuo, specie, et aliis universalibus; et eodem modo possunt definitione distingui solum secundum rationem quando definitio non est adaequata rei prout est in se sed prout obiicitur tali conceptui nostro.

Quaestionis resolutio

16. Nihilominus censeo simpliciter verum esse dari in rebus creatis aliquam distinctionem actualem et ex natura rei, ante operationem intellectus, quae non sit tanta, quanta est inter duas res seu entitates omnino distinctas; quae distinctio, quamvis generali vocabulo possit vocari realis, quia vere est a parte rei et non est per denominationem extrinsecam ab intellectu, tamen ad distinguendum illam ab alia maiori distinctione reali possumus illam appellare, vel distinctionem ex natura rei, applicando illi tamquam imperfectiori generale nomen (quod usitatum est), vel proprius vocari potest distinctio modalis; quia, ut explicabo, versatur semper inter rem aliquam et modum eius. Nomen autem distinctionis formalis non ita mihi placet, quia est valde aequivocum; saepe enim convenit rebus realiter distinctis, quatenus inter se distinguuntur essentialiter, si specie differant: habent enim diversas unitates formales et ita etiam formaliter differunt. Immo et individua eiusdem speciei, quatenus distinctas habent unitates formales individuas, ut supra diximus, dici possunt formaliter distingui. Immo et in Trinitate, paternitas et filiatio, quae realiter distinguuntur et non essentialiter, etiam secundum numerum dici possunt formaliter distingui in obiectivis rationibus relationum, qui modus distinctionis extra illud mysterium non reperietur. Sic ergo distinctio formalis latius patet et maior esse potest quam distinctio ex natura rei, de qua nunc loquimur. Aliunde vero etiam potest esse minor et ita est communior, quia frequenter applicatur ad rationes formales, ut conceptas et praecisas per intellectum nostrum, et tunc illa distinctio non transcendit gradum distinctionis rationis.

17. Ut autem assertio probetur et explicetur, suppono in rebus creatis, praeter entitates earum quasi substantiales vel radicales (ut ita dicam), inveniri quosdam modos reales, qui et sunt aliquid positivum et afficiunt ipsas entitates per seipsos dando illis aliquid quod est extra essentiam totam, ut individuam et existentem in rerum natura. Hoc patet inductione; nam, verbi gratia, in quantitate quae est in substantia, duo considerari possunt: unum est entitas ipsius quantitatis; aliud est unio seu actualis inhaerentia eiusdem quantitatis cum substantia. Primum vocamus simpliciter rem quantitatis, includentem quidquid est de essentia quantitatis individuae et in rerum natura positae, quod manet et conservatur etiamsi quantitas a subiecto separetur, et impossibile est conservari illam rem numero quae est haec quantitas, quin includat hanc essentiam quantitatis cum sua intrinseca individuatione et actuali esse, de quo esse postea videbimus; caetera enim constant ex supra dictis. Secundum, id est, inhaerentiam, appellamus modum quantitatis non quidem illa generali significatione qua omnis qualitas solet modus substantiae appellari, ut ait D. Thomas, I-II, q. 49, a. 2. Neque etiam illa generali loquendi ratione qua omne contrahens vel determinans solet appellari modus contracti; sic enim rationale dici potest modus animalis et specialiter solet haec vox applicari ad illos modos, quibus determinatur ens vel accidens ad genera generalissima. Neque etiam sumitur haec vox in illa generalitate qua modus dici solet omnis determinatio vel limitatio praefixa unicuique rei finitae iuxta mensuram eius, ut eodem loco notavit D. Thomas, ex Augustino, lib. IV Genes. ad litteram, c. 3, dicente: Modus est quem mensura praefigit. Quo modo ait idem Augustinus, lib. de Natura boni, c. 3, ex tribus necessariis ad uniuscuiusque rei creatae bonitatem, quorum duo sunt species et ordo, tertium esse modum, id est, debitam commensurationem ad sua principia, ut explicuit D. Thomas, I, q. 5, et I-II, q. 85, a. 4, et saepe alias. Sed ab hac generali ratione modi recedendo, et applicando illam ad rem praesentem, appellatur inhaerentia quantitatis modus eius, quia est aliquid illam afficiens et quasi ultimo determinans statum et rationem existendi eius, non tamen addit illi propriam entitatem novam, sed solum modificat praeexistentem.

18. Nam quod novam entitatem propriam non afferat vix potest in dubitationem venire, quia si esset nova omnino entitas non posset esse actualis unio inter quantitatem et subiectum, sed ipsa potius indigeret quo subiecto uniretur et quantitati, sicut quantitas ipsa indiget inhaerentia, qua subiecto uniatur. Quod si inhaerentia non indiget alia unione vel inhaerentia qua uniatur vel inhaereat, ideo est quia ipsa per se non affert propriam entitatem quae inhaereat et uniatur, sed est tantum quidam modus qui per se est ratio unionis et inhaerentiae. Cuius signum etiam est, quia haec inhaerentia habet talem modum essendi ut per nullam potentiam esse possit, nisi actu coniuncta ei formae cuius est inhaerentia, et quod haec inhaerentia numero non potest afficere seu potius unire nisi hanc numero formam cui est veluti affixa, qui modus afficiendi nunquam reperitur in his formis vel rebus qui proprias ex se habent entitates. Quod autem in quantitatis inhaerentia explicatum est, in qualitate eodem modo procedit, et unione formae substantialis ad materiam et in subsistentia seu personalitate respectu naturae et in praesentia et motu locali et in quacumque actione seu dependentia respectu sui termini, de quibus omnibus non est hic dicendi locus. Occurret tamen in huius operis progressu. Solum ultimum exemplum, quod facilius videtur, paululum explicabo; pendet enim lumen, verbi gratia, a sole, quae dependentia aliquid est praeter lumen et solem; potest enim intelligi manere lumen et solem et lumen non pendere a sole, ut si Deus nollet concurrere cum sole ad producendum vel conservandum lumen, sed sua sola virtute utrumque conservaret. Non potest autem mente concipi hanc dependentiam luminis a sole esse entitatem prorsus distinctam ab ipso lumine: tum quia per illam dependentiam influit causa tamquam per viam in effectum seu terminum, unde non potest esse res omnino distincta ab illo; tum etiam quia alias illa entitas saltem de potentia absoluta esset separabilis ab alia, quod est plane inintelligibile; est ergo illa dependentia modus quidam ipsiusmet luminis, quem aliquis fortasse relationem vocabit; non est tamen relatio praedicamentalis, sed includit relationem seu habitudinem transcendentalem, ut latius infra dicetur. Igitur dantur in entitatibus creatis modi aliqui afficientes ipsas, quorum ratio in hoc videtur consistere, quod ipsi per se non sufficiunt constituere ens seu entitatem in rerum natura, sed intrinsece postulant ut actu afficiant entitatem aliquam, sine qua esse nullo modo possint.

19. Modos a rebus modaliter tantum distinctos ponendi quae sit ratio. — Ratio autem ponendi hos modos a posteriori sumitur ex inductione facta; a priori autem esse videtur, quia, cum creaturae sint imperfectae, ideoque vel dependentes, vel compositae, vel limitatae, vel mutabiles secundum varios status praesentiae, unionis, aut terminationis, indigent his modis quibus haec omnia in ipsis compleantur. Quia nec per entitates omnino distinctas hoc semper fieri necesse est, immo nec commode intelligi potest; neque etiam fieri potest per id quod sit omnino nihil, et ideo saltem requiritur modus realis. De quo quotuplex sit, et in quo praedicamento collocetur per se aut reductive, dicam inferius in divisionibus praedicamentorum. Denique hos modos videtur agnovisse Durand., In I, dist. 30, q. 2, n. 15, ubi loquens de esse in, seu inhaerentia accidentis, dicit esse respectum qui analogice dicitur res vel ens, quia non est res sed modus essendi, neque est entitas habens modum, sed modus tantum entitatis; et n. 16, idem dicit de dependentia et de omni eo quod est solus modus essendi. Et eodem modo loquitur de inhaerentia Astudil., I de Gener., q. 5, ad 1. Et in particulari tractando de subsistentia ita illam explicant multi, ut Aegid., tit. de Composit. angel., q. 5. Ac denique Fonseca, lib. V Metaph., c. 6, q. 6, sect. 2, hos modos expresse ponit, quamvis distinguat tria genera modorum: quidam qui sunt entitates ex se distinctae ab aliis, ut albedo, dulcedo, et in hoc ordine ponit figuram, sed immerito quia in tertio constituitur, quia respectu quantitatis illam afficit tamquam modus, non tamquam res omnino ab illa distincta. Alii qui non solum non sunt entitates distinctae, verum neque ullo modo in re distinguuntur ab his rebus, quarum modi esse dicuntur, sed ratione tantum, ut sunt illi modi quibus contrahitur ens ad inferiora. Sed haec duo genera modorum iam sunt a nobis praetermissa, quia hi posteriores non sunt modi nisi secundum rationem; illi vero priores sunt res, vel formae habentes ex se proprias entitates. In tertio ergo ordine ponit eos modos quos propria et speciali ratione reales modos appellamus, de quibus idem sentit quod nos explicuimus, quamvis aliqua ponat exempla quae incerta nobis sunt, ut est illud de existentia rerum creatarum, de modo unde res dicitur necessaria aut contingens, aut ens completum vel incompletum. Nam hoc ultimum aequivocum esse potest; quia si haec dicantur de toto et partibus integralibus, sic verum est esse modum quemdam ad quantitatem pertinentem; eadem enim portio aquae, verbi gratia, si per se terminata sit et seiuncta ab aliis, dicitur ens completum seu totale; si vero sit aliis continua, dicitur ens partiale vel incompletum, qui modus solum consistit in diversa unione vel terminatione. Si vero illa dicantur de ente secundum se, potius pertinent ad modos intrinsecos et essentiales entis, sive ens dicatur incompletum secundum rationem, ut differentia, sive physice et secundum rem, ut anima rationalis, quae dicitur ens incompletum, non per aliquid additum essentiae eius, sed per suammet essentiam; unde ille modus solum ratione distinguitur ab illa. Et idem existimo de alio modo entis necessarii, vel contingentis, si in ratione absoluta entis haec considerentur; nam si considerentur in ratione effectus, sic sunt denominationes extrinsecae, ut infra dicemus. De existentia vero res est magis controversa, quam infra disputabimus. Quidquid vero sit de exemplis, verissime dicit Fonseca modum hunc non esse proprie rem seu entitatem, nisi late et generalissime vocando ens quidquid non est nihil; tamen sumendo entitatem pro illa re, quae ex se et in se ita est aliquid, ut non postulet omnino intrinsece et essentialiter esse semper affixam alteri, sed vel non sit alteri unibilis, vel saltem uniri non possit, nisi medio aliquo modo a se ex natura rei distincto, modus non est proprie res seu entitas, et in hoc eius imperfectio optime declaratur, quod semper esse debet affixus alteri, cui per se immediate unitur sine medio alio modo, ut sessio sedenti, unio rebus unitis, et sic de aliis, de quibus saepe occurret sermo in sequentibus.

20. Ex his ergo facile intelligitur sensus et probatio conclusionis positae, nam hic modus prout a nobis est explicatus, ex natura rei distinguitur actualiter a re cuius est modus, ut omnes fatentur; immo plures vocant illam distinctionem realem, quia in rebus ipsis reperitur, quod evidentius constabit ex dicendis sectione sequenti; sed non proprie distinguitur hic modus ab eo cuius est modus tamquam res a re, distinguitur ergo minori distinctione quae propriissime appellatur modalis. Minor probatur, tum quia modus per se ac praecise consideratus, non est proprie res aut entitas, ut satis explicatum est; ergo nec proprie distinguitur ut res a re; tum etiam quia hic modus tam intime includit coniunctionem cum re cuius est modus, ut per nullam potentiam sine illa esse possit; ergo signum est illam coniunctionem esse quemdam modum identitatis; est ergo minor distinctio inter hunc modum et rem, quam inter duas res; quae omnia magis confirmabuntur sectione sequenti, declarando signa harum distinctionum et consequenter differentias quibus inter se distinguuntur.

21. Praeter modalem, realem aut rationis, nulla distinctio. — Ultimo addo, praeter distinctionem realem, modalem, et rationis nullam aliam reperiri, quae vel non sit communis his vel in illis non contineatur. Hoc dixerim propter aliquos qui addunt distinctionem formalem, qualis est inter hominem et animal; quam distinguunt in mutuam, ut inter animal et rationale, et non mutuam, qualis est inter animal et hominem; item distinctionem essentialem, qualis est inter hominem et equum, et distinctionem potentialem, qualis est inter partes continui; et similia multiplicari solent, quae mihi necessaria non videntur. Sufficientia ergo praedictae partitionis facile colligitur ex dictis; nam vel extrema distinctionis non sunt a parte rei actu distincta ullo modo, et sic semper est distinctio rationis etiamsi aliis nominibus appelletur, quia solum convenit per denominationem extrinsecam, quatenus eadem res obiicitur vel subordinatur diversis conceptibus. In hac autem distinctione possunt gradus reperiri, ut dixi, et quando habet in re fundamentum et fit per plures conceptus inadaequatos potest appellari distinctio formalis vel interdum etiam essentialis secundum rationem. Et in hoc ipso potest esse multiplex modus quatenus extrema variis respectibus comparari possunt, scilicet, vel solum ut determinatum et indeterminatum, sicut ens et substantia; vel ut totum et pars, ut differentia et species; vel ut duae compartes, sicut animal et rationale. Atque ita potest etiam haec distinctio intelligi tamquam inter includens et inclusum, vel tamquam in ea quae secundum rationem neutrum includit alterum, quo sensu, et nullo alio vero potest haec distinctio dici mutua vel non mutua, reciproca vel non reciproca; tamen haec omnia cadunt sub latitudine distinctionis rationis. At vero, si extrema distinctionis a parte rei actu distincta sunt, vel utrumque est vera res habens propriam entitatem simplicem vel compositam, vel unum est res et aliud est modus eius. Priori modo constituitur distinctio realis, posteriori autem modalis; non est autem intelligibilis alia habitudo inter haec extrema; neque aliud medium inter ea excogitari; includunt enim inter se immediatam oppositionem quasi contradictionis; non est ergo alius modus distinctionis.

22. Varii distinctionis realis modi. — In ipsa tamen distinctione reali seu plurium rerum, possunt vel varii modi vel variae habitudines considerari. Primum enim intelligere possumus res sic distinctas non solum esse reipsa distinctas, sed etiam dissimiles in sua intrinseca et essentiali entitate; et tunc dicuntur non solum realiter sed etiam essentialiter distingui, et quo maior est illa dissimilitudo vel minor, dicuntur distingui vel specie ultima, vel subalterna, vel etiam genere aut praedicamento. Unde distinctio essentialis vel communis est ad realem, modalem, et rationis; vel, si propriissime sumatur, includitur in reali quamvis cum illa non convertatur; et potius addit dissimilitudinem quam distinctionem. Quae omnia procedunt utendo in rigore illa voce distinctionis essentialis; nam si sit sermo de distinctione essentiarum, qualis inter individua etiam intercedit, ut supra diximus, haec nihil proprie addit, sed indicat res inter quas est distinctio; sicut distinctio personalis vocatur illa quae est inter personas. Rursus hae res sic distinctae interdum possunt esse unitate inter se, interdum vero uni tertio: priori modo uniuntur materia et forma, et similiter partes integrales continuae, ut omittamus alias uniones magis extrinsecas et accidentales. Quocirca, sicut materia et forma quamvis unitae sint, nihilominus distinctionem realem inter se retinent, ita etiam partes continuae quamvis sint unitae distinguuntur realiter, non solum quoad designationem, ut quidam loquuntur, sed etiam quoad partialem entitatem uniuscuiusque.

23. Distinctio potentialis vere realis. — Solum est advertendum quod materia et forma ex se sunt entia incompleta et partialia, sive coniunctae sint sive separatae existere supponantur; et ideo semper censentur distingui eodem modo. At vero partes integrales non habent rationem partis, neque entis incompleti nisi quando coniunctae sunt; nam statim ac separantur, unaquaeque incipit esse ens integrum et totale quia per se non ordinatur ad componendum aliud; et ideo aliter censentur distingui (magis quoad denominationem vel modum, quam quoad rem), quando sunt disiuncta, vel unita; nam in priori statu distinguuntur ut entia totalia, in posteriori vero ut partialia, et ideo dici aliquando solent huiusmodi partes unitae actu distingui ut partes, in potentia vero ut entia, id est, ut tota quaedam, quia sunt in potentia ut talia fiant. Quae omnia maxime cernuntur in partibus homogeneis continuis; nam in heterogeneis, licet in re fere idem sit, tamen in modo est nonnulla diversitas quia maiorem dissimilitudinem habent, et ideo videntur maiorem quamdam distinctionem habere, etiam dum sunt in toto; et quando separantur, etsi non mutent substantialem formam sed eamdem conservent quam habebant in toto, ut contingit in plantis et animalibus sectilibus, adhuc censentur entia incompleta et partialia; quia semper sunt quasi per se ordinata ad componendum aliud. Ex his ergo facile intelligitur quod distinctio illa quae ab aliquibus vocatur potentialis, est distinctio realis; quia vero distinctio est negatio, duo possunt per eam negari: unum, quod hoc sit illud; et hoc actu verum est de partibus actu unitis, quia una non est alia, et haec negatio est quae per se primo requiritur et sufficit ad distinctionem. Aliud quod potest negari, est hoc esse coniunctum illi, quod est dicere hoc non esse illud, tamquam ens totum et integrum distinctum ab illo, et hoc non convenit partibus unitis in actu sed in potentia, et sub hac ratione potest illa distinctio vocari potentialis; tamen ut sic nondum est, et ideo non oportet eam inter distinctiones numerare tamquam ab aliis distinctam. Tandem hinc a fortiori intelligitur, sine causa aliquos vocare hanc distinctionem inter partes continui distinctionem rationis habentem fundamentum in re, quia partes illae non distinguuntur actu, sed designatione et potentia. Non est enim hoc verum, quia ibi non est solum fundamentum distinctionis sed vera distinctio, proprie hac voce utendo, non prout dicit separationem seu disiunctionem, sed prout dicit diversitatem entitatis totalis vel partialis. Alias materia et forma, quando sunt unitae, non deberent dici distinctae actu sed potentia tantum, quia non est minor unio inter materiam et formam quam inter partes continui. Separatio ergo inter illas partes poterit dici rationis, quia solum per rationem possunt considerari ac si essent disiunctae et quasi quaedam tota; distinctio autem partium actualis est et realis. Nam partes istae, etiam dum componunt totum, realitatem aliquam habent, quia, sicut Aristoteles dixit, I Phys., c. 2, substantiam non componi nisi ex substantiis, ita integrum ens non componitur nisi entibus saltem partialibus: manent ergo talia entia distincta, licet unita; immo, nisi distincta manerent, compositionem facere non possent, quia compositio non est nisi ex distinctis.

24. Distinctio includentis ab incluso, realis. — Et hinc ulterius nascitur alius distinctionis modus qui considerari potest in quolibet toto respectu singularum partium; non enim sunt omnino idem, ut per se notum est; neque etiam distinguuntur ut duae partes inter se, quia illae ita se habent ut neutra alteram includat, totum autem in sua entitate continet utramque partem, et ideo dicuntur distingui ut includens et inclusum. Tamen etiam illa distinctio, prout hic intercedit, realis est quia aliquam rem includit totum quam non includit pars. Unde hic modus distinctionis, includentis et inclusi, suo modo reperiri potest in distinctione reali, modali, et rationis; nam in unoquoque ordine potest comparari id quod se habet ut totum ad aliud quod se habet tamquam pars; tamen in singulis manet in latitudine distinctionis realis, modalis, vel rationis; quia illud, quod unum extremum includit ultra aliud, distinguitur realiter aut modaliter aut ratione ab altero incluso. Ex his ergo satis constat nullum esse distinctionis modum qui in praedictis tribus non contineatur.

25. Solum videtur posse obiici, quia praeter distinctionem inter rem et rem et inter rem et modum, potest inveniri distinctio inter modum et modum, ut multi putant de subsistentia et existentia, et est certius de subsistentia et praesentia locali. Hi enim modi non possunt distingui ratione, quia a parte rei ita existunt ut habeant diversa principia et diversas affectiones, ac denique ut separari possint, quae sunt indicia actualis distinctionis in re existentis, ut iam dicemus; neque etiam distinguuntur realiter, quia non distinguuntur ut res et res, cum non sint vere res; hoc enim argumento probavimus modum non distingui realiter ab ipsa re quam afficit. Nec denique dici possunt distingui tantum modaliter, tum quia unus non est modus alterius, tum quia saepe sunt mutuo et ad invicem separabiles, quod est signum maioris distinctionis quam modalis, ut statim dicemus.

26. Duo modi inter se qui distinguantur. — Respondetur, cum hi modi non habeant esse seu entitatem nisi ex re vel in re cui adhaerent, ex illa pensandum esse quomodo ab aliis modis distinguantur; semper tamen eorum distinctio ad realem vel modalem pertinebit, supposito quod in re existunt. Quod ideo dico, quia etiam possunt excogitari modi sola ratione distincti; sicut enim ratio per conceptus inadaequatos potest distinguere unam rem, ita et unum modum, ut est valde probabile de actione et passione, de motu et tempore, de existentia et duratione et de aliis. Loquendo autem de modis in re ipsa distinctis, ut sunt praesentia localis, verbi gratia, et subsistentia humanitatis, aut hi comparantur tantum prout sunt in eadem re et sic solum distinguuntur modaliter propter argumentum factum, quia cum ex se non habeant propriam entitatem, etiam ex se non habent unde plus quam modaliter distinguantur; neque ex re quam afficiunt plus distinguuntur, quia supponimus esse eamdem; ergo non habent maiorem distinctionem quam modalem. Et confirmatur; quia unusquisque illorum habet aliquam identitatem cum illa re quam afficit; ergo in illa et per illam habent aliquam identitatem Inter se; ergo retinent solum distinctionem modalem. Unde non refert quod possint mutuo separari, id est, quod possit unus manere, alio non existente vel e converso, quia saltem necesse est ut semper maneat illa res, in qua uterque existit cum aliqua identitate. At vero si inter se comparentur modi afficientes res diversas, sive illi modi sint eiusdem rationis ut duae subsistentiae duorum hominum, sive diversarum rationum ut sessio unius et subsistentia alterius, sic distinctio inter hos modos est realis, non ratione ipsorum, sed ratione rerum in quibus sunt; nam unusquisque habet aliquam identitatem cum re quam afficit et illae res distinguuntur inter se realiter; ergo et modi ratione illarum. Et hoc etiam bene confirmat illa ratio, quia illi modi sunt mutuo separabiles et inter se et unusquisque ab illa re quam alius afficit; nam hoc est sufficiens signum distinctionis realis. Atque in hunc modum omnis distinctio etiam inter ipsos modos ad praedictas tres revocatur.

Solvuntur argumenta

27. Ad argumenta prioris opinionis, quatenus procedere possunt contra distinctionem modalem a nobis positam, respondendum est. Ad primum respondetur, duplici sensu posse sumi argumentum ab ente reali vel rationis, ad concludendam distinctionem realem vel rationis. Primo tamquam a propria ratione et causa, ita ut talis existimetur esse distinctio, quales sunt res in quibus versatur. Et hic sensus est falsus; ostensum est enim inter extrema realia intercedere distinctionem rationis, et e converso inter extrema rationis esse saltem quamdam imitationem distinctionis realis. Secundo, argumentum esse potest proportionale seu a paritate rationis, ut quia in entibus non dantur nisi realia vel rationis, neque in distinctionibus dandae sint, et hoc sensu concedi potest proportio argumenti, si debito modo fiat, nihilque contra nostram sententiam concludet. Etenim, si ens reale in sua amplissima conceptione sumatur pro omni eo quod non est omnino nihil quodque potest esse in rebus sine fictione intellectus, sic verum est non dari medium inter ens reale et rationis, et in eodem sensu concedo non dari medium inter distinctionem realem et rationis; nam omnis distinctio ex natura rei potest in hac amplitudine dici realis; et ita locuti fere sunt antiqui scriptores. Alio tamen modo potest sumi ens reale pro eo quod ex proprio conceptu seu ex vi suae rationis formalis potest propriam entitatem afferre seu constituere, et hoc sensu falsum est non posse dari medium inter ens reale et rationis: datur enim modus entis qui neque est merum ens rationis, ut per se constat, neque est ens reale in eo rigore et proprietate sumptum, ut a nobis declaratum est; et ita etiam datur distinctio modalis media inter distinctionem rationis et realem rigorose sumptam.

28. Secundum. — Ad secundum respondetur inter idem et diversum secundum eamdem rationem sumpta non dari medium, ut recte argumentum probat; tamen secundum diversas rationes fieri posse ut, quae sunt idem. uno modo, alio sint diversa, ut D. Thom. dixit, I, q. 11, a. 1, ad 2. Sic igitur ens et modus possunt dici idem realiter et nihilominus habere in re distinctionem modalem.

29. Tertium. — Neque contra hoc quidquam urget tertium argumentum, nam nos non dicimus rem et modum distingui secundum proprias rationes et non secundum communem, quod supponunt fere omnes replicae ibi factae; nam eo modo quo distinguuntur ens et modus a parte rei, distinguuntur omnia praedicata superiora, etiam transcendentalia inclusa in modo, ab his quae includuntur in re cuius est modus. Atque ita concedendum est, quatenus modus est ens, eatenus ipsum et rem quam modificat esse duo entia et distingui in re ipsa, vel realiter late loquendo. Nihilominus tamen addimus modum non esse proprie et rigorose ens et hoc modo negamus ibi esse duo entia; negamusque subinde ens hoc modo proprie sumptum esse praedicatum superius ad rem et modum eius. Et ideo necesse non est propter distinctionem modi a re multiplicari entia in dicta proPrietate et rigore sumpta. Unde ad confirmationem illius tertii argumenti idem dicendum est de accidenti quod dictum est de ente; quia accidens interdum significat formam habentem propriam entitatem ex se distinguibilem et separabilem realiter ab omni alia; interdum significat modum solum alterius, vel accidentis vel substantiae. Et priori modo repugnat in eadem re inveniri plures rationes accidentis, ut argumentum convincit; non tamen repugnat unam entitatem accidentalem habere unum, vel plures modos ab ipsa tantum modaliter distinctos. Substantia vero simpliciter dicta non significat modum sed rem propriam et perfectam in suo esse, et idem est de corpore et de quocumque gradu substantiae sub his collocato; et ideo fieri non potest ut hi gradus in re ipsa multiplicentur non multiplicatis rebus et substantiis. Tamen etiam in latitudine substantiae in communi seu analogice sumptae possunt dari aliqui modi substantiales in quibus fieri potest ut in eadem re seu substantia proprie et simpliciter dicta sint unus vel plures modi substantiales inter se et ab illa modaliter distincti, ut sunt subsistentia, unio, etc.

30. Quartum. — Atque ex eis facilis est solutio ad quartum; nam quod dictum est de ente dicendum est de essentia reali. Potest significare propriam naturam ex se sufficientem ad constituendam entitatem in rerum natura vel latius quamcumque rationem realem constitutivam entis aut modi realis. Hoc posteriori sensu concedimus in re et modo esse distinctas essentias et ideo esse inter ea distinctionem ex natura rei et aliquo modo realem. Priori tamen sensu unica tantum est essentia in qualibet entitate; modi autem, qui ab illa ex natura rei seu modaliter distinguuntur, non possunt esse de essentia eius, sed vel accidentia, vel ad summum pertinentes aliquo modo ad integritatem vel causalitatem eius ut de singulis postea exponemus. Ex quo sequitur (quod valde notandum est) in qualibet entitate proprie dicta esse unicam essentialem rationem, ut convincunt ad minimum omnia illa argumenta in principio facta, quae ratio essentialis quasi fundamentalis est et invariabilis in tali entitate; ita ut impossibile sit illam entitatem conservari in rerum natura sine illa ratione essentiali, quia per illam primo constituitur; unde non potest esse nisi una specifica, ut argumenta facta convincunt. Rationes autem modales, quae possunt esse quasi adhaerentes vel affixae tali entitati, multiplicari et variari possunt, quia in re sunt extra essentiam eius, ut in particulari clarius constabit in discursu totius Metaphysicae.