SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO VII. QUOS ACTUS EFFICIAT HABITUS

SECTIO VII. QUOS ACTUS EFFICIAT HABITUS

1. Statim vero occurrit quæstio, quosnam actus possit habitus efficere, et praesertim an possit efficere actus diversarum specierum; ex quo illa etiam quæstio pendet, an et quomodo habitus sumat speciem suam et unitatem ex actibus. Sed quia hae questiones multum pendent ex duabus proxime sequentibus, ideo nunc duo tantum breviter dicenda occurrunt.

Resolutio quaestionis

2. Habitus tantum efficit actus potentiae quam informat.— Primum est, habitum non posse per se efficere nisi actus eius potentiæ, quam informat. Ratio est, quia solus habitus, non est sufficiens principium actus sine potentia, ut supra dictum est; nulla autem potentia uti potest habitu alterius potentiæ ad eliciendos suos actus, quia non constituitur in actu primo per habitum alterius potentiæ; ergo. Et confirmatur primo, quia habitus formaliter ac per se solum reddit facilem ad operandum eam potentiam quam afficit; ergo solum illi dat virtutem ad efficiendos actus suos; ostensum est enim eatenus dare facilitatem, quatenus dat virtutem agendi; ergo non potest per se efficere nisi actus talis potentiae. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia habitus non reddit facilem ad operandum potentiam, nisi simul inclinando illam ad opus; non inclinat autem nisi afficiendo et informando; ergo illam tantum potentiam reddit facilem ad operandum, quam informat. Confirmatur secundo, quia actus non efficit habitum nisi in ea potentia a qua elicitur; ergo neque habitus efficit actum nisi in ea potentia quam formaliter perficit. Consequentia probatur, quia habitus non agit nisi actus similes illis a quibus genitus est, ut statim dicemus. Et antecedens patet, quia, ut supra ostensum est, actus non efficit habitum nisi quatenus immanens est, quod etiam docuit D.Thom., quæst. 1 de Verit., art. 1; ergo tantum in ea potentia, in qua manet habitum efficit. Et tam antecedens quam consequens possunt facile inductione ostendi.

3. Virtus unius potentiae qualiter dicatur elicere actum alterius.— Scio aliquos philosophos morales ita loqui, ut dicant, virtutem unius potentiæ elicere actum in aliam, ut temperantiam existentem in appetitu sensitivo elicere temperatam electionem in voluntate. Et virtutem religionis existentem in voluntate elicere in intellectu actum orationis, aut voti. Sed, ut hæc sint aliquo modo vera, morali quadam ratione intelligenda sunt, non de propria ac per se efficientia physica. Nam hoc modo neque habitus materialis appetitus sensitivi potest per se influere in actum spiritualem voluntatis; neque habitus voluntatis potest similiter influere in actum intellectus, qui suo etiam modo est alterius ordinis, et sub diversa ratione formali in obiectum tendit. Unde sumitur nova ratio, quia sicut potentia, ita etiam habitus, non potest transcendere et operari extra suum obiectum; obiectum autem habitus clauditur sub obiecto illius potentiæ, cui habitus inest, eique proportionatur; ut in dicto exemplo, sicut voluntatis obiectum est bonum, ita et obiectum religionis est quoddam bonum; omnis ergo actus proprie elicitus a religione tendit proxime in obiectum sub aliqua ratione boni; ergo non potest esse actus elicitus ab intellectu. Denique, quando homo orat absque habitu religionis, voluntas sola tunc efficit quidquid cum habitu religionis faceret si illum haberet; sed tunc voluntas sola non elicit actum intellectus; ergo nec dum operatur cum habitu religionis, habitus ipse elicit actum intellectus. Et ratio utriusque est, quia voluntas, sive absque habitu, sive cum habitu, non afficit immediate intellectum, sed mediante suo actu; quo modo enim voluntas faciet intellectum orare, aut vovere nisi volendo ? actus ergo, qui proprie ac per se fit a voluntate et habitu eius, est ipsum velle per quod movet aliam potentiam. Quæ motio, proprie loquendo, dicenda est imperium, vel applicatio alterius potentiæ ad opus, non vero proprie ac per se efficit actus unius potentiæ in actum alterius; ergo neque etiam habitus, quia habitus non operatur in actum alterius potentiæ nisi mediante proprio actu: unde etiam in illo modo efficientiæ, habitus ipse remote solum concurrit ad actum alterius potentiæ.

4. Propter hoc autem genus motionis dicetur aliquando virtus unius potentiæ elicere morali modo actum alterius potentiæ, praesertim quando in actu alterius potentiæ nulla est moralis bonitas, nisi quæ ad talem virtutem pertinet. Quomodo comparatur actus orationis ad virtutem religionis. Qui modus loquendi præcipue habet locum in virtutibus voluntatis, quia ex actu voluntatis, et alterius potentiae illi proportionatæ, componitur unus actus moralis, habens unam tantum bonitatem moralem: et ideo talis actus dicitur moraliter elici a tali habitu. Quapropter illa locutio, etiam morali modo exposita, impropriissime applicari potest ad habitum appetitus respectu actus voluntatis, quia appetitus non movet directe voluntatem, sed solum potest indirecte iuvare vel impedire opus eius. Et eodem tantum modo possunt eius habitus deservire voluntati.

5. Secundo dicendum est habitum non efficere omnes actus eius potentiæ, in qua est, sed tantum actus similes illis a quibus genitus est, vel qui in illis virtute continentur. Prima pars est certa, quia in una potentia sunt plures habitus, ut supponimus, qui propterea distinguuntur, quia ad diversos actus ordinantur. Secunda vero est Aristotelis, 2 Eth., c. 1, et communis, quam late tractat Almainus, tract. I Moral., c. 21. Sed est res facilis ex dictis, quia habitus habet ab actu suum esse; ergo et suam inclinationem et virtutem agendi; ergo ab illo solum potest habere vim efficiendi similes actus. Et confirmatur a contrario; nam actus solum potest efficere habitum sibi proportionatum; ergo et e converso. Tertia vero pars maiori indiget explicatione, quam infra trademus tractando de unitate habitus.

6. Nunc breviter adverto, interdum unum actum virtute continere alium, ut intentio finis electionem medii; tunc ergo (si aliud non obstet) verisimile est habitum, per priorem actum acquisitum, posse efficere posteriorem actum contentum virtualiter in priori. Quomodo autem hoc intelligendum sit, aut ampliandum, seu limitandum, infra dicemus; et inde etiam constabit, an possit habitus extendi ad actus specie distinctos, et ad quos. Simulque intelligetur quanta et qualis sit unitas habitus.

Responsio ad argumenta ex praecedenti sectione relicta

7. Ad primum argumentum primæ sententiae explicatum est, quid eorum, quæ ibi numerantur, habitus efficiat in actu, scilicet, substantiam eius, et intensionem habitus proportionatam, et hæc agendo conferre facilitatem. Et quæ in contrarium obiiciuntur, soluta etiam sunt, nam quod potentia sola habeat sufficientem virtutem ad substantiam, vel intensionem actus, non obstat, quominus addi possit virtus ad melius esse seu ad facilius operandum. Unde cum dicitur, habitus acquisitos non poni propter substantiam actus, sensus est, non poni tanquam necessarios, ut possint simpliciter actus elici; nihilominus tamen verum est deservire hos habitus ut utiles ad ipsam substantiam actus efficiendam.

8. Ad secundum negatur assumptum; nam habitus formaliter afficiendo potentiam, inclinat illam ad suum actum; nam sicut ipsa potentia, eo quod sit naturalis virtus effectiva suorum actuum, habet naturalem inclinationem ad illos, ita habitus augendo illam vim, auget inclinationem. Quod satis etiam docet experientia, quanquam ad eam inclinationem multum etiam iuvet frequentior memoria earum rerum, ad quas sumus assuefacti, et interdum etiam dispositio corporis ex tali consuetudine proveniens. Cum autem inquiritur quid sit illa inclinatio habitus respondetur, proprie loquendo, non esse aliquid propter informationem habitus, ut recte respondet Capreol., in l, d. 17, q. 1, a. 3, ad arg. Aureol. cont. l conc., nam haec inclinatio non est per appetitum elicitum, sed per naturale pondus, quod unumquodque principium agendi habet in suum actum. Unde huiusmodi inclinatio revera non sentitur a nobis in actu secundo, nisi quando ratione illius de obiecto talis inclinationis cogitamus, aut illud ut convenientius apprehendimus, vel quando in ipso opere facilitatem quamdam experimur. Sicut gravitas lapidis per seipsam formaliter sine efficientia inclinat; homo vero sustinens lapidem non sentit pondus, nisi quatenus ratione illius laborat, et lassatur sustinendo lapidem.

9. Tertium argumentum postulat sequentem disputationem.