SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO III. AN IN BRUTIS SINT HABITUS

SECTIO III. AN IN BRUTIS SINT HABITUS

1. Dubitandi ratio.— Secunda obiectio est de internis sensibus brutorum; videntur enim acquirere habitus, saltem illa animalia, quae memoriam et experientiam participant, ut Aristoteles docuit lib. I huius operis, cap. 1. Experientia enim non fit sine acquisitione alicuius habitus. Dicet fortasse aliquis, in his brutis esse species et phantasmata, quae manent in absentia obiectorum eaque satis esse ad memoriam et experientiam. Quod si illæ vocentur habitus, erit æquivocatio in voce; nam iam supra diximus, nos hic non loqui de speciebus intentionalibus. Hoc vero non satisfacit, quia sæpe species obiectorum sensibilium non sufficiunt ad prædictam experientiam. Quod ita declaro: nam quando brutum ex naturali instinctu, apprehenso obiecto sensibili, statim illud existimat esse nocivum, et fugiendum iudicat, ad talem actum, præter speciem obiecti, necessaria est virtus innata ipsi potentiæ, a qua illud iudicium nascatur; sed interdum brutum usu plurium actuum acquirit facilitatem seu virtutem ita iudicandi de aliquo obiecto, circa quod non habebat illam virtutem innatam, seu instinctum naturæ; ergo acquirit non solum species obiectorum, sed etiam habitum, qui ex parte potentiæ suppleat illam vim iudicandi, seu existimandi. Nam species talis sensibilis obiecti per se sola indifferens est, et insufficiens ut determinet phantasiam ad tale iudicium, seu existimationem.

2. Et hoc modo ait August., lib. 83 Quæstionum, quæst. 36, animalia bruta consuetudine fieri domita et mansueta. Idem autem est dicere consuetudine, quod habitu. Et D. Thomas, 1-2, q. 50, art. 3, ad 2, inquit, quod licet bruta animalia secundum se non sint capacia habituum operativorum propter natularem determinationem quam habent in suis operibus, nihilominus quatenus hæc eadem animalia a ratione hominis per quamdam consuetudinem disponuntur ad operandum sic vel aliter, hoc modo in brutis animalibus habitus quodammodo poni possunt. Cur autem dicat, quodam modo explicat inferius, dicens deficere a ratione habitus, quia habitus est quo utimur, cum volumus, ex Commentatore, 3 de Anima, comm. 18. At vero animalia bruta non possunt uti his qualitatibus, cum voluerint, quia non habent dominium suarum actionum. Sed hoc magis videtur pertinere ad moralem rationem habitus quam ad physicam naturam, quia subdi voluntati extrinsecum est qualilati operativae.

Quaestiones resolutio

3. Nihilominus tamen dicendum censeo, in his brutis nullos esse habitus distinctos ab speciebus sensibilibus, seu phantasmatibus. Et ratio generalis est, quia in omnibus suis actibus determinantur ad unum ex vi obiectorum, prout eis repræsentantur. Quod sigillatim declaro in singulis potentiis interioribus illorum, nam de sensibus externis nulla est dubitatio. In appetitu ergo non indigent habitu, quia appetere non possunt aliquid, donec iudicium phantasiæ determinate proponat obiectum, ut prosequendum, vel fugiendum, et posito tali iudicio, ex necessitate appetunt vel fugiunt. Unde non magis indigent habitu ad huiusmodi motus, quam grave ad descendendum deorsum.

4. Rursus per phantasiam semper etiam naturaliter apprehendunt aut iudicant, iuxta modum et qualitatem speciei, per quam eis proponitur obiectum. Quod quidem manifestum est quando existimatio vel iudicium fit in præsentia obiecti, et præsertim si nulla consuetudo præcessit. Et ratio est clara, quia minorem indifferentiam habent potentiæ apprehensivæ quam appetitivæ; si ergo in appetitu habent naturalem determinationem, a fortiori in phantasia. Unde fit, si contingat aliquando ut concurrant bruto variæ species obiectorum, quorum nulla sufficit ad determinandam apprehensionem, vel existimationem quasi practicam, de fugiendo aut prosequendo obiecto, non posse determinari, donec species repræsentativa aliquo modo immutetur; unde si in itinere prius brutum hæret et timet progredi, si vero fortius pungitur, statim movetur, ideo est quia specie doloris vehementius excitatur et determinatur. Igitur in præsentia obiectorum semper fit hæc apprehensio mere naturaliter ex parte potentiæ, posita sufficienti specie ex parte obiecti.

5. Ex quo facile intelligitur, eodem modo determinari in absentia obiectorum, etiam ex consuetudine, quia non minorem efficaciam requirunt ex parte phantasmatis in absentia, quam in præsentia obiecti, tam post consuetudinem, quam in principio eius; ergo semper naturaliter determinantur posito tali phantasmate; ergo non requirunt alium habitum, nec sunt capacia eius. Consuetudo ergo in his animalibus non deserviet ad acquirendum habitum, qui inclinet potentiam, sed ut phantasma sic vel sic repræsentans, firmius adhæreat. Atque ita fit ut sine alia consuetudine, ex vi solius phantasmatis alicuius obiecti sensati, non apprehendant aliquid insensatum, nec iudicent esse fugiendum aut sectandum. Interveniente autem consuetudine, quia sæpius experitur brutum in præsentia talis obiecti se pati dolorem, vel aliquid simile, species obiecti illius sensibilis retinetur in memoria, tamquam repræsentans illud obiectum, ut doloriferum. Atque ita ex vi phantasmatum, quæ per repetitionem actuum firmius hærent memoriæ, contingunt omnia, quæ per consuetudinem vel experientiam bruta videntur acquirere; ergo non est necessarius illis alius habitus. Nam, licet fingamus habitum in phantasia bruti, si species non repræsentet obiectum cum omnibus circumstantiis requisitis ad determinationem, actus non poterit determinari. Si vero species repræsentet obiectum cum omnibus circumstantiis, naturaliter determinabitur etiamsi non habeat habitum; est ergo impertinens talis habitus, et consuetudo solum efficit ut species repræsentet obiectum sub his vel illis circumstantiis. Et hoc opinor sensisse D. Thom. cum dixit, quodammodo esse habitus in his brutis, ut ex solutione ad tertium a fortiori constare potest. Et addere etiam possumus hanc ipsam imperfectam habilitatem vel consuetudinem, non habere proprie in eis locum, nisi quatenus aliquo modo sunt capacia disciplinæ per subordinationem ad rationem humanam; nam in sola experientia mere naturali minus imitantur modum, aut usum habitus, sed solum ex memoria repetita naturali instinctu operantur.

De hominis cogitativa et eius habitus

6. Dices: ergo idem dici poterit de cogitativa hominis, quod nullum acquirat habitum, præter species conservatas in memoria, et repræsentantes hoc vel illo modo. Respondetur: ita videtur docere D. Thomas, dicto art., ad 3, ubi, de homine loquens, solum ait in interioribus viribus sensitivis apprehensivis eius posse poni habitus, secundum quos sit bene memorativus, vel cogitativus, vel imaginativus. Et affert Philosophum, de Memor. et reminisc., c. 3, dicentem, quod consuetudo multum operatur ad bene memorandum. Non videtur ergo D. Thomas ponere alium habitum in nostro sensu interiori nisi eum, qui deservit memoriæ, qui non videtur distinctus ab speciebus magis vel minus perfectis.

7. Nihilominus verisimilius videtur in cogitativa hominis acquiri habitum distinctum ab speciebus, dantem facilitatem et inclinantem potentiam ad aliquos actus determinate. Ratio est, quia cogitativa hominis non est ita simpliciter determinata ad unum, sicut phantasia bruti; nam potest aliquo modo ex imperio rationis moveri et determinari ad operandum, ut ibidem D. Thomas docet; et ideo sicut appetitus sensitivus hac ratione est capax proprii habitus, ita et cogitativa, ut promptius et facilius obsequatur rationi in suis apprehensionibus, et cogitationibus, et iudiciis sibi proportionatis de sensibilibus fugiendis, vel appetendis. Et hoc totum existimo comprehendisse D. Thomam sub illis verbis, ut homo sit bene memorativus, cogitativus, et imaginativus.