SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO V. AN VERITAS COGNITIONIS SIT TANTUM IN INTELLECTU SPECULATIVO VEL ETIAM IN PRACTICO

SECTIO V. AN VERITAS COGNITIONIS SIT TANTUM IN INTELLECTU SPECULATIVO VEL ETIAM IN PRACTICO

1. Ratio dubitandi sumi potest ex quadam vulgari doctrina indicata a D. Thoma, I, q. 16, a. 1 et aliis locis, quod veritas dicit conformitatem cognitionis ad rem cognitam tamquam mensurati ad mensuram, iuxta illud Aristotelis: Ex eo quod res est vel non est, propositio vera vel falsa est. Hinc ergo sequi videtur in sola speculativa scientia esse proprie veritatem, quia sola scientia speculativa mensuratur ex obiecto suo, nam scientia practica potius est mensura sui obiecti; ideo enim res arte facta vera est quia est conformis arti. Rationem autem tetigit D. Thomas illo loco, quia res intellecta duplicem potest habere ordinem ad intellectum, per se, scilicet, et per accidens; per se habet ordinem ad intellectum a quo pendet, per accidens ad intellectum a quo non pendet sed cognoscitur tantum. Priori modo pendent effectus artis ab arte et res creatae a Deo, et ideo non sunt res mensurae cognitionis sed potius e contrario; ergo in tali cognitione non est veritas, sed potius in rebus, quatenus illi commensurantur. Posteriori autem modo comparantur res ad scientiam speculativam et ideo in hac cognitione erit tantum veritas quatenus commensuratur rei cognitae. In contrarium autem est quia etiam in cognitionibus et iudiciis practicis est veritas vel falsitas; quis enim neget in compositione et divisione quae fit in rebus practicis, non solum moralibus et agibilibus sed etiam in factibilibus, esse propriissimam veritatem et falsitatem? aut quomodo possent scientiae practicae esse verae scientiae si non esset in eis veritas? Habent ergo non solum veritatem, sed etiam sua principia per se nota et conclusiones evidenter veras. Item, si non de veritate complexa sed de incomplexa loquamur, etiam idea artificis si sit propria et adaequata rei efficiendae per artem est maxime vera, tantoque magis quanto non solum ipsa vera est, sed etiam est causa veritatis artificii. Denique in scientia quam Deus habet de creaturis est perfectissima veritas, quamvis sit etiam mensura creaturarum.

2. Dicendum itaque est veritatem non solum esse in intellectu speculativo sed etiam in practico, quatenus in eo est rerum agendarum seu efficiendarum cognitio, ut posteriora argumenta probant et docet Aristotel., VI Ethic., c. 2, et est res per se satis nota. Ad rationem vero in contrarium dupliciter responderi potest: primo negando veritatem dicere semper et in rigore relationem mensurati ad mensuram, alioqui non posset dici Deus verus quia mensuratus non est, etiam per propriam scientiam; videtur ergo sufficere quaelibet relatio conformitatis sive illa sit mensurati ad mensuram sive e contrario mensurae ad mensuratum. Sed haec responsio non videtur esse conformis communi modo sentiendi et loquendi de veritate; omnes enim censent veritatem cognitionis esse in intellectu quatenus conformatur rei intellectae et consequenter esse relationem mensurati aut se habere ad modum eius.

3. Respondetur ergo secundo cognitionem practicam dupliciter posse comparari ad obiectum, uno modo in ratione cognitionis, alio modo in ratione causae, aut efficientis aut exemplaris, ut est idea artificis. Et hoc quidem posteriori modo cognitio practica sicut est causa, ita est mensura sui obiecti, ut habet rationem effectus ipsius et ideo ut sic non denominatur proprie vera, sed efficax vel sufficiens ad causandum effectum in suo genere; priori autem modo cognitio practica est vera; unde sub ea ratione comparatur ad obiectum suum ut mensuratum ad mensuram, quia sub ea consideratione praecisa non est causa illius sed mera cognitio, quae, ut sic, solum est repraesentatio intentionalis obiecti et ideo veritatem habet quatenus illi commensuratur. Quod in hunc etiam modum declarari potest: nam scientia ut scientia, etiamsi practica sit, abstrahit ab existentia obiecti et vera est, etiamsi nihil efficiat seu causet; si ergo scientia practica ad obiectum secundum se et ut abstrahit ab existentia, comparetur, sic non est mensura eius quia non est causa illius ut sic; ergo talis scientia mensuratur potius ab obiecto secundum suam rationem et essentiam considerato et per conformitatem ad illud habet suam veritatem. Quod tam in artificialibus quam in moralibus facile suaderi potest; nam scientia seu ars aedificandi, ideo dictat domum esse in hac proportione, figura, etc. exstruendam quia perfectio domus secundum se et quasi natura sua id postulat, considerato fine ad quem ordinatur et proprietatibus quas requirit, ut, verbi gratia, quod sit utilis, fortis, pulchra. Et dialectica, quatenus practicas scientias imitatur ideo dictat syllogismum esse in tali modo et figura construendum, quia natura syllogismi hoc postulat. Igitur secundum se et abstrahendo ab existentia, non ideo res arte facta talis construenda est quia scientia vel ars hoc dictat, sed potius ideo scientia vel ars hoc dictat talemque ideam proponit talis artificii quia ipsum ex se postulat talem perfectionem in ordine ad suum finem. Idem videre licet in moralibus, nam medium temperantiae, verbi gratia, non ideo in tali re consistit quia moralis philosophia vel prudentia illud dictat, sed e contrario potius, ideo moralis scientia illud dictat quia illud in se tale est talemque proportionem requirit. Et ideo dixi in I-II veritatem practicam moralem non sumi ab appetitu recto tamquam a mensura, sed potius e contrario ipsam esse mensuram appetitus recti. Ratio autem generalis est quia etiam scientia practica quatenus scientia est, nititur primis principiis per se notis, quae praecipue sumuntur ex definitione obiecti et prima proprietate; haec autem secundum se et abstrahendo ab existentia conveniunt obiecto ex intrinseca sua natura sine causalitate talis scientiae. Igitur veritas huius scientiae ut scientia est cognitio, mensuratur ex obiecto secundum esse essentiae consideratum. Quia vero illud idem obiectum quoad existentiam est effectus talis scientiae, secundum illum statum mensuratur per illam scientiam et hoc modo dicimus domum recte esse constructam quia est secundum regulas seu ideam artis.

4. Obiectioni satisfit. — Dices: sicut scientia abstractiva comparatur ad obiectum abstrahens ab existentia, ita scientia intuitiva ad obiectum existens; ergo sicut illa mensuratur ab obiecto secundum se, ita haec ab obiecto existente; ergo sub nulla ratione obiectum mensuratur per scientiam. Respondetur concesso antecedente cum prima consequentia et negando secundam, quia scientia practica non est causa obiecti sui existentis ut est cognitio intuitiva eius; nam haec nec est proprie scientia de qua agimus sed experientia, nec proprie ac per se est practica sed mera cognitio, quia non est activa obiecti sed supponit factum. Igitur eadem scientia propria quae considerat obiectum secundum se et ut abstrahit ab existentia, per voluntatem applicata ad opus est causa eius, et ita etiam est mensura operis facti et existentis.

5. Sed adhuc superest difficultas de scientia Dei; nam sequitur scientiam Dei, ut veram, mensurari ab obiecto suo. Respondetur scientiam Dei posse comparari vel ad ipsum Deum, vel ad creaturas. Respectu sui non potest secundum rem habere mensuram, quia non distinguitur a se seu a suo obiecto; est ergo supra omnem mensuram et per seipsam vera, immo ipsa veritas; secundum rationem autem ita est, nam ideo Deus veram et adaequatam de seipso scientiam habet quia ita est in re sicut seipsum cognoscit. Neque hoc est contra perfectionem aut immensitatem Dei, quia hoc non est esse mensurabilem proprie aut vere, sed est potius per seipsum esse talem et esse sibi ipsi aequalem; sicut esse Deum comprehensibilem a seipso non repugnat perfectioni eius, sed ad maiorem perfectionem pertinet. Si vero scientia illa comparetur ad res creatas quatenus est scientia practica et causa illarum prout existentes sunt, sic constat non mensurari ab illis, sed esse potius mensuram earum et non habere ab eis veritatem, sed potius illas esse veras quatenus conformes sunt divinis ideis, ut statim dicemus. Considerando vero divinam scientiam, solum prout est simplex intelligentia creaturarum secundum esse essentiae seu possibile vel quatenus est intuitiva visio existentiae, sic videtur sine inconveniente posse concedi etiam illius scientiae veritatem consistere in conformitate ad illa obiecta; nam secundum hanc praecisam considerationem non est causa talium obiectorum, sed mera intuitio et quasi speculatio, et ideo secundum eamdem considerationem non ideo res est talis essentiae quia talis a Deo cognoscitur, sed e converso, ideo talis cognoscitur quia talis essentiae est, neque aliter poterat vere cognosci. Et similiter dicunt sancti et graves theologi non ideo rem esse futuram quia Deus illam futuram intuetur, sed quia futura est ideo Deum illam intueri. Origen., lib. VII In Epist. ad Rom., circa illa verba c. 8: Quos vocavit, hos et iustificavit; Hier., Dialog. III cont. Pelag., et In c. 16 Isaiae, 26 Hierem., 2 Ezech.; Chrys., Hom. LX in Math.; Bed., lib. Variarum quaestionum, q. 13; significat August., lib. V De Civit., c. 20; plures Scholastici, In I, dist. 38.

6. Ut tamen proprie et caste loquamur, dicere non debemus divinam scientiam sub his considerationibus mensurari ab his obiectis, tum quia Deus ita habet scientiam horum obiectorum ut ab eis illam non accipiat, sed ex se illam habeat, et ab intrinseco et ex vi suae essentialis perfectionis habeat omnem rectitudinem et infallibilitatem eius. Tum etiam quia illa scientia ita attingit haec secundaria obiecta ut nullam veram relationem seu habitudinem realem habeat ad illa, sed eminentiori modo illa omnia attingit Deus per hoc quod seipsum comprehendit. Quia ergo in ratione mensurae et mensurati contrariae imperfectiones indicari possunt, ideo dici non potest scientia Dei mensurari ab his obiectis, etiamsi vera non sit sine conformitate cum illis.