SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO II. QUOTUPLEX SIT FINIS

SECTIO II. QUOTUPLEX SIT FINIS

1. Antequam progrediamur ulterius ad explicanda caetera quae proposuimus ad causalitatem finis pertinentia, oportet varias d visiones vel potius nominis significationes explicare, ut distincte intelligatur de quo sit disputatio.

Prima divisio finis «Cuius» et «Cui»

2. Est ergo prima ac celebris divisio finis in finem cuius et finem cui , quae sumpta est ex Aristot., II de Anima, c. 4, ubi Argyropilus vertit finem quo et cui ; sed priora verba sunt graecis conformiora et intentionem melius declarant; nam finis cuius dicitur cuius adipiscendi gratia homo movetur vel operatur, ut est sanitas in curatione; finis cui dicitur ille cui alter finis procuratur, ut est homo in intentione sanitatis; nam, licet homo curetur propter sanitatem, ipsam vero sanitatem sibi et in suum commodum quaerit.

3. Quaeri vero potest quis horum habeat propriam rationem finis. Quidam enim soli fini cui illam attribuunt, quod sentit Gabriel, In II, dist. 1, q. 5, sequens Ocham, In II, q. 3, a. 1; atque idem sentit Henric., Quodl. II, q. 1. Et probatur: nam ille est proprie finis, in quo sistit intentio agentis; caetera enim potius habere videntur rationem mediorum; sed intentio solum sistit in fine cui caetera procurantur; nam ad illum omnia ordinantur; unde, sicut medium solum amatur quatenus proportionatum est fini, ita finis cuius solum amatur quatenus est proportionatus et conveniens fini cui ; ergo. Et confirmatur: nam finis amari debet amore amicitiae vel saltem benevolentiae, quia debet amari propter se; sed solus finis cui ita amatur; nam finis cuius amatur alteri, qui dicitur finis cui ; atque ita amor finis cuius est concupiscentiae, alterius vero est amicitiae seu benevolentiae, et ideo finis cui amatur simpliciter, finis autem cuius tantum secundum quid, iuxta doctrinam D. Thom., I-II, q. 26, a. 4, dicentis illud amari simpliciter, cui amatur bonum; hoc autem bonum, quod alteri amatur, tantum amari secundum quid .

4. Aliunde vero apparet solum finem cuius proprie habere rationem causae finalis; nam Aristoteles, ubicumque hanc causam definit, per hoc eius rationem explicat, quod sit cuius gratia aliquid fit, ut patet II Phys., c. 3 et 7, et V Metaph., c. 2; et hac ratione dicit finem esse primum in intentione et ultimum in exsecutione, et similiter ait formam esse finem generationis, non vero ipsum generantem. Et ratione declaratur, quia hic cui alter finis acquiritur vel quaeritur, solum est subiectum quod perficitur vel actuatur alia re quae intenditur ut finis; ut homo est subiectum sanitatis aut visionis beatae, quae est finis nostrarum operationum; haec ergo habitudo non est proprie finis, sed alterius rationis; nemo enim proprie dixerit hominem esse finem visionis beatae, sed potius visionem esse finem hominis; nam res est propter suam operationem ut propter finem. Et confirmatur: nam in fine cuius comprehenditur, ut infra dicam, obiectum operationis, ut est Deus respectu visionis beatae; unde non solum amat sibi homo visionem Dei, sed etiam Deum ipsum amore concupiscentiae pertinente ad spem, ut theologi docent; non potest autem dici quod homo sit finis Dei eo quod sit ille cui amatur Deus; ergo per illam particulam cui non explicatur propria ratio finis.

5. Dissolvitur .— Nihilominus dicendum est in utroque horum salvari posse propriam rationem finis, interdum vero ita coniungi ut ex utroque coalescat unus integer finis. Hoc est consentaneum Aristoteli in citato loco De Anima. Et ratione probatur, nam uterque horum finium potest per se excitare voluntatem et ab ea diligi seu intendi propter suam bonitatem; sic enim quando homo inquirit sanitatem, se diligit, cui sanitatem vult propter suum commodum et perfectionem, quam per se appetit propter summam coniunctionem vel potius identitatem quam secum habet. Similiter diligit et intendit sanitatem propter perfectionem ipsiusmet sanitatis, in quo magna est differentia inter medium et finem cuius ; nam medium, verbi gratia, potio, solum est amabilis quatenus est utilis ad salutem; salus vero ipsa propter se amatur, quia per se perficit hominem cui amatur. Unde fit ut totum hoc, homo sanus, sit integer et adaequatus finis illius actionis, in quo praedicti duo fines includuntur, quasi componentes unum integrum finem. Sic etiam potentia dicitur esse propter operationem ut propter finem cuius gratia fit, quamvis etiam operatio vere sit propter ipsam potentiam, nimirum ut ipsam perficiat et in ultimo actu constituat; ut merito dici possit finem integrum esse potentiam ut perfecte actuatam, quod alii dicunt: potentiam non tam esse propter operationem quam propter seipsam operantem . Atque hoc modo non repugnat duas res sub his diversis rationibus ad invicem esse unum finem alterius et e converso; sic enim intellectus est propter visionem Dei et visio etiam est propter intellectum, ut ipsum perficiat. Neque hoc est inconveniens, tum propter rationes diversas, tum quia intentio agentis quasi adaequate fertur in compositum ex utroque cum mutua habitudine componentium inter se, quo modo materia est propter formam, et forma est etiam aliquo modo propter materiam; totum autem est quod per se primo et adaequate intenditur. Quamvis autem finis cui et cuius possint ita ad invicem comparari, non est tamen id semper necessarium, ut statim declarabo.

6. Quaestiuncula consequens ad resolutionem praecedentis .— Quaeret vero ulterius aliquis, esto uterque eorum sit proprie finis, quis eorum sit principalior. Respondeo comparationem fieri posse vel in ratione entis,vel in ratione causandi. Priori modo non est per se necessarium ut unus ex his finibus sit semper perfectius ens; interdum enim finis cui est res nobilior, ut cum homo propter sanitatem sibi acquirendam operatur; interdum vero accidit e converso, ut cum idem homo operatur propter aequirendum sibi Deum, qui longe nobilior est. Et ratio est quia interdum res seu suppositum perfectius intendit sibi acquirere aliam perfectionem, quamvis minorem, ad quod satis est quod tale subiectum perfectiori modo se habeat cum tali forma quam sine illa, quamvis si praecise comparetur ad eamdem formam, sit quid perfectius. Aliquando vero res aliqua perficitur per coniunctionem ad perfectiorem, ut homo per coniunctionem ad Deum, et tunc optime potest res minus perfecta operari gratia alterius perfectioris ut illam habeat et possideat prout potuerit, quo etiam modo materia appetit formam, et si posset gratia consequendi illam aliquid operari, id faceret; sub qua consideratione forma habet rationem finis cuius, et materia finis cui , quae minus perfecta est quam forma.

7. At vero si illa duo conferantur posteriori modo, scilicet, in ratione causae et finis, idem videtur esse quaerere quis eorum sit principalior quod quaerere quis magis ametur magisque intendatur. Et sane rationes prius factae videntur suadere finem cui magis amari, quia magis ratione sui diligitur, magisque in illo sistit motus voluntatis. Solum videtur obstare exemplum illud de amore concupiscentiae et intentione consequendi Deum quatenus bonum nostrum est. Neque enim dicere possumus eo actu amare nos magis nos ipsos quam Deum; alias amor ille esset inordinatus; neque etiam dicere possumus illam intentionem principalius sistere in nobis quam in Deo; alias absolute finis ultimus illius intentionis essemus nos et non Deus, et ita esset etiam inordinata intentio.

8. Quapropter distinctione vel limitatione opus est; nam in bonis particularibus, quae praecipue vel etiam omnino amantur in commodum amantis, vel ut illum perficiant, vel sub aliqua alia habitudine ad illum, verum est finem cui principalius amari esseque principaliorem finem. Et hoc probant rationes prius factae. Quae confirmari possunt, nam saepe huiusmodi particulare bonum quod est finis cuius supponit absolutum amorem illius personae cui amatur, et amor eius ex illo amore nascitur; sic enim homo interdum amat seipsum proprio amore benevolentiae et ex illo postea amat sibi sanitatem. Et hinc etiam saepe fit ut talia bona particularia amentur ut media et utilia ad alios fines ipsi amanti convenientes; signum ergo est respectu horum finium ipsum finem cui esse principaliorem magisque dilectum. At vero quando finis cuius gratia est summum bonum et finis ultimus, si ordinate ametur et intendatur, semper debet retinere principaliorem rationem finis magisque trahere ad se intentionem operantis. Quia cum sit finis ultimus simpliciter, non potest ita referri in alium sub aliqua ratione finis ut in alio principaliter sistatur. Atque ita, cum homo intendit consequi Deum, licet ipse sit aliquo modo finis cui bonum illud quaeritur, tamen absolute potius homo ordinat seipsum in illum finem, nam vult coniungi bono ut ultimo fini suo. Quo fit ut, licet in eo motu et tendentia respectu mediorum et operationis homo proprie dicatur finis cui , tamen respectu ipsius Dei, qui principaliter quaeritur, non tam dicendus sit finis quam subiectum quod ordinatur ad consequendum illum finem. Quamvis non negem posse etiam vocari finem cui ; nam revera habet illam rationem, ita tamen ut intelligatur potius ordinari ad alterum finem obiectivum et ultimum, quam illum ad se ordinare.

Secunda divisio finis in operationem et rem factam

9. Secundo dividi solet finis in eum qui est operatio tantum et eum qui ex operatione resultat seu in quem tendit actio ut in rem factam. Quam divisionem tetigit Aristoteles, I Ethic., et lib. I Magnor. Moral., c. 3. Et quantum attinet ad rationem formalem finis, videtur materialis divisio sumpta ex rebus quae hanc causalitatem exercent, potius quam ex variatione causandi. Nihilominus tamen ad intelligendos auctores, praecipue varia loca Aristotelis, et ad explicandas alias divisiones et praesertim ad declarandos fines diversarum rerum et maxime hominis, est necessaria. Exempla itaque utriusque membri facilia sunt, tam in operibus artis quam naturae. Nam finis curationis est sanitas, aedificationis domus, generationis res genita, et sic de aliis; at vero pulsationis cytharae non est alius finis praeterquam ipsa cytharizatio, et contemplatio nisi sola ipsa contemplatio. Quamquam in secundo membro advertere oportet etiam in illis actionibus posse philosophice distingui terminum ab actione; nam terminus semper est aliqua qualitas; actio vero est via seu tendentia illius qualitatis; tamen, quia terminus huius actionis talis est ut non duret nisi quamdiu fit, eo quod in fieri et conservari pendet ab actuali motu seu influxu potentiae, ideo quod attinet ad rationem finis non distinguitur inter actionem ut actionem et ut terminum; in actionibus vero prioris generis finis intentus est res facta, quae permanet cessante actione. Ex quo etiam intelligitur hanc divisionem tantum esse datam de fine cuius ; nam finis cui neque est actio, neque fit per actionem, sed supponitur potius ad actionem, cum sit ipsummet agens.

Tertia divisio finis, scilicet, actionis vel rei factae

10. Atque hinc orta est tertia divisio finis in finem actionis et in finem rei factae seu genitae. Quae sumitur ex Aristotele, partim II Phys., c. 7, partim II de Caelo, c. 3. Nam in priori loco dicit formam esse finem generationis; in posteriori autem dicit unamquamque rem, atque adeo ipsam formam seu rem genitam esse propter suam operationem. Atque ita fit (ut sumitur etiam ex Averroe, IV de Caelo, text. 22) ut res genita sit finis generationis, et operatio etiam propter quam res generatur sit etiam finis proxime quidem et immediate ipsius rei genitae, remote autem et mediate ipsius generationis. In qua divisione duo tantum occurrunt advertenda: unum est, cum Aristoteles dicit formam esse finem generationis, sub forma comprehendere totum compositum seu rem ipsam genitam; nam propter illam maxime est generatio; tamen, quia res genita non fit nisi inducendo formam in materiam, ideo per formam explicuit generationis finem. Et quod de generatione dixit Aristoteles intelligendum est de omni actione, tam naturali quam artificiali, per quam aliqua res fit ita ut permaneat, et extendi etiam potest ad creationem; nam etiam res quae creatur est proximus finis illius actionis.

11. Alterum observandum est, finem rei genitae communiter censeri esse aliquam operationem propter quam res fit, ut est visio Dei respectu hominis vel illuminatio respectu solis; tamen, ut omnem finem rei genitae comprehendamus, per operationem necesse est intelligere omnem usum ad quem res genita ordinatur; nam finis materiae, quae est res quaedam genita seu creata, non est propria aliqua operatio, est tamen causalitas eius, scilicet, sustentatio formae, aut talis compositio substantiae; similiter finis domus est habitatio, quae non est operatio, sed protectio quaedam et quasi extrinseca informatio habitantium, et sic de aliis. Et iuxta hunc modum contingit non solum respectu rei genitae dari finem qui sit operatio, propter quem sit ipsa res genita, sed etiam respectu unius operationis dari aliam quae sit finis eius; sic enim cytharizatio est propter delectationem et locutio propter intellectionem. Potest enim una operatio ad aliam concurrere, vel obiective, vel effective, vel saltem ut necessaria vel utilis conditio ad aliam operationem, et ideo potest ad illam ut ad finem ordinari.

Quarta divisio in finem obiectivum et formalem

12. Quarto, ex his divisionibus, praesertim ex secunda, oritur alia, qua dividitur finis in obiectivum et formalem. Nam, ut diximus, interdum finis est operatio; haec autem operatio, praesertim si sit immanens, praeter actum ipsum requirit obiectum circa quod versatur, ut contemplatio, quae est finis hominis, versatur circa aliquam rem aut veritatem contemplatione dignam, propter quam aliquo modo est ipsa contemplatio, quia per ilIam quasi comparatur et possidetur secundum modum sibi proportionatum. Et in hoc sensu distinguunt theologi, in fine hominis, visionem et Deum visum, et visionem dicunt esse finem formalem, quem etiam appellant finem quo , et adeptionem finis; Deum autem appellant finem obiectivum, seu finem qui , quia comparatur per finem formalem. Ita sumitur ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 8, et q. 3, a. 7, et q. 11, a. 3, ad 3, ubi advertit hos non tam esse duos fines quam unum, quia neque obiectum attingi potest nisi per actum, neque actum fieri potest nisi circa obiectum, et ideo motio ac intentio agentis est ad utrumque per modum unius, et ita unam causam finalem complent. Quamquam eo modo quo sunt res diversae, possunt inter se comparari et una ad alteram ordinari. Atque hoc modo potest ad hanc divisionem applicari fere tota doctrina quae circa primam tradita est.

Quinta divisio finis in eum qui fit et eum qui obtinetur

13. Et hinc ulterius fit (quae potest esse quinta divisio) quod finis cuius aliquando supponitur operationi agentis et intenditur non ut efficiendus, sed ut obtinendus, quod verum habet de fine obiectivo, et hoc modo est Deus finis nostrarum actionum, et extenditur hoc ad omnes res quae supponuntur ut obiecta vel materia circa quam, ut divitiae sunt finis avari, non producendus sed acquirendus, etiamsi iam existat. Aliquando vero finis non supponitur, sed fit per actionem agentis, sive fieri dicatur proprie pro re facta, sive late, ut etiam dici potest de actione. Atque hoc modo visio Dei est finis hominis, et in universum omnis operatio, vel terminus per ipsam factus, est finis non praeexistens, sed subsequens ad intentionem agentis. Atque hanc divisionem in terminis docuit D. Thomas, III cont. Gent., c. 18, sumiturque ex doctrina Aristotelis, partim II Phys., et V Metaph., ubi potissimum facit mentionem eius finis qui fit per actionem agentis; partim II de Caelo, text. 64, et XII Metaph., text. 36, ubi dicit Deum esse finem gratia cuius caetera agunt; constat autem Deum non esse finem qui per actionem agentis fiat, sed qui ad actiones omnium agentium supponatur.

Sexta divisio in finem ultimum et non ultimum

14 Sexto, dividitur finis in proximum et remotum ac ultimum.. Haec divisio frequens est apud auctores, et fundamentum habet in Aristotele, citatis locis, et in II Metaph., c. 2, ubi ostendit non dari processum in infinitum in finibus. Videri tamen potest alicui repugnantiam involvere divisionem illam cum diviso; nam de ratione finis est ut sit ultimus, ut nomen ipsum prae se fert. Et quia de ratione finis est ut propter se ametur et alia propter ipsum, et consequenter ut ipse non ametur propter alia; iam enim non esset finis, sed medium; non ergo recte dividitur finis in proximum et remotum vel ultimum. Ut ergo intelligatur divisio, duae rationes in finali causa distingui possunt: prior est qua finis dicitur propter se amari; posterior, quatenus alia amantur propter ipsum et ipse est ratio amandi illa. Sub priori ergo ratione omnis finis, si praecise quatenus finis est consideretur, habet rationem ultimi, ut ratio facta ostendit; nam in illo quod dicitur propter se amari includitur negatio amoris propter aliud; in qua negatione consummatur ratio ultimi. Contingit tamen ut, quamvis aliquod obiectum propter se et propter bonitatem suam ametur, nihilominus vel natura sua vel ex intentione operantis referatur et tendat in ulteriorem finem, ut cum quis facit eleemosynam, et quia honesta sit actio in ratione misericordiae, et quia est accommodata ad satisfaciendum Deo pro peccatis. Tunc ergo unus finis ordinatur ad alium, quamquam sub ea ratione qua ordinatur non habeat rationem finis, sed medii. Ille igitur finis qui immediate propter se amatur, dicitur finis proximms; alius vero finis ad quem alter ordinatur, dicitur remotus; quod si in illo sistat intentio operantis, erit etiam ultimus; si vero in ulteriorem finem ille ordinetur, erit tantum remotus, non tamen ultimus; quia vero non potest in infinitum procedi, sistendum erit in aliquo qui sit ultimus.

15. Atque ita facile constat necessitas praedictae divisionis; nam, quia intentio agentis necessario debet in aliquo fine immediate versari, quia alias nunquam inchoaretur, ideo necesse est esse aliquem finem proximum; est enim ille quem proxime et immediate agens intendit tali actu seu intentione. Non est autem simpliciter necessarium ut praeter finem proximum detur remotus, quia potest intentio agentis sistere in uno fine; tamen, quia potest etiam in ulteriorem finem tendere, ideo praeter proximum dari potest finis remotus. Et similiter, quamvis aliquis finis ultimus semper sit necessarius, eo quod non proceditur in infinitum, non est tamen necessarium ut finis ultimus semper sit distinctus a proximo; nam si voluntas in uno tantum fine sistat, quod facere potest, ille erit simul proximus et ultimus, saltem negative, id est, post quem non est alius; quando vero plures sunt fines subordinati, tunc necesse est hos fines esse distinctos. Atque hinc fit ut, quamvis contingat plura media inter se subordinari, ut primum sit propter secundum et secundum propter tertium et sic usque ad finem qui propter se amatur, si tamen nullum ex illis mediis amatur propter se, sed pure ut medium propter aliud, nullum eorum habeat rationem finis proximi aut remoti sub praedicta ratione; sed ille finis ad quem ordinatur tota mediorum series, licet videtur remotus in ratione obiecti voliti et materialis, tamen in ratione finis est proximus seu primus in quem ut in finem tendit voluntas, et erit etiam ultimus, si non in alium finem ordinetur.

16. Si vero finem consideremus sub alia habitudine, scilicet, quatenus propter ipsum aliquid eligitur aut fit, sic facilius est distinguere illas tres rationes finium, non solum in rebus quae propter se appetuntur, sed etiam in rebus quae sunt pure media quae propter aliud eliguntur. Nam quando ad unum finem plura media inter se subordinata eliguntur, necesse et dari primum et ultimum medium, tam ordine intentionis quam ordine exsecutionis; in neutro enim ordine potest in infinitum procedi; alias vel electio vel exsecutio nunquam inchoaretur. Dicitur autem primum medium ordine intentionis id quod est immediatum fini quodque primo eligitur post intentionem finis, et illud ipsum est ultimum in exsecutione. E contrario vero illud medium quod est in ordine eligendi postremum, est in exsecutione primum; nam ubi finitur electio, inde incipit exsecutio, ut paulatim per media usque ad consecutionem finis perveniatur. Hoc ergo medium quod est in exsecutione primum et in electione ultimum nullam habet rationem finis, quia nec propter se amatur, cum tantum sit medium, nec etiam aliud amatur propter ipsum, cum in illo finita sit electio; tamen secundum medium habet iam rationem finis proximi respectu medii prioris, quod propter ipsum electum est. Tertium autem medium habet rationem finis remoti respectu primi medii, et sic potest per plures fines magis vel minus remotos procedi donec sistatur in ultimo, quod semper necessarium est, cum non possit in infinitum procedi. Atque ita satis constat illa, divisio quantum ad expositionem terminorum pertinet; nonnullae vero quaestiones quae ex illa oriuntur, in discursu disputationis tractabuntur commodius, praesertim duae, scilicet, an media participent aliquo modo causalitatem finis, et an necesse sit constituere aliquem finem ultimum, ubi etiam varias acceptiones finis ultimi declarabimus, et an habeat propriam et per se causalitatem quatenus finis ultimus est seu remotus.