SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LIV. DE ENTIBUS RATIONIS
SECTIO II. UTRUM ENS RATIONIS HABEAT CAUSAM ET QUAENAM ILLA SIT

SECTIO II. UTRUM ENS RATIONIS HABEAT CAUSAM ET QUAENAM ILLA SIT

1. Entis rationis nulla causa finalis.— Formalis nulla . — An aliquam materialem. — Haec quaestio solum potest intelligi de causa efficiente, nam ens rationis ex se nullam proprie habet finalem causam, quia non est aliquid per se intentum a natura, vel ab aliquo agente. Quod si ex parte hominis excogitantis aut fingentis entia rationis, finalis aliqua ratio reddi possit, illa magis est finalis ratio ipsius cogitationis hominis, quam ipsius obiecti facti et cogitati, et ille finis satis explicatus est in sectione praecedenti. Rursus, cum ipsum ens rationis fingatur per modum cuiusdam forma, ut relationis, vel aliquid simile, non est necessaria alia formalis causa. Ac denique, cum in nulla re sit subiective, sed tantum obiective in intellectu, ut dictum est, etiam non habet causam materialem, quanquam si res, qui ab ente rationis denominatur, consideretur per modum subiecti, possit dici materia vel quasi materia illius denominationis aut forma. Et consequenter si illud sic denominatum consideretur ut quid compositum per rationem, possit dici habere causam formalem, scilicet, ipsum ens rationis in abstracto sumptum; ut cum homo, verbi gratia, dicitur species, illud concretum, species , est quoddam ens rationis, cuius materia est homo, forma vero relatio speciei; quod quidem secundum varias opiniones, et pro varietate etiam entium rationis explicandum est diversis modis, iuxta ea quae inferius dicemus.

Prima sententia de causa efficiente entium rationis

2. De causa ergo efficiente solum dicendum est. — Aliqui enim hanc causam simpliciter negant de entibus rationis. Ita sensit Soncin., VI Metaph., quaest. 18, quamvis non dicat absolute non habere causam, sed non habere causam dantem eis esse, et loquitur aperte de esse existentiae, quo sensu est res clarissima, quia ostensum est ens rationis non habere esse nisi obiectivum in intellectu. Ut tamen superius dixi, hae quaestiones accipiendae sunt iuxta subiectam materiam, et ideo, suppositis quae diximus de natura entis rationis, ineptum esset inquirere causam qui per realem efficientiam esse tribuat, sive mediate, sive immediate. Tamen, cum ens rationis non semper sit eo modo quo esse potest, aliquando vero esse incipiat eodem proportionali modo, non est ineptum quaerere causam huius qualiscunque esse talis entis.

Assertio prima

3. Causa efficiens entis rationis datur, et quomodo illud attingat .— Sic ergo dicendum necessario est primo, dari aliquam causam efficientem, a qua habet ens rationis ut suo modo sit, quanquam efficientia eius, ut est realis productio, ad illud non terminetur, ut ad terminum effectionis, sed tantum ut ad obiectum ipsius termini producti. Probatur, quia quamvis ens rationis non habeat esse reale, habet tamen esse obiectivum, quod tamen non semper habet; ergo quod nunc illud habeat, et non antea, in aliquam causam aliquo modo efficientem referendum est; alioqui nulla ratio sufficiens illius qualiscunque varietatis reddi posset. Item illud esse obiectivum, quamvis in ipso ente rationis nihil sit, tamen necessario supponit aliquod esse reale, in quo fundetur, vel a cuius denominatione seu habitudine illud esse obiectivum quasi resultet; illa ergo causa, quae efficit tale esse reale, est causa entis rationis. Et hinc facile patet posterior pars conclusionis, nam talis causa per realem efficientiam aliquid operatur, ut, verbi gratia, talem cognitionem vel fictionem, quae in ipso intellectu quippiam reale est; tota vero illa efficientia, ut ad terminum realis productionis terminatur ad formalem conceptum ipsius mentis, et ibi sistit; inde tamen fit, ut illemet conceptus formalis terminetur aliquo modo, ut ad obiectum, ad ipsum ens rationis, quod cogitatur aut fingitur. Atque ita tandem ipsum ens rationis habet esse obiectivum in intellectu.

Assertio secunda

4. Intellectus est causa efficiens entis rationis .— Dico secundo: intellectus est causa efficiens entium rationis; efficit autem illa, efficiendo solum aliquam cogitationem, vel conceptum suum, ratione cuius dicitur ens rationis habere esse obiectivum in intellectu. Haec satis constat ex praecedenti, et ex ipsa appellatione entis rationis, prout superius explicata est, quia si ens rationis habet esse tantum obiectivum in intellectu, ergo illud habet medio aliquo actu intellectus, cui obiicitur; ergo per efficientiam illius actus habet illud esse; illa ergo appellatur efficientia ipsius entis rationis lato modo et iuxta materiae capacitatem, ut saepe diximus. Contra hanc assertionem referri posset opinio asserens omnem extrinsecam denominationem esse ens rationis, etiam ante omnem intellectus considerationem, de qua statim dicam.

Variae dubitationes circa assertionem positam

5. Circa hanc enim assertionom occurrunt multa inquirenda et explicanda. Primum est, qui sit illa actio vel cogitatio intellectus, per cuius efficientiam dicitur ens rationis resultare, et consequenter an per quemlibet actum mentis resultet in obiecto aliquod ens rationis, vel solum per certos ac determinatos actus, et quinam sint. Deinde, an conficere hoc modo entia rationis sit proprium intellectus, vel conveniat etiam voluntati, aut etiam sensibus, et in universum potentiis habentibus propria obiecta. Denique, an hoc intelligendum tantum sit de intellectu humano, vel etiam per divinum aut Angelicum resultent entia rationis.

Opinio asserens consistere ens rationis in extrinseca denominatione.

6. Est ergo quorumdam opinio, entia rationis nihil aliud esse quam denominationem extrinsecam, qua res cognita denominatur ab actu intellectus secundum aliquam proprietatem, aut conditionem convenientem quatenus cognita est, quae denominatio potest esse multiplex. Prima omnium videtur esse illa, qua dicitur res esse cognita, nam haec etiam est denominatio extrinseca proveniens ab actu rationis, et non cadit in rem, nisi prout est obiective in mente. Deinde sunt denominationes sumptae ex variis operationibus intellectus, ut ex prima, esse universale, genus, definitum, etc.; ex secunda, affirmari, negari, etc.; ex tertia, esse antecedens, consequens, etc. Nam quod haec omnia sint entia rationis, communis omnium consensus est; et patet, quia nihil reale est in rebus sic denominatis, et tamen ita concipitur et dicitur, ac si esset aliquid. Item, quia illas denominationes aeque tribuuntur non entibus, nam etiam privatio cognoscitur, affirmatur, negatur, etc. Quod vero hae denominationes praecise sumantur ab actu intellectus, quo res cognoscitur hoc vel illo modo, probatur, quia ex eo praecise quod intellectus cognoscit rem, dicitur res esse cognita; unde, licet intelligere in ipso intellectu sit vera res illam intrinsece afficiens, tamen in obiecto, intelligi est tantum rationis denominatio, atque ita ens rationis. At vero ex quo intellectus cognoscit rem tali modo, verbi gratia, abstracte, denominatur universalis. et sic de aliis. Et haec sententia sic explicata tribuitur Durando, in I, dist. 19, q. 5 et 6, an vero ita sentiat, postea videbimus.

7. Prima illatio ex praemissa opinione .— Et iuxta hanc sententiam sequitur primo, entia rationis non tantum resultare suo modo in rebus cognitis per intellectum humanum vel creatum, sed etiam per intellectum divinum, quia etiam prout obiiciuntur, denominantur cognitae. Quo fere modo Scotus dixit creaturas ex aeternitate esse productas a Deo in esse cognito, nam, ut in superioribus saepe diximus, illud esse, in sententia Scoti, non est reale esse existentiae, neque esse essentiae, nam essentia creaturae non est cognosci, sed est id quod cognoscitur; erit ergo ens rationis. Verum est ipsummet Scotum, in I, dist. 36, quaest. unica, § Ad secundum dico, declarare, quod illud esse non est esse relationis rationis, sed aliud esse diminutum et absolutum, non tamen declarat an sit dicendum reale, vel rationis.

8. Secunda illatio .— Segundo sequitur ex praedicta sententia, non solum per intellectum, sed etiam per voluntatem, immo et per visum, et per alios similes actus resultare entia rationis, quia etiam ex illis denominantur obiecta secundum aliquod esse, quod in eis nihil est, videlicet, esse volitum, aut esse visum. Unde Scotus pari modo dicit, creaturas produci a Deo in esse volito per voluntatem, ac in esse cognito per intellectum, ut constat ex 2, d. l, q. l, et maiori ratione per voluntatem humanam omnino extrinsece dicitur res volita et amata, et per visionem visa; est ergo in his omnibus eadem ratio et proportio.

9. Tertio infertur ex dicta sententia, non solum dari entia rationis ex vi horum actuum potentiarum vitalium, sed etiam ex aliis rebus vel habitudinibus rerum posse consurgere, quia in rebus ipsis ante hos actus inveniuntur aliquae extrinsecae denominationes, quae nihil in eis ponunt, et consequenter etiam erunt entia rationis. Huiusmodi est denominatio, qua columna dicitur dextra vel sinistra animali; item illa quae redundat in obiectum ex potentia ut sic, ut esse visibile, vel audibile; denique omnes illae relationes non mutuae, quae ex parte alterius extremi dicuntur esse rationis, aut denominationes extrinsecae ab aliis extremis. Quin potius, a paritate rationis sequitur, denominationem vestiti a veste, locati a loco, immo et agentis ab actione, esse entia rationis, quia est eadem vel proportionalis ratio. Nam talis denominatio nihil ponit in re denominata; ideo enim extrinseca appellatur; ergo etiam illa ut sic erit ens rationis; quid enim magis in his obstat quam in caeteris?

Non omnis denominatio extrinseca potest dici ens rationis

10. Haec igitur corollaria satis, ut opinor, declarant, illam sententiam non posse esse veram quantum ad hanc generalem regulam, quod denominatio extrinseca ut sic constituat ens rationis. Nam si denominatio sumitur a forma reali, hoc ipso in rebus existit, et consequenter non pertinet ad entia ralionis. Antecedens patet, quia illa forma habet verum esse reale sine dependentia a ratione; ergo etiam denominatio ab illa proveniens, quamvis extrinseca, realis tamen est, et non est tantum obiective in intellectu, aut per negotiationem aut fictionem eius. Dices: hoc ipso quod est sola denominatio, non potest esse plus quam ens rationis, nam denominatio opus rationis est. Respondetur: si per denominationem quis intelligat impositionem nominis denominativi, illud quidem est opus rationis; sed nunc non agimus de impositione nominum; hoc enim modo etiam denominatio intrinseca, quantum ad impositionem nominis denominativi, est opus rationis; sed agimus de ipsarum rerum unionibus aut habitudinibus, in quibus talia denominativa nomina fundantur, quae non sunt opera rationis, sed in denominatione intrinseca est realis unio vel identitas, aut aliquid simile; in denominatione autem extrinseca quae ex rebus ipsis sumitur, est habitudo realis unius rei ad aliam, ex qua provenit ut illa res, ad quam est habitudo, denominetur per modum termini alterius habitudinis. Sub habitudine autem comprehendimus tam relationem praedicamentalem, quam transcendentalem.

Nec denominatao ab actu rationis est semper ens rationis

11. Quod si illud principium de denominatione extrinseca sumpta ab ente reali, non est universaliter verum, neque etiam applicatum ad actus intellectus, ut directe denominantes obiecta cognita, potest esse verum. Quia actus intellectus tam est vera forma realis, sicut aliae, et in re ipsa habet habitudinem realem et transcendentalem ad obiectum, ex qua provenit ut obiectum denominetur cognitum. Dices, hoc esse peculiare in denominatione sumpta ab actibus intellectus, quod possit cadere etiam in entia rationis, et ideo speciali ratione posse appellari ens rationis; sed hoc non satis est, nam inde solum infertur aliquam denominationem extrinsecam posse extendi ad entia rationis, etiamsi alioqui a forma reali sumatur, non vero e converso hanc denominationem sufficere ad constituendum ens rationis. Quocirca, ut recte notavit Scotus, loco citato, hae denominationes extrinsecae possunt fundare aliquod ens vel relationem rationis, si concipiantur tanquam aliquid in re denominata; ipsae tamen praecise sumptae non sunt proprie entia rationis. Tale autem fundamentum non in ipsa re quae extrinsece denominatur sed in alia, a qua denominatur, et inde fit ut id quod concipitur per modum entis in re sic denominata, sit ens rationis.

12. Sed dici ulterius potest hoc esse peculiare denominationibus sumptis ab actibus intellectus, ut illud esse quod conferunt, tantum sit obiective in intellectu, quod est proprium entis rationis, ut supra diximus; denominationes vero extrinsecae sumptav ab aliis rebus aut actibus, etsi in hoc conveniant cum denominationibus intellectus, quod nullum esse reale ponunt in rebus denominatis, in eo tamen differunt, quod non sunt obiective tantum in intellectu, neque pendent ab actuali operatione rationis. Sed in ac responsione duplex defectus committitur. Primus est, quia vel solum fit vis in nomine entis rationis, vel admittenda erunt alia genera entium, quae nec realia sint, nec rationis. Declaratur hoc, quia si ens illud, quod constituitur per denominationem extrinsecum ab actu rationis, habet propriam quamdam rationem entis condistinctam ab ente reali, ergo etiam ens visum, aut ens amatum, ut sic, et in universum ens extrinsece denominatum, habebit quamdam rationem entis condistinctam ab ente reali; nam est cadem ratio et proportio, ut ostensum est. Si autem fiat vis in nomine entis rationis, quod significare videtur peculiarem dependentiam ab actu rationis, facili negotio multiplicare possumus similia seu proportionalia nomina, ut ens imaginationis, aut sensus, aut voluntatis, etc., quae omnia erunt condistincta ab ente reali propter dictam similitudinem rationis. Quod si non ad nomen, sed ad rem attendamus, cum in illis omnibus sit idem modus entis, convenient in generali ratione entis rationis, non ut significat peculiarem dependentium ab actu rationis, sed ut significat ens condistinctum ab ente reali, quod potest dici ens extrinsecae denominationis.

13. Secundo, deficit illa evasio, quia in rigore falsum est denominationem sumptam ab actu directo intellectus habere tantum esse obiective in intellectu, nam proprie potius habet esse formale in intellectu quam obiectum. Unde cavenda est aequivocatio, quando agimus de esse cognito, aut aliis similibus denominationibus intellectus. Potest enim vocari esse cognitum, illud esse quod cognoscitur, quodque proprie est obiective in intellectu; vel potest vocari esse cognitum, illudmet esse quod res habere dicitur, ex eo praecise quod cognoscitur, quod ex vi cognitionis directae non est obiective in intellectu, sed potius est formaliter ab actu quo res cognoscitur, obiective autem est in cognitione reflexa, qua intellectus cognoscit se cognoscere, vel potius qua cognoscit rem esse cognitam. Et praeterea, licet respectu talis cognitionis illud esse sit obiective in intellectu, non tamen est tantum obiective, quia forma, a qua est illa denominatio, non est tantum obiective in mente, sed in re ipsa. Sicut quando intellectus cognoscit rem esse amatam, est quidem illud esse amatum obiective in intellectu, non tamen hoc est totum esse illius, ut ea ratione dicatur esse tantum obiective in intellectu, nam in re ipsa talis actus amoris tendit et terminatur ad talem rem, et hoc ipsum est rem illam esse amatam.

14. Quocirca, si praecise sistamus in denominatione extrinseca proveniente a forma reali, et ab aliqua eius habitudine non ficta sed vera, et in re ipsa existente, non existimo pertinere ad ens rationis, sed comprehendi sub latitudine entis realis, saltem ex parte formae denominantis. Unde, si intellectus nihil aliud cognoscat quam talem formam, verbi gratia, visionem habere intrinsecam habitudinem ad tale obiectum et ad illud terminari, et inde tale obiectum extrinsece denominari visum, nullum ens rationis concipit, nam omnia illa revera ita sunt in re, sicut cognoscuntur, scilicet, res denominata, forma denominans, et illa qualiscunque unio complens denominationem quae potius est realis habitudo. Et quoad hoc eadem est ratio de denominatione sumpta ex actu intellectus, ut directe cognoscentis rem, a quo res dicitur cognita, sine ulla fiction rationis, per solam realem existentiam actus cognoscendi cum reali habitudine ad rem, quae denominatur cognita. Quae omnia magis ex sequentibus constabunt.

Prima assertio ad resolutionem quaestionis

15. Ens rationis fit per actum intellectus .— Dicendum est ergo, ens rationis proprie fieri per illum actum intellectus, quo per modum entis concipitur id, quod in re non habet entitatem. Haec assertio sumitur ex dictis in sectione prima, et ex omnibus locis D.Thomae quae ibi citavimus, et ex causis seu occasionibus quas ibi numeravimus, et in nobis sunt ad confingenda haec entia rationis. Secundo probatur ex dictis contra praecedentem sententiam, quia si sola denominatio extrinseca non sufficit, nullus alius superest modus explicandi hanc causalitatem entium rationis. Tertio declaratur ex re ipsa, et quasi inductione quadam, nam caecitas, verbi gratia, (et idem est de simplici negatione), dupliciter concipi potest, primo negative tantum, concipiendo in tali organo non esse potentiam visivam, et tunc nullum insurgit ens rationis, quia nihil concipitur per modum entis, sed solum per modum non entis; inde vero fit, ut ad formandum conceptum simplicem ipsius caecitatis, intellectus concipiat illam ut affectionem animalis seu organi, sicut etiam apprehendit tenebras ut dispositionem quamdam aeris; tunc ergo concipit aliquid per modum entis; cumque non concipiat ens reale, tunc proprie format tale ens rationis. Simile quid considerare licet in entibus rationis, quae in extrinsecis denominationibus fundamentum habent, ut est relatio visi, cogniti, etc., nam etiam hae denominationes possunt esse duplices, scilicet, aut tantum denominationes extrinsecae, et sic dum intellectus directe cognoscit rem esse visam, quatenus visio existens in oculo ad eam terminatur, per hanc cognitionem nullum ens rationis format aut cognoscit. Alio modo fiunt hae denominationes respective, quia intellectus noster non satis concipit aliquid ut terminum relationis alterius ad ipsum, quin statim concipiat illud per modum correlativi, et tunc concipitur aliquid per modum entis respectivi in re sic denominata, et quia illud non est ens reale, nec relatio realis, fit consequenter ut sit ens rationis. Atque hoc modo declaravimus rem hanc supra, disp. 6, sect. 6 et 7, et quae ibi diximus de fabricatione universalis ut sic, applicari possunt ad caeteras relationes rationis, ubi etiam assignavimus modum conciliandi varias opiniones et dicta Doctorum de huiusmodi entibus rationis, et de cognitione per quam fiunt, et iuxta ibi dicta posset etiam explicari prima opinio supra tractata. Atque ex dicendis infra in particulari de singulis entibus rationis haec assertio magis constabit.

Secunda assertio

16. Qualis sit actus intellectus quo fabricatur ens rationis. — Dico secundo: actus intellectus, quo ens rationis consurgit, est aliquo modo comparativus, vel reflexus, praesertim quando ens rationis fundatur in actu intellectus. Probatur et declaratur, quia ille actus, quo ens rationis suo modo fabricatur et consurgit, natura sua supponit alium conceptum realis entis, ad cuius proportionem seu imitationem concipitur seu formatur ens rationis; ut in privatione, verbi gratia, in tenebris, supponitur aliqua cognitio lucis, ut remotio vel negatio eius concipiatur per modum oppositae affectionis. Similiter ut cognoscatur paries visus, supponitur cognitio alicuius visionis terminatae ad ipsum, et tunc concipi potest in ipso pariete quasi passio quaedam in eo proveniens ex visione, quae circa illum fit. Sic ergo, late loquendo, dici potest fabricatio entis rationis fieri per reflexam cognitionem, extendendo nomen reflexionis ad cognitionem omnem supponentem aliam, et quasi fundatam in illa, quae, generatim loquendo, proprius comparationis quam reflexionis nomine significatur. Proprie vero reperitur haec reflexio in respectibus rationis, quos dialectici vocant secundas intentiones , nam in eis praecedit directa operatio intellectus, et deinde superadditur alius actus, quo in subiecto cognito consideratur aliqua conditio per modum alicuius entis in eo existentis, cum revera nihil in re ipsa sit, sed sola denominatio extrinseca. Ut, verbi gratia, prius intellectus concipit Petrum esse album, quae est directa operatio, per quam intellectus nullum ens rationis fabricatur aut cognoscit, sed solum id quod est in re, quamvis modus ille, quo cognoscit talem rem, scilicet, intellectualiter componendo, unum subiiciendo et aliud praedicando, non sit in re; ille autem modus ex vi illius actus non tribuitur rei cognitae, nec cognoscitur ut aliquid existens in illa, et ideo nondum pertinet ille actus ad causalitatem entis rationis. nisi remote et fundamentaliter. Postea vero reflectitur intellectus, et considerat ordinem illorum extremorum, ut obiiciuntur compositioni rationis, et intelligit unum comparari ad aliud per modum subiecti, aliud vero per modum praedicati, et ita concipit ea per modum mutui respectus, quamvis revera in eis talis respectus non sit. Atque ad hunc modum fiunt omnes similes secundae intentiones per conceptus reflexos supra priores denominationes provenientes ex conceptibus directis, quae, ut diximus, non pertinent ad propriam rationem entis rationis seu ficti, de quo nunc tractamus. Solum oportet advertere (quod supra etiam notavi tractando de universalibus), hanc reflexionem posse esse multiplicem, nam postquam intellectus apprehendit per modum entis id quod vere non est ens, potest iterum reflecti, et considerare qualis relatio sit illa quam fingit, et quem terminum habeat, et similia. Non est ergo necessaria omnis ista reflexio, ut intelligatur fabricatum ens rationis, sed quamprimum concipitur permodum entis quod vere non est ens, iam intelligitur fabricatum ens rationis. Atque haec videntur satis de prima interrogatione, et de omnibus quae in illa insinuantur.

Per solum actum intellectus consurgere proprie ens rationis

17. Sensus non efficit entia rationis.— Appetitus non format entia rationis .— Hinc etiam facile est secundam interrogationem expedire. Dicendum est enim neque in sensibus, neque in voluntate aut appetitu formari aut esse aliquo modo propria entia rationis, quia neque sensus neque potentia appetitiva habent hanc vim formandi aut concipiendi per modum entis id quod vere non est ens. Sensus enim non est reflexivus, neque inquisitivus quidditatis rei sicut intellectus, ut ea de causa concipiat per modum entium ea quae entia non sunt, maxime cum ens, ut ens, non sit adaequatum obiectum sensus, sicut intellectus. Et quoad ad hoc eadem est ratio de voluntate, quae non tendit in ens ut ens, sed ut bonum. Et quamvis interdum voluntas humana tendat in id quod in re non est bonum, ac si bonum esset, tamen ipsa non fingit tale bonum, sed supponit apprehensum et repraesentatum per intellectum; unde etiamsi illud computetur inter entia rationis, non est a voluntate fabricatum, sed ab intellectu. Quanquam autem voluntas, sicut et sensus, denominet suum obiectum amatum et desideratum, denominatione reali extrinseca per habitudinem sui actus ad tale obiectum, tamen ipsa voluntas non ulterius reflectitur vel inquirit quid sit in tali obiecto esse amatum vel desideratum, nec in eo fingit relationem rationis, sed hoc spectat ad intellectum. Et quamvis voluntas possit iu suo ordine reflecti in suum actum, amando amorem vel desiderium, et possit etiam reflecti in obiectum, ut denominatum ab actu eiusdem vel similis voluntatis, scilicet, amando obiectum, eo quod ab alio sit amatum, tamen per hanc reflexionem non fingit aliquid per modum entis aut boni, quod in se bonum non sit, sed in unumquodque tendit sicut in se est, vel sicut ab intellectu proponitur. Et ob eamdem causam quamvis voluntas possit tendere in obiectum universale, ipsa tamen non fabricatur ipsum universale, sed supponit fabricatum ab intellectu. Et idem est de omnibus obiectis, in quae tendit voluntas propter extrinsecas denominationes vel habitudines, quae, si per modum relationum concipiantur, revera tantum sunt relationes rationis, ut cum voluntas amat aliquem actum, quia praeceptus est; nam esse praeceptum denominatio est extrinseca, quae si apprehendatur ut aliquid existens in ipsa re praecepta, erit ens rationis; tamen id non fit per voluntatem, sed per intellectum. Ex his ergo satis constat, neque per voluntatem, neque per sensus fieri entia rationis.

18. Imaginatio an entium rationis effectrix .— Ab hac tamen generali regula excipi potest imaginatio humana, quae interdum fingit quaedam entia, quae revera nusquam sunt, vel etiam esse non possunt, componendo illa ex his entibus quae sub sensum cadunt, ut cum fingit montem aureum, qui non est, licet sit possibilis; eodem tamen modo fingere potest rem impossibilem, ut chymaeram. Nam, hoc ipso quod habet vim componendi species simplices, per eas formando idolum, constans ex rebus repraesentatis per simplicia phantasmata, sicut potest componere ea quae non involvunt repugnantiam, etiamsi de facto non ita inveniantur composita, ita etiam potest fingere compositionem inter ea quae cohaerere repugnat. Unde etiam dialectici dicunt ens imaginabile latius ampliare quam ens possibile. Atque ita sane dicendum est ea entia rationis, quae sunt mere impossibilia, et non habent aliud fundamentum in re, praeter vim potentiae componentis quae in re componi non possunt, etiam posse fingi per imaginationem; tamen, quia imaginatio humana in hoc participat aliquo modo vim rationis, et fortasse nunquam id facit nisi cooperante ratione, ideo haec omnia dicuntur entia rationis, et, simpliciter loquendo, etiam hoc munus rationi tribuitur.

Formetne divinus intellectus entia rationis.

19. Aliquorum sententia .— Ultimo colligitur ex dictis responsio ad ultimam interrogationem de intellectu divino, an per illum etiam formentur entia rationis. Multis enim videtur non esse denegandum divino intellectui, quia dicit perfectionem in intellectu nostro, et nullam necessario involvit imperfectionem. Nam intelligere omne intelligibile, perfectiones est; haec autem entia rationis sunt aliquo modo intelligibilia, ergo ad divinam perfectionem pertinet illa etiam intelligere. Rursus ad perfectionem intelligentis pertinet, ut unumquodque cognoscat sicut est seu quale est; sed haec entia rationis talia sunt, ut in se non sint vera entia, cogitari tamen possint per modum entium; ergo ad perfectionem intellectus divini pertinet illa comprehendere; nulla igitur imperfectio erit in divino intellectu, quod hac cognoscat per modum entium, cum entia non sint, sed est, imperfectio ipsius obiecti, quod talem habet modum entitatis. Et confirmatur, quia necessitas fabricandi haec entia rationis non provenit semper ex imperfectione intelligentis, sed ex natura et intrinseca necessitate ipsarum rerum cognoscendarum. Hoc patet imprimis in negationibus et privationibus; ideo enim cognoscuntur per modum entium, quia nihil est per se intelligibile nisi ens, et ideo illa quatenus non entia sunt, non habent intelligibililatem, ideoque ut intelligi possint, oportet ut per modum entium concipiantur; haec autem ratio communis est omni intellectui, et non fundatur in imperfectione intelligentis, sed in ipsa natura obiecti intelligibilis. Nam sicut ens est obiectum adaequatum intellectus humani, est etiam suo modo adaequatum obiectum intellectus divini, loquendo de obiecto terminativo, sive primario, sive secundario; ergo etiam intellectus divinus non potest aliquid concipere nisi per modum entis; ergo etiam hoc modo concipiet negationes et privationes. Rursum de relationibus rationis hoc patet, quia etiam intellectus divinus concipit ut ratione distincta, ea quae in re distincta non sunt; cognoscit enim Verbum divinum procedere per intellectum, et non per voluntatem, et Spiritum Sanctum procedere per voluntatem, et non per intellectum; et similiter concipit hominem creari per ideam hominis, et non per ideam leonis, et e converso, et sic de aliis. Atque huic sententiae favent multi Theologi. qui, tractantes de ideis divinis, vel de relationibus, aut attributis, Deo attribuunt tum respectus rationis, tum etiam distinctiones rationis per comparationem eiusdem rei ad diversas, ut videre licet apud D. Thomam, 1 p., quaest. 19, a. 2, ad 2 et 3, 1 contr. Gent., c. 18, et alios theologos, in 1, dist. 35 et 36.

20. Opposita sententia .— Nihilominus aliunde videtur repugnare perfectioni divini intellectus, ut per illum formentur entia rationis, quia ens rationis non formatur nisi concipiendo per modum entis id quod ens non est; at vero hoc provenit ex imperfectione intellectus, et repugnat perfectioni divinae cognitionis, nam haec in eo posita est, quod unumquodque clarissime cognoscit sicut est; ergo fieri non potest ut per divinum intellectum entia rationis formentur. Et confirmatur, nam fieri non potest ut intellectus divinus concipiat spiritualia instar corporalium, quia ille est imperfectus modus cognoscendi, sed ad perfectionem eius pertinet ut ita intueatur spiritualia sicut sunt, et non aliter; ergo, pari ratione, fieri non potest ut intellectus divinus concipiat ut distincta, quae in re distincta non sunt, quia etiam hic est imperfectus et alienus modus cognoscendi; ergo distinctio rationis non potest fieri per divinum intellectum; ergo, pari ratione, nulla alia relatio rationis potest per intellectum divinum fieri. Est enim eadem seu proportionalis ratio, quia non potest Deus intelligere ut relata, quae relata non sunt, quia etiam ille modus concipiendi non esset proprius nec per illum conciperentur res ut sunt. Ac denique ob eamdem rationem non concipit Deus negationes aut privationes per modum entium positivorum, quia conciperet illa extraneo modo, et non qualia sunt; ergo nullum genus entis rationis per divinum intellectum formari potest.

21. Unde falsum esse videtur, quod in argumentis contrariis assumitur, scilicet, formationem entium rationis non provenire ex imperfecto modo cognoscendi, aut necessariam esse ex vi obiecti intellectus; nam omnis conceptio rei, quae aliter se habet ex parte obiecti aut modi repraesentandi, quam res cognita se habeat, in se est imperfecta et non habet illam conditionem ex vi obiecti, sed ex parte cognoscentis. Dico autem ex parte obiecti, et in modo repraesentandi , quia ex parte cognoscentis, et actus, seu entitatis eius, fieri potest ut res aliter formetur in intelligente quam sit in se, ob maiorem perfectionem cognoscentis. Sic enim cognoscimus materialia immaterialiter, et Deus cognoscit composita simplicissime, et mutabilia immutabiliter, et potentialia per purissimum actum, quia haec omnia solum dicunt perfectionem in illo esse, quo cognitio perficitur. At vero quoad repraesentationem obiecti, pertinet ad perfectionem cognitionis, ut ita repraesentet illud sicut est, et omnis cognitio quae recedit ab hac proprietate non potest id habere ex perfectione cognitionis, sed ex aliqua imperfectione vel limitatione adiuncta, quia perfectio cognitionis consistit in adaequatione ad rem cognitam, et consequenter in repraesentatione eius sicut in se est. Atque hinc fit ut, ex vi obiecti intellectus, etiam terminativi, nunquam sit necessarius alius modus cognitionis, nam potius ipsum obiectum postulat cognosci sicut est.

22. Et discurrendo per singula obiecta seu entia rationis, id facile constare potest, nam ens absolutum, quantum in ipso est, non postulat cognosci per modum relativi; quantumvis enim duae res nobis videantur inter se connexae, si tamen revera non sunt relatae, perfectius cognoscentur prout in se sunt, et cum ea connexione quam vere habent sine ulla relatione vera vel conficta, quam si modo relativo, qui eis extraneus est, cognoscantur. Et simili ratione, ens respectivum non postulat cognosci per modum absoluti, neque ens positivum per modum negativi, quantum est in se, neque e converso negatio per modum positivi. Quanquam hoc ultimum difficilius existimatur, eo quod negatio nihil habeat entitatis quae per cognitionem repraesentari possit, nisi per modum entis fingatur. Sed est considerandum, perfectam cognitionem negationis non consistere in hoc quod ipsa directe et per modum entis repraesentetur, sed in hoc quod, cognoscendo clarissime entia positiva, in eis cognoscatur unum non esse aliud, vel non habere aliud, seu hoc non esse unitum illi, absque alia †1 directa repraesentatione ipsius negationis vel privationis. Et hoc modo perfectissime cognoscit Deus negationes ipsas, non quidem sine positivo actu et iudicio, quo Deus, intuendo duas res, simplicissime simul intuetur unum non esse aliam, et non esse coniunctam alteri, aut etiam non posse uniri; sed quia praeter hunc actum Deus non habet alium ratione distinctum, quo apprehendat ipsam negationem per modum entis positivi; hic enim conceptus neque Deo est necessarius, neque ad perfectionem spectat. Quod autem Deus dicitur cognoscere ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, non ideo dicitur quia ad cognoscenda ea quae non sunt, seu negationes entium, necesse sit Deum cognoscere negationem per modum entis positivi, sed quia tam clare et distincte cognoscit ea quae sunt, sicut ea quae non sunt, cognoscendo et iudicando de unoquoque id quod est vel non est. Et praeterea, quia Deus non accipit cognitionem a rebus, neque, ut eas cognoscat, pendet ex existentia illarum, sed aeque cognoscit possibilia sicut existentia, et futura sicut praesentia, unumquodque tamen ita cognoscendo esse sicut est, vel non esse sicut non est.

23. Ultima sententia probatur.— Deus perfectissime cognoscit entia rationis .— Haec posterior sententia vera mihi videtur, et maxime consentanea divinae perfectioni. Solum addendum occurrit, quanquam Deus per se et immediate non intelligat formando entia rationis, nihilominus tamen perfectissime cognoscere ipsa entia rationis, et ea ratione dici posse huiusmodi entia habere aliquod esse ex vi divinae cognitionis. Quia esse eorum est esse obiective in intellectu; si autem a Deo cognoscuntur, sunt obiective in intellectu divino, ergo habent esse sibi proportionatum ex vi divinae intellectionis. Quod autem haec entia perfecte cognoscantur a Deo, dubitari non potest, ob rationes priori loco positas, quae hoc saltem probant, et non aliud. Declararique potest, quia Deus comprehendit omnes actiones humanae imaginationis vel rationis; ergo comprehendit omnes fictiones formales (ut ita dicam) quae in his potentiis esse possunt; ergo etiam cognoscit fictions obiectivas quae illis actibus mentis correspondent seu obiiciuntur, atque ita cognoscit omnia entia rationis, quae per operationes harum potentiarum quovis modo insurgere possunt.

24. Dicere tamen potest aliquis, licet Deus ita cognoscat entia rationis, id non satis esse ut illa dicantur actu esse eo modo quo esse possunt, sed solum ut dicantur esse possibilia, vel potius imaginabilia, seu fingibilia per humanam mentem. Respondetur, non esse contendendum, si alicui hic modus loquendi magis placeat, nam erit contentio de nomine, potius quam de re, et talis loquendi modus non est improbabilis, nam cum haec entia tantum sint ficta, tunc proprio et peculiari modo dicuntur actu esse, quando actu finguntur; non finguntur autem per intellectum divinum, sed cognoscuntur ut fingibilia per humamum intellectum, et sub ea ratione merito dici possunt nondum actu esse. Quanquam si latius loquamur de quolibet esse obiectivo illorum, sicut actu cognoscuntur per intellectum divinum, ita etiam dici possunt actu esse.

25. Angelus et Beatus an forment entia rationis .— Ex his autem quae diximus de intellectu divino et humano, ferendum est iudicium de intellectu Angelico, vel de quocunque creato, perfecto et superiori modo intelligente, ut est intellectus videntis Deum, ut sic. Nam quatenus perfecte cognoscunt res prout in se sunt, vel in seipsis, non formant entia rationis. Intellectus vero Angelicus, si quae fortasse intelligit imperfecto modo, et per alienas species aut conceptus, potest aliqua entia rationis formare; ut cognoscendo Deum naturali cognitione, potest illum cognoscere per aliquam habitudinem ad creaturas, et distinctionem rationis in illo formare. Sed huius rei rationem et expositionem Theologis remittimus, quia supponit perfectam intelligentiam circa modum cognoscendi Angelorum.