SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO VII. QUIS SIT EFFECTUS CAUSAE FORMALIS

SECTIO VII. QUIS SIT EFFECTUS CAUSAE FORMALIS

1. Duo tantum effectus sunt qui formae attribui possunt, scilicet, compositum et materia; nam de generatione vel unitione iam dictum est non posse esse proprie effectum eius. De unione vero ipsa in facto esse, constat ex dictis non posse dici proprie effectum, nisi fortasse eo modo quo actio dicitur effectus agentis, quatenus ab illo est, quamvis proprius dicatur via ad effectum.

Explicatur prior effectus formae

2. Primarius effectus formae compositum est .— Quoad compositum ergo satis clarum est ex dictis illud esse proprium ac primarium effectum formae; nam ex illa intrinsece et essentialiter constat, et ab illa habet speciem et (ut ita dicam) pulchritudinem suam; nam ipsa complet essentialem naturam et rationem eius, ut ex Aristotelis definitione supra tradita constat. Item materia est causa compositi, ut supra ostensum est; ergo multo magis forma, quia magis confert ad esse compositi; ergo e converso ipsum compositum est effectus formae, nam in suo esse ab illa maxime pendet.

3. Unia unione et materiam et compositum causat forma .— Sed obiiciunt aliqui, nam si compositum est proprius et primarius effectus formae, ergo propria causalitas formae erit constituere compositum; hoc autem verum esse non potest, quia forma prius natura actuat materiam quam compositum; nam cum essentialiter sit actus materiae, prius respicit materiam, et per illam compositum; ergo compositum non est primarius effectus formae, sed materia ut actuata seu ut informata; ex quo effectu consequitur compositum ut posterior effectus. Respondeo his vocibus non explicari duas causalitates ut duos effectus formae, sed unum dumtaxat sub diversis habitudinibus. Unica est enim unio formae ad materiam, et illa posita et praecisa omni alia re vel modo reali, materia manet informata per formam, et compositum ex utraque resultat, quamvis in ipsa forma possint diversae relationes considerari respectu materiae vel compositi. Rursus materiam esse actuatam forma non est effectus ex natura rei distinctus a composito, quia per materiam ut informatam non intelligimus solam materiam cum aliqua denominatione quasi extrinseca; nam hic conceptus vel nullus est vel non est conceptus alicuius effectus realis, sed denominationis quam intellectus confingere potest ex concomitantia vel habitudine ad formam ut praesentem; sed per materiam informatam intelligimus materiam ut intrinsece affectam forma; includit ergo materia ut informata, et materiam ipsam, et formam, et unionem. Sed compositum haec tria includit et nihil aliud; ergo haec non sunt in re distincta; ergo non sunt duo effectus, sed unus diversimode a nobis conceptus et declaratus.

4. Et confirmatur ac explicatur a simili; nam in forma accidentali non est aliud informare subiectum et componere cum illo compositum accidentale; ut in albedine dealbare nivem et constituere hoc album ut sic, idem sunt; ergo idem est proportionaliter in forma substantiali. Respondent esse disparem rationem, quia ex subiecto et albedine fit unum per accidens, quod non est aliquid distinctum ab extremis simul sumptis et unitis; ex materia autem et forma fit unum per se, quod oportet esse aliquid praeter illa tria, etiam simul sumpta, ut possit esse magis unum. Sed haec responsio falsam doctrinam supponit; impossibile est enim substantiam compositam in re aliquid includere praeter illa tria simul sumpta. Quod infra ostendam, disputando de essentia substantiae materialis. Neque in eo consistere potest differentia inter ens per se et per accidens, sed in hoc quod ipsamet unio et extrema unionis omnia sunt eiusdem ordinis in ente per se uno, non vero in ente per accidens. Unde etiam fit ut in ente per se uno, unio sit intimior et orta ex maiori proportione unibilium inter se. Quod vero in hoc solum et non in alio sita sit differentia demonstrari potest, quia tam ens per se unum, prout nunc de illo agimus, quam ens unum per accidens non est unum unitate simplicitatis, sed unitate compositionis seu unionis; ergo maior unitas entis per se compositi consistit in nobiliori unione et maiori proportione unibilium et non in additione tertiae entitatis intelligibilis, quae, si sit simplex et ipsa sola praecise sumpta dicatur esse per se una, non erit una compositione, et ita non erit compositum illud quod per formam constituitur. Si vero illud tertium sit unum intrinsece includens materiam et formam et unionem earum, nihil his adiungere oportet ut illud sit per se unum; immo inde potius minueretur haec unitas, nam plura aggregarentur in eo composito sine ulla necessitate. Retinet ergo ratio facta vim suam, quod si in accidentali forma actuari subiectum et constitui accidentale compositum, verbi gratia, album, idem sunt in re, etiam in substantiali forma actuari materiam et compositum constitui idem sunt. Neque unitas per se hoc impedit, sed maiori ratione id postulat.

5. Ad rationem ergo in contrarium, concedenda est sequela, nimirum, essentiam substantialem compositam esse primarium effectum formae in suo genere, et consequenter praecipuam causalitatem formae esse constituere idem compositum, non utcumque, nam hoc absolute dictum commune est materiae, sed ut perficientis et complentis essentiam; materia enim inchoat illam, forma vero complet. Cum vero additur formam prius natura actuare materiam quam constituere compositum, negatur assumptum, quia illa non sunt duo, sed unum in re, unde non est inter ea causalitas et consequenter nec ordo naturae, sed ad summum potest esse ordo rationis secundum conceptus inadaequatos. Neque obstat quod forma essentialiter sit actus materiae, nam aeque essentialiter est pars compositi; immo, si inter haec facienda esset comparatio, essentialius est pars compositi quam actus materiae, quia forma non est propter materiam, sed propter compositum; re tamen vera haec non sunt duo in ipsa forma, sed unum fundans duas relationes. Ex quo potius retorquetur argumentum; nam, sicut forma una et eadem aptitudine est pars compositi et actus materiae, ita eadem exhibitione se totam dat materiae et composito, huic ut toti, ut comparti; ergo etiam in effectu idem est et omnino simul quod materia sit informata forma et compositum constitutum; est ergo compositum proprius et primarius effectus formae substantialis, et fortasse unicus in genere causae formalis; sed de hoc postremo puncto dicendum est in sectione sequenti.

An forma sit perfectior composito

6. Prius vero solvenda est occurrens obiectio; nam causa esse debet nobilior effectu, teste Commentatore, II Phys., com. 4; sed forma non est nobilior composito; ergo non potest compositum esse proprius effectus formae. Ad hanc obiectionem respondent aliqui negando minorem; nam Aristot., VII Metaph., text. 7 et 8, praefert formam composito, dicens esse magis ens et prius illo. Atque ita sentit ibi Comment., et absolute defendit Zimara, Theorem. 10, qui etiam refert Lynconiensem. Et probat quia quidquid perfectionis est in composito est in sola forma, et materia nullam addit perfectionem; et aliunde tota illa perfectio est in forma tamquam in causa, et illa est quae secum affert esse, quod non convenit composito nisi ratione illius; ergo illa est simpliciter perfectior. Sed haec responsio falso fundamento nititur; nam sine dubio compositum est perfectius sua forma. Quae est aperta sententia Aristotelis; nam in II de Anima, in principio, et ubicumque distinguit substantiam in materiam, formam et compositum, praefert compositum formae et formam materiae; immo infra, agentes de substantia, ostendemus analogice de illis dici et ita explicuit Commentator, II de Anima, com. 3; et ideo dixit Aristoteles in praedicamento substantiae primam substantiam esse maxime substantiam, ubi, licet comparet primam ad secundam, tamen etiam praefert primam et completam substantiam partibus et incompletis substantiis. Unde etiam Commentator, XII Metaph., com. 15, dicit compositum esse maioris nobilitatis quam sit materia vel forma, et refertur Alexander in eamdem sententiam. Quam etiam tenet Simplicius, in I Phys., text. 70, et II Phys., text. 4.

7. Ratio vero est quia compositum includit quidquid est perfectionis in forma, et addit aliquid; ergo est perfectius. Antecedens probatur ab aliquibus, quia compositum includit esse, quod non includit forma. Sed haec ratio nullius momenti est; nam vel existentia distinguitur in re ab essentia actuali vel non; si non distinguitur, sicut essentia composita includit suum adaequatum esse, ita forma suum proprium esse; si vero distinguitur, primum ratio illa non habet locum in homine quia esse prius convenit animae quam homini. Deinde, ut recte fiat comparatio, debet fieri inter essentiam formae et essentiam compositi praecise, et sic non procedit illa ratio; vel si fiat comparatio formae ad compositum ut includit esse, etiam forma sumi debet ut includens suo modo esse; nam per se primo debetur ut primae radici ipsius esse; quae per illud etiam existit, quamvis denominatio existendi simpliciter tribuatur composito propter modum subsistendi. Probatur ergo antecedens, quia compositum includit perfectionem formae et praeterea includit perfectionem materiae. Respondet Zimara a materia nullam sumi perfectionem, sed omnem potius imperfectionem. Fallitur tamen, quia, ut supra ostensum est, materia habet veram realitatem et essentiam partialem; unde necesse est ut habeat aliquam perfectionem in latitudine entis, et maiorem quam accidentia. Item subsistentia perfectio est; hanc autem habet substantia materialis maxime ratione. materiae. Item materia secum affert suum partiale esse, quae omnia constabunt infra, latius tractando de subsistentia et existentia. Et hoc sensu applicata prior ratio est efficax; nam compositum habet esse completum, esse autem formae est incompletum. Denique unio formae ad materiam aliqua perfectio est; alioqui cur forma illam naturaliter appeteret? Hanc autem perfectionem includit compositum, non vero forma. Respondet aliter dictus auctor, quamvis compositum formaliter includat aliquam perfectionem praeter formam, non sequi esse perfectius forma, quia omnis illa perfectio est a forma et virtute in illa continetur. Sicut (inquit) Deus et mundus non est quid perfectius quam Deus solus. Sed imprimis, ut minimum, falsum erit quod asserit formam esse perfectiorem composito; sicut Deus solum non est perfectior Deo et mundo simul. Deinde falsum est formam continere eminenter aut virtute totam perfectionem compositi; non enim habet in virtute perfectionem materiae nec causalitatem eius ullo modo supplere potest, maxime cum ipsa pendeat a materia. Tandem forma est propter compositum tamquam propter finem proprium ac praecipuum; huiusmodi autem finis perfectius quid est eo quod ad finem ordinatur, II Phys., text. 31.

Exponitur Ari s totelis locus ex Vll Metaph.

8. Prima expositio .— Ad Aristotelem in VII Metaph., respondetur varie locum illum exponi. Prima expositio est Aristotelem in eo text. 7 non loqui de prioritate perfectionis, sed de prioritate causalitatis; sic enim virtute colligit Philosophus: forma est prior materia et materia prior composito; ergo forma est prior composito. At si loqueretur de prioritate perfectionis, minor esset falsa; loquitur ergo de prioritate causalitatis. Ita Albertus Magnus et Scotus, et indicat D. Thom. Sed non placet expositio. Primo, quia ratio illa argumentandi non est formalis, cum mutetur genus causae. Deinde, quia melius et brevius concluderet formam esse priorem composito quia est causa eius. Tertio probatur, quia Aristoteles non tantum dicit esse priorem, sed etiam esse magis ens. Verum est Aristotelem in illatione non repetere quod sit magis ens, sed solum quod sit prior; et ideo Iavellus ibi, q. 4, dicit comparationem inter formam et materiam fieri in prioritate et perfectione, inter formam autem et compositum in prioritate tantum. Sed hoc est praeter expositionem omnium; nam ex modo colligendi et arguendi quo utitur Philosophus constat aut brevitatis causa fuisse in consequenti omissam illam particulam, quae ex virtute antecedentis intelligebatur, vel certe sub prioritate comprehensam esse prioritatem perfectionis. Secunda expositio est formam esse priorem et perfectiorem non simpliciter, sed secundum quid, ita ut Philosophus virtute sic colligat: forma est prior et perfectior materia, quia illa est actus, haec potentia; ergo forma est etiam perfectior et prior quam compositum, saltem secundum aliquid, scilicet, quia forma est actus simplex non includens potentialitatem; compositum autem includit potentialitatem materiae. Ita D. Thomas et Alensis ibi; et Soncin., VII Metaph., q. 28. Duo vero obstant huic expositioni: unum est quod propter excessum secundum quid non debuisset Aristoteles simpliciter id affirmare et colligere, praesertim cum in antecedente absoluta sit comparatio, quia forma simpliciter est perfectior materia. Aliud est quod etiam secundum quid non videtur compositum minus perfectum quam forma: nam includere potentialitatem materiae non est imperfectio in composito comparatione formae informantis, sed solum comparatione substantiae completae immaterialis. Sicut rem esse simpliciorem non est semper maior perfectio, etiam secundum quid, quando talis res ordinatur ad componendum unum aliquid simpliciter perfectius.

9. Quocirca existimo Aristotelem nullo modo ibi praeferre formam composito, sed vel nullam inter ea facere comparationem vel potius praeferre compositum formae, quod notavit Simplicius, citato loco, et constat ex versione Argyropoli, quae sic habet: Si forma prior materia est, et magis ens, illud quoque quod ex ambobus est, prius erit ob eamdem rationem . Unde antiqua versio decepit expositores, quia loco nominativi ipsum habet ablativum ipso . Et quod ad contextum attinet, haec etiam lectio est magis consentanea intentioni Aristotelis; nam praecipue intendit contra antiquos ostendere materiam non esse maxime substantiam, sed esse minus perfectam caeteris. Unde postea, in text. 8, refert antiquos dicentes materiam esse maxime substantiam; ipse vero docet esse impossibile, et concludit: propter quod forma et quod ex ambobus substantia videtur esse magis quam materia . Unde in priori comparatione, cum concludit compositum esse prius ob eamdem rationem, formaliter quidem et immediate solum videtur comparari compositum ad materiam, virtute tamen etiam illud praefert formae, dum sic colligit: forma est prior materia; ergo etiam compositum, eadem (inquam) ratione, scilicet, quia includit ipsam formam; et consequenter est etiam prius perfectione et nobilitate ipsa forma, cum ad illam ut totum ad partem comparetur.

10. Non omnis causa nobilior effectu .— Ad obiectionem autem in principio positam respondetur negando simpliciter maiorem; non enim est necesse omnem causam esse nobiliorem effectu, sed solum in aliqua causa efficienti et finali; non vero in materiali, ut omnes fatentur, neque etiam in formali, fere propter eamdem causam, quia, nimirum, hae causae intrinsecae ita sunt causae ut sint etiam partes, et neutra per se dat effectui totam entitatem aut perfectionem eius, sed constituit illum dando ipsi id quod habet entitatis; ille vero, quia consurgit ex multis, evadit perfectior singulis. Unde addi etiam potest effectum non superare causam secundum id quod ab ea recipit; posse autem superare secundum id quod habet ab alia causa. De quo latius infra, disp. XXVI, sect. 1.