SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO IX. QUAE SIT PROXIMA EFFICIENS CAUSA EXISTENTIAE CREATAE

SECTIO IX. QUAE SIT PROXIMA EFFICIENS CAUSA EXISTENTIAE CREATAE

1. De causa efficienti existentiae earum rerum quae per solam creationem fiunt, nulla est quaestio, quia supponimus solum Deum esse causam illius, quia solus est omnium creator. De existentia autem rerum quae generantur et corrumpuntur, sub his comprehendendo omnia quae fiunt per mutationem ex praesupposito subiecto, sive substantiae sint, sive accidentia, difficultas est an haec etiam existentia fiat a solo Deo. De qua re tres reperio sententias.

Prima sententia, soli Deo tribuens efficacitatem existentiae

2. Asserunt quidam novi S. Thomae interpretes, I, q. 3, a. 4, solum Deum absque propria efficientia ullius causae secundae principalis vel instrumentalis efficere existentias rerum omnium, et adducunt D. Thom., I, q. 8, a. 1, q. 45, a. 5, II cont. Gent., c. 21, et lib. III, c. 66. Rationes eorum sunt: prima, quia solus Deus est [ens] †13 per essentiam et omnes creaturae habent esse participatum; ergo solus Deus est qui producit esse. Probatur consequentia, quia virtus causativa existentiae supponit ipsum esse in causa agente; sed creatura non habet per se esse, sed ab extrinseca causa; ergo non est per se causativa existentiae, sicut aqua, quia per se non est calida, non est etiam per se calefactiva. Secunda, quia omnis creatura in sua actione supponit aliquid a solo Deo productum, quia non potest agere ex nihilo, sed ex praesupposito subiecto; ergo actio creaturae supponit esse; ergo non est causa ipsius esse. Tertia, quia solus Deus dat existentiam materiae primae, quia a solo ipso fieri potest et conservari; ergo causae secundae non faciunt existentiam qua materia prima conservatur et existit, quia alias illam producerent et corrumperent; sed materia non existit nisi per existentiam totius; ergo causae secundae non efficiunt existentiam totius substantiae. Quarta, quia non possumus alia ratione explicare Deum esse causam totius entis, nisi quia ipse solus causat esse tam formae quam materiae totius. Vel si creaturae hoc ipsum efficiunt, dicentur etiam causae totius entis.

3. Quod si inquiras quidnam causae secundae efficiant, si non dant esse, vel quomodo generent, cum generatio tendat ad esse, respondent agentia secunda complere susceptivum ipsius esse inducendo formam in materiam, et quia talis forma semper est determinata, ideo consequenter determinant et limitant existentiam seu actionem Dei, ut talem et tantam (ut ita dicam) existentiam conferat, nam omnis actus receptus limitatur a susceptivo. Unde sequitur ulterius etiam efficere ut existentia essentiae uniatur, quia ultimo disponunt et determinant essentiam ad receptionem talis existentiae. Atque ita tandem, licet non efficiant existentiam, efficiunt rem existentem, sicut homo generat hominem, licet non efficiat animam, quia unit illam.

Secunda sententia, quae praeter Deum solum admittit instrumentalem causam existentiae

4. Secunda sententia est existentiam fieri a solo Deo ut causa principali, concurrente autem causa secunda, solum ut instrumento. Ita Ferrar., II cont. Gent., c. 21, cuius sententia duobus modis posset intelligi: uno modo, utendo late nomine instrumenti, prout omnis causa inferior subordinata alteri et indigens influxu illius ad omnem suam perationem potest instrumentum illius appellari, et in hoc sensu loquitur Ferrar. supra, et non ita in re differt a vera sententia statim explicanda; ideoque ibi carpit Scotum, eo quod D. Thomae imposuerit quod dixerit causas secundas non efficere esse. Alio modo potest intelligi illa opinio de instrumento proprio, prout distinguitur a causa principali, etiam secunda et proxima, et in hoc sensu referri solet haec sententia, quod asserat causam secundam, ut principalem et agentem propria virtute, efficere essentiam sibi similem, existentiam vero solum ut instrumentum et in virtute Dei, quamquam in hoc sensu nullum memini me legisse huius sententiae assertorem. Fundari autem solet in quibusdam locutionibus D. Thomae, I, q. 45, a. 5, q. 5 de Veritate, a. 9, ad 7, q. 3 de Potent., a. 1, ubi ait quod nulla res dat esse nisi in quantum est in ea participatio divinae virtutis, et adducit propos. 3 ex lib. de Causis, qua dicitur: Anima nobilis habet operationem divinam an quantum dat esse . Dicit etiam ibidem solum Deum dare esse ut sic, causas vera secundas determinare illud ad hoc vel illud esse. Et adducit propos. 18 lib. de Causis, ubi dicitur Deum dare esse omnibus per modum creationis; agentia vero secunda dare vivere aut sapere per modum informationis. Denique III cont. Gent., c. 66, ex professo probat causam secundam non dare esse nisi in quantum agit virtute divina. Rationes quae pro hac sententia fieri possunt, ad rationes factas pro prima sententia reducuntur.

Tertia sententia, tribuens causis secundis propriam efficaciam existentiae

5. Tertia sententia est existentiam, quando per generationem fit, a causa proxima fieri ut a propria et principali causa in suo ordine, subordinata per se Deo ut primae causae. Hanc sententiam intendit D. Thomas citatis locis, et III cont. Gent., c. 13, et I, q. 104, a. 1, et q. 7 de Potentia, a. 2; et ita intelligunt et opinantur omnes antiqui thomistae, praesertim Caiet. et Ferrar. super D. Thomam, locis citatis; et Scotus, In IV, dist. 1, q. 1, ex professo, licet falso putet D. Thomam sensisse contrarium. Estque haec sententia verissima, et evidenti fere ratione, ut opinor, demonstrari potest.

Resolutio quaestionis, et ultimae sententiae confirmatio

6. Dicendum est ergo primo causas secundas vere ac proprie efficere existentiam suorum effectuum, prout ab ipsis fiunt. Hanc conclusionem ostendo, primo demonstrando debilitatem rationum quibus oppositum probatur; nam si nulla est ratio ob quam hic effectus negetur causis secundis, nemo (credo) negabit esse illis attribuendum; nam Deus creavit illas cum omni virtute ad communicandum se et producendos perfecte suos effectus cuius erant natura sua capaces. Quid ergo est ob quod creatura sit incapax virtutis ad faciendam existentiam? An quia ex se existentiam non habet, sed ab extrinseco agente Deo? At vero essentiam ex se non habet, sed ab extrinseco agente Deo; ergo neque essentiam facere poterit; quid ergo facit? Igitur quod ex se non habeat, nihil refert, siquidem in se habet, undecumque habeat. Retorqueatur ergo prima ratio primae sententiae in hunc modum: solus Deus est sua realis essentia per essentiam; omnes vero creaturae habent essentiam participatam a Deo, unde in lib. De Caus., propos. 18, sic dicitur: Res omnes habent essentiam propter ens primum ; ergo solus Deus efficit omnem essentiam. Sicut ergo haec consecutio nulla est, quia creatura per essentiam participatam, quam a Deo habet, est effectrix similis essentiae, ita in simili forma applicata ad existentiam, nullam habet vim, sed solum concludit creaturam non posse efficere esse nisi per esse receptum a prima causa, quod est verissimum.

7. At (inquiunt) saltem creatura non per se efficit esse, sicut aqua calida non per se calefacit. Sed contra, nam, licet aquae non per se attribuatur calefactio, tamen et vere ac proprie calefacit, et quatenus calida est, per se calefacit, etiamsi per calorem ab extrinseco agente receptum calefaciat; ergo creatura, quatenus existens est, vere ac per se poterit efficere existentiam, etiamsi suum esse ab alio habeat. Unde in hoc admittimus comparationem, in alio vero inter aquam respectu caloris et creaturam respectu sui esse; nam aqua non solum ex se non habet calorem, sed etiam illum nullo modo includit nec requirit ut sit aqua, nec per se habet illud adiunctum, sed omnino per accidens, et ideo actio caloris per accidens dicitur convenire aquae absolute dictae. At vero creatura, quamvis ex se non habeat esse, tamen, ut sit actu creatura, necessario ac per se illud includit ac requirit; non efficit autem existentiam creatura in potentia, sed creatura in actu; facit ergo ut causa per se et ex vi propriae et connaturalis entitatis quam a Deo recepit. Confirmatur, nam hic etiam applicari potest argumentum factum, quod creatura non causaret per se in suo effectu essentiam seu esse essentiae, quia neque hoc efficit per essentiam quam ex se habeat, sed quam a Deo recipit; quod tamen falsum esse etiam alii auctores non diffitentur. Constat igitur primam rationem ob quam haec efficientia denegatur creaturae, omnino invalidam esse.

8. Secunda ratio improbatur .— Secunda vero ratio aeque est inefficax. Primo, quia ad summum concludit creaturam non efficere illud esse quod ad eius actionem supponitur; ex quo etiam recte concluditur non posse creaturam efficere omne esse, nam aliquod supponi debet a solo Deo factum. Quod vero creatura non efficiat aliquod esse, illud, scilicet, ad quod eius actio terminatur, seu quod convenit effectui per illam producto, nullo modo potest illa ratione concludi, quia illud esse quod terminat actionem diversum est ab eo quod praesupponitur actioni; potest ergo creatura illud efficere, quamvis hoc praesupponat. Et declaratur amplius haec ratio, nam duplex subiectum intelligi potest supponi ad actionem creaturae. Unum remotum, quod non manet in termino actionis, et habet rationem termini a quo, ut est lignum ex quo ignis generatur. Aliud proximum, manens sub utroque termino, ut est materia prima. De priori verum est, naturaliter loquendo, praesupponi existentiam eius ad actionem causae secundae; illa tamen existentia destruitur per actionem eiusdem causae; ergo hoc nihil obstat quominus existentia rei genitae fiat ab eadem causa. Immo, unum ex altero naturaliter consequitur, nam a quo est unius corruptio, solet esse alterius generatio, per se loquendo. De posteriori vero subiecto praecise considerato, ut per se supponitur actioni agentis, auctores illius rationis dicere non possunt in eo praesupponi aliquod esse existentiae ad actionem agentis naturalis, sed solum esse essentiae; putant enim materiam primam, ut est in instanti generationis, prius natura quam accipiat formam per actionem agentis, nullam habere existentiam. Quod autem illam habuerit toto tempore praecedenti, quatenus erat sub forma corrupti, et nihil obstat, ut in priori membro declaratum est, et est per accidens ad effectionem existentiae substantialis, quae fit in instanti generationis; ergo in eorum sententia etiam non est verum omnem efficientiam causae secundae supponere per se ac directe aliquod esse existentiae ex parte subiecti. Ut, si fingamus Deum in aliquo instanti creare materiam primam, et in eodem instanti causam secundam inducere formam in illam, concurrente Deo (ut fortasse fit in generatione vermium, vel nutritioni ex speciebus consecratis), tunc illa generatio substantialis (iuxta eorum opinionem) non supponit existentiam in materia, nec prius tempore, nec prius natura; ergo quod talis actio supponat subiectum, nihil obstat quominus per eam fiat existentia.

9. Obiectioni obviam itur et tertiae rationi respondetur.— Dicent fortasse obstare aliud quod in tertia ratione adiungitur, nimirum, quod tunc materia prima haberet a causa secunda existentiam per quam existit. At hoc in eorum principiis nullum inconveniens est, quia materia (ut aiunt) non habet existentiam immediate per actionem qua creatur, sed per actionem qua totum compositum recipit existentiam, sive illud creetur, sive generetur, quia non existit propria existentia, sed per existentiam totius; ergo nullum est inconveniens quod ab ea causa secunda habeat existentiam a qua totum compositum generatur, quandoquidem ad effectionem illius existentiae iam supponitur materia ut sufficiens subiectum, ex quo potest causa secunda aliquid agere. At sequi inquiunt materiam primam generari et corrumpi a causis secundis, quia per earum actionem acquirit et amittit existentiam. Sed cur non, quaeso, idem cum proportione inferunt respectu Dei, si a solo Deo sit illa existentia, nimirum ab ipso Deo materiam corrumpi et generari, quia per actionem Dei amittit et acquirit existentiam? Utrumque autem constat esse aeque falsum, cum materia sit ingenerabilis et incorruptibilis. Respondent non esse parem rationem, quia terminus actionis divinae solum est esse, quod nunquam deest materiae; causae vero particulares determinant hoc esse in quod aliud commutatur. Sed hoc est impertinens et falsum, nam si, ut res corrumpatur et generetur, satis est mutare esse existentiae, nihil refert quod hoc fiat uno vel alio modo, et per hanc vel illam actionem; si vero id non sufficit, dummodo esse in communi non interrumpatur, sed quasi continue idem esse essentiae maneat sub utraque existentia, etiamsi illa commutatio existentiarum fiat per actionem agentis naturalis, non propterea erit generatio et corruptio materiae. Eo vel maxime quod negari non potest in ea sententia quin saltem dispositive ea commutatio existentiae fiat per actionem agentis naturalis, quia dissolvit proximum susceptivum unius existentiae et componit seu disponit aliud; ergo, sicut hac ratione dicitur corrumpere unam rem existentem et generare aliam, dicetur etiam generare et corrumpere materiam primam. Vel, si hoc dici non potest, quia obstat idem esse essentiae materiae semper manens, pari ratione id non sequetur, etiamsi causa secunda efficiat existentiam. Est etiam falsum actionem Dei solum terminari ad esse ut sic, et non ad determinatum esse; nam, licet virtus effectiva Dei ex se non limitetur ad hoc vel illud esse, sed se extendat ad omne esse, tamen cum in particulari operatur, efficit vere determinatum esse, et commutat unum in aliud, et se solo potest corrumpere unum et generare aliud. Unde, licet iuxta praedictam sententiam determinatio ad tale esse in genere causae materialis vel dispositivae proveniat a causa secunda, tamen in genere causae efficientis per se est a solo Deo, quia ipse solus efficit existentiam et talem existentiam; ergo ipse solus etiam generabit et corrumpet materiam primam, si ratio illa efficax est; non sunt ergo hae rationes solidae neque consequenter adductae in eorum doctrina.

10. Simpliciter tamen loquendo, verum est in proprio subiecto generationis quod sub utroque termino manet, quod est materia prima, supponi aliquod esse existentiae a solo Deo factum ad omnem actionem agentis naturalis, quia supponitur materia prima creata et habens suum proprium esse essentiae in se et extra causam suam efficientem, quod sine esse existentiae intelligi non potest, ut supra probatum est. Et eadem ratione fieri non potest ut materia prima commutet propriam et intrinsecam existentiam, quin commutet propriam entitatem et actualitatem suae essentiae, et consequenter non solum generetur et corrumpatur, sed etiam annihiletur et creetur, vel transubstantietur. Ex hoc autem vero principio solum inferri potest causam secundam non posse efficere totam existentiam entis seu compositi quoad omnes partes eius; poterit tamen efficere existentiam formae in materia et generare esse totius, non quidem nullam eius partem supponendo, quia hoc non esset generare, sed creare, sed componendo illud, uniendo partes ex quibus constat, et ultimum ac formare complementum el addendo.

11. Quarta ratio refutatur .— Atque ita etiam constat quartam rationem inefficacem esse, nam, licet causae secundae efficiant existentiam generando totum, non tamen creando neque directe efficiendo totum esse quoad singulas partes eius, nullam praesupponendo, quod est proprium Dei, quomodo dicitur esse proprium illius efficere totum ens, ut paulo inferius declarabimus late. Nulla ergo probabili ratione negatur causis secundis virtus ad efficiendam existentiam suorum effectuum.

12. Secundo principaliter probatur conclusio ostendendo falsum esse modum quo praedicta sententia declarat causas secundas concurrere ad esse. Nam quod ait, causam secundam efficere determinationem ad tale esse, non vero ipsum esse, vel est sensus quod causa secunda efficit in ipsomet esse aliquam differentiam vel modum intrinsecum quo determinatur ad tale esse, et hoc est impossibile nisi efficiendo totum ipsum esse, quia actio physica non attingit modum seu differentiam metaphysicam, sed rem ipsam prout in se est, neque dicti auctores hunc sensum intendunt. Vel est sensus quod solum ex parte subiecti secundae causae determinant esse, praeparando subiectum susceptivum talis esse et non alterius, ut plane dicti auctores intendere videntur, et hoc falsum etiam esse ostenditur. Quia illa doctrina supponit, quotiescumque aliquis effectus a creatura procedit, duas actiones ibi intervenire: unam, quae est a causa secunda inducente formam in materiam solum secundum esse essentiae; aliam, solius Dei conferentis existentiam. Hoc autem falsum esse multis modis demonstro. Primo, filo vulgari axiomate, quod sicut res, ita et actiones frustra multiplicantur, quando ratio aut necessitas non cogit; hic autem nulla est ratio ad multiplicandas has actiones, ut ex praecedenti discursu satis constat. Secundo, quia, si consideretur praecise illa actio causae secundae quae dicitur antecedere ordine naturae ad actionem Dei qua fit existentia, necesse est ut propter illam detur aliquod esse existentiae, quia per illam datur aliquod esse reale, quo res quae per illam actionem immediate fit, extra causas constituitur, quod non potest esse nisi esse existentiae, ut ex superius dictis patet, et a citatis auctoribus, cum quibus disputamus, concedi necesse est; aiunt enim ibidem existentiam esse id quo formaliter res extra suas causas actualiter esse intelligitur, et probabile putant existentiam dictam esse ab extra sistere , quia per existentiam res sistit extra potentialitatem causarum.

13. Potestque in hunc modum declarari et confirmari, nam per illam actionem primam, quae propria dicitur causae secundae, educitur forma de potentia materiae; hoc enim est munus et haec actio naturalis agentis, ut ex I Phys., et ex dictis supra, disp. XV et XVIII, satis constat. Non potest autem intelligi eductio de potentia quin id quod educitur quasi extrahatur a potentialitate in qua antea erat et in actum reducatur; non reducitur autem in actum nisi per esse, ut supra ostensum est, et ideo generatio, ut generatio, terminatur ad esse, ut dicitur V Phys., c. 1; ergo ex vi illius actionis causae secundae datur effectui eius aliquod esse existentiae; ergo superflua est alia actio solius Dei. Patet consequentia, tum quia necesse est priorem actionem causae secundae esse etiam a Deo, quia omnis actio causae secundae essentialiter pendet a prima. Unde fit etiam illud esse quod per talem actionem datur, fieri a Deo. Ad quid ergo necessarium est ut Deus aliud esse conferat? Tum etiam quia non repugnat Deum suspendere omnem aliam actionem quam se solo facturus erat; si enim illae actiones sunt distinctae, cur non poterit Deus posteriorem suspendere? Vel certe (quidquid sit de possibilitate), licet concipiamus ita fieri, nihilominus intelligimus ex vi prioris actionis formam esse eductam de potentia materiae et actu illam informare, et consequenter aliam formam esse exclusam et totam existentiam alterius rei corruptam; ergo, etiamsi intelligamus omnem subsequentem actionem suspendi, nihilominus intelligemus ex vi huius primae actionis rem actu esse genitam et extra causas; ergo etiam intelligitur ex vi eiusdem actionis recepisse existentiam; ergo supervacanea est omnis alia actio.

14. Tandem declaratur in hunc modum, nam aut effectus recipit per illam actionem aliquod esse reale, vel non. Si nullum recipit, quomodo esse potest actio realis, cum omnis actio tendat ad esse? nam, ubi non est esse factum, nec potest esse fieri. Ubi autem non est fieri, neque est facere, et consequenter neque est actio realis. Nec satis est si dicatur in eodem instanti quo est illa actio dari esse effectui per aliam actionem; nam hinc solum fit ut concomitanter cum priori actione detur esse effectui, non vero quod per illam detur aliquod esse; de ratione autem realis actionis non est ut cum illa, sed ut per illam detur aliquod esse, quia alias per illam nihil fiet aut factum erit. Si autem per illam actionem fit aliquod esse reale, interrogo rursus an illud sit esse existentiae vel essentiae. Si primum, habetur intentum. Si secundum, ulterius rogo an illud esse sit in potentia tantum, et hoc dici non potest, quia hoc esse nihil est in re facta, neque est denominatio ab actione, sed a potentia agendi, ut supra ostensum est; est ergo illud esse actuale ac novum seu temporale, quia illud denuo habet effectus in se, et extra causas suas; nihil ergo illi deest ut sit esse existentiae. Et confirmatur ampliusque urgetur hoc ipsum, nam de illamet actione quae est a causa secunda interrogari potest an sit existens in rerum natura, necne, ut a causa secunda progreditur; actio enim suam proportionatam existentiam habet, sicut alia accidentia; non potest autem vel mente concipi quod actio sit egressa ab agente et non sit suo modo existens, quia neque actualitas actionis esse potest maior, neque aliter intelligi potest esse extra causas suas. Item, quia alias oportet fingere aliam actionem solius Dei, per quam illa actioni detur existentia, quod omnino ridiculum est; sicut enim ad actionem non potest esse alia actio, ita neque ad esse actionis, et quia actio et esse actionis dicunt habitudinem ad idem principium, sicut in universum accidens et esse accidentis dicunt habitudinem ad idem subiectum, nam forma et esse formae proportionem servant inter se. Quod si illa actio, ut progreditur a causa secunda, est existens, iam inde imprimis colligimus aliquod esse existentiae manare a causa secunda, nimirum existentiam actionis eius. Deinde, concludimus per illam actionem fieri esse existentiae in termino eius, quia actio existens, ut sic, terminatur ad rem existentem ut sic; totum enim esse quod est in actione, qualecumque illud sit, tendit ad terminum, et tale esse respondet in termino in facto esse, quale est in actione in fieri. Si ergo causa secunda veram actionem realem et existentem exercet, per illam communicat effectui esse existentiae, et consequenter supervacanea est illa alia actio quae dicitur esse a solo Deo.

15. Atque hae rationes obiter notandae sunt, nam ex eis, ut existimo, manifeste concluditur in universum omnem realem actionem et efficientiam formalissime tendere ad dandum aliquod esse existentiae suo intrinseco termino, nam, si recte applicentur, aeque procedunt de omni actione. Et inde ulterius confirmatur identitas inter existentiam et actualem essentiam; nam quae eadem formali actione simul omnino ponuntur et destruuntur, idem in re sunt, ut in superioribus tractatum est; sed hoc modo se habent existentia et essentia; ergo in re non distinguuntur. Deinde, iisdem rationibus ostenditur impossibile esse quod aliqua causa effective disponat subiectum ad aliquam existentiam recipiendam non dando illi aliquam existentiam, tum quia in universum ostensum est non posse esse actionem realem quae non det existentiam, tum etiam quia illa dispositio, quae antea erat in potentia, per illam actionem est actu; habet ergo suam essentiam in actu, et hoc est existere. Quod argumentum non solum simpliciter, sed etiam ad hominem est efficax contra dictos auctores; nam ipsi aiunt propriam passionem posse manare ab essentia, quia supponit essentiam in actu; existentiam vero non posse manare ab essentia, quia oporteret supponere essentiam in actu, quod repugnat existentiae. Simili ergo modo nos dicimus repugnare essentiam disponi effective ad existentiam, quia oporteret supponere essentiam in actu; nam effectio non versatur circa essentiam in potentia, sed circa essentiam in actu.

16. Ultimo ostendo falsam esse illam doctrinam ex parte alterius actionis quae soli Deo tribuitur, ut per illam solus efficiat existentiam. Et interrogo an illa actio sit propria creatio, vel eductio actus existendi de potentia subiecti seu essentiae; nam inter haec non potest medium excogitari. Non potest autem dici actionem illam esse propriam creationem. Primo, quia inde sequitur omnem existentiam creatam esse subsistentem et independentem in esse et fieri ab omni receptivo. Quod praedicti auctores in universum putant esse impossibile, et saltem constat esse falsum in existentia accidentium et formarum materialium. Secundo, quia, si existentia non distinguitur ab essentia, clarum est non posse ipsam creari si essentia non creatur; si autem distinguitur, saltem est certum existentiam non posse naturaliter fieri neque esse nisi in essentia sua et actuando illam; dependet ergo ab illa in fieri et in esse; ergo, quando fit connaturali modo, non fit per creationem. Tertio, quia alias oporteret adiungere tertiam actionem, qua existentia uniretur essentiae, sicut in generatione hominis, quia anima proprie creatur, praeter creationem eius et aliam actionem accidentalem qua disponitur seu organizatur corpus, necessaria est tertia actio substantialis, qua anima uniatur corpori, quae est propria generatio; hanc autem multiplicationem actionum in praesenti fictam esse et superfluam a fortiori probatur ex dictis, et quia nullus philosophus hactenus eas excogitavit.

17. Si autem altera pars eligatur, nimirum, illam actionem non esse creationem sed eductionem, sine causa tribuitur soli Deo et non etiam causae secundae. Probatur consequentia, quia talis actio neque ex modo quo fit, neque ex termino ad quem tendit, superat vim agentis creati. Primum patet, quia est actio ex praesupposito subiecto; hic autem modus agendi non excedit vires agentis creati. Secundum patet, quia quidquid est in termino seu effectu illius actionis, non excedit perfectionem agentis creati. Quod enim quidam aiunt, esse existentiae esse quid perfectissimum, et ideo non posse fieri ab agente creato, nullius momenti est, nam, licet esse existentiae, ut sic et ex suo genere, sit fortasse summa perfectio (quod postea videbimus), tamen hoc esse existentiae quod fit in igne vel in aqua, verbi gratia, non est perfectissimum, nec perfectius quam sit simile esse in igne vel in aqua generante; ergo ex nullo capite excedit perfectionem agentis creati actio productiva existentiae. Et confirmatur, nam alias agens creatum neque efficeret existentiam sui effectus, neque unionem existentiae cum essentia, ut prior opinio dicebat. Probatur sequela, quia quando forma vel actus fit per eductionem de potentia subiecti seu receptivi, eadem actione fit et unitur, quia non fit sine materiali concursu subiecti, et subiectum non potest concurrere nisi media unione, ut in superioribus, et in I tomo, in III parte, latius declaratum est; ergo, si existentia non fit per creationem sed per eductionem, eadem actione unitur qua fit; ergo, si causa secunda non facit existentiam, neque etiam unit illam.

18. Directe ostenditur assertio nostra .— Atque ex his tandem quibus et fundamenta primae sententiae et modus explicandi illam improbata sunt, est facilis directa probatio assertionis nostrae. Primo, quia unica et eadem actione fit res existens et existentia eius, ut ostensum est; sed causae secundae efficiunt suos effectus reales et existentes; ergo efficiunt existentias eorum. Secundo, quia omnis vera efficientia terminatur ad aliquod esse existentiae, ut etiam probatum est; sed causae secundae vere efficiunt aliquid; ergo vere efficiunt in suis effectibus esse existentiae. Tertio, et maxime a priori, quia existentia non distinguitur in re ab essentia actuali; sed causae secundae per suam efficientiam extrahunt formas seu essentias quas producunt de potentia in actum, et ita dant illis aliquod esse actuale seu entitatem essentiae actualis; ergo dant illis existentiam.

19. Dico secundo: existentiae rerum quae generantur et corrumpuntur non solum fiunt a causis secundis ut ab instrumentis, sed etiam ut a causis principalibus proximis, et in universum ita fiunt existentiae ab his causis sicut essentiae. Hanc assertionemnobiscum ex parte docent auctores primae sententiae, quatenus negant causas secundas esse instrumenta proprie dicta ad producendam existentiam. Quae pars intelligenda est respectu omnium causarum quae sunt principales in producendis effectibus quoad esse essentiae. Nam, si in hoc etiam sint tantum instrumenta, ut est calor, verbi gratia, ad productionem ignis, vel semen ad productionem animalis, nihil mirum est quod sint etiam instrumenta ad producendas existentias talium effectuum. Immo, id est necessario consequens iuxta ultimam partem conclusionis, et ideo conclusionem proposui sub illis verbis, scilicet, causas secundas in efficiendis existentiis non tantum esse instrumenta, sed etiam principales causas, ut haec ad diversas causas referantur, et sit veluti accommoda (ut dialectici loquuntur) distributio; non enim eaedem causae utramque rationem habent, sed diversae. Sic ergo explicata haec pars non aliter probatur a dictis auctoribus, nisi quia absurdum videtur ut causa secunda eiusdem effectus sit principalis et instrumentalis. Addunt deinde voluntarie dici Deum conferre causis secundis virtutem fluentem et instrumentalem qua producant existentiam. Sed non video cur ipsi possint illud primum reputare absurdum, cum dicant in eodem effectu creato esse essentiam et existentiam, et illam fieri ab agente secundo ut a causa principali, hanc vero fieri a solo Deo. Si ergo in eodem effectu sint res distinctae, quae diversis modis dicuntur fieri a Deo, scilicet, vel se solo, vel per causam secundam, cur non poterunt etiam fieri diversis modis a causa secunda, scilicet, ut principali agente et ut instrumento? Aut, si actiones per quas fiunt essentia et existentia sunt diversae, quid absurdi est quod idem agens proximum, quod propria et principali virtute alteram elicit, assumatur ut instrumentum ad efficiendam alteram, si similem virtutem principalem ad illam exercendam non habet? Non est enim inusitatum quod agentia naturalia instrumentaliter operentur, quando non possunt principaliter.

20. Quocirca, supposita illa doctrina, non potest satis efficaciter impugnari haec alia de actione instrumentali. Tamen, ex principio posito in praecedenti assertione, evidenter infertur haec secunda. Nam actio qua fit effectus causae secundae, eadem terminatur ad esse existentiae illius; ergo quandocumque causa secunda est in suo genere principalis respectu sui effectus, necesse est ut eodem modo efficiat existentiam eius, quia non potest respectu unius et eiusdem actionis et termini esse causa principalis et instrumentum. Secundo, quia causa secunda effective concurrit ad existentiam sui effectus, ut concedunt qui admittunt illam esse instrumentum; nam causa instrumentalis vere efficit; sed talis effectus non excedit virtutem talis causae, ut iam probatum est, quia neque in perfectione rei quae fit, neque in modo quo fit; ergo efficit ut causa principalis, et non ut instrumentum, nam causa principalis illa dicitur quae agit propria virtute accommodata et proportionata effectui. Tertio, quia non ob aliam causam producit ignis, verbi gratia, ignem secundum esse essentiae seu formam ignis, ut principalis causa, nisi quia effectus non excedit virtutem causae, neque in se, neque in modo quo ab agente fit; sed idem est de existentia talis effectus; ergo. Quapropter, etiam posita distinctione reali inter existentiam et essentiam, non video qua probabilitate possit haec assertio negari. Est autem multo evidentior, supposita identitate existentiae et essentiae actualis, in qua ultima pars conclusionis fundatur, quia, si haec in re sunt idem, non possunt ab una et eadem causa diversis modis fieri simul et una actione. Item quia efficere rem seu essentiam actualem, nihil aliud est quam illi dare existentiam, ut satis declaratum est; ergo non potest agens proximum esse causa principalis unius, et instrumentalis alterius.

Qua peculiari ratione tribuatur Deo effectio existentiae

21. Dico tertio: in efficienda existentia aliquid proprium habet Deus, in quo superat creaturas; eumdem tamen excessum habet in efficienda essentia creaturae. Prior pars ponitur ut intelligantur et concilientur diversa loca D. Thomae supra citata. Et in hunc modum declaratur: nam imprimis obiectum adaequatum divinae virtutis est ens creatum in quantum tale est, quod non potest esse adaequatum obiectum alicuius virtutis creatae, cum non possit efficere seipsam, neque excellentiorem se; proprius autem et adaequatus actus entis est esse, et ideo Deus per se primo confert esse, ut sic, creatura vero solum facit hoc vel illud esse. Non quod vel Deus non efficiat in omni esse omnem determinatam rationem eius, vel quod, cum creatura efficit aliquod esse, non efficiat in illo omnem communem rationem essendi quae a nobis abstrahi potest; haec enim impossibilia sunt, ut per se constat; sed quod ratio sub qua Deus attingit illum effectum, et adaequata virtuti eius, sit ipsum esse ut sic; respectu vero creaturae sit tale vel tale esse.

22. Secunda differentia est quia Deus potest conferre creaturae totum esse et totaliter, ut sic dicam; creatura autem non tam potest dare totum esse, quam complere vel perficere inchoatum, adiungendo esse partiale vel accidentale. Hanc differentiam attigit Caietanus, I, q. 8, a. 1; quia vero ipse non admittit in substantiis esse partiale aut totale, sed solum unum esse simplex totius suppositi, ideo eam declarat per causas vel conditiones ad existendum requisitas, nam solus Deus efficit in re totum id quod necessarium est ad existendum; nam, si res sit immaterialis, solus Deus facit totam rei substantiam; si autem sit materialis, saltem efficit Deus solus materiam. Quae expositio veritatem habet, nos vero consequenter addimus in omni re creata esse aliquid existentiae, seu aliquam existentiam totalem vel partialem, quae a solo Deo fit; nullam vero esse quae a creatura fiat sine Deo, et hoc modo dicimus Deum efficere totam existentiam totaliter. Dicimus etiam solum Deum in omni re ponere primum fundamentum existentiae, sine quo creatura non potest aliquid existentiae efficere. Et ratio est quia omnis efficientia terminatur ad existentiam, ut probavi; in omni autem effectu creaturae supponitur aliqua efficientia solius Dei; ergo et aliqua existentia ab ipso facta. Minor simili inductione probatur, nam, ut creatura efficiat existentiam accidentis, supponit existentiam substantiae, quae, si spiritualis sit, a solo Deo facta est; si vero sit materialis, saltem habet materiam a solo Deo. Unde, si creatura efficiat esse substantiale, etiam supponit materiam effectam a solo Deo, et consequenter sub aliquo esse existentiae, ad quod illa effectio solius Dei terminetur.

23. Tertia differentia hinc sumitur, quod Deus facit existentiam ex nulla re creata praeexistente, creatura vero nunquam dat esse nisi ex praesuppositione alterius esse. Unde fit ut etiam hac ratione dicatur Deus per se primo facere esse ut sic, creatura yero non nisi ut est tale, nam, ut cum Aristotele diximus tractando de causis, effectus dicitur per se primo fieri secundum eam rationem entis quae ex parte ipsius effectus non praesupponitur; ut cum generatur ignis ex aere, per se primo fit ignis, non vero elementum aut corpus, quia hae rationes iam praesupponebantur in aere. Secundum has ergo rationes Dei proprias, dicit interdum D. Thomas Deum esse propriam et per se causam ipsius esse, non vero excludit propriam efficientiam causarum secundarum circa particulares existentias suorum effectuum, ut ex aliis suae doctrinae locis supra satis manifestatum est.

24. Eo modo ad productionem essentiae concurrunt creaturae quo ad productionem existentiae .— Ex his vero rationibus, si recte ponderentur, manifestum est has differentias non solum intercedere in effectione existentiae, sed etiam in effectione essentiae, etiam si fingamus eas esse distinctas. Probatur, nam etiam solus Deus est effector omnis essentiae creabilis, et consequenter solus ipse respicit essentiam factibilem, ut sic, tamquam obiectum adaequatum et per se primo factibile ab ipso. Similiter solus Deus facere potest, ut proprium et principale agens, totam rei essentiam totaliter seu secundum id totum quod talem essentiam intrinsece componit vel aliquo modo constituit in esse essentiae actualis, ut patet ex eadem inductione; nam, si essentia sit spiritualis, solus Deus illam facit; si vero sit materialis, saltem quoad materiam fit a solo Deo, et secundum illam supponitur ad actionem causae secundae, quae, ad summum, addit alteram partem essentiae, et ita consummat illam. Dices: esto ita sit in substantiis, non tamen in accidentibus, quia subiectum non est pars essentiae formae accidentalis, et ita causa secunda omnino efficit totam essentiam accidentis. Respondetur idem dici posse de existentia accidentis, quia etiam subiectum vel existentia subiecti non est pars eius, et utrumque applicari potest ad formam substantialem, quia etiam materia non est pars eius. Unde vel dicendum est sermonem esse tam de essentia quam de existentia completa, nam illa quae incompleta est, vel fieri non potest ab agente naturali, ut materia prima, vel, si fieri potest ab agente naturali, supponit aliam partem essentiae factam ab alio, ut substantialis forma; aut certe, si sit minoris entitatis, ut est accidens, supponit substantialem essentiam, a qua naturaliter pendet, et quamvis non sit de essentia talis formae in abstracto sumptae, pertinet tamen aliquo modo ad essentiam eius. Secundo vero dicitur, sicut non generatur proprie forma substantialis, sed compositum, ita nec fieri proprie formam accidentalem in abstracto, sed ipsum concretum quod ex subiecto et forma intrinsece componitur. Atque in hunc modum talis effectio supponit aliquid ex quo intrinsece constat ipse effectus, sive in esse essentiae, sive in esse existentiae consideretur.

25. Atque hinc etiam facile applicantur aliae differentiae; nam solus Deus facit essentiam nulla praesupposita essentia, et consequenter solus ipse facit per se primo essentiam creatam ut talis est. Dicent fortasse, licet Deus faciat esse existentiae ex nulla existentia, quia facit ex nihilo, non vero facere essentiam ex nulla essentia, seu ex nihilo essentiae, quia, nisi essentia supponatur, non potest intelligi quod res sit factibilis a Deo. Qui vero sic respondent, plane in aequivoco laborant, nam, si per essentiam intelligant rem in sola potentia obiectiva, nos de illa non agimus, quia illa ut sic nihil est, neque vere fit aut est terminus effectionis, nisi fortasse dicatur terminus a quo, quod nihil refert, quia eodem modo dicetur existentia fieri a Deo ex non existentia in actu et ex existentia in esse potentiali et obiectivo; quia, nisi existentia esset possibilis et ut talis praecognosceretur a Deo, non potuisset ab eo fieri. Si vero loquamur de essentia actuali, quae vere sit aliqua entitas extra Deum, falsissimum est non facere Deum essentiam creatam simpliciter et absolute ex nulla essentia, quia nec facit creatam essentiam ex suamet essentia, cum id sit impossibile, sunt enim essentiae primo diversae; neque ex alia essentia extra suam, cum necesse sit omnem illam ab ipso creari. Constat igitur eamdem eminentiam et singularem rationem habere Deum in efficienda essentia, quam habet in efficienda existentia. Quod etiam necessario sequitur ex identitate essentiae actualis et existentiae, iuxta ultimam partem praecedentis assertionis. Nam, sicut ex illo principio ibi inferebamus essentiam et existentiam eodem modo fieri a causa secunda, ita hic dicendum est eodem modo fieri a causa prima; est enim eadem omnino ratio, atque haec eadem doctrina de eadem efficientia existentiae et essentiae creatae confirmat doctrinam superius datam de identitate earum inter se.